|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I I I
T i t u l u s I X .
Ne sede vacante aliquid innovetur.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Vacante sede status eius mutari non debet.
- Innocentius III. Priori et Conventui Glastonensi.
Novit ille, qui scrutator est cordium et cognitor secretorum, quod, licet bonae memoriae C. Papa praedecessor noster ecclesiam vestram [in sedem] erexerit cathedralem, ipsam Bathoniensi ecclesiae uniendo, ut idem esset episcopus utriusque, suamque constitutionem non solum per privilegium suum, verum etiam per alia scripta multa curaverit confirmare; quia tamen haec unio asserebatur a vobis esse confusio, conquerentibus, eam in grave praeiudicium Glastonensis ecclesiae redundare, quum per ipsam dissolveretur religio, et fraudaretur eleemosyna, et hospitalitas tolleretur nos vestris supplicationibus inclinati ad relevandum ecclesiae vestrae statum coepimus intendere, quantum decuit, diligenter. +Et quoniam absonum videbatur, ut subito praedecessoris nostri evacuaremus in hac parte statutum, quum ei, quantum cum Deo possumus, deferre velimus, sicut et volumus, quod, quantum cum Deo poterunt, nostri nobis deferant successores, unione manente sic de ceteris disposuimus, quantumcunque bonae memoriae Savarico Bathoniensi episcopo displiceret, frequenter ob hoc ad sedem apostolicam laboranti, quod status ecclesiae vestrae videbatur in melius relevatus. Unde post diversos tractatus et deliberationes multiplices, quod per viros providos et honestos auctoritate mandati nostri super hoc exstitit ordinatum, ad petitionem eiusdem episcopi, postquam aliud a nobis non potuit obtinere, apostolico tandem curavimus munimine roborare. Vos autem post obitum praefati Bathoniensis episcopi ad nostram praesentiam recurrentes humiliter postulastis, ut, quia tempus advenerat, quo sine scandalo ecclesiae vestrae ruina poterat in statum pristinum relevari, quum et Bathoniensis ecclesia et Wellensis id ipsum pariter postularet, rex quoque cum regni magnatibus, et quidam episcopi cum multis abbatibus deposcerent illud idem, ut unione penitus dissoluta monasterium vestrum reduceremus in statum antiquum, sub abbatis regimine gubernandum. Nos attendentes igitur diligentius, quod, episcopali sede vacante, non debet super hoc aliquid innovari, quum non sit qui episcopale ius tueatur, maxime ne plus favisse personae quam ecclesiae videremur, si quod eo vivente concessimus post obitum eius subito mutaremus, petitionem vestram ex toto absque damno conscientiae ac periculo famae nequivimus exaudire. Ut autem solito more, quem et vobis utilem, et nobis honorabilem estis experti, gradatim ab imo procedatur ad summum, auctoritate vobis praedicta indulgentes, ut, quum Bathoniensis ecclesia de praesule fuerit ordinata, si ostendere volueritis, quod ecclesiae vestrae nondum sit ad detrimentum vel praeiudicium vitandum plene provisum, ius vestrum apud sedem apostolicam prosequendi facultatem liberam habeatis; interim autem sub cura prioris idem monasterium libere gubernetur. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Mart. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum II.
Beneficia spectantia ad collationem praelati non possunt conferri per capitulum sede vacante.
- Honorius III. Episcopo Calmensi et Magistris V. et S. Canonicis Suessanensibus.
Illa devotionis sinceritas +et sincera devotio, quam dilectus filius magister R. decanus Teanensis ad personam nostram et sedem apostolicam hactenus habuisse dignoscitur, nos inducunt, ut eum pro suae scientiae ac probitatis intuitu geramus in visceribus caritatis, et ei denegare nolimus quae secundum Deum fuerint concedenda. Unde nos Ecclesiam sancti Leucini de Capua cum omnibus pertinentiis suis, de qua magistrum R. donationis nostrae gratia praecedente praebendae nomine de mandato nostro venerabilis frater noster R. Capuanus archiepiscopus investivit, sibi duximus auctoritate apostolica confirmandam, non obstante concessione per capitulum facta de ipsa ecclesia alii, seu confirmatione nostra, si qua forte in forma communi apparet obtenta; quum nusquam inveniatur cautum in iure, quod capitulum vacante sede fungatur vice episcopi in collationibus praebendarum. Nec in eodem casu potest dici potestas conferendi praebendas ad capitulum per superioris negligentiam devoluta, quum non fuerit ibi superior, qui eas posset de facto vel de iure conferre. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus eundem magistrum in corporalem ipsius ecclesiae possessionem sublato appellationis obstaculo inducatis, et defendatis inductum.
- Capitulum III.
Sede vacante iudicium habitum contra ecclesiam non tenet.
- Idem Episcopo Burginensi.
Constitutis olim coram bonae memoriae I. Papa praedecessore nostro procuratore ecclesiae sanctae Mariae de Castro forti et bonae memoriae G. Burginensi episcopo praedecessore tuo, dictus procurator petebat ab eodem episcopo restitutionem tam super libertate libere eligendi sibi praelatum, +quam etiam super terris ipsius ecclesiae et rebus aliis, quibus omnibus pars sua spoliata fuerat, ut dicebat. (Et infra:) Lite igitur coram eodem praedecessore nostro super praemissis legitime contestata, et postmodum coram iudicibus delegatis, factis confessionibus et receptis testibus ab eisdem causa fuit ad nos instructa remissa. Nos igitur procuratoribus partium in nostra praesentia constitutis, quum super praemissis coram nobis diutius litigassent, depositiones testium, qui vacante Burginensi ecclesia et carente legitimo defensore fuerint recepti, duximus reprobandas.
|
|