|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I I I
T i t u l u s V I I I .
De concessione praebendae
et ecclesiae non vacantis.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Institutus scienter in beneficium viventis deponendus est.
- Gelasius I. Papa ad Romanos.
Qui in vivorum sacerdotum loco ponuntur, hoc ipso secundum canones sunt ab ecclesiastica communione pellendi, quo se passi sunt successores vivis sacerdotibus adhiberi.
- Capitulum II.
Beneficia non vacantia concedi vel promitti non debent, et, quum vacaverint, concedi debent infra sex menses, quibus elapsis de episcopo ad capitulum, et econtra, demum ad proximum superiorem devolvitur collatio.
- Ex concilio Lateranensi.
Nulla ecclesiastica ministeria, seu etiam beneficia vel ecclesiae tribuantur alicui seu promittantur antequam vacent, ne desiderare quis mortem proximi videatur, in cuius locum et beneficium se crediderit successurum. Quum enim [id] in ipsis etiam legibus gentilium inveniatur inhibitum, turpe [nimis] est et divini plenum animadversione iudicii, si locum in ecclesia Dei futurae successionis exspectatio habeat, quam ipsi etiam gentiles homines condemnare curarunt. Quum vero praebendas ecclesiasticas seu quaelibet officia in aliqua ecclesia vacare contigerit, vel si etiam modo vacant, non diu maneant in suspenso sed infra sex menses personis, quae digne administrare valeant, conferantur. Si autem episcopus, ubi ad eum spectat, conferre distulerit, per capitulum ordinetur. Quod si ad capitulum pertinuerit, et infra praescriptum terminum hoc non fecerit, episcopus secundum Deum hoc cum religiosorum virorum consilio exsequatur. Vel si omnes forte neglexerint, metropolitanus de ipsis secundum Deum absque illorum contradictione disponat. [Praetereae etc. (cf. c. 4. de praeb. III. 5.)]
- Capitulum III.
Beneficia vacantia conferuntur non obstante appellatione illorum, quibus promissa fuerant ante, quam vacarent.
- Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
Relatum est auribus nostris, +quod quidam clerici in beneficiis ecclesiasticis C. vel CC. marcarum reditus possidentes, et proponentes primas vacantes ecclesias a monachis vel canonicis vel aliis ius patronatus habentibus sibi fuisse promissas, ne in illis, quum vacant, instituantur alii, vocem appellationis emittunt, ut interim arte aliqua propositum suum valeant adimplere. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum in Lateranensi concilio promissiones factae de ecclesiis non vacantibus sint cassatae, praetextu appellationis eorum, qui iam dictis promissionibus innituntur, omitti non debet, quin ecclesiae, quum vacaverint, de personis idoneis ordinentur.
- Capitulum IV.
Si scribitur ei, ad quem spectat collatio, dato exsecutore ad providendum, per praesentationem literarum collatori factam afficitur praebenda ita, quod collatio alteri facta non tenet. H. d. secundum verum intellectum. Vide cap. Si capitulo eod. tit. in VI.
- Innocentius III. Praeposito et capitulo Cameracensibus.
Proposuit nobis dilectus filius T. presbyter, quod, quum bonae memoriae C. Papa praedecessor noster post preces, quas vobis pro receptione ipsius in fratrem et assignatione praebendae, ad donationem vestram spectantis, in ecclesia vestra proximo vacaturae, eidem facienda porrexerat, mandatum apostolicum vobis destinasset, decano Remensi exsecutore concesso, decanus ipse, vos in exsecutione mandati apostolici contumaces inveniens et rebelles, ipsum de praebenda primo vacatura in ecclesia vestra, quae ad donationem capituli pertinet, auctoritate apostolica investivit, +[vobis praecipiens, ut eum in canonicum recipientes et in fratrem, ipsi stallum in choro et locum in capitulo conferretis, ecclesiarum vobis introitu interdicto, si quod mandabat differretis infra triduum adimplere. Vos autem nec mandatum eius exsequi voluistis, nec ab ecclesiarum cessastis ingressu, immo potius in elusionem mandati apostolici causa diffugii ad eundem decanum appellastis.] Sed quum ipse decanus morte praeventus in negotio ipso ulterius non potuisset procedere, et praebenda, quae ad donationem vestram spectabat, in ecclesia Cameracensi vacasset, eam alii assignastis +[in eundem presbyterum excommunicationis sententiam promulgantes, quia literas eiusdem decani sibi in testimonium reservavit.] Idem autem praedecessor noster, quod ab eodem decano factum fuerat ratum volens haberi collationem praebendae factam a vobis penitus irritavit, et eum [presbyterum ab excommunicationis vinculo absolutum] de ipsa manu propria per annulum investivit. Licet autem intentionis nostrae non sit, investituras de vacaturis factas contra canonum instituta ratas habere, qui secundum plenitudinem potestatis de iure possumus supra ius dispensare: attendentes tamen, quod idem presbyter non de vacatura, sed de vacante per praedecessorem nostrum fuit investitus, utpote quae post cassationem concessionis a vobis factae intelligebatur vacare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, amoto ab ea praebenda quolibet detentore, eam ipsi T. omni dilatione, excusatione et appellatione postpositis, conferatis, et permittatis ab ipso pacifice possideri, ei stallum in choro et locum in capitulo cum plenitudine honoris canonici assignetis. [Alioquin etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. 1198.]
- Capitulum V.
Semestre ad eligendum seu conferendum a iure praefixum non currit legitime impedito, nec incipit currere nisi a die notitiae vacationis. H. d. et est textus multum allegabilis et quotidianus.
- Idem P. sanctae M. in Via lata Diacono cardinali apostolicae sedis Legato.
Quia diversitatem corporum diversitas saepe sequitur animorum, +ne plenitudo ecclesiasticae iurisdictionis in plures dispensata vilesceret, sed in uno potius collata vigeret, apostolicae sedi Dominus in B. Petro universarum ecclesiarum et cunctorum Christi fidelium magisterium contulit et primatum, quae retenta sibi plenitudine potestatis, ad implendum laudabilius officium pastorale, quod omnibus eam constituit debitricem, multos in partem sollicitudinis evocavit, sic suum dispensans onus et honorem in alios, ut nihil suo iuri subtraheret, nec iurisdictionem suam in aliquo minoraret. Quum autem ex susceptae auctoritatis officio singulis, tanquam singulorum mater, iusta petentibus iustitiam nec possit nec debeat denegare, quum iustitia et iudicium sit praeparatio sedis eius, nos, qui ad eius regimen sumus, licet insufficientes, assumpti, fratribus et coepiscopis nostris ad nos clamantibus non possumus in iustitia non adesse, aut quod iuste postulaverint non audire, ne, si forsan circa exhibendam eis iustitiam fuerimus inventi remissi, ipsi quoque negligentes inveniantur in reddendis iuribus subditorum, et commissam [sibi] nostrae sollicitudinis partem minus laudabiliter exsequantur, si, quod absit, nos viderint vel declinare a iure, vel non audire iustitiam postulantes. Hac autem ratione diligenter inducti, venientem ad apostolicam sedem venerabilem fratrem nostrum [G.] Eboracensem archiepiscopum benigne recepimus, et multiplices curavimus eius querelas audire. Conquerebatur [autem] inter cetera Eboracensis archiepiscopus, quod, quum ad eum in ecclesia Eboracensi et in aliis suis ecclesiis collatio pertineat praebendarum, tempore suspensionis ipsius et postmodum etiam quidam praeter eius auctoritatem se intruserunt in ipsas, +et in hoc et aliis iuri eius non modicum derogarunt. Quidam etiam in quasdam abbatias dioecesis Eboracensis post interpositam ad nos appellationem irrepserant, qui ab eo nec confirmationis munus, nec benedictionis gratiam postularant. Volentes igitur eidem archiepiscopo per tuae sollicitudinis industriam provideri, de fratrum nostrorum consilio discretioni tuae per apostolica scripta [districte] praecipiendo Mandamus, quatenus eos, qui praebendas vel dignitates ecclesiae Eboracensis vel aliarum ecclesiarum ad donationem eius spectantes praeter auctoritatem acceperunt ipsius, ad eas resignandas monitione praemissa inducas, quum eas non possint salva conscientia detinere. Quodsi monitis tuis acquiescere forte noluerint, eos ad id per excommunicationis sententiam et subtractionem aliorum beneficiorum suorum non obstante confirmatione a sede apostolica obtenta sub forma communi, quae confirmat beneficia et praebendas, sicut iuste et pacifice possidentur, appellatione remota compellas, nisi forte aliqui ea vel ex speciali mandato apostolicae sedis vel auctoritate Lateranensis concilii ab Eboracensi capitulo sint adepti; sic tamen, ut tempus suspensionis in sex mensibus nullatenus computetur, quum illa Lateranensis concilii constitutio contra negligentes tantum et desides fuerit promulgata, et tunc, si voluerit, non tamen valuerit archiepiscopus ipse in conferendis praebendis uti propria potestate; a qua etsi fuerit sua culpa suspensus, non tamen ad ipsum capitulum ex illa culpa praebendarum erat donatio devoluta, sed ad illum tempore suspensionis illius praebendarum donatio pertinebat, qui praeter eius desidiam et negligentiam poterat praebendas donare. Tempus etiam, quo ad apostolicam sedem accessit, et apud illam permansit, vel recessit ab illa, infra sex menses nullatenus computetur. Semestre autem tempus non a tempore vacationis praebendarum, sed notitiae ipsius archiepiscopi potius et commonitionis ad personam eius a capitulo factae, quum in privilegio, quod a praedecessore nostro idem capitulum dicitur impetrasse, fiat mentio de commonitione canonica praemittenda, volumus computari. Illud autem omnino frivolum reputamus, si qui forte se dicant ex donatione regia quasdam ex illis obtinuisse praebendis, quasi regalis sublimitas tempore suspensionis archiepiscopi praebendas ipsas sua poterit auctoritate conferre. Abbates autem praedictos, si post appellationem [ad nos] legitime interpositam, confirmationis et benedictionis beneficium susceperunt, canonice punias, ne alii eorum exemplo contra praelatos suos supercilium elationis assumant. [Dat. IV. Kal. Mai. 1199.]
- Capitulum VI.
Non valent literae ad beneficium impetratae, quae de alterius colorata facti possessione non faciunt mentionem. Hoc dicit secundam verum et communem intellectum, et est textus multum allegabilis, et habet materiam quotidianam; et fuit decisio multum subtilis.
- Idem Basiliensi Episcopo et Abbati S. Mariae.
Quum nostris fuerit olim auribus intimatum, quod praepositura ecclesiae Lausanensis tempore tanto vacasset, ut secundum statuta Lateranensis concilii ad nos esset eiusdem donatio devoluta, nos volentes venerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis canonicis Lausanensibus specialem gratiam exhibere, atque de nostro eis meritum comparare, ipsis per scripta mandavimus, ut praeposituram ipsam dilecto filio B. subdiacono nostro thesaurario Lausanensi sine qualibet difficultate conferrent, quibusdam super hoc exsecutoribus deputatis, +et, quum in praepositum assumptus esset ab eis, thesaurariam ipsius ecclesiae, cuius ad eosdem episcopum et canonicos assignatio proponebatur de iure spectare, personae idoneae assignarent. Ne autem beneficium provisionis apostolicae remaneret aliquatenus imperfectum, dilectis filiis Altae ripae et fontis Andreae abbatibus et priori Vallis transversae dedimus in mandatis, ut, si praefati episcopus et canonici mandatum nostrum negligerent adimplere ipsi, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, si niterentur veritate praemissa, illud exsequi non tardarent, eos appellatione remota per districtionem ecclesiasticam cohibentes, qui se mandato nostro temere ducerent opponendos. Verum praefati episcopus et canonici literis nostris receptis praedictam praeposituram non vacare dixerunt, quia, licet ille, qui praepositus fuerat, in episcopum fuisset assumptus, ad ipsam tamen praeposituram post consecrationem suam denuo fuerat ab ipsis canonicis electus, et eam, sicut antea, possidebat. Quod iam dicti executores dicentes contrarium esse iuri, nisi hoc eis specialiter ab apostolica sede fuisset indultum, quare ipsam praeposituram de iure vacantem auctoritate apostolica, qua videbantur esse fulti, praefato thesaurario assignarunt +corporaliter possidendam, ipsis canonicis, nisi infra octo dies eidem, sicut suo praeposito, humiliter obedirent, ecclesiae interdicentes ingressum. (Et infra:) In cuius praesentia quum praedicta et alia fuissent per nuncium dicti subdiaconi nostri relata, nuncius partis adversae proposuit, quod, postquam dominus suus Sedunensis episcopus, qui praepositus fuerat Lausanensis, fuit in episcopum consecratus, Lausanense capitulum ei praeposituram illam iterato contulit et concessit habendam, in hoc utilitatem ecclesiae suae, necessitatem, nec non antiquam consuetudinem attendentes. Episcopus Lausanensis videns eum plurimum utilem et necessarium ecclesiae suae, quod a canonicis suis super hoc fuerat factum approbavit, cui tanquam praeposito a canonicis et etiam ab ipso thesaurario est honour impensus. Memoratus vero thesaurarius postmodum ad ecclesiam Romanam accedens, et supprimens omnia, quae fuerant tam ab episcopo, quam a canonicis dictis acta, nobis praeposituram illam vacare suggessit. Quare super assignanda sibi praepositura literas impetravit a nobis, quas multis ex causis proponebat esse per veri suppressionem et falsi suggestionem obtentas, pro parte domini sui Sedunensis utilitatem, consuetudinem et necessitatem allegans, quae thesaurarius suppresserat memoratus. (Et infra:) Econtra partis adversae nuncius proponebat, et rationibus multis praeposituram illam vacare monstrabat, et vacantem thesaurario Lausanensi auctoritate superioris, ad quem fuerat secundum statuta Lateranensis concilii donatio devoluta, concessam. Ratione etiam insuper monstrare multiplici conabatur, quod dictus Sedunensis episcopus ad praeposituram Lausanensem, a qua fuerat ad regimen episcopatus assumptus, post consecrationem suam eligi minime potuisset, quum super hoc ei sacrorum canonum instituta repugnent. Dicebat etiam, praeposituram illam alia ratione vacare eo, quod illi, quorum erat donatio, assumpto eo in episcopum, concedere praesumpserunt, quum et secundum statuta concilii praedicti qui receperit debeat quod contra sacros canones accepit amittere, et qui dedit largiendi potestate privari. Ostendebat etiam assertionibus multis, quod pro ipso Sedunensi episcopo utilitas, consuetudo et necessitas, quas nuncius eius in causae suae subsidium allegarat, minime faciebant, quum haec potius mendicata suffragia quam suae causae vera subsidia videantur. Unde nuncius ipse petebat, ut quod a supra dictis iudicibus factum fuerat dignaremur auctoritate apostolica confirmare, et ab ipsa praepositura Sedunensem episcopum amovere. Auditor igitur super hoc datus a nobis de mandato nostro decrevit, ut, quod a memoratis exsecutoribus factum fuerat obtentu literarum nostrarum, eo videlicet, quod per falsi suggestionem et veri suppressionem fuerant impetratae, quum praepositura illa non vacaret de facto, quia talis possessio plus habet facti quam iuris, haberetur irritum et inane. Nos vero sententiam cardinalis eiusdem ratam habentes, per apostolica scripta vobis mandamus, quatenus, nisi praedictus Sedunensis episcopus sufficienter ostenderit, quod vel ex indulgentia sedis apostolicae speciali, vel ex alia iusta causa et necessaria sibi post consecrationem suam praepositura concessa fuerit memorata, ipsum ad resignationem ipsius, si sponte noluerit, per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellatis, et deinde Lausanense capitulum ad conferendam eam thesaurario supra dicto ex parte nostra monere diligentius et inducere procuretis.
- Capitulum VII.
Ubi constat beneficium collatum per habentem potestatem, per exceptionem abiurationis et renunciationis non debet possessio retardari.
- Idem Archidiacono Richemundiae.
Post electionem et confirmationem venerabilis fratris nostri [Eustachii] episcopi Eliensis vacante archidiaconatu Richemundiae, quem tenuerat, Eboracensis archiepiscopus eum tibi propria liberalitate concessit, dans Eboracensi capitulo suis literis in mandatis, ut te in archidiaconum, sicut moris est, recipere procurarent; cuius noluerunt mandato parere propter huiusmodi rationes, quia videlicet bonae memoriae Coelestinus Papa praedecessor noster inter alias, quae decano et capitulo Eboracensi suo privilegio noscitur indulsisse, ordinationem quoque canonicorum seu personarum, sicut ab ipsa fundatione loci erat hactenus observatum, liberam esse decrevit, ut videlicet idonea et honesta persona, cui archiepiscopus ipse vacantem in ecclesia Eboracensi praebendam vel dignitatem duxerit conferendam, secundum antiquam ipsius ecclesiae consuetudinem, praesentaretur decano et capitulo supra dictis, +[receptus autem a capitulo in canonicum per librum et panem, per manum decani deberet in capitulo investiri, postmodum vero in osculo fratrum receptus, de conservanda fidelitate ipsi ecclesiae, libertatibus et consuetudinibus iuri consentaneis pro viribus defendendis, non detegendis secretis capituli, iuramentum consuetum et debitum interponeret, et tunc de mandato decani et capituli, prout moris est, per manum installaretur cantoris,] et Si quis contra consuetudinem huiusmodi antiquam et approbatam in ecclesia ipsa esset per aliquem introductus, nec pro persona, nec pro canonico haberetur. Quodsi archiepiscopus vacantem in ecclesia ipsa praebendam vel personatum infra terminum Lateranensis concilii secundum formam praescriptam, canonica admonitione praemissa, personae idoneae non conferret: liceret decano et capitulo auctoritate apostolica nullius contradictione vel appellatione obstante illud iuxta eiusdem concilii statuta conferre. Quum igitur in literis archiepiscopi directis capitulo de decano mentio nullatenus haberetur, per cuius manum debebas in capitulo investiri, eius mandato merito exstitit contradictum, +[et illa praeterea ratione, quod, quum idem praedecessor noster I. de S. Laurentio de cancellaria Eboracensi curavit manu propria per annulum investire, mandans nuncio suo, ipsius nomine stallum in choro et locum in capitulo et processione cum integritate redituum et omnibus ad cancellariam pertinentibus assignari, tu pro eo, quod proventus ipsos in contemptum praesumpsisti mandati apostolici retinere, per decanum et capitulum Eboracense fuisti excommunicationis laqueo irretitus, unde non eras ad dignitatem interim admittendus. Cui praeterea illa ratio repugnabat, quod ante investituram a capitulo habitam archidiaconali te officio ingessisti. Unde iuxta privilegii continentiam pro persona non debebas haberi, praesertim quum tibi homicidia, sacrilegia, incendia et alia multa gravia et enormia obiicerentur, quae, archidiaconatum ipsum manu armata tibi usurpare contendens, perpetrare minime timuisti.] Ipsius igitur institutione propter praemissas rationes et alias a capitulo reprobata, ipsi, ne iuris sui dispendium sustinerent, intelligentes etiam, archidiaconatus ipsius donationem ad eos tam auctoritate Lateranensis concilii quam indulti sibi privilegii devolutam, habito prudentum consilio, dilecto filio R. de sancto Cadmundo illum unanimiter contulerunt, investientes eundem de ipso, prout moris est, et solenniter installantes. Processu vero temporis praefatus archiepiscopus ab apostolica sede rediens in Normanniam, post resignationem et abiurationem a te factam et receptam ab ipso, eidem R. archidiaconatum contulit ante dictum, qui archidiaconatum ipsum tam ratione primae quam secundae concessionis sibi rationabiliter assignatum per sedem apostolicam petiit confirmari. +Ad cuius obiectiones et ordine taliter respondebas, quod, licet decani mentio in literis archiepiscopi directis capitulo expresse facta non fuerit, non tamen ob hoc exclusus videri poterat vel debebat, sicut pars proponebat adversa, immo continebatur in capitulo, sicut pars continetur in toto, cuius decanus pars est honorabilis, archiepiscopus vero caput exsistit, nec in uno contingat corpore [non] sine monstruoso prodigio duo capita inveniri. [Quod autem te excommunicationis sententia lata per decanum et capitulum non ligaverit, multipliciter ostendere satagebas; tum quia fructus cancellariae nequaquam perceperas, quum tantum spiritualium procurator esses ab archiepiscopo constitutus, tum quia nec tu nec alius occasione mandati simplicis, per quod coercitio nemini mandatur, potuit coerceri, praesertim quum illa sententia qualiscunque post appellationem a te interpositam fuerit promulgata. Unde venerabilis frater noster Cantuariensis archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus in Anglia, communicato multorum coepiscoporum et aliorum prudentium virorum consilio pronunciavit, te huiusmodi sententia non teneri, sicut ex rescripto ipsius legati ostendere satagebas. Administrationi autem archidiaconatus, quum tempore illo absens fueris, te minime ingessisti; sed, quum videres postmodum investituram tibi a capitulo contra iustitiam denegari, de mandato superioris archidiaconatum ingressus, coepisti in eo, prout ad tuum pertinebat officium, ministrare. Quod autem homicidia vel alia huiusmodi per te illic fuerint perpetrata, vel quod archidiaconatum renunciaveris aut etiam abiuraveris, penitus denegabas, asserens, quod eo tempore, quo pars adversa te renunciasse vel abiurasse dicebat, et sibi archidiaconatum fuisse collatum, archiepiscopus te pro archidiacono et adversarium pro excommunicato habuit pariter et intruso. Unde auctoritate literarum nostrarum, de mandato dilecti filii nostri P. presbyteri cardinalis tunc apostolicae sedis legati coram venerabili fratre nostro Rothomagensi archiepiscopo et suis coniudicibus in Normannia, et demum coram bonae memoriae Lincolniensi episcopo et coniudicibus suis in Anglia idem archiepiscopus super intrusione ipsum adversarium traxit in causam, nosque receptas attestationes super ipso negotio meminimus accepisse.] Adiecisti praeterea, quod, si etiam ea fecisses, per adversarium tamen tuum tibi non poterant obiici cum effectu, cui potius super ipso archidiaconatu esset silentium imponendum, et, approbata institutione tua, tibi restitutio facienda, ex confessione partis adversae in iudicio facta et saepius repetita ostendere nitebaris. Ipse namque Rogerius a nobis interrogatus in iure, ex quo tempore archidiaconatus Richemundiae sibi per capitulum fuerit assignatus, respondit, quod circa festum Ascensionis proximum triennium compleretur. Quum igitur ex data literarum nostrarum constaret, tempore illo archiepiscopum apud sedem apostolicam constitutum, et in eis per nos antiquum ius fuerit declaratum, ut tempus, quo ad apostolicam sedem accessit, [et] apud illam permansit, vel recessit ab ipsa, non esset infra tempus sex mensium computandum: liquido constare dicebas tempus illud archiepiscopo minime cucurrisse. Sed si etiam quadriennium effluxisset, sicut prioris responsi poenitens ultimo loco proposuit pars adversa, quod ex parte tua de iure non posse fieri dicebatur, quum etiam tunc arripuisset iter ad sedem apostolicam veniendi, licet illud non fuerit continue prosecutus, impedimentis multiplicibus retardatus, interpretatio rescripti nostri ad tempus etiam huiusmodi pertinebat, cui praeterea praescriptio nocere non poterat in exsilio constituto. Factum autem capituli eundem R. non potuit excusare, quoniam, quum institutio facta per archiepiscopum praecessisset, quod superior ordinaverat capitulum tanquam inferius non poterat reprobare, quum, etsi contra statutum privilegii non fuisset admissus, ipsi tamen, quia nec fuerant exsecutores privilegii constituti, nec poterant simul esse iudices et actores, contra te praesertim absentem et non contumacem procedere non valebant. Si quid ergo per ipsos erat contra factum archiepiscopi proponendum, huiusmodi quaestio ad tribunal erat superius deferenda, ut auctoritate finiretur ipsius, pendente proinde institutione tua facta per illum, ad quem pertinebat tam iure communi quam auctoritate privilegii ante dicti, per quod collatio personatuum et praebendarum archiepiscopo reservatur, idem R. non debuit in locum viventis obrepere. [Ait enim B. Gregorius: «Eum, qui contra iustitiae regulam in archidiaconatum alterius provehi se consensit, ab eiusdem archidiaconatus honore deponimus; qui si ulterius in loco eodem ministrare praesumpserit, se participatione sacrae communionis noverit esse privatum.» Huius ergo auctoritate decreti adversarium tuum asserebas ab archidiaconatus officio, quem male receperat, deponendum; praesertim, quum illi primae irreptioni vehementer insisteret, et per institutionem eiusmodi suum niteretur propositum demonstrare, ipsumque archidiaconatum tibi restitui suppliciter postulabas.] Nos igitur, auditis his et aliis, quae partes in praesentia nostra proponere voluerunt, et plenius intellectis, Quoniam constitit nobis, archidiaconatum praedictum tibi per Eboracensem archiepiscopum [et] primitus fuisse concessum et quod, institutione facta per ipsum secundum iuris ordinem minime reprobata, archidiaconatus non vacans non potuit nec debuit in alium rite transferri, memorato R., qui contra iustitiae regulam in archidiaconatum alterius provehi se consensit, super eo duximus silentium imponendum, sententialiter decernentes, ut institutio facta per Eboracensem archiepiscopum de te sortiatur effectum. Exinde vero, si super renunciatione, vel abiuratione vel aliquo praemissorum aliquis, qui velit et valeat, adversus te quicquam duxerit proponendum, ordine poterit iudiciario experiri. [Nulli ergo etc. Dat. Later. Kal. Iun. 1202.]
- Capitulum VIII.
Recepto in canonicum tenetur capitulum providere, quam cito facultas se obtulerit.
- Idem C. Canonico Tridentino.
Quum super quaestione Tridentinae praebendae, +quae vertebatur inter te ex una parte, et venerabilem fratrem nostrum episcopum et dilectos filios canonicos Terdonenses ex alia, tu et procuratores partis alterius in nostra essetis praesentia constituti, vobis dilectum filium Hug. tit. S. Martini presbyterum cardinalem concessimus auditorem. Coram quo pro te fuit taliter allegatum, quod, quum bonae memoriae Odo Terdonensis episcopus, patruus tuus, ab apostolica sede reversus, Terdonenses canonicos attentius rogavisset, ut te reciperent in canonicum et in fratrem, ipsis eius precibus annuentes hilariter te receperunt, nulla primae vel secundae [praebendae] habita mentione, qui ab illo tempore usque nunc locum in choro et in capitulo sicut alii canonici habuisti, lectiones legisti in ecclesia, et responsoria cantasti, ac per praedictum episcopum tibi fuerant domus in ipsa canonica [nomine canonici] assignatae, quas tu possedisti ac possides in quiete. Et, quum in eadem ecclesia Terdonensi ex illis cononicis, qui praebendam in ea non possident, tu primo institutus fueris et receptus, et nunc vacet beneficium in eadem, humiliter postulabas a nobis, ut Terdonensibus canonicis dare dignaremur districtius in mandatis, quod vacans beneficium tibi, omni difficultate postposita, assignarent et facerent pacifica possessione gaudere. Procuratores vero partis alterius e contrario respondebant, quod, quum in Terdonensi ecclesia certus sit numerus canonicorum institutus et scriptis Romanorum Pontificum confirmatus, canonicique constitutionem ipsam observare teneantur praestito iuramento, nos eis nostris literis dedimus in mandatis, ut dilectum filium B. subdiaconum et capellanum nostrum in canonicum reciperent et in fratrem, eique praebendam, sicut uni ex aliis canonicis, assignarent. Verum quia statutus numerus canonicorum tunc in eadem ecclesia plenus erat, mandatum nostrum non potuerunt exsecutioni mandare. Post non modicum vero temporis praedictus O. quondam episcopus persuasionibus, minis ac terroribus institit apud canonicos Terdonenses, ut te reciperent in canonicum ad praebendam proximo vacaturam, eis constanter promittens, quod eos tam a petitione civium Terdonensium quam ab exsecutione mandati apostolici, quod ipsi pro eiusdem subdiaconi nostri receptione receperant, liberaret, sicque eos circumveniens fraudulenter recipi te fecit ad praebendam proximo vacaturam. [Quum autem dilectus filius R. tit. S. Petri ad vincula presbyter cardinalis in Lombardiae partibus legationis officio fungeretur, eundem subdiaconum nostrum per quendam clericum suum institui fecit canonicum ecclesiae Terdonensis, assignans ei stallum in choro et locum in capitulo, praesente praedicto quondam episcopo, nec faciente de receptione tua aliquam mentionem. Sed praedicti canonici institutionem de ipso B. factam, licet in publico non ostenderent propter insolentiam clericorum, ratam omnimodis habuerant. Quumque circa praeteritum Pascha dictus quondam episcopus carnis debitum exsolvisset, et praedictus episcopus, qui nunc est, fuisset subrogatus eidem, qui fuerat archidiaconus ecclesiae Terdonensis, praebendam vacantem iidem canonici praedicto subdiacono nostro unanimiter decreverunt conferri, sicut in eorum literis perspeximus contineri, et ipsius procuratores capituli praedictam praebendam vacantem in nostra sibi praesentia concesserunt. Unde suppliciter petebatur a nobis, ut institutionem tuam, tanquam contra Lateranense concilium attentatam, penitus irritantes, et absolventes Terdonensem ecclesiam ab impetitione tua, concessionem eidem subdiacono nostr o factam de praebenda praedicta dignaremur auctoritate apostolica confirmare.] Nos igitur ex iis, quae fuerunt hinc inde proposita, certiores effecti per cardinalem praedictum, concessionem praedicto subdiacono nostro a canonicis praedictis factam de praebenda praedicta de fratrum nostrorum consilio ratam habentes, eam auctoritate apostolica duximus confirmandam. Quum autem tam assertione tua quam confessione partis alterius constet, te in fratrem et canonicum Tridentinae ecclesiae fuisse receptum, licet receptionem tuam factam contra Lateranense concilium pars adversa proponat, quia tamen probatum non exstitit, parte altera penitus hoc negante, nec ipsi canonici videbantur tibi hoc opponere posse de iure, qui se fatentur te contra statuta praefati concilii recepisse: sententialiter decernimus, ut tibi, quam cito se facultas obtulerit, praebendale beneficium in Tridentina ecclesia conferatur, quum, ex quo receptus es in canonicum, non debeas carere praebenda. [Volentes autem etc. Dat. Lat. VII. Id. Iul. 1202.]
- Capitulum IX.
Si habens praebendam in eadem ecclesia recipit dignitatem cum praebenda vel aliam, vacat prima. Et quamvis a superiore sibi confirmetur, tamen valet impetratio per alium facta de ipsa, etiam tacito de possessione alterius, quae colorata non est. H. d. secundum verum intellectum. Panorm.
- Idem Episcopo et Magistro P. Canonico Hildesemensi.
Literas vestras accepimus, per quas nobis significare curastis, quod, quum pro dilecto filio D. clerico vobis scripserimus, ut eum de praebenda vacante sancti Wiscardi Bremensis, quam dicebat ad donationem nostram fuisse iuxta Lateranensis concilii statuta devolutam, curaretis auctoritate apostolica investire, +si canonici, quibus super hoc scribebamus, hoc exsequi non curarent, Herberto praeposito et quibusdam canonicis eiusdem ecclesiae cum ipso Daniele et magistro B. canonico ipsius ecclesiae in vestra propter hoc praesentia constitutis, sic De facto fuit propositum coram nobis, quod idem H. praepositus, quondam simplex [exsistens] canonicus eiusdem ecclesiae, de ipsa ecclesia in maiori ecclesia in canonicum est electus, et postmodum unius anni vel anni et dimidii spatio evoluto, in ipsa ecclesia sancti Wiscardi in praepositum est assumptus, priorem praebendam nihilominus retinens, quam in ipsa ecclesia tunc habebat, et super hoc partes consentiebant, ad invicem haec ita fuisse dicentes. Fuit etiam ab una parte propositum, quod ipse praepositus praeter praebendam illam aliam praebendam habebat praepositurae annexam, quam idem praepositus et fautores ipsius inficiati sunt esse praebendam. Praeterea fuit allegatum de iure, quod, ex quo idem praepositus de minori ecclesia vocatus fuerat ad maiorem, prior praebenda de iure inceperat vacare iuxta canonum instituta. Deinde fuit ex parte clerici allegatum, primam fuisse ordinationem eiusdem ecclesiae, ut in ea tredecim essent personae, praepositus scilicet cum duodecim fratribus; quae nullatenus servaretur, nisi diceretur illa praebenda vacare. Sed praepositus allegabat econtra, quod erat fere ex consuetudine generali, quod unus in eadem ecclesia plures haberet praebendas, et quum archiepiscopus Bremensis praepositum ipsum de praepositura in plena synodo investiret, tam praeposituram illam quam praebendam ei de communi canonicorum confirmavit assensu, eos, qui super hoc inquietarent eundem, vinculo excommunicationis adstringens. Unde obiiciebatur clerico memorato, quod propter hoc sententiam excommunicationis incurrisset; sed ipse talem confirmationem intervenisse negabat, quae si etiam intervenit, asserebat eam non tenere de iure, quoniam nemini res illa rationabiliter poterat confirmari, quae de iure obtineri non potest. Dicebat etiam, se propter hoc excommunicationis sententia nunquam fuisse ligatum, quum super his experiretur auctoritate maioris. Unde, quum vobis dubium videretur, utrum, quum aliquis de una praebenda eligitur ad aliam, statim prior vacare incipiat, an per sententiam debeat abiudicari eidem, an propter confirmationem huiusmodi, quae superius est expressa, praebenda illa dici debeat non vacare, nos consulere voluistis, priusquam velletis super hoc aliquid diffinire. Quum igitur, si ita est, praebenda illa, etsi non de facto, de iure tamen vacare noscatur, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus iam dictum praepositum, ut praebendam illam sine difficultate resignet, monitione praevia per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis; quam, quum de facto vacaverit, clerico memorato auctoritate nostra suffulti sublato appellationis obstaculo conferre curetis, eum in corporalem possessionem inducentes ipsius et defendentes inductum; eos autem qui se temere duxerint opponendos per districtionem ecclesiasticam compescatis. [Quod si etc. Dat. XIV. Kal. Iun. 1205.]
- Capitulum X.
In ecclesiis non numeratis vacatio praebendarum seu canonicatuum possibilis non est, nec fit ibi devolutio ad superiorem ex negligentia semestri in non providendo ecclesiae de ministris. H. d. et est casus notabilis.
- Idem Episcopo et Archipresbytero Papiensibus.
Ex parte Astensis ecclesiae nostris est auribus intimatum, quod, quum quaedam praebendae in ipsa per quatuor annos, et amplius vacavissent, venerabilis frater noster Astensis episcopus canonicos suos monuit diligenter, ut ecclesiam ordinarent. Quibus non admittentibus monitionem ipsius, episcopus quosdam ibidem instituit, credens, sibi hoc ex Lateranensi concilio licere. Instituti autem seientes, non esse firmam institutionem huiusmodi, ad venerabilem fratrem nostrum Mediolanensem archiepiscopum recurrerunt, qui eosdem in canonicos Astensis ecclesiae ordinavit et in corporalem possessionem praebendarum induxit, capitulo eiusdem ecclesiae praebente assensum, tribus tantum exceptis, qui se institutioni huiusmodi opponere curaverunt. +Tres illi dicebant, electionem debere cassari, quia nec episcopus nec archiepiscopus supra dictus de concessione Lateranensis concilii potuerat praefatam ecclesiam ordinare, quum uterque circa tempus eis indultum a canone in ordinatione illa negligens fuerit et remissus. Pars vero altera dicebat econtra, quod, licet institutio episcopi non valeret, archiepiscopi tamen ordinatio de iure valebat, quia ei tempus indultum a canone nisi a tempore, quo illi declaratum fuerat, non currebat, ad quod probandum inducebat multiplices rationes. His autem utrinque propositis, Tandem utraque pars concorditer est confessa, quod in praedicta ecclesia non erant distinctae praebendae, nec canonicorum numerus erat certus. Nos igitur his et aliis, quae fuerunt utrinque proposita, diligenter auditis, intelleximus evidenter, statutum Lateranensis concilii de beneficiis ultra sex menses vacantibus locum in hoc articulo nullatenus habuisse, quum, etsi forte Astensis ecclesia canonicorum pateretur defectum, nullae tamen in ea praebendae vacabant, quum in illa nec sint distinctae praebendae, nec canonicorum numerus diffinitus. Unde institutio per archiepiscopum vel episcopum facta occasione concilii memorati carere debet robore firmitatis. Quia vero totum capitulum, tribus tantum exceptis, praedictorum receptionem approbat et affectat, nec ab illis tribus aliquid rationabile contra ipsos obiectum est et ostensum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si Astensis ecclesiae suppetant facultates, secundum consuetudinem hactenus observatam praedictos clericos sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo pro canonicis faciatis haberi. [Contradictores etc. Dat. Lat. XVII. Kal. Iul. 1204.]
- Capitulum XI.
Habens potestatem conferendi potest de iure alteri tradere potestatem conferendi primum beneficium, quod vacabit.
- Idem Episcopo et capitulo Laudunensi.
Constitutus in praesentia nostra dilectus filius H. subdiaconus [noster] ecclesiae vestrae canonicus nobis humiliter intimavit, quod tu, frater episcope, potestatem ei dedisti sacerdotalem conferendi praebendam, quae primo in ecclesia vestra esset vacatura, et bonae memoriae W. Remensis archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus, vobis, filii capituli, auctoritate nostra districte praecepit, sicut per literas suas ad vos directas apparet, quae coram nobis lectae fuerunt, ut, quum praebenda ipsa in ecclesia vestra vacaret, personam illam, cui vellet idem H. eam conferre, sine interpositione alterius personae reciperetis ad ipsam, +et eandem personam curaretis de illa sine difficultate qualibet investire. Asseruit [etiam] idem subdiaconus, quod, quum esset ad sedem apostolicam accessurus, ipse praecavens appellavit, ne tu, frater episcope, si forte interim aliquam sacerdotalem contingeret vacare praebendam, eam ulli conferres, nec vos, fili capitulum, reciperetis aliquem praesentatum ad illam, nisi quem duxerit praefatus subdiaconus praesentandum. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus personam illam, cui memoratus H. sacerdotalem praebendam, quum contigerit eam vacare, duxerit canonice conferendam, sine contradictione qualibet admittatis, et tu interim, frater episcope, praebendam huiusmodi contra formam concessionis tuae conferre alicui non praesumas; +alioquin noveritis, nos dilectis filiis cancellario, et Helvin et Adae canonicis Parisiensibus in mandatis dedisse, ut vos ad hoc per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant, in irritum reducentes, si quid post appellationem a praefato subdiacono ad nos legitime interpositam contra concessionem sibi factam de sacerdotali praebenda noverint attentatum. Quia vero concessiones tales, si ad consequentiam traherentur, fieri possent in fraudem canonicae sanctionis, per quam prohibentur ecclesiastica beneficia concedi sive promitti ante, quam vacent, nolumus, quod huiusmodi occasione mandati, quod gratiam continet personalem, fraudem adhibere volentibus licentia concedatur. [Dat. Lat. X. Kal. Iul. Ao. VII. 1204.]
- Capitulum XII.
Lateranense concilium de beneficiis ultra sex menses vacantibus ad episcopatus non extenditur.
- Innocentius III.
Dilectus filius magister G. canonicus vester olim nobis suggessit, quod, bonae memoriae episcopo vestro viam universae carnis ingresso, maior et sanior pars vestri convenerat in eundem, et ipsum eligere in episcopum proponebat; sed impediente viro nobili comite Cutronensi non fuit electio celebrata. Postmodum autem idem comes de ipso episcopatu Madium capellanum suum investiens vobis iniunxit, ut vel a terra recederetis ipsius, vel eligeretis eundem M. in pastorem. Quod quum venerabilis frater noster archiepiscopus sanctae Severinae tunc electus audisset, praedictum Guillelmum ad suam praesentiam accersivit, et asserens, quod propter negligentiam vestram ad ipsum erat eligendi auctoritas devoluta, in episcopum vestrum elegit eundem. [Verum postquam hoc innotuit comiti supradicto, vos ad suam praesentiam convocatos tamdiu fecit in custodia detineri, donec praefatum Madium communiter elegistis. Qui accedens ad praesentiam dilecti nostri Gerardi S. Adriani diaconi cardinalis apostolicae sedis legati, beneficium obtinuit confirmationis ab ipso. Sed memoratus Guillelmus postmodum ad eundem cardinalem profectus, ne illum faceret consecrari audientiam nostram appellavit, et tandem in nostra proposuit praesentia constitutus, quod idem Madius prodiderat quoddam castrum, et mediante pecunia investituram de manu receperat laicali, ac etiam ante confirmationem obtentam multa bona ecclesiae dilapidando vastarat. Unde nos venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Cusentino et Bisianensi et Geneocastrensi episcopis dedimus in mandatis, ut vos et alios, quos contingeret nominari, compellerent super iis omnibus dicere veritatem, et, si de praedicto Madio electionem invenirent irregulariter celebratam, denunciarent eam irritam et inanem, ipsum ad restitutionem rerum ecclesiae mediante iustitia compellentes, ac postmodum inquisita circa electionem praefati Guillelmi sollicite veritate, quod iustum esset statuerent appellatione remota. Qui, sicut in eorum literis perspeximus contineri, quum semel et secundo ac tertio peremptorio tam praenominatum Madium quam et vos, nec non etiam abbates ecclesiae Geruntinae ad suam praesentiam citavissent, dictus Madius per menses quatuor exspectatus nec accessit ad ipsos, nec vos permisit accedere vel abbates. Quum autem propter suspicionem dilapidationis ab episcopalium administratione suspendissent eundem, et ipse nihilominus administrare praesumeret, excommunicationis in eum sententiam protulerunt, qua ille contumaciter vilipensa non destitit celebrare. Unde quum eis per dicta iuratorum testium constitisset, quod idem Madius investituram episcopatus de manu susceperat laicali, et periurium incurrerat, ac proditionem et homicidia, nec non etiam simoniam multipliciter perpetrarat, quod etiam electio eius extorta fuerat, et consecratio non solum post appellationem, verum etiam alias contra canones attentata, demum habito prudentum consilio quod factum de ipso fuerat sententialiter cassaverunt.] Nos igitur [his et aliis, quae super ipso negotio nobis fuerunt exposita, diligenter auditis,] attendentes, quod canon Lateranensis concilii, ab Alexandro Papa contra negligentes editus, ad archiepiscopatum vel episcopatum non solet extendi, sed ad personatus alios et minora ecclesiastica beneficia coarctari, electionem huiusmodi [non reatu personae, sed] iustitia cassavimus exigente. [Dictum quoque etc. Dat. ap. S. Germanum VI. Id. Iul. Ao. XI. 1208.]
- Capitulum XIII.
Non valet promissio beneficii vacaturi.
- Idem Priori Hostiensi et Superiori S. Fridi.
Ex tenore literarum vestrarum accepimus, quod, quum causa, quae inter I. clericum ex una parte, et abbatem et conventum de Bello ex altera, super provisione vertebatur ipsius (Et infra:) Dictus clericus post litem contestatam chartam quandam monachorum ipsorum exhibuit coram vobis, continentem expresse, quod primam ecclesiam ad donationem suam spectantem, valentem X. marchas vel XV. assignarent eidem, +nihilominus per idoneos testes probans, ipsos post promissionem huiusmodi, licet potuerint, nolle sibi, quanquam super hoc admoniti fuerunt, providisse; quare dictos abbatem et monachos ad assignandum sibi reditum X. marcharum ad minus cogi cum instantia postulabat. Ad haec autem fuit ex adverso responsum, quod ratione promissionis, utpote factae contra Lateranensis concilii statuta, quae probari per chartam exhibitam videbatur, eos non poterat convenire; praesertim quum non de aliqua ecclesia, sed de promissione tantum in literis mentio haberetur. Quum igitur, aliis ipsos posse conveniri asserentibus, aliis vero in contrarium sentientibus, super hoc fuisset hinc inde coram vobis diutius disputatum, vos, quid iuris sit in hoc articulo dubitantes, in negotio ipso ulterius procedere noluistis, donec super hoc reciperetis nostrae beneplacitum voluntatis, nobis humiliter supplicantes, ut, quid sit in hac parte agendum, vos dignaremur per nostras literas reddere certiores. Nos igitur attendentes, quod promissio praedicta non tenet, utpote contra statuta Lateranensis concilii attentata, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus memorato clerico super hoc silentium imponentes, ab impetitione ipsius dictos abbatem et monachos absolvatis. [Dat. Lat. II. Id. Dec. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
- Capitulum XIV.
Obligatur praelatus, qui promittit providere quum poterit.
- Idem.
Accedens ad apostolicam sedem dilectus filius R. clericus sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum promiseritis, vos provisuros eidem in ecclesiastico beneficio, quum possetis, sicut per literas iudicum delegatorum inde confectas liquido apparebat, +vos id hactenus efficere non curastis, allegantes coram iudicibus memoratis, quod talis promissio vos nullatenus obligavit, quum videretur esse facta contra statuta Lateranensis concilii, quod promissionem inhibet beneficii non vacantis. Nos autem considerantes, quod aliud est praelatum promittere beneficii collationem, quum poterit, aliud, quum vacabit, quum in multis casibus se facultas offerre posset, in quibus collatio non esset in exspectatione vacaturi beneficii differenda, per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus memorato R. quum poteritis, ecclesiasticum beneficium assignetis; [alioquin abbati sancti Ioannis et decano Suessionensi dedimus nostris literis in mandatis, ut vos ad id per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant.]
- Capitulum XV.
Si ad capitulum et praelatum, ut praelatum potestas conferendi pertinet, de uno ad alterum lapsu temporis non transit; secus, si praelatus intersit, ut canonicus; quia tunc de capitulo transit ad praelatum, nisi dolum committat. H. d. et est textus multum allegabilis.
- Innocentius III.
Postulastis per sedem apostolicam edoceri, ut, quum ad vos et archiepiscopum vestrum simul donatio praebendarum ecclesiae vestrae pertineat, utrum praebendae vacantis donatio penes archiepiscopum ipsum remaneat, si eam infra semestre tempus neglexeritis [pariter] ordinare. Ad quod vobis breviter respondemus, quod, si vos et idem archiepiscopus infra tempus praescriptum circa hoc negligentes exstiteritis, sicut nec ab illo ad vos, ita nec a vobis ad illum potestas devolvitur conferendi, sed secundum statuta Lateranensis concilii ad superiorem transit donatio earundem, nisi forte archiepiscopus, non ut praelatus, sed ut canonicus, vobiscum ius habeat conferendi. Et in hoc casu, quum dolose forsitan impedierit, dolus ei suffragari non debet. [Dat. Lat. IV. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.]
- Capitulum XVI.
Sicut non potest patronus promittere, se praesentaturum aliquem ad beneficium vacaturum, ita nec dare potestatem prasentandi, antequam beneficium vacet.
- Honorius III. Episcopo et Praeposito capituli Cameracensis.
Quum dilecta in Christo filia nobilis mulier Ioanna comitissa Flandrensis, devicta quorundam precibus importunis, fecerit promissiones illicitas de non vacantibus beneficiis ecclesiarum, in quibus ius obtinet patronatus, et donationes eorum in manibus posuerit alienis, sicut est nostris auribus intimatum, discretioni vestrae mandamus, quatenus, id irritum decernentes, auctoritate nostra inhibeatis eidem, ne similia de cetero attentare praesumat.
|
|