|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I I I
T i t u l u s V I I .
De institutionibus.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Numerus clericorum debet institui in ecclesiis collegiatis secundum facultatem ipsarum.
- Ex concilio Arelatensi.
Non amplius suscipiantur in monasterio monachorum aut clericorum, seu etiam puellarum, quam quot se regere de bonis ecclesiae absque penuria ecclesiae possint.
- Capitulum II.
Laici in canonicos non possunt institui.
- Eugenius.
In ecclesia vestra certum numerum canonicorum, sicut nobis innotuit, communiter instituere curavistis, +et institutionem vestram religione firmare iuramenti. Unde, quia numero illo successu temporum diminuto in dubitationem deducitis, utrum ipsum numerum de institutione canonicorum supplere possitis, laicis computatis, qui in ecclesia vestra canonicorum titulo nominantur, et statutus numerus sit impletus, ut haec ambiguitas a vestris cordibus auferatur, nobis videtur, quod, Quum laici non debeant in canonicorum numero computari, nec vos debeatis differre, quo minus statutum numerum, iuramento praestito roboratum, de aliis clericorum personis idoneis canonicos suppleatis; nec enim alia vestra intentio fuisse putatur, quam quod tales ad supplendum numerum, quum necesse foret, invenire unanimiter curetis, per quos Deo in divinis officiis per ecclesiasticos ordines congrue serviatur. Ad haec vero districtius prohibemus, ne de cetero laicos in canonicos admittatis.
- Capitulum III.
Institutio beneficiorum spectat ad episcopos vel eorum officiales.
- Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Ex frequentibus querelis personarum satis manifeste didicimus, in partibus vestris consuetudinem pravam admodum et enormem, et sanctorum Patrum constitutionibus omnimodo contrariam a multis retro temporibus invaluisse, quod videlicet clerici, caeca cupiditate ducti, ecclesias et ecclesiastica beneficia sine consensu episcopi dioecesis vel officialium suorum, qui hoc de iure possunt facere, recipiunt, minus quam deceat sollicite cogitantes, quomodo id a Patrum sanctorum est institutionibus alienum et ecclesiasticae contrarium honestati. Unde, quum tu, frater archiepiscope, ex officio tibi commisso tam iniquam consuetudinem de provincia tua velis, sicut debes, radicitus exstirpare, tam in clericos illos, qui ecclesias vel ecclesiastica beneficia de cetero taliter occupata scienter detinent, quam in eos qui ecclesias vel ecclesiastica beneficia de cetero taliter occupare praesumpserint, sicut ex literis tuis intelleximus, excommunicationis sententiam protulisti. Nos itaque eandem sententiam ratam et firmam habentes, et eam auctoritate apostolica confirmantes, per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus singuli vestrum, sententiam in suis episcopatibus saltem quater in anno innovantes, eam contradictione et appellatione cessante faciatis inviolabiliter observari, clericos ipsos, qui ipsam sententiam incurrerunt vel de cetero incurrerint, nisi congrue satisfecerint, et a praesumptione sua omnino destiterint, absolvere minime praesumatis.
- Capitulum IV.
Ultra facultates non debet quis institui invitis clericis ecclesiae.
- Clemens III. Clero Constantinopolitano.
Auctoritate apostolicae sedis +debitoque officii nostri compellimur, viros ecclesiasticos oculo benigniori prospicere, eisque, ne graventur molestiis, pastorali sollicitudine providere. Hac itaque ratione inducti auctoritate apostolica prohibemus, ne aliquis vestrum a quocunque in civili vel criminali negotio, nisi in foro ecclesiastico impetatur, nec per saecularem personam carceri aut vinculis, nisi ab archiepiscopo suo eiectus fuerit ex ordine clericali, aliquatenus mancipetur, nec absque rationabili et manifesta causa in officio suo, vel iure suo gravamen ab aliquo patiatur. Prohibemus etiam, ne vicarius repis seu quaecunque persona vicem saecularis potestatis gerens vobis in domibus vel aliis rebus vestris iniuriavm praesumat inferre; sed tam in his quam in aliis privilegia, vobis a regibus vel archiepiscopis pia consideratione concessa, inviolata volumus conservari. Statuimus insuper, ut nullus in ecclesiis vestris ultra, quam facultates earum sustineant, vobis instituatur invitis.
- Capitulum V.
Quum in ecclesiis oportet extraneos institui, non debent institui clerici certae originis tantum, sed undecunque sint; dum tamen sint idonei.
- Innocentius III. S. Marcelli et S. Susannae cardinali apostolicae sedis legato.
Ad decorem +et commodum tam ecclesiae S. Sophiae, quam aliarum ecclesiarum, quae sunt in urbe Constantinopolitana constructae, noscitur pertinere, ut literati viri et morum honestate conspicui, de quibuslibet mundi partibus venientes, institui debeant in eisdem. Verum Sicut nostris auribus est suggestum, venerabilis frater noster Constantinopolitanus patriarcha, eorum immemor, quae sibi suggesimus viva voce ac postmodum per scripta mandavimus, si tamen ad ipsum nostrae literae pervenerunt, aliarum nationum clericos spernens, Venetos tantum in Constantinopolitanis ecclesiis satagit collocare, non attendens, quod in omni gente qui facit iustitiam acceptus est Deo, nec sanctuarium Dei convenit iure hereditario possideri. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus moneatis eundem, ut viros religiosos, honestos et literatos, et alias idoneos, undecunque originem duxerint, in praedictis ecclesiis, et maxime in maiori, instituere non postponat; alioquin indignum se reddet, ut vos aliarum clericos nationum ad eius obedientiam compellatis; praesertim quum ipsi propter hoc ad nostram duxerint audientiam appellandum. Nec dissimulare potestis, quin hoc nostris auribus intimetis, ut ex hoc ipso, an verum sit quod super hoc Venetis dicitur promisisse, coniicere valeamus. Si qui vero clerici per vos vel alterum vestrum sunt in praedictis ecclesiis instituti, appellatione postposita faciatis eos pacifica possessione gaudere, amotos sicut iustum fuerit per censuram ecclesiasticam appellatione remota facientes restitui ad easdem. [Quod si non Dat. etc. Ferentini XI. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum VI.
Institutiones et custodiae possunt de iure speciali ad non episcopum pertinere, et pendente lite cum diocesano defenditur in possessione. H. d. Vel sic: Si possidet ius instituendi is, ad quem de iure communi non spectat, pendente iudicio proprietatis in posessione defenditur.
- Idem Heliensi Episcopo et Archidiacono Norvicensi.
Quum venissent ad apostolicam sedem dilecti filii magister Honorius archidiaconus Richemundiae, et magister Columbus subdiaconus noster I. de Eboraco, et R. Avenel et procuratores venerabilis fratris nostri Eboracensis archiepiscopi, eos in consistorio nostro duximus audiendos. Ex parte archiepiscopi memorati fuit propositum, quod institutio personarum et custodia ecclesiarum vacantium ad eum in dioecesi sua spectat tam de iure communi quam de consuetudine generali. Verum quidam praedecessores ipsius quibusdam archidiaconis Richemundiae tam institutionem quam custodiam personaliter commiserunt, eas sibi alicuius tempore retinentes, et libere, sicut spectabat ad eos, utentes eisdem ita, quod archiepiscopus, qui Eboracensi ecclesiae modo praeest, W. de Chimil., quondam archidiacono Richemundiae, illas ad preces inclitae Recordationis Ricardi regis Anglorum de gratia speciali concessit, et eo in episcopum post electo sibi retinuit tanquam suas. +[Quumque archidiaconatum illum praedicto magistro intenderet assignare, tam ante concessionem, quam in concessione ipsius expressit, quod tam institutiones sibi quam custodias reservabat. Cui archidiaconus ipse respondit, quod contra Deum ageret et iuri canonico derogaret, si institutiones ecclesiarum sibi usurpare praesumeret, quae soli archiepiscopo competebant. Deinde libertatibus ipsis renuntians, renunciationem suam redegit in scriptis: et ad maiorem cautelam sigillo proprio roboravit, ac tandem quod eis se nullatenus immisceret, corporaliter praestitit sacramentum.] Inter alia vero archidiaconus ipse respondit, quod, quum inclytae recordationis primus Henricus rex Angliae apud Carleolum sedem episcopalem vellet de novo creari, quia ex hoc archidiaconatus Richemundiae laedebatur, rex ipse a bonae memoriae T. archiepiscopo Eboracensi humiliter postulavit, ut in recompensationem cuiusdam partis, quae subtrahebatur archidiaconatui memorato, ei praedictas concederet dignitates, archiepiscopus autem annuit precibus postulantis et tam institutiones quam custodias, non personaliter archidiacono, qui tunc erat, sed perpetuo de consensu Eboracensis capituli archidiaconatui reali et liberali concessione donavit. Quum autem archidiaconatus ipse in continua possessione tam istarum quam aliarum etiam libertatum multorum archiepiscoporum, regum et archidiaconorum temporibus exstitisset, et saepe dictus archiepiscopus sine conditione qualibet concessisset ipsum eidem, post concessionem asseruit, quod ipsum cum omnibus libertatibus suis concesserat, institutionibus et custodiis vacantium ecclesiarum exceptis. Ipse vero [consuetudinem eiusdem archiepiscopi plene noscens, scilicet quod sicut daret de facili, sic poenitere leviter consuerit, ac] timens, ne, si negaret expresse, quum nondum esset archidiaconus possessionem adeptus, vel impediret penitus factum eius, vel diutius differretur, respondit, quod non solum de illo, sed de omnibus reditibus suis faceret quod sibi placeret. [Post modum vero possesionem archidiaconatus ingressus, libere libertatibus ipsis est usus, sicut praedecessores eius facere consueverant. Consequenter vero quum archiepiscopus eum archidiaconatu ipso contra iustitiam spoliasset, nec restitutionem eius potuisset aliquatenus obtinere, nisi per chartam renunciaret libertatibus memoratis, ipse ius suum durare cognoscens, literas renunciationis spoliatus adhuc archiepiscopo ipsi dedit sigillo proprio roboratas; sed illas, sicut est propositum ex adverso, nullatenus abiuravit; immo restitutionis beneficium assecutus, usus est eisdem libertatibus sicut prius, licet idem archiepiscopus ipsum et clericos eius super illis et aliis post appellationem legitime interpositam multipliciter aggravaret. Unde quum praedictarum concessio libertatum non fuerit personae, sed sicut realis personarii magis facta, non gratia specialiter concedebantur alicui sed ex debito potius cum archidiaconatu pariter tradebantur ad cuius integritatem tanquam in recompensationem dote proculdubio pertinebant. Propter quod, etsi aliquis archiepiscopus eis forsan usus fuerit, dum archidiaconatum in suis manibus retinebat, nullum propter hoc archidiaconatui est praeiudicium generatum, quum intelligantur postmodum in ipsa concessae. Praeterea, quum in Turonensi concilio praebendarum, dignitatum, beneficiorum sint inhibitae sectiones, et Lateranum concilium, ubi census novos imponi prohibet, et veteres augmentari subiungat, «Ne partem redituum aliqui suis usibus appropriare praesumant,» patet archiepiscopum nec debuisse nec potuisse archidiaconatum suis dignitatibus et libertatibus mutilare. Nec est credendum quod ante concessionem, vel in ipsa concessione actum fuerit, ut praedictas libertates sibi archiepiscopus retineret, quia si alienum sibi sic voluisset forsitan usurpare, commississe videretur simoniacam pravitatem. Renuntiatio autem archidiacono nocere non potuit, quum renunciaverit spoliatus, et bonae memoriae Alexander papa, praedecessor noster, renunciationem huiusmodi asseruerit non valere. Insuper quum, etsi collatio archidiaconatus surrepserit ad archiepiscopum memoratum, integritas tamen ad Eboracensis ecclesiae pertinet dignitatem, nec potuisset archiepiscopus vel archidiaconus praeter assensum et absque consilio Eboracensis capituli ipsius archidiaconatus in tantum laedere dignitates vel libertates.] Super haec pars replicavit adversa, quod, etsi renunciatio vel abiuratio archidiaconatui non noceret, per haec tamen esset archidiacono repetendi facultas adempta. Sed archidiaconus libertates illas se non repetere respondebat, quum eis libere, sicut prius, quando iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi, uteretur, et earum possessione gauderet. Sed contra hoc iterum replicabant, quod idem archidiaconus in quadam ecclesia sui archidiaconatus non per archiepiscopum institui postulasset, si talis institutio pertinebat ad ipsum, et ipse tunc ipsarum libertatum possessione gauderet. Ad quod archidiaconus ipse respondit, quod per archiepiscopum non institui, sed confirmari potius postulavit, licet, quod se ipsum institueret, incongruum videretur. Nos igitur, auditis quae fuerant hinc inde proposita, et plenius intellectis, interlocuti fuimus, archidiaconum esse in plena libertatum eiusdem archidiaconatus possessione tuendum, donec probatum legitime fuerit ex adverso, libertates ipsas archidiaconis ab archiepiscopis personaliter fuisse concessas, quum in hoc casu tam ante quam post, et in ipsa etiam concessione archiepiscopus eas retinere sibi potuerit licite tanquam suas, vel donec legitime probatum fuerit, easdem libertates archidiaconum abiurasse. Sed in hoc casu, si concessio illa fuerit realis, archiepiscopo nihil iuris vel utilitatis accederet, quia nos vel ad petitionem Eboracensis ecclesiae, vel per nos ipsos super hoc archidiaconatui eidem consulemus. Si ergo alterutrum ipsorum fuerit legitime [et propositum, et] comprobatum, archidiacono super libertatibus ipsis, si neutrum, archiepiscopo silentium imponatur. [Ideoque districte etc.]
- Capitulum VII.
Is, ad quem spectat collatio dignitatum, se ipsum instituere non potest.
- Idem Episcopo Trecensi et Archidiacono Parisiensi.
Quum ad nostram +[dudum audientiam pervenisset, quod in ecclesia Peronensi dignitas quaedam, quae custodia vulgariter appellatur, contra statuta Lateranensis concilii per duos annos et amplius vacavisset, venerabili fratri nostro Turonensi archiepiscopo, tunc archidiacono Parisiensi, et dilecto filio decano Sancti Quintini dedisse recolimus in praeceptis, ut, si res taliter se haberet, quum ad nos ipsius dignitatis esset donatio devoluta, ipsi auctoritate nostra suffulti eam in suam custodiam assumentes, insinuarent nobis per suas literas veritatem, ut per eas certiores effecti dignitatem ipsam personae idoneae conferremus. Ipsi vero tam decanum et capitulum quam etiam Matthaeum abbatem Peronensis ecclesiae, qui custodem etiam eiusdem ecclesiae se gerebat, peremptorie citaverunt. Quumque dictus archiepiscopus, quia die statuta interesse non poterat, per suas se literas excusasset, supradicti procurator abbatis coram decano comparuit memorato, proponens nostras literas directas ad illos multiplici ratione suspectas, tum quia in salutatione ipsarum prius positum fuerat nomen archidiaconi quam decani, et notula, quae ad assignationem personae literas impetrantis solet apponi, non erat a tergo scripta, sed in margine potius literarum; tum quia S. litera capitalis in hac dictione «salutem» nimis erat in longum a posteriori parte protensa; et quia in eisdem literis adversarius vel accusator seu etiam denunciator non erat ex nomine designatus, quae omnia obviare sedis apostolicae consuetudini proponebat. Idem quoque procurator, allegans, quod in eodem negotio erat ordine iudiciario procedendum, dilationem cum instantia postalavit, ut dictus abbas posset eidem causae personaliter interesse; obstaculum appellationis obiiciens, si eidem postulata dilatio negaretur. Dictus vero decanus, allegationes praedictas tanquam supervacuas vilipendens, dilatione penitus denegata, in suam curam assumpsit custodiam memoratam, idoneis provisoribus tam in extarioribus quam in interioribus deputatis. Qui ut de veritate negotii nos posset reddere certiores, decanum et quosdam canonicos Peronensis ecclesiae coegit super ipso negotio veritati testimonium perhibere; quorum depositiones inclusas sub sigillo proprio ad nostram praesentiam destinavit. Nos igitur eiusdem decani processum diligentius recensentes licet exceptiones quasdam ab abbatis praedicti procuratore propositas frivolas reputaverimus et inanes, quia tamen secundum legitimas sanctiones, etsi non cognitio, sed exsecutio demandetur, oportet tamen de veritate precum inquiri, maxime quum illa clausula, videlicet: «si res ita se habet,» literis nostris esset inserta, processum eiusdem decani, qui prius custodiam in suam curam accepit quam inquireret veritatem, duximus irritandum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes, quatenus abbatem ipsum restituatis ad custodiam supradictam, quum constet ipsum contra formam mandati apostolici destitutum, ac deinde secundum eiusdem mandati tenorem procedere procuretis, illud nihilominus attendentes, ut, nisi dictus abbas rationabilem causam ostenderit, quod in eadem ecclesia custodiam simul et abbatiam possit habere, vos, eo destituto, in curam vestram sublato appellationis obstaculo saepedictam custodiam assumatis, custodientes eandem, donec de ipsa mandatum apostolicum impleatis.] Illud autem nolumus vos ignorare, quod, postquam idem M. fuit abbas effectus, praedictam custodiam de iure non potuit obtinere, quia, quum ratione abbatiae ad ipsum pertineat donatio tam custodiae quam aliarum dignitatum, ac etiam praebendarum in ecclesia Patranensi, custodiam ipsam recipere non potuit a se ipso, quum inter dantem et accipientem debeat esse distinctio personalis; sed nec ab alio, quum ius conferendi alius non haberet. [Dat. Viterbii XII. Kal. Iul. Ao. X. 1207.]
|
|