B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X .
De his, quae fiunt a praelato
sine consensu capituli.


_______________________________________________


Capitulum I.
Non tenet alienatio rei ecclesiasticae absque approbatione capituli.

Ex concilio apud Valentiam.

Irrita erit episcoporum donatio, vel venditio vel commutatio rei ecclesiasticae absque collaudatione et subscriptione clericorum.

Capitulum II.
In temporali alienatione, quam facit praelatus, taciturnitas capituli habetur pro consensu.

Alexander III. Norvicensi Episcopo.

Continebatur +[in literis a te nobis transmissis, quod quum super decima de W. inter magistrum Hubertum et magistrum N. de mandato nostro coram te quaestio verteretur, constitit tibi, quod Emma abbatissa S. Mariae de Wintonia pro communi voto et unanimi consensu, conventu assensum praestante, decimam ipsam praedicto H. concessit et Rad. Wintoniensis archidiaconus per panem et librum sibi exinde investituram fecit, magister vero N. probavit coram te idoneis testibus, quod praefata abbatissa praescriptam decimam sibi prius dederat, conventu non contradicente, quam eam praefato H. dedisset, et quod a dioecesano episcopo eius fuerit concessio confirmata. Unde, quia nos consulere voluisti, cui concessioni potius sit innitendum,] Consultationi tuae taliter respondemus, quod concessio decimae ab abbatissa prius facta, si conventu sciente et non contradicente facta est, robur firmum debet habere. Verum si praefata abbatissa ignorante conventu aut contradicente decimam suam prius praedicto H. concessit, et non post multum temporis de assensu conventus eandem decimam dedit eidem, [quum tibi eam datam fuisse constat,] secunda concessio debet praeiudicare priori.

Capitulum III.
Alienatio temporalis facta sine consensu capituli per ratificationem eius roboratur.

Idem Vigoriensi Episcopo.

Quum nos iam pridem, +si bene meminimus, tibi per literas nostras indulserimus, ut, si Io. praedecessor tuus reclamante capitulo ecclesiae tuae, abbati et fratribus de Oseneia ecclesiam de Beibur contulit, eam tibi revocare liceret, iam dictis fratribus, sicut asseris, [ad te] literas nostras indulsimus, ut ipsis ecclesiam ipsam dimetteres pacifice possidendam, immemores exsistentes illius scripti, quod super hoc tibi fuerat a nobis indultum. Licet autem hoc tibi indulserimus, prudentiam tamen tuam monemus et exhortamur attentius, quatenus divino intuitu et pro reverentia B. Petri et nostra ecclesiam ipsam, si quo modo sine gravi detrimento ecclesiae tuae potes, iam dictis fratribus in pace et quiete dimittas, quia decet providentiam tuam ad commodum et profectum religiosorum locorum intendere, et quod idem praedecessor tuus pietatis studio fecit ratum et firmum habere. Si autem eandem ipsis ecclesiam dimittendam induci forte non poteris, non obstantibus literis, quas praedicti fratres super hoc impetraverunt, scriptum tibi exinde indultum in sua volumus stabilitate consistere, quoniam Certum est, de rigore iuris concessionem illam non tenere, quam reclamante capitulo per eundem praedecessorem tuum constat factam fuisse, nisi idem capitulum concessionem eam ratam postmodum habuisset.

Capitulum IV.
Praelatus sine consilio capituli instituere vel destituere, vel alia negotia ecclesiae tractare non debet. H. d. cum capitulo sequenti.

Idem Hierosolymitano Patriarchae.

Novit plenius, sicut credimus, tuae discretionis prudentia, qualiter tu et fratres tui unum corpus sitis, ita quidem, quod tu caput, et illi membra esse probantur. Unde non decet te omissis membris aliorum consilio in ecclesiae tuae negotiis uti, quum id non sit dubium et honestati tuae, et sanctorum Patrum institutionibus contraire. Innotuit siquidem auribus nostris, quod tu sine consilio fratrum tuorum, abbates et abbatissas, et alias ecclesiasticas personas instituis et destituis, +non considerans et attendens, quomodo te non sit dubium statuta sacrorum canonum transgredi, quum in huiusmodi causis et clericorum et laicorum circa te commorantium, qui de corpore ipsius ecclesiae non sunt, potius quam fratrum tuorum consilio uti dicaris. Ideoque id auctoritate apostolica prohibemus. (Et infra:) Nos enim tales institutiones et destitutiones, si quas amodo feceris, auctoritate apostolica cassamus, et carere decernimus robore firmitatis.

Capitulum V.
Summatum est supra capitulo proximo. Praelatus sine consilio capituli instituere vel destituere, vel alia negotia ecclesiae tractare non debet. H. d. cum capitulo sequenti.

Idem eidem.

Quanto +maiori dignitate dante Domino praeemines, tanto decet amplius et oportet te in omnibus eam diligentiam et gravitatem habere, quod omnia videaris sine nota et reprehensione peragere, et laudabiliter iniunctae tibi sollicitudinis officium dispensare. Audivimus autem, unde mirati sumus, sicut [et] merito [inde] mirari poteramus, quod in concessionibus et confirmationibus omissis canonicis ecclesiae tuae consilium clericorum et laicorum circa te commorantium, qui non sunt de corpore ecclesiae ipsius, interdum, immo saepe requiris, et in eisdem concessionibus et confirmationibus iuxta eorum consilium et voluntatem procedis, et in privilegiis etiam, quod tuam prorsus dedecet honestatem, ad maiorem auctoritatem et certitudinem nomina fratrum tuorum, qui absentes fuerint, tanquam si praesentes fuissent, facis subscribi. Quia igitur non decet prudentiam tuam in negotiis tibi commissae ecclesiae consilium fatrum tuorum postponere, cum quibus unum [corpus] existere comprobaris, Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus in concessionibus et confirmationibus et aliis ecclesiae tuae negotiis fratres tuos requiras, et cum eorum consilio, vel sanioris partis, negotia eadem peragas et pertractes, et quae statuenda sunt statuas, et errata corrigas, et evellenda dissipes et evellas. Absentium quoque fratrum nomina inscribi aliquatenus non sinas, quia talia munimenta sunt irrita et falsa, et tu exinde quaestionem falsi poteris merito formidare. Nos enim universa privilegia in quibus absentium fratrum nomina ipsis ignorantibus vel absentibus subscripta sunt, vel amodo describentur irrita esse decernimus et nullius firmitatis robur habere censemus.

Capitulum VI.
Si ecclesia collegiata habet praesentationem, praesentabit praelatus de consensu capituli vel maioris partis, nisi de consuetudine vel privilegio competat soli praelato.

Coelestinus III.

Ea noscitur +[sedis apostolicae dignitas, eidem ab ipso Domino in B. Petro concessa, ut, ubi emergit alicuius dubitationis articulus, ad ipsius oraculum referatur, et quod ipsa statuerit respondendum, sine ulla debeat ab omnibus haesitatione recipi et servari.] Ex tua siquidem nobis est parte propositum, quod, Quum in provincia tua saepe contingat, quod ad ecclesias, in quibus collegia ius praesentandi habere noscuntur, eorum abbates aut per se aut per literas suas personas idoneas episcopis dioecesanis praesentant, et eis praesentatis postmodum et receptis aliquando ante institutionem, aliquando post monachi seu alterius ordinis collegia contradicunt et reclamant. Super quibus aperto tibi quaeris certificari responso, utrum institutio iam facta vel adhuc facienda propter huiusmodi debeat impediri. Ad quae tibi hoc modo respondemus, quod videlicet in praesentationibus talium praelatorum intelligi debet, quod fiant de collegiorum suorum assensu, sine quo non obtinent aliquatenus firmitatem. Unde, si constiterit, conventus vel maioris et sanioris partis non adfuisse consensum, institutiones huiusmodi convenit evacuari, nisi ex antiqua et approbata consuetudine vel concessa libertate aliqui eorum probaverint, commissi sibi collegii non debere in ecclesiarum seu beneficiorum collationibus requiri consensum. [Dat. Laterani.]

Capitulum VII.
Tenet donatio, quam de solius dioecesani consensu facit laicus ecclesiae de decimis, quas ab alia ecclesia habet in feudum ab antiquo, i. e. ante Lateranense concilium.

Innocentius III. Archipresbytero et Magistro scholarium Bituricensibus.

Quum apostolica sedes, +cui, licet immeriti, praesidemus, universis per orbem ecclesiis non humana, sed divina institutione sit praelata, iustum est et conveniens, ut ad eam tanquam ad magistram et matrem super diversis iuris articulis referantur dubiae quaestiones, quatenus quae iura constituit, eadem quoque iura distinguat, ne quae diversa cernuntur videantur adversa. Sane, sicut ex literis vestris accepimus, quum ex una parte capitulum S. Stephani et capitulum de Salis, et ex altera monachi de Platea super decima quadam, quam a monachis ipsis petebant, in vestrum compromisissent arbitrium, et vos partibus convocatis cognosceritis de causa, dicti monachi proponebant, donationem ipsius decimae sibi a quodam milite factam, et venerabilis fratris nostri Bituricensis archiepiscopi dioecesani eius accedente consensu confirmatam fuisse, seque auctoritate Hieronymi munitos exsistere, qui scribens ad Damasum ait: «Si aliquando fuerint a laicis male detenta quae divini iuris esse noscuntur, et in usum transierint monachorum, episcopo tamen loci illis praebente consensum, constabunt eis omnia perpetua firmitate subnixa.» E contrario pars allegabat adversa, consensum episcopi sine cleri consensu minus sufficere auctoritate Leonis Papae, dicentis: «Ne quis episcopus de rebus ecclesiae quicquam donare vel commutare vel vendere audeat, nisi forte aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et cum totius cleri consensu atque tractatu id eligat, quod non sit dubium ecclesiae profuturum.» Quia vero super his auctoritatibus dubitantes nos consulere voluistis, humiliter inquirentes, utrum, quando decima tenetur a laico, si conferatur ecclesiae, ad confirmandam donationem consensus episcopi sine cleri consensu sufficiat, nos devotioni vestrae taliter respondemus, quod monendus est laicus, qui decimam detinet, ut eam restituat ecclesiae, ad quam spectat. Qui si forte induci nequiverit, et eam cum dioecesani consensu alteri ecclesiae assignaverit, praesertim religioso conventui, constabit ipsa donatio perpetua firmitate subnixa. Auctoritates enim praemissae, licet diversae sint, non tamen adversae, quum aliud sit alienare quod ab ecclesia possidetur, et aliud quod detinetur a laico ad usum ecclesiasticum revocare. In alienatione quoque iuxta Leonis Papae decretum consensus episcopi sine clericorum consensu non sufficit. In revocatione autem iuxta scriptum Hieronymi sufficit consensus episcopi, quum per utrumque utilitati ecclesiae consulatur. Nam et in Lateranensi concilio est inhibitum, ne quaelibet religiosa persona ecclesias et decimas de manibus laicorum sine consensu episcoporum recipiat, per quod indirecte datur intelligi, quod sufficit consensus episcopi, ut licitum ecclesiae sit decimas de manibus recipere laicorum. Hoc autem de illis decimis intelligimus, quae laicis in feudum perpetuo sunt concessae. [Dat. Rom. etc. Non. Iul. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]

Capitulum VIII.
Non potest episcopus sine consensu capituli concedere ecclesias aliis ecclesiis, etiamsi habeat ius patronatus in ecclesiis concessi.

Idem Metensi Archidiacono.

Tua nuper nobis (Et infra:) Adiecisti etiam, utrum episcopo vel electo cum solo archidiacono praeter assensum maioris ecclesiae, quum et ab ipsa eligatur episcopus, et archidiaconus assumatur de ipsa, coenobiis vel eclesiis conventualibus, ad quas ius pertinet patronatus, liceat conferre perpetuo vacantes ecclesias baptismales. +Alterius etiam quaestionis solutio ex epistola Leonis Papae colligitur evidenter, in qua legitur constitutum, «ne quis episcopus de rebus ecclesiae quicquam donare vel permutare vel vendere audeat, nisi forte aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et totius cleri tractatu atque consensu id eligat, quod non sit dubium ecclesiae profuturum.» Irrita enim episcoporum donatio, venditio et commutatio rei ecclesiasticae erit absque conniventia et subscriptione clericorum. Per hoc enim noveris solutam secundo loco propositam quaestionem, quum concessiones ecclesiarum perpetuas ad alienationes non sit dubium pertinere.

Capitulum IX.
Episcopus parochiales ecclesias, vel obventiones ipsarum, de consensu patroni sine consensu capituli sui monasterio conferre non potest.

Idem Episcopo Heliensi.

Pastoralis officii diligentia (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29]) Sollicite Praeterea quaesivisti, quum auctoritate Dionysii fuerint parochiae limitatae, quatenus singularum parochiarum proventus in usus ecclesiae cederent necessarios et stipendia ministrorum, si episcopo liceat sine auctoritate summi Pontificis vel saltem sine capituli sui voluntate viris religiosis conferre obventiones alicuius parochialis ecclesiae, sustentatione vicarii reservata. Et quum Lateranensis concilii statuta prohibeant ecclesiis novam imponi vel augeri veterem pensionem, postulas edoceri, an episcopus valeat locis religiosis consentiente patrono totam ecclesiam, vel de novo conferre aliquam portionem. Ad quod breviter respondemus, quod, salva constitutione canonica de concedenda piis locis quinquagesima portione, neque primum neque secundum facere potest episcopus, nisi de licentia Romani Pontificis, praeter capituli sui voluntatem. [Tua insuper etc. (cf. c. 7. de don. III. 27.) Dat. Rom. ap. S. Pet. XIV. Id. Ian. 1204.]

Capitulum X.
Ad concilia provincialia vocari debent et admitti cathedralium ecclesiarum capitula.

Innocentius III. Archiepiscopo Senonensi et eius Suffraganeis.

Etsi membra corporis Christi (Et infra:) Provinciae Senonensis capitula cathedralium ecclesiarum suam ad nos querimoniam transmiserunt, quod archiepiscopus Senonensis et eius suffraganei procuratores eorum nuper ad provinciale concilium convocatos ad tractatum eorum admittere noluerunt, +licet nonnulla soleant in huiusmodi tractari conciliis, quae ad ipsa noscuntur capitula pertinere, quare nostram audientiam appellarunt. Sane nos, auditis quae ipsorum nuncii, super his proponere voluerunt, et intellectis nihilominus literis, quas nobis super eodem curatis negotio destinare, tractatum exinde cum fratribus nostris habuimus diligenter, et utique concorditer Visum fuit nobis et eisdem fratribus nostris, ut capitula ipsa ad huiusmodi concilia debeant invitari, et eorum nuncii ad tractatum admitti, maxime super illis, quae ipsa capitula contingere dignoscuntur.