|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I I
T i t u l u s X V .
De eo, qui mittitur in possessionem
causa rei servandae.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Missus in possessionem ex primo decreto in reali, per lapsum anni veram et incommutabilem illius rei possessionem acquirit, licet passus missionem habuerit infra annum voluntatem cautionem praestandi, quam tamen non deduxit ad effectum suo defectu. Hoc dicit secundum verum intellectum.
- Alexander III. Priori et Fratribus de Guiseburch.
Constitutis in praesentia nostra dilecto filio nostro R. canonico vestro, et responsalibus dilecti filii nostri G. praepositi de Beril. super possessione ecclesiae de Lamento, in quam de mandato et auctoritate nostra per iudices delegatos, videlicet Exoniensem episcopum et priorem de Chinelwi, causa rei servandae fueratis inducti, hinc inde fuit coram nobis aliquamdiu disputatum. Tandem vero post rationes et allegationes utrinque productas ex utriusque partis assertione tenuimus, quod licet causa rei servandae tantum in eiusdem ecclesiae possessionem inducti fueritis, infra annum tamen altera pars super eadem causa vobiscum standi iuri non praestitit cautionem: licet voluntatem ipsam cautionem praestandi habuerit, et vos eam parati recipere fuissetis. Inde est, quod nos de communi fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica decernimus, ut vos amodo possessionem praescriptae ecclesiae, salvo iure, quod idem praepositus in petenda ecclesia habere dignoscitur, libere et absque contradictione qualibet habeatis, nec praefatus praepositus super eadem possessione vos audeat aliquatenus de cetero vexationibus fatigare. Ut autem nostrae diffinitionis sententia futuris temporibus inviolabiliter observetur, eam apostolico duximus patrocinio roborandam, statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae diffinitionis infringere. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Apostolorum Petri et Pauli se asserit incursurum.
- Capitulum II.
Tempus annale non currit missionem passo, si infra illud cautionem iudicibus vel alteri eorum aliis absentibus obtulit, licet per eos seu per eum recepta non fuerit. Et est casus notabilis secundum hunc intellectum.
- Clemens III. Episcopo et Archidiacono Eboracensibus.
Quum, sicut accepimus, inter dilectum filium P. subdecanum Baiocensem et dilectas in Christo filias, abbatissam et conventum sanctae Trinitatis de Cadomo super ecclesia de Capit. quaestio verteretur, de Thaurino et de Corinth. abbates, ac archidiaconus Chima. a sede apostolica delegati, moniales ipsas rei servandae causa in possessionem rei petitae miserunt, quod in personas contumacium iuris videtur constitutio decrevisse. Unde, quum hoc ad subdecani notitiam pervenisset, ad archidiaconum praedictum accessit, et offerens ei sistendi iudicio cautionem, quoniam abbas de Corinth. profectus erat in Angliam, et abbas Thaurinensis viam fuerat universae carnis ingressus, possessionem infra annum sibi iuris ordine resignari cum instantia postulavit, sed non potuit obtinere. +Processu vero temporis moniales, quas diximus, ad venerabilem fratrem nostrum W. Rothomagensem archiepiscopum et dilectos filios abbatem S. Catharinae et I. de Veteri Ponte archidiaconum Rothomagensem literas alias impetrarum, quorum iudicium ideo subdecanus, sicut asserunt, subire recusat, quod praedictum archiepiscopum habet certa ratione suspectum, et metuit, ne coniudices ad partem quamlibet eius auctoritate de facili trahantur. Quia vero nemo invitus suspectorum iudicum compellitur iudicio subiacere, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si certam suspicionis causam contra archiepiscopum ostenderit subdecanus, audiatis negotium, et appellatione remota mediante iustitia terminetis, in primis tamen, si, ita est sistendi iudicio ab eo cautione recepta, ei possessionem restitui faciatis. Nec obstare volumus, quod annus elapsus esse proponitur, si per eum non steterit, quo minus infra annum et possessionem receperit, et dederit cautionem. Si quid autem per praedictas literas, ex quo suspectos iudices recusavit, adversus eum super hoc noveritis contra iustitiam innovatum, in statum debitum reducatis, in his omnibus sine appellationis obstaculo processuri.
- Capitulum III.
Si passus missionem, repetens possessionem, allegat se contumacem non fuisse, restituitur in pristinum statum praestita cautione, et dilata condemnatione expensarum, quam evitat, si postea constiterit, eum non fuisse contumacem.
- Innocentius III. Urbinati et Senagolensi Episcopis.
Quum venissent ad apostolicam sedem dilecti filii abbas sancti Angeli pro monasterio suo, et nobilis vir P. Gal. miles pro se, patre et uxore suis, idem P. proposuit coram nobis, quod, quum praedictus abbas eum super quadam possessione coram dilecto filio nostro Ioanne tit. S. Priscae presbytero cardinali, tunc apostolicae sedis legato in Marchia traxit in causam, quod ei secundum bonam terrae consuetudinem responderet, coram eodem asseruit cardinali. Verum legatus ipse causam ipsorum commisit iudicibus secundum ius et bonam terrae illius consuetudinem terminandam. Qui quum secundum ius tantum, et non huiusmodi consuetudinem vellent in causa procedere, praefatus P. ab eis, tanquam qui formam mandati volebant excedere, ad nostram audientiam appellavit; sed iudices nihilominus partem adversam in possessionem rerum petitarum inducendam causa custodiae decreverunt ita, quod, si miles ipse usque ad annum et diem praestaret sistendi iudicio cautionem, et parti alteri triginta libras restitueret pro expensis, et reciperet possessionem eandem. Quumque postmodum dilectus filius noster G. tit. S. Mariae trans Tiberim presbyter cardinalis sedis apostolicae legatus infra annum fuisset terram illam ingressus, ipse cautionem standi iuri obtulit coram eo, et possessionem sibi restitui postulavit. Sed idem legatus praedictum abbatem citavit ad causam, cui postmodum paratus idem miles expensas restituere factas in lite, quae sex librarum summam, sicut asserit, non excedunt; sed abbas triginta librarum sibi restitui petiit quantitatem. (Et infra:) Nos igitur, quum saepe dictus miles possessionem sibi restitui peteret, abbas vero ex secundo decreto verum possessorem se constitui postularet, intelligentes, abbatem ipsum esse confessum in iure, quod saepe dictus miles infra legitimum tempus cardinalem interpellasset eundem, immo etiam infra annum coram eodem cardinali cautionem obtulit standi iuri, et cardinalis ad eum infra annum suas literas destinavit, licet ad longiorem terminum citaretur, ipsum P. cautione praestita in possessionem credimus reducendum, hoc etiam decernentes, ut, si consuetudinem illam, quam miles allegat, laudabilem esse constiterit, quia ex hoc sequitur, eum rationabiliter appellasse, ad restituendas expensas nullatenus compellatur. Alioquin, quodsi consuetudinem illam inveneritis reprobandam, quum ex hoc appareat, eum frustratorie appellasse, ad restitutionem cogatur expensarum illarum, quas abbatem constiterit propter hoc necessarias in lite fecisse.
- Capitulum IV.
Contra absentem, qui non dimisit procuratorem, facta citatione domi, nullo defendente, fit missio. H. d. supplendo ad literam maxime, ut dicitur in gloss. Et est verus et notabilis intellectus.
- Gregorius IX.
- Si adversarius tuus post citationis edictum, ad remota loca se transferens, procuratorem legitimum non dimisit, et denunciatione publice facta domi non apparet qui defendat eundem, iure petere potes, ut in possessionem earum terrarum, de quibus quaestio vertitur, causa custodiae inducaris.
|
|