|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I I
T i t u l u s X V I .
Ut lite pendente nihil innovetur.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Privilegium etiam a principe impetratum, per quod privatur quis sine causae cognitione, lite pendente, usu possessionis, tanquam surreptitium non valet, seu tanquam rationi obvium est revocandum.
- Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
- A memoria, nostra non excidit, +qualiter in primo anno nostrae promotionis transscriptum literarum felicis memoriae praedecessoris nostri Honorii Papae nobis feceris praesentari, in quo continebatur, antecessoribus tuis apostolica benignitate esse indultum, ut tam eis, quam successoribus suis liberum esset per totam Angliam ante se crucem deferre. Nos vero antecessoris nostri vestigiis inhaerentes, tibi sub scripti nostri munimine confirmavimus quod antecessoribus tuis fuerat a praedecessore nostro clementer indultum. Postmodum vero sanctae et venerandae memoriae T. quondam Cantuariensis archiepiscopus existimans hoc in depressionem iuris et suae dignitatis redundare, exinde coepit quaestionem movere. Et propter hoc ad sedem apostolicam appellavit, affirmans, si bene meminimus, quod tibi et praedecessoribus tuis id nullatenus licuisset. Sicque factum est, quod nos tibi per scripta nostra prohibuerimus, ne in provincia Cantuariensis ecclesiae, donec de ipsa causa cognosceretur, ante te crucem deferre aliqua ratione auderes. Quia ergo per dilectos filios nostros I. et A. clericos tuos gravem coram nobis querimoniam deposuisti, asserens, quod te de possessione huius rei, quam tu et antecessores tui habuistis, ante cognitionem iudicii spoliassemus, volentes nos tibi tanquam venerabili fratri nostro deferre, et iura tua integra [et] illibata servare, praesentibus literis Statuimus, ut literae prohibitionis nostrae, quas ad petitionem archiepiscopi Cantuariensis tuae fraternitati direximus, nullum tibi praeiudicium faciant, quo minus tibi et successoribus tuis liberum sit, quemadmodum vobis est beneficio privilegiorum apostolicae sedis indultum, et tu et praedecessores tui id consuevistis facere, ante vos per totam Angliam deferre crucem, quousque diffinitiva sententia decernatur, an ecclesia tua de iure hoc debeat habere.
- Capitulum II.
Accusatus de adulterio ad separationem tori non debet lite pendente privari possessione coniugali.
- Clemens III.
Laudabilem (Et infra: [cf. Comp. II. c. 3. de cogn. spir. IV. 6.]) Quaeris iterum, quando matrimonium accusare contingit, an statim sit carnale commercium suspendendum, +aut quamdiu dissimulari possit vel potius sustineri. Ad quod breviter respondemus, quod, quum Alexander II. aperte prohibeat, ne ab invicem, donec causae iustae fiat examinatio, separentur, et Symmachi Papae contineat institutum, ut praelatus aliquis accusatus, antequam ea, quae obiiciuntur, luce clarescant, relinqui non debeat a subiectis, in praesenti articulo, coniugum alteruter accusatus ante probatam accusationem iure, quod habet in altero, privari non potest. [Insuper etc. (cf. c. 4. qui matr. acc. poss. IV. 18.)]
- Capitulum III.
Qui rem litigiosam alienavit ita, quod rehaberi non potest, debet aequivalentem substituere in locum illius, quam alienare non poterit. H. d. cum sequ.
- Innocentius III. Abbati et Conventui sancti Silvestri.
Ecclesia sanctae Mariae in Via lata contra Ioannem de Ateia, qui quasdam possessiones ipsius dicebatur contra iustitiam detinere, movit tempore B. Carosomi dicti senatoris sub L. iudice quaestionem (Et infra: [cf. c. 10. de constit. I. 2.]) Prohibemus, ne possessiones, quae successerunt in locum et ius illarum, quas ab Ioanne de Ateia ecclesia sanctae Mariae petierat, in monasterium vestrum ab eodem Ioanne lite pendente translatas alienare interim praesumatis, ut, si ecclesia sanctae Mariae vel de vitio litigiosi contractus vel de proprietate forsitan voluerit experiri, ne, si obtinuerit in iudicio, in vanum laboret, monasterio vestro minime possidente, sit quod evincere valeat et habere. [Dat. Lat. V. Kal. Dec. 1199.]
- Capitulum IV.
Idem dicit, quod in praecedenti.
- Idem.
Ecclesia sanctae Mariae (Et infra: [cf. c. 10. de constit. I. 2.]) Possessionem, qua fuerat praetermisso iuris ordine praedicta ecclesia spoliata, sibi restitui postulabat (Et infra:) Nos quicquid ab aliis factum fuit, postquam praedecessor noster ad curiam suam idem negotium revocavit, irritum decernimus et inane (Et infra:) Verum quoniam praefatam possessionem post restitutionem vobis factam ab Ioanne de Ateia alii locationis titulo assignastis, neque restituere poteratis ecclesiae spoliatae, loco ipsius tantundem possessionum aequivalentium ad arbitrium bonorum virorum ipsi ecclesiae fecimus assignari, quas, quoniam alii fuerant pignori obligatae, per vos liberari fecimus a creditoribus, qui nobis instrumentum pignoris postea resignaverunt. [Et quia etc. (cf. c. 10. de constit. I. 2.) Dat. Lat. V. Kal. Dec. 1199.]
- Capitulum V.
Lis decidenda est secundum iura exsistentia tempore controversiae, non autem secundum privilegium impetratum lite pendente; nisi de litis pendentia mentionem faciat.
- Honorius III. Cancellario, Cantori et A. Canonico Parisiensibus.
Dilectus filius magister A. persona ecclesiae de Bassevilla exposuit coram nobis, quod, quum inter praedecessorem suum ex parte una, et priorem ac monachos de Bassevilla Carnotensis dioecesis ex altera super decimis novalium infra fines parochiae suae consistentium quaestio emersisset, ea pendente coram iudicibus a sede apostolica delegatis, abbas et conventus sancti Martini maioris monasterii Turonensis, quibus subsunt prior et monachi supradicti, pro se ac membris suis obtinuerunt a sede apostolica indulgentiam super perceptione huiusmodi decimarum, cuius praetextu iam dicti prior et monachi supradictas decimas sibi vendicare contendunt, licet in indulgentia ipsa de supra dicta quaestione facta mentio non fuisset. Ideoque discretioni vestrae mandamus, quatenus auctoritate nostra eisdem iudicibus, quibus commissa fuit ipsa quaestio, iniungatis, ut indulgentia non obstante praedicta in negotio ipso procedant iuxta traditam sibi formam.
|
|