B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I


T i t u l u s   X I V .
De dolo et contumacia.


_______________________________________________


Capitulum I.
Reus, qui mittendum in possessionem ad mandatmn iudicis non admisit, non mulctabitur de canonica aequitate, si infra annum caveat stare iuri. H. d.

Alexander III. Herfordensi Episcopo.

Ad haec quum contingat, actorem multoties mittendum esse in possessionem causa rei servandae propter absentiam partis adversae, et per eius dolum sive potentiam non possit actor rem custodiendam nancisci, ac imminente fine anni reus, ne possessionem amittat, debitam offerat cautionem, cuiusmodi sit poena reus mulctandus, quia iussioni non paruit iudicis, a nobis tua fraternitas requisivit. Ad quod dicimus, quod in ecclesiasticis personis et negotiis rigor et districtio iuris non requiritur, nec exercetur; sed, quum iustitia propter hoc non periclitatur, patienter tolerari et admitti debet, quum reus per cautionem standi iudicio se adstringit.

Capitulum II.
Propter contumaciam rei potest iudex rem petitam sequestrare, et ipsum contumacem in expensis condemnare, quas propter ipsius contumaciam vel dolosam exceptionem actor fecit. Hoc dicit Panorm.

Idem Abbati de Ramese et Archidiacono Heliensi.

Ex literis vestris ad nos directis accepimus, quod, quum vobis causam, quae inter dilectos filios nostros monachos de Etoll. et canonicos Linconenses nec non etiam Gervasium clericum super ecclesiis de V. et M. vertitur, duxerimus committendam, et canonici citati legitime se contumaciter absentaverint, vos, licet monachi essent ob contumaciam adversae partis in possessionem rerum petitarum mittendi, intuitu tamen religionis suae cum eis mitius agere volentes, possessionem sequestrari fecistis, ut sic saltem canonici affecti taedio stare iudicio cogerentur. Tandem vero, partibus in praesentia vestra constitutis, et memoratis monachis ecclesias sibi restitui postulantibus, canonici responderunt, auctoritatem vestram penitus exspirasse eo, quod a nobis ad alios iudices literas impetrarunt, quae praeiudicare prioribus videbantur. Verum quoniam in posterioribus literis non fuit mentio facta priorum, nec in eis nomina continebantur ecclesiarum, quae in prioribus posita fuerant, sed indefinite dicebatur: «super quibusdam ecclesiis:» nos attendentes, malitiam et dolum nulli patrocinari debere, et nolentes tantam illusionem impunitam relinquere discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, quum exinde requisiti fueritis, partes ante vestram convocetis praesentiam, et praedictam causam secundum formam priorum literarum, non obstantibus posterioribus, terminetis, expensas, quas propter hoc monachi fecisse noscuntur, eis a canonicis restitui facientes.

Capitulum III.
Actore contumace testes recipi et sententia ferri debent, etiam lite non contestata, reo instante. Hoc dicit secundum communem intellectum.

Idem Exonensi et Vintoniensi Episcopis et Abbati Herfordensi.

Causam, quae inter nobiles viros F. et R. de Ardenna quondam filium Agathae de nativitate ipsius vertitur, vobis, fratres episcopi, et venerabili fratri nostro Londonensi episcopo sub certa forma commisimus terminandam. (Et infra: cf. c. 17. de off. iud. del. I. 29.) Ceterum, si adversarius suus legitime citatus ad praesentiam vestram accedere, vel iudicio vestro parere contempserit, aut etiam si ita, sicut nobis proponitur, se absentaverit a multis retro diebus, quum de Anglia recessisse dicatur, nec in terra postea manifeste comparuisse, neque ad praesentiam vestram accesserit, procuratorem eius, si quem forte reliquerit, ad praesentiam vestram nihilominus convocetis, qui sive procurator venerit sive non, aut si procuratorem non dimisit, denunciationibus [omnibus] ad domum eius missis, secundum ordinem iuris causam audiatis attentius, et receptis testibus alterius partis, infra tres menses post harum literarum susceptionem iuxta dictam formam sublato appellationis obstaculo ad proferendam sententiam procedatis, ita quod ultra tres menses causam ipsam decidere minime differatis, nullis obstantibus literis, sive quae de restitutione possessionis R. de Ardenna facienda, sive quae de possessionis iudicio regi relinquendo fecerint mentionem, sive quibuslibet aliis, quae antea fuerint impetratae, aut si quas in posterum, non exposito tenore literarum istarum contigerit impetrari. Sane si intra praescriptum tempus nequiveritis vel nolueritis in eorum quae dicta sunt, exsecutione procedere, volumus quod commissio nostra debeat propter hoc exspirare.

Capitulum IV.
Si reus post litem contestatam est contumax, si alias liquet de causa, fertur diffinitiva sententia; si non liquet, actor in veram possessionem inducitur.

Urbanus III. de Novo loco et de Viger. Prioribus.

Prout nobis vestris literis annotastis etc. (Et infra:) Reum, quia contumaciter a praesentia vestra recesserat, iuratoriam coegistis exponere cautionem, quod coram vobis per omnia iuri pareret; quumque die praefixa vestro se conspectui praesentasset, praetextu advocati, quem non habebat, respondere solita malitia recusavit. Tandem actore instante respondit, quod quadraginta annis decimas, de quibus erat contentio, percepisset, variisque postmodum excusationibus utens in vocem appellationis prorupit, et contumaciter iuramento contempto recessit. Ideoque vobis praecipiendo mandamus, quatenus ad convincendam eius malitiam semel eum ad praesentiam vestram convocetis, et, si venerit, audiatis quae fuerint proponenda, et appellatione cessante finem imponatis negotio competentem. Quod si vocatus venire contempserit, vos nihilominus causam, utpote lite, quae ingeritur, contestata, diffinitiva sententia terminetis, vel praesenti saltem adiudicetis possessionem, servata duntaxat quaestione proprietatis absenti. Super eo vero etc. (cf. c. 4. de paroch. III. 29.)

Capitulum V.
Qui fundata intentione actoris exceptionem peremptoriam obiicit, quam non probat in continenti, sed accipit inducias, si defecerit in probando, condemnatur in continenti, diffinitiva non exspectata, in expensis, ac solvere cogitur; quod si non potest, punietur in corpus secundum arbitrium iudicis. H. d. notab. iste text. secundum lecturam, quae placet Panorm.

Innocentius III.

Finem litibus cupientes imponi, ne partes ultra modum graventur laboribus et expensis, praesertim quum de beneficiis vel officiis ecclesiasticis litigatur, quae sine dispendio diu vacare non possunt, praesenti decreto statuimus, ut, postquam intentionem suam altera pars fundaverit, si reliqua forte voluerit legitimam exceptionem opponere, quam nolit aut nequeat in continenti probare, quia frequenter ad impediendum vel differendum processum exceptiones huiusmodi per excogitatam malitiam opponuntur, ad solvendas alteri parti moderatas expensas extunc in iudicio faciendas, cum acceptis induciis, si forsitan in probatione defecerit, condemnetur. Et si solvendo non fuerit, alias secundum arbitrium discreti iudicis puniatur, ut hoc saltem timore perterritus non facile quis in gravamen alterius falsas exceptiones opponat.

Capitulum VI.
Citatus ad totam causam, certo termino ad comparendum assignato, tenetur comparere in termino, et dato impedimento in termino debet comparere quam citius potest post terminum; alias condemnabitur in expensis a tempore citationis emissae.

Idem Praenestino Episcopo apostolicae sedis Legato et Decano Brinensi.

Quum dilecti filii magister S. Leodiensis et H. Laudunensis canonici nuncii dilecti filii H. dicti Leodicensis electi pro eo quondam ad sedem apostolicam accessissent, dilectus filius [L.] archidiaconus et H. canonicus Leodicensis ecclesiae nomine suo et quorundam concanonicorum suorum, L. archidiaconi, H. cantoris, L. praepositi sancti Petri et quorundam aliorum, quorum literas super eodem negotio nobis exhibuere de rato, ad nostram postmodum praesentiam venientes, contra eundem electum quaedam crimina proponebant, per quae nitebantur eum ab electione Leodiensis ecclesiae repellere ut indignum. (Et infra:) Quamvis autem ex eo, quod idem electus a gravamine adversae partis appellaverit, et appellationem non fuerit interpositam per sufficientes procuratores, quum possit, illis prosequentibus, prosecutus, his non levis exorta esset suspicio contra eum, volentes tamen in omnibus iuris ordinem observare, ipsi districte praecipiendo mandamus, quatenus usque ad dominicam, qua cantatur: «Ego sum pastor bonus,» transactam per se vel per procuratorem sufficientem sufficienter instructum, ne postmodum per dilationes vel occasiones quaslibet subterfugere videretur examen, ad praesentiam nostram accederet, super praedictis omnibus responsurus; alioquin, quum assignaremus ei pro peremptorio terminum supradictum, sciret, quod, quantum de iure possemus, procederemus extunc in negotio memorato. Exspectantibus igitur adversariis eius apud apostolicam sedem, ipsum diu etiam ultra terminum duximus exspectandum; sed ipse nec venit, nec sufficientem procuratorem direxit, sed simplicem solummodo nuncium excusationis eius literas afferentem. Scribebat enim, quod praedictum magistrum S. nuncium suum, cui nos, quum a nobis recederet, iniunximus viva voce, ut citaret eundem, sero receperat; unde non poterat, tum propter termini brevitatem, tum propter viarum discrimina, nostro se conspectui praesentare. Sed contra hoc faciebat, quod, sicut excusatorem ad nos direxerat, sic dirigere potuerat responsalem, quum ei non fuisset iniunctum, ut ad causam in propria persona duntaxat veniret, sed vel ipse accederet, vel procuratorem idoneum destinaret. Praeterea quum mandatur alicui, ut ad certum terminum se iudici repraesentet, duo sub hac forma mandantur, ut ad iudicem veniat, et ad diem sibi praefixam accedat. Unde si venire non possit ad diem assignatum, tenetur nihilominus se iudici praesentare, sicut ratio suggerit et legitima sanctio manifestat. Si enim mandatur alicui, ut alii ad certum diem certam rem exsolvat, non ideo erit a mandato solutus, si solvere nequiverit die data; immo ad solutionem elapso etiam die solutioni praefixo tenetur. Quapropter quia dictus electus nec venerat, nec sufficientem miserat responsalem, ad diem sibi statutum vel post etiam diutius exspectatus, nec de vicino eius adventu spes erat, utpote qui per literas utcunque excusaverat moram suam, et calores aestivos et insidias sibi positas formidabat, eum de consilio fratrum nostrorum reputavimus contumacem, et ad legitimas et moderatas expensas, quas adversarii eius fecerant a tempore citationis emissae, quem extunc exspectare inceperant, ipsum curavimus condemnare, quod de H. praeposito sancti Dionysii dicebatur interim ab aliquibus attentatum fricolum reputantes.

Capitulum VII.
Sententia in causa beneficiali non transit in rem iudicatam respectu superioris, quo minus possit de iuribus partium inquirere, maxime quando sententia fuit lata contra absentem, licet contumaciter et indefensum.

Idem Armachano et Caselensi Archiepiscopo.

Quum olim D. clericus Coelestino Papae praedecessori nostro, diversis praelatorum Hyberniae literis praesentatis, se assereret in episcopum Roscensem fuisse electum, nullusque appareret, qui aliquid contra eum proponeret: dictus praedecessor noster ei per bonae memoriae A. Albanensem episcopum munus fecit consecrationis impendi, et ad suam eum remisit ecclesiam consecratum. Postmodum vero dilecti filii F. et G. monachi ad eiusdem praedecessoris nostri praesentiam accedentes, uterque se asseruit a canonicis Roscensis ecclesiae fuisse electum, et idem F., quod praedictus D. ad eandem ecclesiam apud sedem apostolicam, quam per falsas literas circumvenerat, fuerat consecratus, exposuit. Propter quod idem praedecessor noster causam eorum vobis, fratres, Cassellensis et Laonensis episcopi, sub ea forma commisit, ut de forma et processu electionis memorati D. sollicite quaereretis, et, si eum electum canonice fuisse constaret ipsum faceretis pacifica possessione gaudere; alioquin inter praedictos F. et G. audiretis causam, et cuius electionem canonicam et magis rationabiliter factam inveneritis, ratione praevia, alterius curaretis electioni praeferre, +ac tu, frater Cassellensis, alterum, quem rationabiliter duceres confirmandum, in episcopum consecrares. Verum, sicut ex literis vestris accepimus, quum dictae commissionis vobis fuissent literae praesentatae, iuxta tenorem earum primo de electione praedicti D. inquirere voluistis, quumque a vobis dictus D. tertio citatus vestro se nollet conspectui praesentare, procedentes in causa, tam ex testimonio cleri et populi Roscensis ecclesiae, quam ex assertione illustris regis Coarcaiae et praelatorum ipsius provinciae, de praedicto F. electionem fuisse celebratam canonice didicistis, et eam postmodum curastis auctoritate apostolica confirmare, praesertim quum capitulum Roscensis ecclesiae dictum D. se non elegisse constanter assereret, nec de praedicti G. monachi electione aliquatenus cogitasse. Interim autem memoratus D. ad apostolicam sedem accedens, +[et] nullam penitus de commissione praedicta, vel etiam de praedictorum electionibus faciens mentionem, [nobis suggerere non expavit, quod quum ad Roscensem dioecesia cum praedictis praedecessoris nostri literis remearet, supradictus rex Corcaiae ipsi fecerat inhiberi, ne dioecesin vel ecclesiam Roscensem intraret, donec ei certam solveret vel saltem promitteret pecuniae quantitatem. Quum autem postmodum amici eius praeter ipsius conscientiam certa regi munera promisissent, ipse ad ecclesiam suam admissus, in ea per annum dimidium ministravit. Sed quum promissam ab amicis suis pecuniam noluisset exsolvere, rex ira commotus decano mandavit, ut ei reverentiam nullatenus exhiberet. Qui licet dicto D. iuramento teneretur adstrictus, quia tamen ab eo pro filio suo adhuc parvo archidiaconatum non potuit obtinere, quinta feria maioris hebdomadae oleum, quod benedici debuerat, furari praesumpsit; et quamvis propter hoc ab eo fuerit excommunicationis vinculo innodatus, nihilominus tamen tertia feria septimanae sequentis Roscensis ecclesiae libros surripuit, et ad regem contra ipsum se transferre minime dubitavit. Quorum duorum molestiis fatigatus, terram ipsius regis coactus exivit, propter quod a nobis ad venerabilem fratrem nostrum Fernensem episcopum et coniudices suos literas impetravit, qui memoratum regem diligentius inducerent et monerent, ut ipsum sine alicuius exactione pecuniae ad ecclesiam suam secure redire permitteret, et administrationem episcopatus tam in temporalibus quam spiritualibus exercere; alioquin eum excommunicationis vinculo innodarent, et terram eius subiicerent interdicto, neutram relaxaturi sententiam, donec super receptione ipsius mandatum apostolicum adimpleret; memoratum quoque decanum, si eis de praemissis constaret, ab officio beneficioque suspensum ad sedem apostolicam venire compellerent, et, donec resipisceret, excommunicatum facerent publice nunciari.] Praeterea super quibusdam aliis gravaminibus et iniuriis contra dictum F. et quosdam alios literas impetravit, [asserens eundem episcopum iura Roscensis ecclesiae detinere, ac eundem F. monachum in archidiaconum et clericos manus iniecisse temere violentas. Ceterum eodem D. a nobis cum huiusmodi literis recedente, fere post trium mensium spatium] dictus F. monachus ad sedem apostolicam accessit, et postmodum ex parte vestra nobis literas praesentavit, quae qualiter a vobis in commissione praedicta processum fuerat continebant. +Cum fratribus igitur nostris habito super hoc diligenti tractatu, timentes, ne, sicut praedecessor noster per literas, quas idem D. ei praesentaverat, dicitur circumventus, nos etiam circumveniri contingeret per literas vestras, nobis ab eodem monacho praesentatas, Volentes igitur adhuc misericorditer agere cum absente, ut [et] eius malitia [fortius] convicatur, dictum F. monachum ad vos communiter duximus remittendum, fraternitati vestrae per apostolica scripta districtius praecipiendo mandantes, quatenus eo non obstante, quod eiusdem F. fuit electio confirmata, saepe dictum D., si in Hibernia poterit inveniri, legitime citetis ad causam, et, facultate sibi defensionis indulta, solum Deum habentes prae oculis in causa ipsa canonice procedatis. Qui si inventus infra tres menses vestro se conspectui contempserit praesentare, ad consecrationem dicti F., omni occasione postposita procedatis. Si autem in Hibernia inventus non fuerit, indulto sibi unius anni spatio, ex quo ad nos, etsi non verbo, facto tamen intelligitur provocasse, arrepto itinere ad sedem apostolicam veniendi, dicto F. administrationem Roscensis ecclesiae in spiritualibus et temporalibus committatis, quo elapso eum non differatis in episcopum consecrare. [Ne autem etc. Dat. Perusii XV. Kal. Oct. 1198.]

CapitulumVIII.
Si proceditur per viam inquisitionis contra absentem contumaciter, etiam lite non contestata testes recipi possunt, et sententia diffinitiva ferri, etiam per viam depositionis, si hoc meretur delictum.

Idem.

Veritatis est verbum organo dominicae vocis emissum, +quod arbor, quae terram inutiliter occupat, digne excidi, et in ignem mitti censetur, ut terra, quae sub nociva occupatione inutilis arboris sterilis habetur, per novam plantationem ad fructificandum culturam recipiat congruentem. Huic nimirum arbori H. quondam Curiensis episcopus non immerito comparatur, qui Curiensem ecclesiam usque modo per violentiam detinuit, et, Sicut dilecti filii canonici Curienses V. S. et R. et Be. Ro. plebanus S. Georgii ex parte vestra in nostro auditorio retulerunt, quod praedictus H. Curiensis episcopus ecclesiam suam non solum dilapidando depressit, sicut publica praedicabat infamia, sed homicidio, incestu aliisque criminibus polluit. +Nos autem, utpote quibus haec imminent corrigenda, quum ipsi canonici vestri bono zelo, ut arbitramur, inducti praedictum episcopum accusare, [et,] intuentes enormitates eiusdem, ad aures nostras deferre curarunt, timendo, ne, sicut in decreto Gelasii continetur, apostolicam offensam incurrerent, si huiusmodi excessus auditui catholicae ecclesiae supprimendos putarent, super his commisimus primo causam venerabili fratri nostro Tridonensi episcopo, et dilectis filiis abbati Montis sanctae Mariae et praeposito de Insula, secundo quoque venerabili fratri nostro Brixiensi episcopo, et ipsis iterum abbati et praeposito. etc. Verum quum episcopus ipse priorum iudicum praesentiam adire per contumaciam contempsisset etc., auctoritate nostra fuit per ipsos primos iudices ab officio beneficioque suspensus. (Et cet.:) Tandem vero coram iudicibus canonica citatione vocatus, praesentiam suam difficulter exhibuit; sed frivolam tunc excusationem malitia concepta praetendens, experiri cum canonicis in iure neglexit. Qua de causa nos de consilio fratrum nostrorum suspendentes episcopum ipsum, vel potius suspensionem a iudicibus factam auctoritate apostolica confirmantes, tertio super his venerabili fratri nostro Cumano episcopo et dilecto filio abbati sancti A. causam ad superandam malitiam ipsius episcopi commisimus audiendam, qui partibus citatis, adhibitis secum viris prudentibus et honestis, quum nec per se, nec per responsalem idoneum comparuerit, in eundem episcopum propter inobedientiam excommunicationis sententiam protulerunt, testes ex parte vestra, quemadmodum in mandatis a nobis acceperant, admittentes, scilicet abbates, priores, praepositos et alios religiosos viros, per quos quemlibet articulum criminum praedictorum constat fuisse probatum. (Et infra:) Nos igitur videntes, ordinem iudiciarium in hoc facto fuisse servatum, considerato praeterea, quod post sententias in se datas celebrare praesumpserit, quum multi praelati ecclesiarum contra eundem episcopum scripserint, nec unus pro eo defendendo vel aliquatenus excusando, in nomine Domini cum Apostolo omnem inobedientiam ulcisci volentes, licet absentes corpore, praesentes tamen spiritu, iuxta verbum eiusdem Apostoli tulimus sententiam perpetuae depositionis in ipsum, et eum tam a pontificali quam ab omni officio sacerdotali privantes, sine spe restitutionis aliqua duximus condemnandum, ea nihilominus in irritum revocantes, quaecunque post inhibitionem apostolicae sedis seu factam suspensionem et excommunicationem de rebus ecclesiae alienare praesumpsit.

Capitulum IX.
Actor non admissus in possessionem sibi decretam per iudicem causa rei servandae, vel ab ea expulsus, per lapsum anni verus efficitur possessor.

Idem in concilio generali.

Contingit interdum, quod, quum actori ob contumaciam adversae partis adiudicatur causa rei servandae possessio, propter rei potentiam sive dolum actor infra annum rem custodiendam nancisci non potest, vel acquisitam amittit, et sic, quum secundum multorum assertionem verus non efficeretur post lapsum anni possessor, reportet commodum de malitia sua reus. Ne igitur contumax melioris quam obediens conditionis exsistat, de canonica aequitate sancimus, ut in casu praemisso actor verus constituatur elapso anno possessor. [Ad hoc etc. (cf. c. 8. de arb. I. 43.)]

Capitulum X.
Si reus non invenitur, sufficit publice citationem ad ecclesiam suam proponi.

Gregorius IX. Archiepiscopo Burdegalensi.

Venerabilis frater noster (Et infra:) Volentes finem imponi litibus, ne immortales exsistant, mandamus, quatenus ad initium proxime venturae Quadragesimae, quod tibi peremptorium terminum duximus assignandum, super iure primatiae, quod Bituricensis archiepiscopus in te ac in provincia tua se habere proponit, per te vel per procuratorem idoneum sufficienter instructum ad litem contestandam et ad alia omnia negotia peragenda, quae necessaria decisioni negotii videbuntur, nostro te conspectui repraesentes. Nos vero nihilominus archidiacono Transuigensi et magistro M. canonico Turonensi dedimus in mandatis, ut et ipsi ad eundem terminum auctoritate nostra iuxta praemissam formam te peremptorie citare procurent, et, si non poteris inveniri, faciant, ut citationis edictum per ipsos vel alios apud ecclesiam tuam publice proponatur.