B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I


T i t u l u s   X I I I .
De restitutione spoliatorum.


_______________________________________________


Capitulum I.
Adversus restitutionem petentem, non est audiendus reus de proprietate opponens, nisi actore consentiente.

Gregorius IX. Episcopo Constan.

Licet multum +[fraternitatem vestram ad servandam sibi iustitiam Philagrii portitoris praesentium flagellum caecitatis invitet, veruntamen, quia ad restituenda quae sibi praeiudicialiter asserit detineri per nos vos voluit fieri promptiores, praesentia ad vos scripta praevidimus dirigenda.] Conquestus est autem nobis Philasius caecus, eius campum cum vinea sua ab ecclesiae vestrae hominibus irrationabiliter occupatum. Quod si ita est, quanquam ante omnem contentionem possessio ei debuerat violenter ablata restitui, tamen, quia [communis filius] Eventus diaconus ipsius ecclesiae consentiente illo constituit se legitime probaturum, dictum campum eiusdem ecclesiae iuris esse, ideoque veritatem inquire, et, si hoc probatum fuerit, huic dicendum est, ut a sua intentione discedat; alioquin ante omnem contentionem res ei ablata reddatur. Ut sua cuique parti integra post hoc maneat de proprietate cognitio etc. Indicavit praeterea etc. (cf. c. 4. de cens. III. 39.)

Capitulum II.
Petenti restitutionem beneficii non obstat renunciatio facta post spoliationem, quia praesumitur non spontanea. Et seriose addidi: «quia praesumitur non spontanea:» quoniam, etsi probaretur spontanea, deberet obstare talis exceptio vel renunciatio in beneficialibus.

Alexander III. Vigorniensi Episcopo.

Sollicite cures et diligenter perquirere, quo tempore H. renunciavit ecclesiae, et, si tibi constiterit, eum esse spoliatum, quum eidem ecclesiae renunciavit, si hac vice tantum renunciavit, aut si pluribus vicibus renunciavit ecclesiae praescriptae, dummodo spoliatus renunciavit, contra eum testes alterius partis de iuramento et renunciatione sponte facta, antequam restitutus fuerit, non admittas, quia non est verisimile, quod sponte iuri suo renunciaverit qui renunciat spoliatus. Sed testes eiusdem H., quibus intendit se probare, quod violenter praedicta ecclesia fuerit spoliatus, dummodo idonei sint, recipere non postponas.

Capitulum III.
Petens restitutionem beneficii non auditur, etiamsi spoliationem probat, si probatur, eum sponte illud beneficium prius resignasse.

Idem.

Accepta conquestione P. clerici, quod violenter fuerat ecclesia de Procebrant spoliatus, vobis per apostolica scripta, si bene meminimus, [praecipiendo] dedimus in mandatis, ut, si hoc constaret, eam sibi auctoritate nostra restitui faceretis. Quo cognito responsum est, sicut nobis dicitur, ab adversario, id non debere proficere eo, quod spontanea voluntate coram Eboracensi archiepiscopo apostolicae sedis legato praescriptam ecclesiam abiurasset. +Quia vero non scripsimus idiotis, sed discretis personis, et nostrum est discernere, quid ratio dictet, discretioni vestrae praesentium auctoritate Mandamus, quatenus rei veritatem diligenter et subtiliter inquiratis, et, si vobis constiterit, quod praefatus P. nullo metu vel vi coactus, sed spontanee praelibatam ecclesiam taliter abiuraverit, ei omni occasione et appellatione remota super hoc perpetuum silentium imponatis.

Capitulum IV.
In interdicto de retinenda succumbit reus, ipsius abiuratione probata. H. d. quoad titulum.

Idem Wigorensi Episcopo et Heliensi Archidiacono.

Audita querela dilecti filii nostri T. clerici carissimi in Christo filii nostri illustris Scotorum regis, quod H. persona ecclesiae de Sander, ipsum super ecclesia sua de Pelen. indebite molestaret, quam liberam tunc et vacantem ad repraesentationem eiusdem regis praedictus T. fuerat adeptus, licet idem H. sponte iurasse dicatur, quod super ecclesia de Porten. praefato T. nullam quaestionem moveret, venerabili fratri nostro Londonensi episcopo, et tibi, fili archidiacone, dedimus in mandatis, ut, veritate rei plenius inquisita, si vobis constaret, quod praedictus H. alterius ecclesiae personatum haberet, vel iuramento spontanee praestito firmaverit, se memorato T. super eadem ecclesia quaestionem de cetero non moturum, ei exinde appellatione remota perpetuum silentium imponatis, et ab eius molestia super hoc compesceretis eundem. +Postmodum vero nuncius praefati H. ad praesentiam nostram accedens constanti nobis assertione proposuit, quod per violentiam idem H. eadem ecclesia fuerit spoliatus, et ideo ad vos nostras literas impetravit, ut, si constaret vobis veritate cognita, ipsum H. spoliatum esse, quum eidem renunciavit ecclesiae, contra eum testes alterius partis de iuramento et renunciatione spontanee facta nullatenus reciperetis, sed potius testes ipsius H., quibus intendebat posse probare, quod violenter praedicta ecclesia spoliatus fuerit, dummodo essent idonei, non differretis recipere, et secundum eorum depositiones et rationes et allegationes hinc inde productas in causa ipsa appellationis obstaculo remoto quod iustum esset iudicaretis, non obstantibus literis [nostris], si quae aliae ab alterutra parte impetratae fuissent, aut forma, quam expressimus in aliis literis super hoc impetratis. Addidimus insuper, quod, si in causa ipsa aliquid esset immutatum, postquam nuncius praedicti Henrici iter arripuit ad nostram praesentiam veniendi, totam causam ante ingressum principalis causae contradictione et appellatione cessante in eum statum reduceretis, in quo fuisse dignoscitur, quum nuncius ipsius H. est iter ipsum aggressus, nisi forte interim idem H. cum altera parte spontanea voluntate posset super ecclesia ipsa convenire. Nunc autem ex literis praedicti episcopi et tuis, fili archidiacone, nobis innotuit, quod vos, priorum literarum tenorem, [sicut debuistis] secuti, partes debita solennitate citastis. Quum vero post plures citationes die tandem peremtorio constituto, de iam dicti H. contumacia legitima probatione vobis plenius constitisset, idonearum personarum testimonio cognoscentes, saepe dictum H. non solum ecclesiae alterius personatum habere, sed etiam spontanea voluntate ecclesiam de Pelen. in faciem ecclesiae in perpetuum abiurasse, prohibuistis eidem, ne dictum T. super hoc de cetero molestaret. Licet autem nuncius eiusdem H. posteriores literas, sicut diximus, impetraverit, formam aliam continentes, quod, non obstantibus literis a parte altera impetratis, revocari deberet, si quid immutatum esset in causa, postquam idem nuncius iter ad nos arripuerit veniendi, quia tamen non intelleximus, nec intelligi debuit, ut revocaretur in irritum quod per vos factum esset auctoritate literarum nostrarum, sed si quid praesumptione vel violentia immutatum esset discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus sententiam, quam protulistis ante posteriorum literarum receptionem, occasione ipsarum nullatenus revocare tentetis, et, si contra sententiam ipsam aliquid statuistis, studeatis id, sublato appellationis obstaculo, revocare, +et praefatum H. contra eandem sententiam nullatenus venire permittatis, sed potius sententiam contradictione et appellatione postposita faciatis auctoritate nostra inviolabiliter observari. Si vero post receptionem sequentium literarum sententia lata fuerit ea sententia non obstante in causa iuxta tenorem literarum ipsarum appellatione postposita procedatis, dummodo praefatus H. per violentiam spoliatus fuerit, et spoliatus illud praestiterit iuramentum.

Capitulum V.
Petenti restitutionem beneficii quaestio institutionis non canonicae referri non potest.

Idem Brixiensi Episcopo.

In literis tuis (Et infra: [cf. c. 9. de off. iud. del. I. 29.]) Super illa quaestione, videlicet quum quis dicit, se de possessione violenter eiectum esse, et adversarius dicit, eum non fuisse canonice institutum, respondemus, prius de violenta eiectione, quam de canonica institutione agi debere, quia praedo etiam est secundum rigorem iuris restituendus. [Item quum etc. (cf. cap. seq.)]

Capitulum VI.
Non obstat exceptio criminis agenti interdicto unde vi, vel quod vi aut clam.

Idem Exonensi Episcopo.

Item quum quis dicit, se de possessione violenter eiectum, vel adversarium clam possessionem intrasse, et adversarius ei crimen obiicit, ut eum ratione criminis a sua intentione repellat, non occurrit quidem nobis, quod illius obiectio admitti debeat, vel principalis causae propter hoc exsecutio retardari, quoniam criminaliter adversus eum ante restitutionem agere non potest, quum praesumatur eius exsistere inimicus.

Capitulum VII.
Spoliatus etiam a iudice, iuris ordine praetermisso, ante omnia restituatur.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.

Conquerente nobis R. clerico latore praesentium accepimus, quod, quum vacaret scholasticis disciplinis, ipsum [non citatum] ecclesia de Werfort sine iudicio spoliasti. Quia vero iam non decet honestatem tuam clericos tuae iurisdictionis sine manifesta causa et rationabili suis beneficiis spoliare, quibus teneris paterna provisione consulere, fraternitati tuae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, si est ita, praedicto clerico praefatam ecclesiam cum reditibus inde perceptis restitutas, et in pace eam possidere permittas. Restitutione autem facta, si quid [exinde] adversus eum super praescripta ecclesia proponere volueris, coram venerabili fratre nostro Exonensi episcopo delegato a nobis per te vel per sufficientem responsalem tuum cum eodem R. ordine iudicario poteris experiri, et quod [ipse] exinde statuerit suscipias firmiter et observes; nos enim eidem episcopo causam commissimus terminandam.

CapitulumVIII.
Restituitur coniunx viro probanti desponsationem et copulam, et de ipsius impunitate caventi; nisi magna sit viri saevitia.

Idem.

Ex transmissa nobis (Et infra:) Quia nobis de veritate liquere non potuit, causam experientiae vestrae duximus committendam; fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, quod praefata mulier praedicto militi legitime desponsata fuisset, et ab eo cognita, ipsam ei restitui faciatis, recepta tamen sufficienti cautione, quod illi non debeat aliquod malum inferre. Si autem capitali odio ita mulierem vir persequitur, quod merito de ipso diffidat et eum habeat suspectum, alicui probae et honestae mulieri usque ad causae decisionem custodienda studiosius committatur in loco, ubi vir vel parentes eius mulieri nullam possint violentiam inferre.

Capitulum IX.
Per solutionem pensionis rei donatae, factam donatorio cum auctoritate donatoris, acquiritur illi donatario rei donatae possessio, adeo, quod, si ab illa expellitur, per interdictum recuperandae agere poterit.

Idem.

Quum venisset ad nos dilectus filius noster G. canonicus sanctae Trinitatis de Hasul. a suo priore et capitulo destinatus, in audientia nostra proposuit, quod, quum venerabilis frater noster Eboracensis archiepiscopus ecclesiam de N. eis concessisset, et per scriptum proprium confirmasset, ita, quod post decessum G. de Pontino clerici, qui praefatam ecclesiam tunc temporis tenebat, usibus eorum omnibus modis proficeret, et interim de auctoritate ipsius archiepiscopi idem G. ipsis canonicis annuam solveret pensionem, +nos postmodum eandem concessionem, scripto ipsius archiepiscopi diligenter inspecto, auctoritate apostolica duximus confirmandam. Mortuo autem praefato clerico iam dicti canonici, licet per ipsum archiepiscopum non fuissent in praedictae ecclesiae possessionem inducti, tamen de concessione et confirmatione nostra plurimum confidentes, ecclesiam ipsam, ne a quodam clerico turbaretur, qiu eos super eadem ecclesia nitebatur fatigare, sunt ingressi, et tam contra ipsum archiepiscopum, a quo gravari timebant, quam praefatum clericum ad nostram audientiam appellaverunt. Ipsis vero per duos de fratribus suis appellationem factam prosequentibus, saepe dictus archiepiscopus bladum et omnia bona ecclesiae, quae praefatus G. clericus suus moriens ibidem reliquit, fecit, quod vix credere possumus, invitis praedictis canonicis asportari. (Et infra:) Magister M. et A. clerici et nuncii eiusdem archiepiscopi, qui praesentes aderant, ipsum super his constanter excusaverunt, et adiecerunt, archiepiscopo iam praedicto per praefatos canonicos gravem iniuriam irrogatam, quia, et si ab ipso literas concessionis habuissent, ipsius postmodum auctoritate contempta, per se ipsos ingredi in possessionem non deberent. Nos itaque Respondemus, quod, si praefati canonici de praedicta ecclesia auctoritatem eiusdem archiepiscopi vivente clerico perceperunt annuam pensionem, eo mortuo, quamvis auctoritatem eiusdem archiepiscopi non quaesierunt, vitiose tamen non sunt possessionem ingressi, quum, sicut in saecularium legibus principum cautum est, is possideat, cuius nomine possidetur. Causam ipsam vobis, de quorum prudentia et honestate confidimus, committimus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandantes, quatenus ante praesentiam vestram partibus convocatis, si de ipsorum assertione constiterit, bladum et omnia bona ecclesiae post appellationem de mandato ipsius archiepiscopi asportata ante ingressum principalis causae, auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo restitui faciatis: deinde archiepiscopum attentius moneatis, ut concessionem suam ratam habeat et praefatos canonicos amodo desinat super praefata ecclesia fatigare. Si vero commonitioni vestrae acquiescere noluerit, super ecclesia causam diligentius audiatis, et sine personarum acceptione sublato appellationis diffugio terminetis.

Capitulum X.
Si, actore agente petitorio, reus super eadem re deducit possessorium, proceditur in solo possessorio, suspenso petitorio.

Lucius III. Archidiacono et I. Archipresbytero Turonensibus.

Ex conquestione B. mulieris ad nos noveritis pervenisse, quod, quum C. miles eam sibi matrimonio copulasset, et maritali affectione pertractans ex ipsa filiam suscepisset, sine iudicio ecclesiae postmodum a se removit eandem, et de accusando super consanguinitate matrimonio, remoto appellationis obstaculo, literas ad iudices impetravit. Quum autem prius, quam a delegatis iudicibus mulier citaretur, per dioecesanum episcopum virum sibi restitui petiisset, et ob hoc ipsa ad nos proprium nuncium destinasset, demum coram praefatis iudicibus constituta, modo per se, modo per procuratorem, ante ipsius causae ingressum et post virum sibi restitui postulabat. Iudices vero restitutione penitus negata, quod fieri non debuit, in principali procedere voluerunt, unde ipsa a tali gravamine ad nostram audientiam appellavit. +Quia ergo iniuste gravatis apostolicum debemus patrocinium impertiri, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, si est ita, memoratae mulieri omni contradictione et appellatione cessante virum suum restitui faciatis, quae post appellationem ipsius acta sunt in irritum revocantes, postmodum super matrimonio causam audiatis attentius, et fine canonico terminetis. Datum Veronae XII. Kal. Nov.

Capitulum XI.
Violentus rem cum fructibus etiam qui percipi potuissent, restituere, damna resarcire, et de iniuriis satisfacere compellitur.

Coelestinus III.

Gravis ad nos querela (Et infra:) Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus firmiterque praecipimus, quatenus, partibus convocatis, si vobis constiterit de praemissis, praedictum archidiaconum ablata praenominati monasterii fratribus cum integritate restituere, et damna plenarie resarcire, et de illatis iniuriis competenter satisfacere, omni gratia, timore et amore postpositis, dilatione, contradictione et appellatione cessante per districtionem ecclesiasticam nostra freti auctoritate compellatis restitui, deinde archiepiscopum moneatis, ut concessionem suam ratam habeat et praefatos canonicos amodo desinat super praefata ecclesia fatigare. Si vero admonitioni vestrae acquiescere noluerit, cogatis Eum provisuri attentius, ut non tantum fructus a novo et violento possessore perceptos, sed quos, si eis possidere fuisset licitum, possessores veteres percepissent, per supradictam sententiam, sublato cuiuslibet appellationis, obstaculo, reddi faciatis eisdem. Praeterea si qui, quominus secundum mandatum nostrum memoratis fratribus restituantur ablata, se duxerint opponendos, vos auctoritate nostra suffulti eos, non obstante appellatione, anathematis sententia percellatis. Si praefatus vero archiepiscopus ad citationem commonitionis vestrae forte non venerit, vel mandato vestro parere noluerit, vos Dolensis monasterii testibus receptis secundum formam praedictam in toto negotio procedentes, secundum quod diximus, appellatione cessante exsequi procuretis omnimoda sollicitudine providentes, ne libertates praefato monasterio vestro a praedecessoribus nostris vobisque concessas, a quoquam sustineatis minui vel infringi.

Capitulum XII.
Ingressus possessionem ignorante domino, ad quem pertinet, potest per ipsum dominum, statim quum sciverit, repelli etiam violenter, nec ex tali repulsione competit repulso contra dominum interdictum possessorium. H. d.

Innocentius III. Episcopo et Capitulo Tridonensi.

Olim causam, quae inter vos nomine Tridonensis ecclesiae, et dilectos filios B. magistrum et fratres militiae templi in Lombardia, super domo Calventiae vertebatur, dilecto filio de Locedio et de Columba abbatibus sub certa forma meminimus commisisse. +Ipsi autem abbates, partibus convocatis, et lite in eorum praesentia contestata, testes receperunt ex utraque parte productos, et quum renunciatum fuisset, utrinque depositiones eorum solenniter publicarunt, et eas per manum publicam redigentes in scriptis, causam plene instructam ad nostram praesentiam remiserunt. Nos ergo dilecto filio C. canonico et procuratori ecclesiae Terdonensis et praedicto magistro dilectos filios nostros I. tit. S. Stephani in Coelio monte presbyterum et H. S. Eustachii diaconum cardinales concessimus auditores, coram quibus fuit ex parte vestra propositum, quod, quum olim Humiliati quidam a bonae memoriae V. episcopo Terdonensi licentiam postulassent, hospitale et oratorium in loco Calventiae construendi, Episcopus Tridonensis possessiones quasdam a quibusdam militibus, qui eas tenebant in feudum, ab ecclesia Terdonensi redemit, et illas Humiliatis petentibus sub ea conditione concessit, quod ad honorem Dei et B. Virginis nomine Tridonensis episcopi oratorium ibidem et hospitale construerent, et tres solidos censuales Tridonensi episcopo annis singulis exhiberent, a quo etiam persona, quae loco praeficeretur eidem, investituram perciperet, et pro se et aliis fratribus ei et successoribus eius obedientiam faceret manualem, episcopo sibi loci dominium nihilominus retinente. Dictus vero magister ad eandem domum adspirans, et volens eum copulare domui de Casellis, ipsos, adeo circumvenit, quod praeter conscientiam vestram se et sua in eius manibus tradiderunt, ea tamen conditione apposita, si vobis quod facerent complaceret, sine quorum assensu se nihil posse facere asserebant. +Magister vero conditionem acceptavit appositam, et quod aliter eos non reciperet affirmavit. (Et infra:) Tunc vero magister accedens Calventiam exinde paramenta ecclesiae, instrumenta domus et libros accepit, et nonaginta oves fecit abduci ac postmodum reversus ad vos, quum ei fuisset quod petierat denegatum, quia paratus esset vobis facere rationem, si forsan vos offenderit, adiecit. Vos autem intentionem eius malevolam attendentes, et ne se de domo intromitteret memorata districtius inhibentes, ad sedem apostolicam appellastis. Et quum tu, frater episcope, quae gesta fuerant audivisses, omnes pariter ad domum accessistis eandem, et eos, quos invenistis ibidem ad domus custodiam a magistro relictos, eiecistis ex ea, vim vi, secundum quod omnia iura permittunt, licite repellentes. Unde quum possessio praedictae domus sub conditione tradita fuerit eidem magistro, non exstante conditione traditio non tenebat. Praeterea quum idem magister clam domum illam intraverit, nullum vobis est praeiudicium generatum, quo minus eum possetis repellere, quum id ad vestram audientiam perveniret; praesertim quum verus dominus controversiam ipsi moveret, vel suspicatus fuerit, vel debuerit suspicari. (Et infra:) Intelligentes autem, praedictam domum eidem magistro traditam sub conditione fuisse, et quod nullum iuri vestro praeiudicium fuerat irrogatum, ex eo, quod idem magister iustitiae vestrae non inscius, vobis ignorantibus, possessionem accepit, praesertim quum statim, ex quo id vobis innotuit, vim vi duxeritis repellendam, et quod idem magister sua temeritate possessionem praeter conscientiam vestram, ad quos ipsam possessionem noverat pertinere, et quos quaestionem sibi moturos suspicari debuerat, est ingressus, dictum procuratorem vestrum et vestro nomine ab impetitione ipsius magistri, nomine domus militiae templi, quoad faciendam restitutionem, quam petebat, de consilio fratrum nostrorum reddimus absolutum, salva ei quaestione proprietatis, de qua in hoc iudicio nihil est actum, sicut praedictus abbas de Locedio nobis exposuit viva voce, decernentes nihilominus, vos magistro ipsi satisfactionem debitam exhibere, si defendendo ius vestrum in offensam ipsius vel domus militiae templi modum forsitan excessistis.

Capitulum XIII.
Si contra petentem restitutionem coniugis opponitur consanguinitas in gradu prohibito, et offeruntur probationes paratae, recepto ab opponente iuramento de malitia, negabitur restitutio quoad torum, et fiet quoad reliqua. Si vero probationes promptae non sint, fiet plena restitutio, nisi sit magna viri saevitia.

Idem Bituricensi Archidiacono.

Literas tuas nuper recepimus, continentes, quod, quum quaedam matrimonialis causa venerabili fratre nostro Bituricensi archiepiscopo in remotis agente, in tua praesentia tractaretur, Gulielma mulier separari a B. viro suo instantissime postulabat, cui se quarto gradu consanguinitatis proponebat esse coniunctam. +Apparebant etiam accusatores et testes exhibentes chartam ab utroque latere consanguinitatis lineam contingentem, qui se contracti matrimonii tempore absentes fuisse dicebant, et quod in continenti parati erant quae proposuerunt comprobare. Vir autem econtra sibi uxorem postulabat restitui, quae ab eo sua temeritate divertit, +quemadmodum allegabat. Ceterum pars replicabat uxoris, tum propter futurum incestus periculum, tum quia probationibus paratis et promptis sine diffugio quod intendebatur poterat demonstrare, restitutionem penitus denegandam. Ad haec notam esse mariti saevitiam proponebat, cui erat impetuosa levitas et crudelitas bestialis, et, si liberam restitutae sibi facultatem haberet uxoris, eius amici timebant mortis ex hoc sibi periculum imminere vel corporis cruciatum, et sic ab accusatione desisterent, eam qualiter cunque vivere quam interire malentes; adiicientes, nihilominus ipsam licentiatam a viro recessisse cum lacrimis et incitam. Ipse vero miles nihilominus sibi uxorem petebat libere ac pacifice restitui, et, ne secus fieret, sedem apostolicam appellavit. Quum igitur in causis matrimonialibus exceptiones huiusmodi saepius proponantur, quid sit in talibus agendum, Rescripto petebas apostolico edoceri, ex praemissis velut quodam themate multas eliciens quaestiones, primo quidem utrum, quando aliquis consanguinitatis gradus obiicitur, in quo sedes apostolica dispensare non potest nec etiam consuevit, et probationes promptae sint et paratae, indulgenda restitutio sit, an neganda? +Secundo quaerebas, an idem iuris exsistat, si aliquis gradus dispensabilis vel aliud impedimentum dispensabile allegetur, et probationes similiter sint praesentes, utrum restitutio concedi debeat, an negari? Tertio loco quaerebas, si mariti crudelitas et saevitia nota sint iudici, ut propter motam controversiam indignatus uxorem torturis tractaturus sit et iniuriis affecturus, et sic accusatores de morte feminae metuentes accusare desistant: utrum hoc in primo vel in secundo casu restitutionis praebeat adminiculum denegandae? Postremo quaerebas, si deneganda sit restitutio in aliquo casuum praemissorum, et ad sedem apostolicam appelletur, utrum appellationi huiusmodi sit deferendum? Sane circa solutionem propositae quaestionis diversae sunt sententiae diversorum; aliis asserentibus restitutionem in praemissis casibus faciendam; aliis sentientibus in contrarium; nonnullis viam mediam eligentibus, ac dicentibus, eam faciendam interdum, quandoque vero penitus denegandam. Primi per decretalem epistolam bonae memoriae Lucii Papae praedecessoris nostri iuvari videntur, arguentis quosdam iudices delegatos, qui, restitutionem viri, qui sine iudicio ecclesiae uxorem dimiserat, et ei consanguinitatem postmodum opponebat, spoliatae ac repetenti coniugem denegabant, et mandantis, sibi prius restitui taliter spoliatam, et postea de matrimoniali causa cognosci. Horum autem assertionem incestus videtur periculum oppugnare; sed ipsi timorem incestus inanem esse respondent, quum etiam beneficio restitutionis obtento qui consanguinitatis habet notitiam nec exigere debitum contra conscientiam, nec solvere teneatur, quoniam, si secus egerit, aedificat ad gehennam, sicut nec consanguinitatis conscius, super cuius coniugio quaestio non movetur. Secunda vero assertio per oraculum felicis recordationis Clementis Papae praedecessoris nostri fulcitur, a quo quum fuisset quaesitum, utrum, muliere quadam quendam in virum petente, qui, ut eam repelleret, exceptionem consanguinitatis obiecit, prius esset de impedimento consanguinitatis agendum, quam super matrimonio sententia proferretur, sic inquisitioni factae respondit, quod, quum exceptione probata principalis quaestio perimatur, prius est cognoscendum de ipsa, quam ad diffinitionis articulum procedatur, quum etiam in multis casibus restitutio differatur secundum canonicas sanctiones. Opinioni autem ultimae videtur non incongrue adaptari, ut in gradibus consanguinitatis divina lege prohibitis restitutioni aditus praecludatur, sed constitutione interdictis humana restitutio locum habeat cum effectu, quum in illis dispensari non possit, et in istis valeat dispensari, sicut B. Gregorius et multi alii dispensarunt. Unde non peccat qui in hoc articulo ad mandatum ecclesiae reddit debitum coniugale. Nos autem ad praesens nullam de praedictis sententiis reprobamus, nec cuiquam earum aliquod praeiudicium ex nostra responsione volumus generari, quamvis praescriptum Lucii Papae mandatum ad possessorium, responsum vero patris et praedecessoris nostri Clementis ad petitorium referatur. Porro quum mulier illa, quae consanguinitatis habet notitiam, praesertim in gradibus, quos lex divina prohibuit, non possit huiusmodi viro sine mortali peccato carnaliter commisceri, quoniam omne quod non est ex fide, peccatum est, et quicquid fit contra conscientiam aedificat ad gehennam, frustra in tali casu adiudicaretur restitutio spoliato, quum illa contra Deum non debeat in hoc iudici obedire, sed potius excommunicationem humiliter sustinere. Sicque difficultas occurreret quasi perplexa, quia propter sententiam oporteret eam reddere debitum, et propter conscientiam debitum reddere non deberet. Unde contingeret eos graviter impediri; et utrique laqueus pararetur, quum inter se carnaliter coniungi non possent, nec alter alteri matrimonialiter copulari. Propterea melius nobis videtur, quod, quum opponitur consanguinitas, praesertim in gradibus divina lege prohibitis, et probationes offeruntur in continenti paratae, in ceteris quidem adiudicanda sit restitutio, sed ad maiorem cautelam iuramento recepto, quod talis obiectio malitiose non fiat, sola quoad commixtionem carnalem, maxime si fama consentit, est restitutio differenda, donec auditis probationibus et discussis causa sine diffugio terminetur, quum utrique sit melius taliter expediri, quam manere taliter impeditos. Quod si non habeat probationes in continenti paratas, sed dilationes exspectat longiores, quia praesumitur contra eam, quae sine iudicio ecclesiae sua tantum temeritate recessit a viro, ad restitutionem plenariam ecclesiastica debet censura compelli, quam tamen ipsa tori negando consortium debet humiliter tolerare, donec probationes offerat praeparatas, et tunc absolutione petita secundum formam ecclesiae absolvetur. Sed antequam fiat ei mandatum sub debito iuramenti, receptis probationibus procedatur, quemadmodum est praemissum. Si vero tanta sit viri saevitia, ut mulieri trepidanti non possit sufficiens securitas provideri, non solum non debet illi restitui, sed ab eo potius amoveri; alioquin sufficienti, si fieri potest, securitate provisa profecto videtur coniunx ante causae cognitionem restituenda marito.

Capitulum XIV.
Per solam traductionem mulieris ad domum viri factam, non praecedentibus sponsalibus vel invalidis, non acquiritur possessio, unde ea recedente propria auctoritate non competit restitutio.

Idem Vulterano Episcopo.

Ex parte M. mulieris fuit propositum coram nobis, quod, quum eam adhuc intra pubertatis tempora constitutam quidam patruus suus filio H. Senensis civis, nondum VII. annorum, in matrimonio voluerit copulare, ac eadem traducta fuerit in domum civis eiusdem, ipsa, ex quo ad nubiles annos pervenit, ratum nolens habere quod a dicto patruo suo circa hoc procuratum fuerat, a venerabili fratre nostro Senensi episcopo nubendi alii licentiam postulavit. +Quumque partes idem episcopus citasset, et praefata M. per procurutorem idoneum in iudicio compareret, quaerens possessiones et res alias sibi restitui dotis nomine pro se datas, et pars altera restitutionem peteret mulieris eiusdem, asserens eam non posse per alium causam agere, sed debere ipsius tractatui personaliter interesse, praefatus episcopus dubitans, quid super his statuere posset de iure, prout nobis suis literis intimavit, processu negotii supersedit. Quia igitur non credimus ambigendum, quin ipsa mulier, quamvis minor esse dicatur et causam possit matrimonii per procuratorem tractare, ac pars alia, quae mulieris restitutionem sibi fieri prius postulabat, restitui nequaquam debeat, utpote nullo iuris seu possessionis commodo destituta, quum per solam traductionem praedictam, quam non praecesserunt sponsalia vel consensus legitimus, nec fuerunt etiam subsecuta, nullum inter eos obligatorium vinculum sit contractum, ut finis litibus imponatur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, non obstantibus exceptionibus supradictis, partibus convocatis, audias quae hinc inde partes duxerint proponenda, et quod canonicum fuerit appellatione remota decernas, [faciens quod decreveris etc. Dat. Lat. III. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XI. 1209.]

Capitulum XV.
Interdictum unde vi non competit contra illum, qui non spoliavit, nec spoliari mandavit, nec spoliationem ratam habuit.

Idem.

Quum ad sedem apostolicam accessissent olim A. venerabilis fratris nostri Cumani episcopi, et frater G. dilectorum filiorum fratrum hospitalis Hierosolymitani procuratores, +et instrumenta nobis et acta causae, quae super ecclesia et hospitali de Monte Cinaro inter eos agitabatur, prout gesta fuerant, in praesentia venerabilis fratris nostri Papiensis episcopi, qui ex delegatione nostra de causa cognoverat, praesentassent, nos, diligenter inspectis quae coram eodem episcopo acta fuerant, haberi ea decrevimus pro infectis, quum constiterit nobis, eum in causa ipsa iudicem non fuisse, sicut ipsemet ad ultimum recognovit, eandem dilecto filio, Abbati de Accon. causam, quae super ecclesia et hospitali de Monte Citano inter eos vertebatur, de assensu partium taliter duximus committendam, ut audiret omnia tam ad possessorium quam ad petitorium iudicium pertinentia, quae utraque pars duceret proponenda, et causam ipsam fine debito terminaret. Coram quo postea procurator hospitalis Hierosolymitani ecclesiam et hospitale praedicta cum possessionibus et pertinentiis suis, quae tenebat, dictus Cumanus episcopus iniuste sibi restitui postulavit, asserens, illa de iure ad hospitale Hierosolymitanum spectare, et quod ipsa diutius possedisset. Ad quae respondit procurator episcopi, se nec scire, nec credere, supradicta unquam ab hospitali Hierosolymitano possessa, vel ad illud aliquatenus pertinere, quae Cumanus episcopus, utpote in sua dioecesi constituta, rationabiliter detinebat. Quum igitur ad fundandam intentionem suam pars utraque testes produceret, dictus abbas deinde utriusque partis attestationibus, rationibus et instrumentis inspectis, procuratorem episcopi condemnavit ad restitutionem omnium praedictorum. (Et infra:) Nuper autem utriusque partis procuratoribus propter hoc comparentibus coram nobis, prioris actis iudicii nobis fideliter praesentatis, causam ipsam interdum per nos, quandoque per dilectos filios nostros P. tit. S. Marcelli et R. tit. S. Anastasiae presbyteros cardinales examinavimus diligenter, et quidem per testes videbatur esse probatum, quod Cratus Cumani episcopi nuncius cruces Hospitalariis olim abstulit, inhibendo ipsis, ne ad supradictam ecclesiam vel hospitale redirent, et quod episcopus supradicta omnia possidebat, unde procurator Hospitalariorum petiit dictam restitutionis sententiam auctoritate apostolica confirmari. +Ex adverso vero proponebatur, quod, etsi per testes forsan esset sufficienter ostensum, quod per nuncium episcopi fuerint Hospitalarii spoliati, quum tamen non constiterit, quod de mandato eius hoc fecerit, vel quod episcopus ratum habuerit factum ipsius, restitutio sibi locum non potuit vendicare, quanquam constaret episcopum praedicta tenere, qui utique ipsa de iure possidet, utpote ad se spectantia et in sua dioecesi constituta. Sed ad hoc pars altera replicavit, quod, quamvis per dicta testium evidenter mandatum episcopi vel ratihabitio non probetur, quia tamen iudex motum animi potuit ex aliis causis informare, pro sententia erat merito praesumendum. His igitur et aliis intellectis, quae utriusque partis procuratores proponere curaverunt, Nos prioris acta iudicii, quae nobis fuerant, sicut praemissum est, plene ac fideliter praesentata, diligentius recensentes, quia nec per dicta testium, vel confessiones partium, quum nullae penitus in iudicio factae fuerint, vel etiam instrumenta, quae nullatenus de spoliatione tractabant, nec etiam per evidentiam facti nobis constare potuerit, quod Cumanus episcopus supradictos Hospitalarios spoliaverit, vel mandaverit spoliari, vel spoliationem factam saltem ratam habuerit, de consilio fratrum nostrorum pronunciavimus in quaestione praedicta, interdictum Unde vi locum nullatenus habuisse, restitutionis sententiam a praedicto abbate prolatam, licet pars adversa proponeret, quod praesumendum esset pro sententia iudicis, qui motum animi sui potuit ex causis aliis informare, iustitia exigente cassantes.

Capitulum XVI.
Exceptio inopiae, de qua constat, a clerico opposita, impedit exsecutionem sententiae, etiam latae in possessorio. H. d. comprehendendo mentem literae et veram lecturam.

Idem.

Olim vobis dedisse meminimus in mandatis, ut venerabilem fratrem nostrum Ovetensem episcopum ad debitam partis restitutionem Zamorensis dioecesis, quam tenebat, cum perceptis fructibus restituere cogeretis, +[si dilectum filium Rainerium prius, quam super hoc mandatum apostolicum adimpleret, viam ingredi contingeret omnis carnis.] Verum quoniam inanis est actio quam inopia debitoris excludit, [fraternitati vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus non prius episcopum ipsum ad restitutionem fructuum compellatis, quam ipse fuerit taliter restitutus, ut restituere possit quod percepit de proventibus alienis. [Nos autem etc. Dat. Rom. etc. V. Kal. Iun. 1198.]

Capitulum XVII.
Per excommunicationis probationem non probatur quasi possessio iurisdictionis, licet aliquibus diebus fuerit observata; ideo petens restitutionem, hoc solo probato, succumbit. Hoc dicit quoad intellectum.

Idem.

Olim inter te pro abbatia tua, et venerabilem fratrem nostrum Parisiensem episcopum nomine Parisiensis ecclesiae super possessione iuris parochialis in parochia de Monte quaestione suborta (Et infra:) Nos attendentes, quod ex eo solo, quod populus praedictae parochiae timore sententiae suae per aliquot dies abstinuit a divinis, nullam in eos iuris parochialis possessionem idem episcopus fuerit assecutus, nec fuerit aliquo modo probatum, quod, eo tempore, quo sententiam ipse protulit, possessionem in ipsis iuris parochialis haberet, vel prius etiam habuisset, restitutionem ei adiudicare de iure nequivimus, quum ipsum non constiterit spoliatum fuisse.

Capitulum XVIII.
Recipiens scienter rem invasam a spoliatore, tenetur eam spoliato restituere, licet non probet dominium.

Idem in concilio generali.

Saepe contingit, quod spoliatus iniuste, per spoliatorem in alium re translata, dum adversus possessorem non subvenitur per restitutionis beneficium spoliato, commodo possessionis amisso, propter difficultatem probationum iuris proprietatis amittit effectum. Unde, non obstante iuris civilis rigore, sancimus, ut, si quis de cetero scienter rem talem receperit, quum spoliatori quasi succedat in vitium eo, quod non multum intersit, [praesertim] quoad periculum animae, iniuste detinere ac invadere alienum, contra possessorem huiusmodi spoliato per restitutionis beneficium succuratur.

Capitulum XIX.
Occupans certum locum, in quo quis iura libere possidebat, si per ipsius occupationem non potest possessor sua iura libere possidere sicut prius, conveniri potest possessorio pro libertate possidendi, et restitutio fieri non potest, nisi dimittat locum in pristina libertate. H. d. valde singulariter.

Gregorius IX. Episcopo Lucano.

Pisanis ac Lucanis civibus per gravem discordiam, quam diu inter se habuerant, afflictis graviter et attritis (Et infra:) P. subdiacono nostro dedimus in mandatis, ut possessione, quam in quibusdam castris constat Lucanam ecclesiam habuisse, sibi prius plene ac libere, sicut tempore motae discordiae habuerat, restituta, et super ea, de qua dubietas oriretur, sufficienti cautione recepta, quod iuri coram nobis praedicti Pisani parerent, prolatas pro occupatione castrorum ipsorum in eos sententias relaxaret. (Et infra:) Pisanis igitur asserentibus, quod per te stabat, quo minus tibi iuxta mandatum nostrum fieret restitutio, et instanter petentibus, ut dictas sententias praefatus subdiaconus relaxaret, ipse, receptis cautionibus de parendo iustitiae coram nobis, sententias relaxavit easdem, propter quod tu reputans te gravatum ad nostram praesentiam accessisti, impugnaturus processum subdiaconi saepe dicti. (Et infra:) Porro duo in nostro continebantur mandato, ut videlicet possessio, quam constabat Lucanam ecclesiam habuisse tempore motae discordiae, prius restitueretur eidem, et ut eiusdem possessionis restitutio fieret plene ac libere, sicut eam habuerat tempore supradicto, quorum primum ad factum, alterum vero referebatur ad modum. Unde licet, prout pars Pisanorum dicebat, in facto mandati formam subdiaconus ipse adimplere nequiverit, quia non poterat facere tibi restitui possessionem castrorum, de qua non constabat eidem, nec etiam, secundum quod tu ipse dicebas, affictuum et pensionum possessio poterat tibi restitui, quia ea non fueras spoliatus, fuit tamen in modo peccatum, quia debuit facere, ut Pisani possessionem pensionum et affictuum, quam per eorum confessionem constabat te in castris praedictis habere, tibi dimitterent plene ac libere, sicut ecclesia tua illam habuerat tempore motae discordiae, quod quidem esse non poterat, nisi Pisani castra ipsa omnino dimitterent, quia illis detinentibus castra et munitiones castrorum, in quibus dictas pensiones recipis et affictus, ea plene ac libere habere non posses, sicut habebas, quando ipsi castra eadem minime detinebant, eo, quod, quamdiu ea detinent, in eorum potestate relinquitur, te non admittere vel repellere, quando velint. His ergo diligenter auditis, processum huiusmodi de fratrum nostrorum consilio irritum iudicamus.