B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I


T i t u l u s   X .
De ordine cognitionum.


_______________________________________________


Capitulum I.
Contra mulierem vindicantem aliquem in maritum admittitur exceptio consanguinitatis, quae prius discutienda est, quam super matrimonio pronuncietur, et sufficit super ipso principali pronunciare. H. d.

Clemens III. Alatrino Episcopo.

Intelleximus ex literis tuis, quod, quum quaedam mulier peteret quendam in virum, testes ad suae intentionis assertionem induxit, per quos pars viri futurum sibi praeiudicium metuens, exceptionem consanguinitatis obiecit, ex qua intendit petitionem mulieris prorsus elidi. +Quia vero nos consulere voluisti, an prius sit de impedimento consanguinitatis agendum, quam super causa matrimonii sententia proferatur, Inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, quum exceptione probata quaestio principalis perimatur, ante est cognoscendum de ipsa, quam ad diffinitionis articulum procedatur. Quo facto virum ab impetitione mulieris, prout exposcit ratio iuris, absolvas.

Capitulum II.
Si reus contra actorem spoliatorem spoliationem opponit, aut excipiendo, et tunc prius auditur, et ea probata respondere non cogitur, sed per hoc non restituitur; aut agendo, et tunc simul utraque quaestio terminatur, et ea probata restituetur.

Innocentius III. Episcopo Narmarinensi.

Quum dilectus filius abbas de Ferentino ad nostram praesentiam accessisset, conquerens de nobilibus viris O. et A. fratre ipsius et filiis R. dominis de Artone, partibus in nostra praesentia constitutis, dilectum filium nostrum I. tit. S. Mariae trans Tiberim et G. tit. S. Pudentianae presbyteros cardinales deputavimus auditores, in quorum praesentia suam abbas deposuerit quaestionem, quod praefati nobiles, nulla requisitione praemissa, manu armata et cum exercitu ad castrum monasterii Ferentilli et Gab. venientes, in praedis animalium, segetum combustionibus, captionibus hominum, homicidiis perpetratis et damnis aliis usque ad D. libras Lucenses praeter stragem hominum et iniurias irrogatas, damnificare dictum coenobium praesumpserunt, de quibus et aliis pariter, quae vellet proponere contra ipsos, iustitiam sibi fieri postulabat. Ei citra litis contestationem sub forma exceptionis fuit ex adverso responsum, quod, quum abbas ipse nobilibus viris O. et R. promiserat praestito iuramento, quod eos contra omnes homines, exceptis Romano Pontifice, imperatore ac legatis ipsorum ad retinendum quod tunc habebant in castris, villis et bonis aliis, et recuperandum sine fraude ac malo ingenio, si eorum aliquid amitterent, adiuvaret, per ipsius dolum et violentiam castrum Sirati amiserant fraudulenter, quod et progenitores eorum tenuerant, et ipsi possederant in quiete, [Super quo ab ipsis saepe admonitus illud eis restituere denegavit. Quin potius villas tres, Quadraginta scilicet, Casale et Carpium, quas pro se et parte sua dictus abbas sub securitate receperat, foedere violato in animalibus, spoliis et supellectilibus aliis ipse cum suis fuerat depraedatus, coniugatis tractatis turpiter, mulieribus etiam acriter verberatis; etiam sacerdotem ligatis a tergo manibus ante se duci fecit afflictum verberibus et vestibus penitus spoliatum. Homines quoque villarum recludi fecit in carcerem, ubi unum ex ipsis contigit exspirare. Castro etiam, in quo dicti nobiles habitabant, ignem abbas de nocte fecit apponi, per quem in praemissis damnis et aliis multis usque centum marcas se spoliatos dibebant,] sibi petentes prius restitui, quam petitionibus ipsius responderent, praesertim quum testes haberent praesentes, per quos intentionem suam in continenti probare volebant, et quod restitutio ante causae ingressum deberet fieri spoliatis utriusque iuris auctoritatibus ostendere conabantur. Verum ex parte abbatis fuit taliter replicatum, quod libello suo secundum regulam iuris, qua dicitur, ut qui prior appellat prior agat, debebat primitus responderi, ab eo restitutio peti non poterat, qui non fuerat spoliator, praesertim quum dictum castrum ad ius et proprietatem sui monasterii pertineret, quod etiam pars adversa nullatenus denegabat. Unde et verus dominus, ad quem ab alio res sua possessa revertitur etiam post tempora longiora, retentionis debebat commodum obtinere, et iudicium restitutorium contra spoliatorem tantum competere dignoscitur. +Pro damnis quoque illatis restitutio postulari non poterat, sed ad ea debebat actio competens intentari; alioquin, quum et pars abbatis damna gravissima sibi quereretur illata, prius restituenda fuerant, si pro huiusmodi esset restitutio facienda secundum tenorem regulae memoratae. Capitula quoque de restitutione facienda loquentia locum habere in criminalibus asserebant, et quando quis ab adversario spoliatur, et super re ipsa, qua spoliatus fuerat, convenitur. Ceterum ex parte abbatis regulam introductam adversa pars in mutuis petitionibus locum habere dicebat, quum causae vicissim tractatae una postea sententia terminantur. Quumque vero pars aliqua per restitutionem vel alio modo aliquid sibi deberi proponit, et altera in modum exceptionis se asserit spoliatam, nec ante restitutionem suam ullatenus responsuram, de incidenti asserebat antea cognoscendum Nos autem distinguendum esse credimus, utrum spoliationis quaestio ab eisdem nobilibus sit obiecta in modum actionis ad restitutionem petendam, an in forma exceptionis ad intentionem adversarii repellendam; quum, ea in modum actionis proposita, intelligantur mutuae petitiones sese tanquam diversae minime contingentes, ac per hoc iuxta regulam iuris praemissam, qua dicitur: «qui prior appellat prior agat,» quae prius esset proposita prius foret tractanda, quanquam in idem iudicium ambae deductae vicissimque tractatae simul essent eadem sententia terminandae. Sed quoniam quaestio illa fuit ab eisdem nobilibus tantum in modum exceptionis obiecta, de communi fratrum nostrorum consilio interloquendo pronunciavimus, ut probationes eorum super ipsa exceptione primitus audirentur, et ea probata legitime abbati non cogerentur respondere super petitionibus memoratis, donec restituerentur ab ipso, quum spoliatori spoliatus ante restitutionem non cogatur ullatenus respondere. §. 1. Verum spoliatione in modum exceptionis tantum probata non est per hoc restitutio facienda, quemadmodum, si in modum exceptionis aliquod crimen testi obiicitur, ut sic a testimonio repellatur, etsi [sic] crimen contra eum civiliter probatum fuerit, non ideo sibi poena infligitur ordinaria, sed eius duntaxat testimonio non creditur, quod ea ratione contingit, quoniam in ipsum accusatio non procedit. Testes etiam, quorum testimonium reprobatur, inter infames quasi ex falso testimonio non habentur. [Quum autem etc. Dat. Ameliae III. Non. Oct. 1198.]

Capitulum III.
Petenti hereditatem obstat exceptio nativitatis, quae prius debet coram ecclesiastico iudice terminari. Hoc dicit secundum glossam, intelligendo, quod hic erat prius coram iudice saeculari petita hereditas, et exceptum fuit de illegitimitate.

Honorius III. Ludovico Regi Francorum.

Tuam non credimus latere prudentiam, causam natalium carissimae in Christo filiae nostrae illustris reginae Cypri ad examen nostrum, utpote quae ad forum ecclesiasticum pertinet, iam dudum esse delatam. +Unde clarae memoriae Philippum regem Franciae patrem tuum literis nostris curavimus praemonere, ut, si forsan regina ipsa super successione comitatus Campaniae quaestionem proponeret coram eo, non audiret eandem, quousque terminata esset praedicta causa natalium, ex qua illa noscitur dependere. Licet ergo, sicut eidem patri tuo scripsimus, velimus reginam ipsam in suis iustis petitionibus exaudiri, Quia vero, antequam natalium causa terminata esset, dependentem ex illa successionis causam incipere nihil aliud esset quam diversis processibus intricare negotium, et confusione quadam iudicii ordinem perturbare, si forte ab ipsa regina vel nuncio eius seu quolibet alio fueris super hoc requisitus, donec iam dicta causa natalium apostolico iudicio finem acceperit, patienter exspectes. [Dat. Lat. XVII. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. VIII. 1223.]

Capitulum IV.
Agens possessorio recuperandae non tenetur ante restitutionem suis spoliatoribus, nisi super quaestione spoliationis, respondere; potest tamen ab agendo repelli per exceptionem spoliationis. H. d.

Gregorius IX.

Super spoliatione conventus adversus restitutionem petemtem non est, nisi super quaestione spoliationis, si eum reconveniat, audiendus, quum restitutionis petitio in hoc privilegiata noscatur, ut ipsam intentans non cogatur ante restitutionem spoliatoribus respondere, quanquam ab agendo spoliatione ab eis in modum exceptionis proposita repellatur.