|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I I
T i t u l u s X I .
De plus petitionibus.
- _______________________________________________
- Capitulum unicum.
Ponit quatuor modos plus
petendi et poenas plus petentium.
- Gregorius IX.
Consilium providentiae dici non potest, quod
pecuniam tibi debitam ante terminum ab adversario repetisti. Punitur enim
importunitas plus petentium, si super petitione sua duxerint in iudicio
persistendum, ita, quod, qui re petunt amplius sine causa, in expensis
adversario condemnantur. §. 1. Qui autem plus loco, ad interesse tenentur pro
eo, quod utilitas adimitur debitoribus, quam haberent, si statuto loco
solvissent. §. 2. Ei vero, a quo amplius tempore petitur, induciae duplicantur,
nec litem excipiet, nisi ei solvantur expensae. §. 3. Te quoque dubitare non
credimus, quod causa plus petitur, quum aliquid in genere vel sub alternatione
debetur, et rem in specie vel unum praecise peti contingit. §. 4. Re autem, si
X. sint debita et XX. repetantur. §. 5. Loco vero, quum quis non ubi convenit
solvere, sed alibi convenitur. §. 6. Tempore quoque, quum ante diem vel
conditionem petitur quod debetur.
|
|