|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I I
T i t u l u s V I I I .
De dilationibus.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Summa
sic, ne videatur convenire rubricae de appellationibus: Citatio vocatoria cum
peremptoria non debet esse nimis brevis, maxime ubi de rebus ecclesiasticis
agitur; nisi necessitas aliud suggerat.
- Alexander III.
Cantuariensi et Vigoriensi Episcopis.
Dilecti filii nostri, abbas et monachi de H. nobis insinuare curarunt, quod, quum
causam, quae vertitur inter ipsos et moniales de Leden., super ecclesia de
Alten., decano et archidiacono Linconensibus commiserimus terminandam, ipsi
timentes, se a praedictis iudicibus
aggravari, eo, quod ad primam citationem terminum sibi nimis brevem et
peremptorium statuerunt, ad nostram audientiam duxerunt appellandum; +ipsi nihilominus praedictam ecclesiam
praefatis monialibus adiudicaverunt (et
infra). Quia vero non spectat ad iuris ordinem, diem peremptorium, et maxime, quum de rebus ecclesiasticis
agitur, nisi forte necessitate urgente, taliter maturare, nec etiam in eos, qui se contumaciter absentant, sententiam taliter
promulgare, nisi ut pars adversa in possessionem mittatur, ut sic taedio affecti iudicio stare
cogantur, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo
mandamus quatenus, si est ita, revocato in irritum, si quid inveneritis post
appellationem huiusmodi attentatum, in causa iuxta priorum tenorem literarum
procedatis.
- Capitulum II.
Induciae deliberatoriae denegantur reo, si
per literas citatorias plene potuit instrui, et deliberare super eo, de quo
quaeritur.
- Coelestinus
III.
Praeterea in tuo petitorio
adiecisti, quod, quum causae tibi a sede apostolica delegantur, in literis
citatoriis rescriptum apostolicum inseris, ut, eo viso, deliberare valeat qui
ab altero convenitur; quumque non ad primam et secundam cononicam
citationem, sed ad tertiam peremtoriam tantummodo veniat, actore ad omnes citationes veniente, et ipse actor intentionem suam in
iure proponat, reus vexationi eius intendens, tunc primo deliberatorias
requirit inducias, quum actor eidem authenticum offerat, ut conferat cum
rescripto, quod in prima citatione recepit, asserens etiam, quod tam longo
citationum spatio, si voluerit, plenae deliberationis tempus potuit habere. §.
1. Quia igitur, quid agendum sit in hoc casu desideras edoceri, taliter tibi
respondemus, quod, praedicto modo reo ad iudicium legitime convocato, si ex rescripto sibi transmisso
plene potuit instrui super eo, de quo in iudicio convenitur, induciae
deliberatoriae [sibi]
non sunt ulterius indulgendae, sed procedendum potius est ad examinationem
causae, et finem et debitum imponendum. [Dat.
Lat. Ao. III. 1193.]
- Capitulum III.
Ex declaratione verbi generalis
vel ambigui positi in libello novae induciae deliberatoriae dandae non sunt, si
per expressa potuit reus deliberare super ambiguitate illa vel generalitate. H. d.
- Honorius
III. Ferentino Episcopo.
Literae tuae ac petitio dilecti
filii presbyteri sanctarum Priscae et Aquilae de Urbe nobis exhibitae
continebant, +quod, quum causam, quae inter ipsum archipresbyterum ex una
parte, et nobiles viros Andream Alatrinum et G. ac fratres et filios eorum ex
altera super quibusdam possessionibus et rebus aliis vertitur, tibi duximus
committendam, Idem
presbyter contra nobiles viros A. et G. libellum ecclesiae suae nomine obtulit,
continentem, quod pensio de dictis possessionibus soluta non fuerat ipsi ecclesiae, elapsis iam tribus
annis et ultra. Nobilibus vero ipsis petentibus, ut explicaret ipsis spatium,
quod per hanc adiectionem: «et ultra,» significari volebat, et ipso presbytero
exprimente, quod septem annis fuerat in dictae pensionis solutione cessatum, et
iidem nobiles dicentes, libellum esse huiusmodi expressione mutatum,
longiores ad deliberandum petierunt inducias. Quas quia denegasti eisdem, ad
nostam audientiam appellaverunt. Nos igitur appellationem huiusmodi frivolam
reputantes, fraternitati tuae mandamus, quatenus, ea nequaquam obstante, in negotio ipso
ratione praevia procedas iuxta priorum continentiam literarum.
- Capitulum IV.
Si
citatus in causa ardua de longinquo vocatur pro publica utilitate, etiam ad
locum iudicii, ita, quod infra terminum citationis deliberare, et alia sibi
necessaria ad comparendum explicare non potuit, in termino respondere non
cogitur, si reperiatur in loco iudicii, sed habebit novas inducias. H. d.
notabiliter.
- Gregorius IX. Abbati
Aquae vivae Turonensis dioecesis et Archidiacono Turonensi.
Exposuit nobis Bituricensis
archiepiscopus (Et infra:) Burdegalensi
archiepiscopo dedimus in mandatis, ut super iure primatiae, quam in eo et in
provincia sua dictus Bituricensis archiepiscopus se habere proponit, ad initium
proxime praeteritae Quadragesimae, quod ei terminum peremptorium assignavimus,
per se aut per procuratorem idoneum se conspectui nostro praesentaret. Quumque
postmodum personaliter vocatus pro ecclesiae Romanae subsidio ad nostram
audientiam accessisset, dictus Bituricensis archiepiscopus apud sedem
apostolicam constitutus postulavit instanter, ut in eodem negotio procedere
deberemus. Idem vero Burdegalensis archiepiscopus ad propria rediens constituit
pro se procuratorem in ipso negotio, qui, salvis exceptionibus sibi
competentibus in respondendo et defendendo ac aliis, omnia faceret, quae in
propria erat persona facturus. Petente ergo archiepiscopo supradicto, ut
praefatus procurator responderet eidem, ille excipiendo proproposuit, se ad hoc
non teneri, quum pro alia maiori causa, pro publica scilicet utilitate, dictus
Burdegalensis vocatus, pro absente reputari debuerat et revocandi domum
privilegium habuisset. Nondum etiam super hoc deliberaverat cum suffraganeis
suis et aliis, quorum consilium tam ardua causa requirit, nec tempus habuerat,
in quo ad utrumque negotium valuerit, sicut expediret, esse paratus. Sed pars
altera econtra respondit, quod, quum super quaestione praedicta prius fuerit
evocatus, nostrae intentionis non fuerat primum mandatum per posterius
revocare. Temporis quoque spatium habuerat tam prolixum, ut potuisset, si
voluisset, super causa deliberare praedicta, sicut fecerat cum quibusdam, et
commode utrique negotio imminere. (Et
infra:) Nos igitur de consilio fratrum nostrorum usque ad proximum
venturum festum Nativitatis dominicae dilationem adhuc sibi duximus
indulgendam.
|
|