|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I I
T i t u l u s V I I .
De iuramento calumniae.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Clericus in causa
ecclesiae suae iuramentum calumniae potest alteri committere, et per se iurare
non cogitur, nec debet sine superioris licentia.
- Honorius III.
Inhaerentes vestigiis praedecessorum nostrorum, dicentium,
graviores quaestiones per summum Pontificem terminari, +nostrorum fratrum consilio diligenter inquisito, huius causae
speciem irrefragabiliter Deo opitulante decidimus. Legibus itaque
comperimus esse cautum, «ut nullus clericus iurare praesumat.» Alibi vero
reperitur scriptum, ut omnes principales personae in primo litis exordio
subeant calumniae iuramentum, propter quod plerisque venit in dubium, atrum
clericus iusiurandum praestare debeat, aut alii personae liceat hoc officium delegare. Quia vero
illud constitutionis edictum, ubi clerici iurare prohibentur, a Marco Augusto Constantino
praefecto praetorio de
Constantinopolitanis clericis promulgatum fuisse videtur, idcirco ad alios non
creditur pertinere. Ut ergo dubietas ista omnibus penitus auferatur,
secundum etiam decisionem filii nostri H. quondam imperatoris, ut accepimus,
Arimino factam tertio Nonas Apriles, sicut ibi continetur, cuius sunt verba haec: «Eius itaque
interpretationem corroboramus, et divi Marci constitutionem ita interpretari
debere decernimus, ut ad omnium ecclesiarum clericos generaliter pertinere
iudicetur. Nam quum imperator Iustinianus iure decreverit ut canones
Patrum vim legum habere oporteat, et in nonnullis Patrum canonibus reperiatur,
ut clerici omnino iurare non audeant, dignum est, ut totus clericalis ordo a
iuramento calumniae praestando sit immunis.» Praeterea statuti principis tenor penes
nos talis esse dignoscitur: «Nos itaque, utriusque divinae et humanae legis intentione
servata, decernimus et imperiali auctoritate irretractabiliter diffinimus, ut
non episcopus, non presbyter, non cuiuscunque ordinis clericus, non abbas, non
aliquis monachus, vel sanctimonialis, in quacunque causa sive controversia, seu
criminali sive civili, iusiurandum compellatur qualibet ratione subire, sed
aliis idoneis defensoribus, si expedire ecclesiae suae noverit, huiusmodi
officium liceat delegare,» verum cum hac moderatione,
ut episcopus, inconsulto Romano Pontifice, vel quisque clericus inconsulto
praelato suo minime iurare audeat. Omnibus autem episcopis, ac cunctis generaliter sacerdotibus, et
universo clero haec ita custodiri debere mandamus, ut, si quis in illam
constitutionem commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari, non sumentes exemplum, seu formam a nobis,
quod in causa nostrorum fratrum et coepiscoporum Aretinae et Senensis ecclesiae
nuper fecimus, quando eorum voluntati et postulationi annuimus.
- Capitulum II.
In spiritualibus causis de non iuratur.
- Idem Ordinatori Romanae ecclesiae Subdiacono et Magistro Omnibono.
Literas +benignitatis
vestrae benigne recepimus, in quibus, utrum in causa, quae inter venerabilem fratrem nostrum G. Bononiensem
episcopum, et dilectum filium nostrum
Aldricum Paduansum abbatem sub vestro examine agitatur, iuramentum calumniae praestari conveniat, requisistis. Sane Romana ecclesia in his casibus,
in quibus de ecclesiis, decimis et rebus spiritualibus tantum agitur,
iuramentum calumniae nec dare, nec recipere consuevit eo, quod tales causae non
ex legum districtione, sed ex canonum aequitate finem debitum sortiuntur,
canones autem iuramentum calumniae in huiusmodi causis nulli prorsus indicunt.
Unde, contentione de iuramento calumniae praestando dimissa, ad ulteriora
discretio vestra procedat.
- Capitulum III.
Principalis persona non
indistincte relevatur ab onere iurandi de calumnia, licet compareat per
oeconomum; sed sibi vel oeconomo est deferendum, inspecta qualitate causae et
personarum. H. d.
- Eugenius Papa.
In pertractandis causis sacramentum calumniae
non passim praecipimus exhiberi, sed quum
fieri sinimus et causae et principalium personarum qualitate diligenter inspecta, quandoque per ipsas
principales personas, quandoque per oeconomos sibi indultos, qui causam omnino non nesciant, in animam iurantis
illud praecipimus praestari. Ut igitur
causa, quae inter abbatiam S. Trinitatis et Ripulensem ecclesiam agitatur, sine
dilatione finem debitum, auctore Domino sortiatur, praesentium vobis
auctoritate mandamus, quatenus sicut salubrius et competentius vobis visum
fuerit, causam ipsam, appellatione remota, dictante iustitia terminetis.
Adiicimus etiam ut propter iniuriam quam ignorante abbate S. Trinitatis,
Ripulensi abbati audivimus illatam, si alias ei iustitiam favere dignoscitur,
monasterium S. Trinitatis nullatenus suo iure privetur.
- Capitulum IV.
Universitas
tenetur iurare de calumnia, nisi relevet se constituendo oeconomum.
- Idem
Magalonensi et R. Neumausensi Episcopis.
Imperatorum +saecularium leges et
sanctorum Patrum ecclesiasticae constitutiones viros religiosos in omnipotentis
Dei servitio protegunt et defendunt, et nullam eis molestiam vel turbationem,
quae sacro ordini contradicat, irrogari permittunt. Accepimus autem,
quod ab abbate et fratribus Clarevallis, sicut ab aliis, exigitur calumniae
iuramentum, quod quidem inter fratres eiusdem ordinis inusitatum est, et
ad quod faciendum nos eos cogere non possumus
nec debemus. §. 1. Sed ne aliena iura videantur huiusmodi occasione
illicite detinere, et ipsi a causa sua decidant, si ex parte ipsorum praedictum
iuramentum, quum res postulaverit, non fuerit praestitum, eisdem praecipimus,
ut in suo monasterio, sicut imperiales leges consentiunt, oeconomum statuant, qui pro eis
petere et excipere, atque iuramentum de calumnia, quum necesse fuerit, valeat
exhibere. +Ideoque per praesentia
scripta fraternitati vestrae mandamus, quatenus eosdem fratres, qui in ista
causa sunt, sicut ratio exigit, plenius instruatis, ut de cetero sua iura
propter hoc non possint amittere, et aliis, quantum
iustitia permittit, in talibus causis debeant satisfacere. §. 2. Tu vero, frater Neumausensis
episcope, oeconomum idoneum statuas, qui in tali officio conveniens ipsi
monasterio videatur.
- Capitulum V.
Clerici etiam in eorum causis iurant de
calumnia, contraria consuetudine non obstante.
- Lucius
III. Heliensi Episcopo et Archidiacono Norvicensi.
Ceterum, quia novis morbis nova convenit antidota praeparari, volumus
et mandamus, quatenus in causa fideiussionis, quae inter R. clericum de sancto Albano, et I. et F. canonicos
Londonenses vertitur, ad veritatem eliciendam appellatione cessante praestari
faciatis ab utraque parte calumniae iuramentum, consuetudine, quae legi
contraria est, non obstante. [Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Dec.]
- Capitulum VI.
Procurator vel syndicus universitatis
ecclesiasticae vel saecularis de calumnia iurare potest. H. d.
- Innocentius
III. Episcopo Placentino.
Quum
causam, quae inter venerabilem fratrem nostrum Ravennatensem archiepiscopum et commune Faventinum super villa
Luci ac quibusdam aliis vertitur, delegatis iudicibus duxerimus committendam,
et iidem in negotio minime processissent, nos partibus dedimus in mandatis, ut
pro ipsa causa nostro se conspectui praesentarent. Quorum procuratoribus cum
instrumentis de rato in nostra praesentia constitutis, quum aliquamdiu super litis contestatione, receptione quorundam testium
et multis exceptionibus fuisset in nostra praesentia disputatum, nos tandem
petitionem ipsius archiepiscopi per procuratorem eius fecimus exhiberi et ad
eam partem alteram respondere, ac, interrogationibus et responsionibus redactis
in scriptis et lite coram nobis plenissime contestata, fecimus calumniae
iuramentum ab ipsis procuratoribus utrinque praestari. [Quia vero etc. (cf. c.
37. de test. II. 20.) Dat. Ferentini X. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum VII.
Episcopus
iurat de calumnia, si per se ipsum elegit litigare, propositis tantum, non
tactis evangeliis. Si vero per syndicum litigat, per illum poterit iurare. H.
d. - §. 1. Actor refutando iuramentum calumniae sine causa, cadere debet ab
instituta actione; reus autem debet haberi pro confesso. Hoc dicit.
- Gregorius IX. Episcopo
Belvacensi.
Quum in causa pecuniaria, quam inter te et R. motam esse proponis, non
per te, sed per syndicum vel actorem elegeris litigare, per illum quidem
praestandum erit calumniae iuramentum. Quod si per te ipsum, propositis tantum,
sed non tactis evangeliis, sicut in dicendo testimonio, a te videtur huiusmodi
iuramentum exihibendum, (Et infra:)
§. 1. Poena vero recusantis hoc iuramentum, quum praestandum fuerit, est, ut
actor ab instituta cadat actione, reus autem haberi debeat pro confesso.
|
|