|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I I
T i t u l u s I I I .
De libelli oblatione.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Actor
tenetur in scriptis libellum porrigere. Vel sic: Iudex non debet admittere
actorem ad litigandum, nisi prius libellum in scriptis offerat. H. d. per alia
verba.
- Ex concilio apud
sanctum Medardum.
Ignarus episcopus dixit: Habetis
libellum reclamationis vel postulationis, sicut ecclesiastica se habet
traditio? Illi [autem] responderunt, se prae manibus
nullum habere libellum. Ignarus episcopus dixit: Legum ecclesiasticarum
[auctoritas talis est, ut in causis gestorum semper scripturam requirat, adeo,
ut qui ad sacrum fontem accedit suum dare nomen praecipiatur; qui ad summum
sacerdotium provehitur, decreto manibus omnium roborato eligitur. Ordinatus
autem a suis ordinatoribus literas
accipere iubetur. Qui etiam ab ecclesiastica societate quolibet excessu
discinditur libellari scriptione aut recipitur aut deiicitur. Sed qui
accusatur, vel excommunicatur, seu reconciliatur, per scripturam accusari vel
reconciliari iubetur. Et sic in ceteris huiusmodi in tantum scriptura
deposcitur, ut sicut B. Gregorius in commonitorio ad Ioannem defensorem ex
Romanis legibus sumens scribit, sententia, quae sine scriptura profertur, nec
nomen sententiae habere mereatur.] Quapropter,
fratres [et filii,] Oportet vos
secundum ecclesiasticam auctoritatem reclamationem vestram libelli serie
declarare, eamque vestris manibus roboratam synodo [sacrae] porrigere, ut tunc vobis convenienter et canonice valeat responderi. Et tunc ipsi fratres
libellum conscribentes [eique sua nomina
subscribentes] porrexerunt Hincmaro
[episcopo etc.]
- Capitulum II.
Quum
agitur reali, non sufficit rem
generaliter peti, sed debet ita specificari, ut evitetur obscuritas et aequivocatio.
- Innocentius III.
Significantibus T. et R. fratribus
nostro fuit apostolatui declaratum, quod, quum inter ipsos ex una parte, et V. Turpem de Athechi et sorores eius dioecesis
Suessionensis ex altera super quadam terra coram dilectis filiis abbate et priore sancti Bartholomaei Noviomensis
iudicibus a sede apostolica delegatis
tracti fuissent in causam, oblato eis libello, ipsi T. et R., quum plures
terras haberent, ut terra illa, super qua quaestio vertebatur, ostenderetur
eisdem, a iudicibus postularunt. Quod quum ipsi facere denegarent, nec utrum hoc deberet eis concedi, vellent
per sententiam definire, iidem fratres a manifesto gravamine ad nostram
audientiam provocarunt. Quocirca discretioni
vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, vos, revocato in statutum debitum, si
quid post appellationem huiusmodi noveritis attentatum, etc.
- Capitulum III.
Non
tenetur reus respondere libello in actione personali, si non exprimitur causa
petendi.
- Gregorius IX. Archipresbytero
Civitatis novae et M. Canonico Culmensi.
Dilecti filii fratres ecclesiae
sanctae Mariae de Hispida sua nobis petitione monstrarunt, quod, quum prior et
conventus sanctae Mariae ad Carceres ipsos super quadam pecuniae summa coram
priore sanctae Trinitatis Veronensis auctoritate apostolica convenissent, ex
parte ipsorum fuit excipiendo propositum, quod, quum dicti prior et conventus
nollent exprimere in porrecto libello conventionali, quare sibi dicta pecunia
deberetur, super hoc minime respondere tenebatur, et quia dictus iudex
exceptionem huiusmodi admittere denegabat, nostram audientiam appellaverunt.
Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum, etc.
|
|