B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I


T i t u l u s   I I .
De foro competenti.


_______________________________________________


Capitulum I.
Clericus coram suo episcopo conveniri debet.

Ex concilio Calcedonensi.

Si quis clericus adversus clericum negotium habeat, non deserat episcopum proprium, et ad saecularia percurrat iudicia, sed prius apud ipsum actio ventiletur, vel certe consilio eiusdem episcopi apud alios, quos utraque pars voluerit, iudicium obtinebunt. Si quis autem praeter haec fecerit, canonicis correptionibus subiacebit.

Capitulum II.
Iudex saecularis, si clericum per se distringit vel condemnat, excommunicari debet.

Ex concilio Parisiensi.

Nullus iudicium neque presbyterum, neque diaconum aut clericum ullum, aut minores ecclesiae sine permissu pontificis per se distringere aut condemnare praesumat. Quod si fecerit, ab ecclesia Dei, cui iniuriam irrogare dignoscitur, tamdiu sit sequestratus, quousque reatum suum cognoscens emendet.

Capitulum III.
Ratione rei, de qua agitur, sortitur quis forum ibi, ubi res est. Sic communiter summatur.

Ex concilio Africano.

Sane si episcopi, inter quos causa versatur, sint diversarum provinciarum, ille primas det iudices, in cuius provincia est locus, de quo contenditur. Si autem etc. (cf. c. 1. de arb. I. 43.)

Capitulum IV.
Episcopus ut suspectus recusatus, de cuius suspicione notorie constat, potest dare delegatum partibus non suspectum, cuius sententiam poterit per se exsecutioni mandare.

Gregorius Bonifacio Defensori Corsicae.

Si quis contra clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, qui si ut suspectus fuerit recusatus, exsecutor [vel] ab eo deputetur, aut, si et hoc actor refugerit, ab eodem episcopo est deputandus, qui partes sibi mutuo consensu iudices compellat eligere, a quibus quicquid fuerit definitum ipsius sollicitudine servata lege modis omnibus compleatur, [ut non sit unde se possint litigiis fatigare. Dat. mens. Aug. Ind. IV. 601.]

Capitulum V.
Super re ecclesiae vel clerici potest laicus coram ecclesiastico iudice conveniri; sed si probabiliter negat, rem esse ecclesiae vel clerici, ad iurisdictionem ecclesiasticam declinandam, convenitur coram suo iudice.

Alexander III.

Si vero presbyter, vel clericus alius aliquem laicum de rebus suis vel ecclesiae impetierit, et laicus res ipsas non esse ecclesiae vel presbyteri aut clerici, qui eum exinde impetit, sed suas proprias asseverat, laicus ipse debet de rigore iuris super hoc ad forensem iudicem trahi, quum actor semper forum rei sequi debeat, licet in plerisque partibus aliter de consuetudine habeatur.

Capitulum VI.
Si quaestio feudalis est inter clericum et laicum, cognoscet dominus feudi; sed eo negligente cognoscet delegatus Papae, etiam ante negligentiam datus. H. d. secundum lecturam gloss.

Idem.

Ex transmissa nobis insinuatione B. C. et W. militum ecclesiae tuae intelleximus, quod, quum R. de Cassaville eos super quadam possessione coram venerabili fratre nostro Trecensi episcopo traxisset in causam, nobilis vir de Campis eorum dominus, [a quo possessiones tenebant,] sub debito fidelitatis eis inhibuit, ne de saeculari feudo in iudicio ecclesiastico responderent. +Itaque praefatus episcopus in eos velut in contumaces excommunicationis sententiam promulgavit etc. (Et infra:) [Mandamus, quatenus praefatos milites ab excommunicatione contradictione et appellatione cessante absolvas etc.] (Et infra:) Deinde Per dominum feudi causam iubeas terminari, et, si ipse aliquid malitiose distulerit, tu ei sublato appellationis obstaculo debitum finem imponas.

Capitulum VII.
Per dominum feudi saecularem sive ecclesiasticum quaestio feudalis terminari debet, etiamsi vasalli sint clerici, et, si plures praetendantur domini, non potest unus cognoscere, maxime alio absente, an feudum ad eum pertineat. H. d. secundum lecturam magis notabilem.

Idem.

Verum quoniam de quibusdam feudis adversus eundem praepositum quaestio mota fuit, statuimus, ut, ex quo episcopus fuerit in eadem ecclesia consecratus, qui plenam auctoritatem habeat et potestatem, de feudis ipsis sub suo iudicio cognoscatur, si ad ecclesiasticam cognitionem pertineant; alioquin ipsa quaestio imperiali beneplacito, sicut iustum fuerit, relinquatur.

Capitulum VIII.
Malefactores ecclesiarum in utroque foro conveniri possunt.

Lucius III.

Quum sit generale, ut actor forum rei sequatur, +conveniens est, ut apud iudices saeculares raptores prius conveniantur. Sed si iustitiam exhibere contempserint, aut iudices ex quaecunque causa fuerint negligentes, quia iudicandi sunt sacrilegi ab ecclesia, de crimine illo censurem poteris in eos ecclesiasticam exercere. Verum quoniam saeculares iudices in exhibenda iustitia personis ecclesiasticis saepe in iudicio sunt remissi, iam per consuetudinem in favorem ecclesiae est introductum, ut malefactores suos, qui sacrilegi sunt censendi, venerabilium locorum rectores possint sub quo maluerint iudice convenire.

Capitulum IX.
Causae clericorum secundum iura, non secundum consuetudines laicorum terminantur. Vel sic: in loco temporalis iurisdictionis ecclesiae causae clericorum sunt secundum ius canonicum terminandae. Hoc dicit secundum gl. et utrumque summarium recipit determinationem.

Coelestinus III.

Quod clericis (Et infra:) Nullus episcoporum vel clericorum ad iudicia saecularia est trahendus. Habent enim illi suos iudices, nec quicquam est eis publicis commune cum legibus. Bonifacius vero Papa et Gelasius, et alii plures antecessorum nostrorum antiquioribus conciliis consonantes, sicut bene patet viris iuris utriusque peritis, id ipsum in sacris constitutionibus ediderunt. Hac igitur ratione inducti, per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si quas causas pecuniarias clerici Parisius commorantes habuerint contra aliquos, vel aliqui contra eos, ipsas appellatione remota iure canonico decidatis, nec permittatis iuri scripto consuetudinem praevalere.

Capitulum X.
Laicus laicum super re civili coram iudice ecclesiastico convenire non potest, nisi in defectu iustitiae saecularis, vel nisi consuetudo id exposcat.

Innocentius III. Vercellensi Episcopo.

Licet ex suscepto +servitutis officio simus omnibus in iustitia debitores, sic tamen in iure suo nos quibusdam convenit providere, ne aliis iniuriam facere videamur, et, quod absit, inde sumatur materia scandali, unde provida debet consideratione sedari. Ex insinuatione sane dilectorum filiorum consulum et communis Vercellensium nos noveris accepisse, quod, quum de singulis quaestionibus, quae motae fuerunt contra eos coram consulibus iustitiae, iuxta consuetudinem approbatam velint cuilibet conquerenti iustitiae plenitudinem exhibere, quidam, ut eorum iurisdictionem evacuent et fatigent eos laboribus et expensis, super rebus, quae iudicium ecclesiasticum non contingunt, literas apostolicas impetrant, et sic praeter iurisdictionem consulum, quam enervant, eos cogunt multipliciter laborare. Volentes igitur sic eorum utilitati consulere, ne patiamur aliorum iustitiam deperire, fraternitati tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si quando a laicis Vercellensibus tales literas super rebus, praecipue quae forum saeculare contingunt, a sede apostolica contigerit impetrari, eas sublato appellationis obstaculo, decernas auctoritate nostra irritas et inanes, dummodo dicti consules et commune de se conquerentibus in iudicio saeculari exhibeant iustitiae complementum. Liceat tamen ipsis, qui sub eisdem consulibus taliter duxerint contendendum, si se in aliquo senserint praegravari, ad tuam, sicut hactenus servatum est, vel ad nostram, si maluerint, audientiam appellare, hoc praesertim tempore, quo vacante imperio ad iudicem saecularem recurrere nequeunt, qui a superioribus in sua iustitia opprimuntur. Si vero consules iustitiae tanquam merito suspecti fuerint recusati, coram arbitris communiter electis de causa suspicionis agatur, quae si probata fuerit esse iusta, ad te vel ad nos pro iustitia recurratur, sicut superius est expressum. [Dat. Ferentini II. Kal. Iun. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XI.
Vidua laicum coram iudice ecclesiastice convenire non potest, nisi super causa ecclesiastica, vel in defectum iudicis saecularis.

Idem Archidiacono et Thesaurario Turonensibus.

Ex tenore literarum nobilis viri G. comitis Britanniae nostris est auribus intimatum, quod, quum causam, quae inter mulierem nobilem F. et nobilem virum I. de Meduano super hereditate sua noscitur agitari, vobis et bonae memoriae G. magistro scholarum B. Martini commiserimus fine debito terminandam, ipse comes eidem mulieri, quum tam ipsa quam praedictus I. essent de foro ipsius, mandavit, ut causam ipsam deferrent ad ipsum, promittens eidem, quod in curia sua faceret ei iustitiae plenitudinem exhiberi, +vobis nihilominus intimare procurans, quod in curia sua debebat huiusmodi negotium terminari. At vos et mulier supradicta ei nequaquam obtemperare volentes satagitis in causa procedere, et sibi suam minus rationabiliter iurisdictionem auferre, unde nobis humiliter supplicavit, ut causam ipsam ad eum, ad quem specialiter pertinet, remittere dignaremur. Nos igitur attendentes, quod sic sumus viduis in iustitia debitores, quod aliis iniustitiam facere non debemus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi sit talis causa, quae ad ecclesiasticum iudicem pertinere noscatur, ei supersedere curetis, dummodo per iudicem saecularem suam possit iustitiam obtinere; alioquin, non obstante ipsius contradictione, causam ipsam iuxta formam vobis in aliis literis traditam ratione praevia terminetis. [Dat. Romae ap. S. Petrum Kal. Ian. A. VIII. 1205.]

Capitulum XII.
Clericus non potest constituere sibi iudicem laicum, etiamsi proprium iuramentum et adversarii consensus accedat.

Idem Pisano Archiepiscopo.

Si diligenti Et infra: [cf. c. 17. de praescr. II. 26.] Super eo autem admiramur plurimum, et movemur, quod, quum te reputemus virum providum et discretum, et iuxta debitum pontificalis officii sanctorum Patrum statuta ignota tibi esse non debeant, et iurisperitorum copiam habere noscaris, Asseruisti, te usque ad haec tempora tenuisse, et habere pro certo, quod licitum sit cuilibet clerico renunciare saltem in temporalibus causis iuri suo, et sibi laicum iudicem constituere, praesertim ubi adversarii voluntas accedit, ac per hoc tacite te innuis rationabiliter redargutum pro eo, quod huiusmodi pacto tenere iuramentum super hoc interpositum respondisti, immemor constitutionis illius, qua cavetur, pacto privatorum iuri publico minime derogari. Quum ergo hoc ius in Milevitanensi et Carthaginensi conciliis sit specialiter promulgatum, ne clerici clericos relicto suo pontifice ad iudicia publica pertrahant, alioquin causam perdant, et a communione habeantur extranei, et tam episcopi quam diaconi, seu quilibet clerici in criminali seu in civili negotio, si derelicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis se purgare voluerint, etiamsi pro eis sit lata sententia, locum suum amittant, et hoc in criminali actione, in civili vero perdant quod evicerint, si locum suum maluerint obtinere: manifeste patet, quod non solum inviti, sed etiam voluntarii pacisci non possunt, ut saecularia iudicia subeant, quum non sit beneficium hoc personale, cui renunciari valeat, sed potius toti collegio ecclesiastico publice [et generaliter] sit indultum, cui privatorum pactio derogare non potest. Nec iuramentum licite servari potuit, quod contra canonica statuta illicitis pactionibus informatur. [Super alio etc. (cf. c. 17. de praescr. II. 26.) Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Non. Maii Ao. IX. 1206.]

Capitulum XIII.
Clerici super escessibus coram suo episcopo conveniri debent, non coram his, quibus serviunt, nisi consuetudo vel privilegium aliud inducat.

Idem Belvacensi Episcopo.

Quum contingat interdum (Et infra: [cf. c. 28. de iureiur. II. 24.]) Insuper postulasti, an, quum aliqui clerici deputati servitio capituli Belvacensis aut aliorum clericorum tuae dioecesis super excessibus impetuntur, sint cogendi coram te, vel potius coram illis, quibus serviunt, querelantibus respondere, quum illi sibi iurisdictionem huiusmodi vendicare contendant, licet illos excommunicare non valeant, vel alias etiam coercere. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod ad te, utpote ordinarium iudicem, de talibus debent conquerentes habere recursum, maxime si super his criminibus impetuntur, quae in tua noscuntur dioecesi commisisse; nisi forte hi, quibus delinquentes ipsi deserviunt, ex indulgentia vel consuetudine speciali iurisdictionem huiusmodi valeant sibi vindicare. [Dat. Later. XVI. Kal. Ian. Ao. XIII. - 1210.]

Capitulum XIV.
Episcopus delicti condemnat clericum de delicto; sed non privat beneficio alibi exsistente; sed episcopus beneficii privabit quasi exsequendo condemnationem iudicis delicti. H. d. secundum unum intellectum. Secundum alium intellectum h. d.: Episcopus delicti condemnat clericum de delicto, privando beneficio alibi sito; exsecutio realis fit ab episcopo beneficii.

Idem.

Postulasti per sedem apostolicam edoceri, utrum sacerdos habens ecclesiam in una dioecesi, et residens in eadem, domicilium vero patrimonii ratione in alia, ibi delinquens, ab eo, in cuius dioecesi habet patrimonium, pro delicto ibidem commisso debeat iudicari, praesertim in causis, quae officii sui seu beneficii privationem exposcunt? Ad quod breviter respondemus, quod per episcopum, in cuius dioecesi deliquit, sententia promulgari poterit in eundem. Sed ab eo, in cuius dioecesi beneficium obtinet, erit quoad illud huiusmodi exsecutio sententiae facienda. Quaesivisti etc. (cf. c. 21. de homic. V. 12.) [Dat. Lat. III. Kal. Maii Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]

Capitulum XV.
Miserabilis persona potest laicum interdicto unde vi coram iudice ecclesiastico convenire, etiamsi res subtracta dicatur feudalis.

Honorius III. Archiepiscopo, Decano et Archidiacono Turonensibus.

Ex parte carissimae in Christo filiae B. quondam Angliae reginae illustris fuit propositum coram nobis, quod, quum nobilem virum G. de Guerchia detentorem castri Segrey, ratione dotalitii pertinentis ad ipsam, quo per eum vel eius complices contra iustitiam fuerat spoliata, auctoritate bonae memoriae Ioannis Papae praedecessoris nostri coram vobis super hoc traxisset in causam, dictus nobilis excipiendo proposuit, quod literae apostolicae non valebant, pro eo, quod castrum Guargiae, ubi est eius domicilium principale, consistit in dioecesi Rodonensi, quae ultra duas diaetas a Turonis est remota, unde illic trahi non poterat secundum statutum concilii generalis. Verum replicatum fuit ex parte reginae, quod idem nobilis Turonis satis poterat secundum statutum concilii generalis conveniri, quum non solum in Rodonensi dioecesi, sed etiam in Andegavensi dioecesi exsistat, eo, quod et castra et reditus plures habet in ipsa, et castrum, de quo quaestio vertitur, in eadem est dioecesi, quae a Turonis nequaquam ultra XII. leucas distat. Idem quoque adiecit, quod, quum dicta regina ius suum coram domino feudi prosequi debuisset, literae apostolicae non valebant, quum non faciebant mentionem, quod dominus feudi fuerit requisitus, et ipse in exhibenda sibi iustitia exstiterit negligens vel remissus, subiiciens, quod eaedem literae falsitate expressa fuerant impetratae, eo, quod suggestum fuerat, castrum illud ad eandem reginam ratione dotalitii pertinere, quum nec ab initio, nec durante matrimonio a viro sibi fuerat in donationem propter nuptias assignatum. Ad hoc autem fuit ex parte ipsius reginae responsum, quod vidua spoliata irrequisito feudi domino spoliatorem seu detentorem rei coram ecclesiastico iudice poterat convenire, cuius interest viduas defensare. +Nec obest, quod sibi castrum illud a viro assignatum non fuerit, quum clarae memoriae I. rex Angliae, heres et successor viri sui, castrum praefatum in concambium pro aliis rebus dotalitiis eidem concessit, et ipsa illud diu pro dote pacifice possedisset. Ad haec autem fuit ex parte ipsius nobilis replicatum, quod praedictus rex heres non fuerat regis Richardi, nec dominus Andegavi, sed eiusdem castri raptor potius et invasor, et ita ius, quod ipse nequaquam habuit, transferre non potuit in reginam. Ad quod sic pars eiusdem reginae respondit, quod contra rescriptum exceptio huiusmodi non valebat, nec habere debebat locum in possessorio, quod eadem contra dictum nobilem intendebat. Unde vos aures huiusmodi exceptionibus frivolis adhibentes, in principali negotio procedere hactenus distulistis in eiusdem reginae gravamen non modicum et iacturam. Nos vero volentes, ut finis litibus imponatur, discretioni vestrae Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, dictum nobilem terram et mansionem habere in Andegavensi dioecesi, in qua interdum consuevit commorari, et ipsam dioecesim ultra duas a Turonis non distare diaetas, et in eadem litigiosam rem esse, non obstantibus exceptionibus aliis, quae in petitorio potius, quam in possessorio, quod regina contra eundem nobilem intentabat, locum habere videntur, in ipso negotio iuxta priorum continentiam literarum, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ratione praevia procedatis, praeceptum apostolicum taliter impleturi, quod eadem regina pro defectu vestro ad nos laborare ulterius non cogatur, nec vos possitis de negligentia reprehendi. [Dat. Later. XVI. Kal. Febr. A. I. 1217.]

Capitulum XVI.
Laici usurpantes iura ecclesiastica velut sacrilegi per iudicem ecclesiasticum compelluntur.

Gregorius IX. Fratri Palmerio Canonico S. Trinitatis.

Conquestus est nobis [venerabilis frater noster] Bononiensis episcopus, quod potestas et commune Bononienses temporalem iurisdictionem, quae in [S. Ioannis in Persiceto, Unciolae, Maximatici, Podii, Dulioli, Castri Episcopi et] quibusdam [aliis] castris et villis ecclesiae Bononiensis competit pleno iure, et in cuius quasi possessione fuisse ac esse dignoscitur, per violentiam usurpare praesumunt, [quendam, qui apud dictum castrum S. Ioannis homicidium perpetravit, per eos puniendum a rectore castri eiusdem sibi exhiberi fecerunt, et adhuc tenent in vinculis, ipsum reddere denegantes, unde per literas nostras ipsi mandavimus, ut ab ipsius episcopi molestia desistentes, et eidem episcopo restituentes sine difficultate qualibet homicidam, libere ipsum permitterent in dictis locis uti iurisdictione praefata, comparituri coram nobis usque ad festum omnium sanctorum proximo praeteritum ad faciendum et recipiendum quod iuris ordo dictaret, si in dictis castris et villis proponerent iurisdictionem aliquam se habere. Qui hoc, sicut dicitur, contemnentes, nec restituerunt sibi malefactorem praefatum moniti diligenter, nec permiserunt episcopum libere uti hac iurisdictione in locis eisdem, neque ad nos responsalem idoneum destinarunt, sed peccatum peccato potius cumulantes, postquam utriusque partis nuncii ad sedem apostolicam accesserunt, dicti potestas et commune quosdam ex parte sua miserunt ad investigandum et puniendum quoddam maleficium patratum in terra Dulioli ad iurisdictionem ipsius ecclesiae pertinente, super quo inquisitio facta fuerat per dicti episcopi nuncios, et a malefactoribus pignorum cautiones et aliae securitates acceptae, quare nuncii eiusdem episcopi humiliter petierunt a nobis, ut super his deberemus indemnitati Bononiensis ecclesiae praecavere.] Quum autem valde sit iniquum [et ingens sacrilegium,] ea, quae collata sunt pro remedio peccatorum venerabilibus ecclesiis, vel relicta, aut eis iustis modis aliis acquisita, [a fidelibus et viris catholicis, a quibus servari ea convenit,] aliis usibus applicari, propter quod merito invasores ipsarum rerum tanquam sacrilegi, [nisi eas restituant, per ecclesiarum rectores, quum ecclesiasticum sit crimen sacrilegii] sunt anathemati usque ad satisfactionem congruam supponendi. [Ecclesiarum quoque favore noscitur introductum, ut malefactores suos venerabilium locorum rectores possint sub quo maluerunt iudice convenire. Sed fori exceptione per nuncios vestros opposita instanter petebatur ab ipsis, ut, quum regulariter actor forum rei sequi debeat, relinqueremus quaestionem huiusmodi iudicio saeculari. Super iis ergo deliberatione cum fratribus nostris habita diligenti, paterna dulcedine ipsos monemus, deposcimus et rogamus, obsecrantes per salutem animarum suarum et per Dominum obtestantes, quum in hoc longe magis sit vinci quam vincere gloriosum, non renuant salutarem recipere medicinam, sed nobis haec gratuita liberalitate sub spe mercedis aeternae donantes Deo et ecclesiae super praemissis debitam satisfactionem impendant. Civitatis enim suorum ecclesiae Romanae devotae sollicita desideramus affectione salutem, alligare curantes quod confractum est et reducere quod abiectum, et cupientes eosdem per patientiam nostram ad poenitentiam revocare. Nolentes itaque afflictionem eiusdem ecclesiae ad dictorum potestatis et communis periculum, quod versatur in ipsa, dissimulare, ne contra officii nostri debitum veniamus, scientes quod obedire Deo magis quam hominibus nos oportet, discretioni tuae per apostolica scripta] Mandamus, quatenus si tibi constiterit de praemissis, [tu diligenti] monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam cessare ipsos ab huiusmodi, et satisfacere de praeteritis damnis et iniuriis, appellatione remota compellas. [Testes etc. Dat. Lat. VI. Kal. Febr. Pontif. nostr. Ao. IV. 1230.]

Capitulum XVII.
Privilegiatus ut non teneatur respondere nisi in certo loco. Si in alio loco respondere vel solvere promittit, ibi poterit conveniri, et etiam ubi habet domicilium. Secundum Ioan. Andr.

Idem Episcopo Dulmensi.

Dilecti filii I. et A. cives Romani sua nobis petitione monstrarunt, quod, quum abbati S. Genovefae Parisiensis super quadam pecuniae summa contra R. praedecessorem tuum literas impetrassent, tu proponi fecisti, quod omnibus Anglicis est a sede apostolica indultum, ut super causis pecuniariis citra mare conveniri non possint, propter quod idem abbas in negotio non processit. Verum, quia, etsi fuisset privilegium tale concessum, non tamen prodesset illis, qui se certo loco respondere vel solvere adversariis promiserunt, quum ibi et ubi domicilium habent valeant conveniri: mandamus, quatenus eisdem de pecunia ipsa cum iustis et moderatis expensis, et congrua satisfactione damnorum, usuris omnino cessantibus, satisfacias, ut teneris. Alioquin eidem abbati nostris damus literis in mandatis, ut in commisso sibi negotio, proposita ex parte tua indulgentia non obstante, iuxta prioris mandati nostri tenorem sine dispendio morae procedat.

Capitulum XVIII.
Quanquam laici possunt iurisdictionem non sui iudicis prorogare, clerici tamen non possunt, nisi episcopi dioecesani consensus accedat, et iudex, cuius iurisdictionem prorogare volunt, sit ecclesiasticus.

Idem Abbati Trecensi.

Significasti nobis, quod P. clericus ad petitionem C. mercatoris se tuae iurisdictioni subiecit, si in termino nunc elapso de pecunia mutuata, non satisfecisset eidem (Et infra:) Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, licet privatorum consensus eum, qui iurisdictioni praeesse dignoscitur, suum possit iudicem constituere, clerici tamen in iudicem non suum, nisi forte sit persona ecclesiastica, et episcopi dioecesani voluntas accedat, consentire non possunt.

Capitulum XIX.
Legitime citatus tenetur coram iudice citante causam prosequi, non obstante, quod post citationem mutaverit forum.

Idem.

Proposuisti nobis, quod quidam subditus tuus ad petitionem cuiusdam adversarii sui a te legitime citatus ad causam, quia postmodum iurisdictionis alterius esse coepit, tuum intendit iudicium declinare. Porro tuae prudentiae dubium esse non credimus, quod is in praedicta causa ius revocandi forum non habet, quasi ab altero iam praeventus.

Capitulum XX.
Quisque clericus potest in curia Romana conveniri, licet alias specifice forum ibi non sortiatur; habet tamen ex causa ius revocandi domum.

Idem.

Licet ratione delicti, seu contractus, aut domicilii, sive rei, de qua contra possessorem causa movetur, quibus forum regulariter quis sortitur, episcopus vester apud sedem apostolicam conventus non fuerit, quia tamen omnium ecclesiarum mater est eadem et magistra, rite compelli potuit, ut ibi suis adversariis responderet, nisi pro alia iusta et necessaria causa venisset, quam si tunc allegasset, ius revocandi domum salvum fuisset eidem.