B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I


T i t u l u s   I .
De iudiciis.


_______________________________________________


Capitulum I.
Contumax in non comparendo vel non respondendo excommunicari potest; beneficio autem privari non debet. H. d. Abbas Siculus.

Ex concilio Africano.

De Quodvultdeo Centurensi episcopo, quem, quum adversarius ipsius eum petisset ad concilium nostrum introduci, interrogatus, an cum eo vellet apud episcopos experiri, primo id promiserat, et altera die respondit, hoc sibi non placere, atque discessit. Placuit omnibus episcopis, ut nullus eidem Quodvultdeo communicet, donec satisfactione praemissa fuerit absolutus. Nam adimi sibi episcopatum ante causae eius exitum nulli potest iure videri.

Capitulum II.
Laici ecclesiastica negotia tractare non debent, sed praelatorum iudicio disponuntur. Hoc dicit. Abbas. Sic.

Ex synodo Eugenii Papae.

Decernimus etiam, ut laici ecclesiastica tractare negotia non praesumant. Sed episcopi, abbates, archiepiscopi et alii ecclesiarum praelati de negotiis ecclesiasticis, maxime de illis, quae spiritualia esse noscuntur, [aliquorum] laicorum iudicio non disponant, nec propter eorum prohibitionem ecclesiasticam dimittant iustitiam exercere.

Capitulum III.
Causa iuris patronatus spectat ad iudicium ecclesiae. H. dicit specifice et ad literam.

Alexander III. illustri Regi Angliae.

Quanto te divina gratia +[summaque providentia maioris gratiae privilegio decoravit, tanto viros religiosos maiori debes caritate diligere, et in iustitiis suis manutenere propensius et fovere.] Causa vero iuris patronatus ita coniuncta est et connexa spiritualibus causis, quod non nisi ecclesiastico iudicio valeat definiri, et apud ecclesiasticum iudicem solummodo terminari.

Capitulum IV.
Clericum convictum vel confessum de crimine coram iudice saeculari ex eo non punit episcopus; sed coram se convictum vel confessum punit poena debita, nisi cum illo dispenset, quod potest in adulterio et minoribus; depositum vero non statim tradit curiae saeculari. H. de usque ad fin. Abbas Siculus. - §. 1. Summatus est iste §. supra in princ. c., tamen quia habet materiam separatam et notabilem, ideo dic aliter: In adulterio et minoribus potest cum clericis peracta poenitentia episcopus dispensare; depositum autem pro suis excessibus non tradit indifferenter curiae saeculari. H. d. Abbas Sicul.

Idem Salernitano Archiepiscopo.

At si clerici coram saeculari iudice convicti fuerint vel confessi de crimine, non sunt propter hoc a suo episcopo aliquatenus condemnandi. Sicut enim sententia a non suo iudice lata non tenet, ita nec facta confessio coram ipso. Si vero coram episcopo de criminibus in iure confessi sunt, seu legitima probatione convicti, dummodo sint talia crimina, propter quae suspendi debeant vel deponi, non immerito suspendendi sunt a suis ordinibus, vel ab altaris ministerio perpetuo removendi. §. 2. De adulteriis vero et aliis criminibus, quae sunt minora, potest episcopus cum suis clericis post peractam poenitentiam dispensare, ut in ordinibus suis deserviant; sed non debet quemlibet depositum pro suis excessibus, quum suo sit functus officio, nec duplici debeat ipsum contritione conterere, iudici tradere saeculari. [Porro si clericus etc. (cf. c. 1. de cler. pugn. in duell. V. 14.)]

Capitulum V.
Vasallus coram domino feudi conveniendus est, etiamsi dominus feudi sit ecclesiastica persona, dummodo ibi actor possit suam iustitiam consequi; alias loci ordinarius poterit adiri. Et secundum hoc est casus notabilis. Abbas Sicul.

Idem.

Ceterum quia quandoque, sicut accepimus, in eos, quos ab ecclesia tua constat possessiones tenere in feudum, occasione ipsarum excommunicationis seu interdicti sententia promulgatur, nos id districtius inhibemus, quamdiu parati fuerint super his in tua praesentia iustitiam exhibere. Quod si fuerit a quoquam temerario ausu praesumptum, liceat tibi eandem sententiam sublato appellationis remedio revocare. Nulli ergo hominum fas sit, hanc paginam nostrae concessionis etc.

Capitulum VI.
Nomen actionis in libello exprimere para non cogitur; debet tamen factum ita clare proponere, ut ex eo ius agendi colligatur. Hoc dicit quoad intellectum. Abbas.

Idem Exonensi Episcopo et Capitulo Londonensi.

Dilecti filii nostri prior et clerici de Guiseburnen. contra Eboracensem archiepiscopum apostolicae sedis legatum gravem admodum et difficilem nobis querimoniam transmiserunt. [Et infra: (cf. c. 1. de app. II. 28.)] Provideatis attentius, ne ita subtiliter, sicut a multis fieri solet, cuiusmodi actio intentetur, inquiratis, sed simpliciter et pure factum ipsum, et rei veritatem secundum formam canonum et sanctorum Patrium instituta investigare curetis.

Capitulum VII.
Excommunicatus in iudicio, nisi tanquam reus, stare non potest.

Idem Paduano Episcopo.

Intelleximus +ex literis tuis, quod, quum filia cuiusdam nobilis viri parochiani tui cum quodam viro matrimonium contraxisset, comperto postea, quod idem vir pro nece bonae memoriae Vicentini episcopi vinculo tenebatur excommunicationis adstrictus, in tua proposuit praesentia quaestionem. Unde Quia postulasti a nobis, utrum excommunicatus in iudicio stare possit, respondemus, quod conveniri potest, et debet per alium in iudicio respondere, ne videatur de sua malitia commodum reportare, si ex ea fuerit ab eorum impetitione securus

Capitulum VIII.
Clericus de omni crimine debet coram ecclesiastico iudice conveniri, nec valet consuetudo contraria.

Lucius III. Strigonensi Archiepiscopo.

Clerici +vero, maxime in criminalibus, in nullo casu possunt ab alio, quam ab ecclesiastico iudice condemnari, etiamsi consuetudo regia habeat, ut fures a iudicibus saecularibus iudicentur. Quum imperator dicat quod etiam leges eorum non dedignantur sacros canones imitari, in quibus generaliter traditur, ut de omni crimine clericus debeat coram ecclesiastico iudice conveniri, non debet in hac parte canonibus ex aliqua consuetudine praeiudicium generari.

Capitulum IX.
Iudex ex officio providere debet, ut debitae solennitates serventur in iudiciis, quibus omissis iudicium redditur frustratorium. H. d. Abbas Siculus.

Clemens III.

Causam, quae vertitur inter fratres Dulmensis monasterii et monachos sancti Albani super ecclesia de Cantinz., audiatis et appellatione remota terminetis. Provideas illud inter cetera specialiter, ut fratres Dulmensis monasterii cum auctoritate et accessu episcopi sui ingrediantur negotium, ne, si fratres sancti Albani obtineant, episcopus idem, abbatem monasterii se proponens, litem sopitam valeat suscitare.

Capitulum X.
Clericus depositus incorrigibilis excommunicandus est et successive anathematizandus. Et si sic non resipuerit, per iudicem saecularem comprimendus est. H. d. Abbas Siculus.

Coelestinus III.

Quum non ab homine (Et infra:) A nobis itaque fuit ex parte tua quaesitum, utrum liceat regi vel alicui saeculari personae iudicare clericos cuiuscunque ordinis, sive in furto, sive in homicidio, vel periurio, seu quibuscunque fuerint criminibus deprehensi. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si clericus in quocunque ordine constitutus in furto, vel homicidio, vel periurio, seu alio mortali crimine fuerit deprehensus legitime atque convictus, ab ecclesiastico iudice deponendus est. Qui si depositus incorrigibilis fuerit, excommunicari debet, deinde contumacia crescente anathematis mucrone feriri. Postmodum vero, si in profundum malorum veniens contempserit, quum ecclesia non habeat ultra quid faciat, ne possit esse ultra perditio plurimorum, per saecularem comprimendus est potestatem ita, quod ei deputetur exsilium, vel alia legitima poena inferatur.

Capitulum XI.
Per rescriptum impetratum contra violentum convenitur qui scienter succedit in vitium. H. d. secundum communem modum, qui mihi placet. Panorm.

Idem.

Quia V., qui violenter dicebatur ecclesiam P. clerici occupasse, defunctus est, ut accepimus, et R. eam postmodum est ingressus, praecipimus, ut secundum formam priorum literarum inter ipsos R. et P. sub eisdem iudicibus mediante ratione, sicut inter eundem P. et praefatum V., si viveret, negotium terminetur.

Capitulum XII.
Solus Papa cognoscit de dubiis privilegiorum apostolicae sedis, et non inferior.

Innocentius III. S. Sergii et S. Georgii Abbatibus.

Quum venissent (Et infra:) Quum enim super privilegiis sedis apostolicae causa vertatur, nolumus de ipsis per alios iudicari.

Capitulum XIII.
Iudex ecclesiasticus potest per viam denunciationis evangelicae seu iudicialis procedere contra quemlibet peccatorem, etiam laicum, maxime ratione periurii vel pacis fractae.

Idem Praelatis per Franciam constitutis.

Novit ille, qui nihil ignorat, +qui scrutator est cordium ac conscius secretorum, quod clarissimum in Christo filium nostrum Philippum regem Francorum illustrem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta diligimus, et ad honorem ac profectum et incrementum ipsius efficaciter adspiramus, exaltationem regni Francorum sublimationem sedis apostolicae reputantes, quum hoc regnum benedictum a Deo semper in ipsius devotione permanserit, et ab eius devotione nullo, sicut credimus, tempore sit discessurum; quia, licet interdum hinc inde fiant immissiones per angelos malos, nos tamen, qui satanae non ignoramus astutias, circumventiones ipsius studebimus evitare, credentes, quod idem rex illius seduci fallaciis non se permittet. Non ergo putet aliquis, quod iurisdictionem aut potestatem illustris regis Francorum perturbare aut minuere intendamus, quum ipse iurisdictionem et potestatem nostram nec velit nec debeat etiam impedire, quumque iurisdictionem propriam non sufficiamus explere, cur alienam usurpare vellemus? Sed quum Dominus dicat in evangelio: «si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si te autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic ecclesiae; si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus,» et rex Angliae, sicut asserit, sit paratus sufficienter ostendere, quod rex Francorum peccat in ipsum, et ipse circa eum in correctione processit secundum regulam evangelicam, et tandem, quia nullo modo profecit, dixit ecclesiae: quomodo nos, qui sumus ad regimen universalis ecclesiae superna dispositione vocati, mandatum divinum possumus non exaudire, ut non procedamus secundum formam ipsius, nisi forsitan ipse coram nobis vel legato nostro sufficientem in contrarium rationem ostendat? Non enim intendimus iudicare de feudo, cuius ad ipsum spectat iudicium, nisi forte iuri communi per speciale privilegium vel contrariam consuetudinem aliquid sit detractum, sed decernere de peccato, cuius ad nos pertinet sine dubitatione censura, quam in quemlibet exercere possumus et debemus. Non igitur iniuriosum sibi debet regia dignitas reputare, si super hoc apostolico iudicio se committat, quum Valentinianus inclitus imperator suffraganeis Mediolanensis ecclesiae dixisse legatur: «Talem in pontificali sede constituere procuretis, cui et nos, qui gubernamus imperium, sincere nostra capita submittamus, et eius monita, quum tanquam homines deliquerimus, suscipiamus necessario velut medicamenta curantis.» Nec sic illud humillimum omittamus, quod Theodosius statuit imperator, et Carolus, innovavit, de cuius genere rex ipse noscitur descendisse: «Quicunque videlicet litem habens, sive petitor fuerit sive reus, sive in initio litis vel decursis temporum curriculis, sive quum negotium peroratur, sive quum iam coeperit promi sententia, si iudicium elegerit sacrosanctae sedis antistitis, illico sine aliqua dubitatione, etiamsi pars alia refragetur, ad episcoporum iudicium cum sermone litigantium dirigatur.» Quum enim non humanae constitutioni, sed divinae legi potius innitamur, quia potestas nostra non est ex homine, sed ex Deo: nullus, qui sit sanae mentis, ignorat, quin ad officium nostrum spectet de quocunque mortali peccato corripere quemlibet Christianum, et, si correctionem contempserit, ipsum per districtionem ecclesiasticam coercere. +Quod enim debeamus corripere ac possimus, ex utraque patet pagina testamenti, quum clamet Dominus per Prophetam: «Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum,» et subiungat ibidem: «Nisi annunciaveris impio impietatem suam, ipse in iniquitate, quam operatus est, morietur; sanguinem autem eius de manu tua requiram.» Apostolus quoque nos monet corripere inquietos, et alibi dicit idem: «Argue, obsecra, increpa in omni patientia et docirina.» Quod autem possimus et debeamus etiam coercere, patet ex eo, quod inquit Dominus ad Prophetam, qui fuit de sacerdotibus Anathot: «Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et dissipes, et aedifices, et plantes.» Constat vero, quod evellendum, destruendum et dissipandum est omne mortale peccatum. Praeterea quum Dominus claves regni coelorum B. Petro tradidit, dixit ei: «Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis.» Verum nullus dubitat, quin omnis mortaliter peccans apud Deum sit ligatus. Ut ergo Petrus divinum iudicium imitetur, ligare debet in terris quos ligatos esse constat in coelis. Sed forsan dicetur, quod aliter cum regibus, et aliter cum aliis est agendum. Ceterum scriptum novimus in lege divina: «Ita magnum iudicabis, ut parvum, nec erit apud te acceptio personarum,» quam B. Iacobus intervenire testatur, «si dixeris ei, qui indutus est veste praeclara, tu sede hic bene; pauperi autem, tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum.» Licet autem hoc modo procedere valeamus super quolibet criminali peccato, ut peccatorem revocemus a vitio ad virtutem, ab errore ad veritatem, praecipue tamen quum contra pacem peccatur, quae est vinculum caritatis, +[de qua Christus specialiter praecepit Apostolis: «In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui, et si fuerit ibi filius pacis, requiescet super illum pax vestra. Quicunque autem non receperint vos, nec audierint sermones vestros, exeuntes foras excutite pulverem de pedibus vestris in testimoniun illis.» Quid enim est a talibus exire foras Apostolos, nisi communionem eis apostolicam denegare? Quid est excutere pulverem de pedibus suis, nisi districtionem ecclesiasticam exercere? Hic est etenim pulvis ille, qui Moyse cinerem de camino spargente fuit ad plagam ulceris super omnem terram Aegypti. Quam gravis autem districtionis sententia in ultimo sint examine feriendi qui non recipiunt pacis nuncios, nec audiunt sermones eorum, per se ipsa veritas consequenter ostendit, non simpliciter, sed cum quadam affirmatione proponens: «Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorheorum in die iudicii quam illi civitati;» in civitate cives intelligens, a quibus non excepit ipsos reges. Porro quum secundum legitimas sanctiones quod quisque iuris in alterum statuit alius eo uti valeat contra illum, et sapiens protestetur: «Patere legem, quam ipse tuleris,» et rex ipse Francorum contra clarae memoriae R. quondam Anglorum regem, qui, ut salva ipsius regis pace loquamur, quia non ad confusionem eius, sed ad excusationem nostram hoc dicimus, non eo erat deterioris conditionis, in bello fuit officio et beneficio nostro usus, quomodo quod pro se adversus illum admisit contra se pro alio non admittet?] Numquid apud nos debet esse pondus et pondus, mensura et mensura, quorum utrumque est abominabile apud Deum? Postremo quum inter reges ipsos reformata fuerint pacis foedera, et utrinque praestito proprio iuramento firmata, quae tamen usque ad tempus praetaxatum servata non fuerint, numquid non poterimus de iuramenti religione cognoscere, quod ad iudicium ecclesiae non est dubium pertinere, ut rupta pacis foedera reformentur? Ne ergo tantam discordiam videamur sub dissimulatione fovere, dissimulare religiosorum locorum excidium, et stragem negligere populi Christiani, dilecto filio abbati Casemarii praedicto legato dedimus in praeceptis, ut, nisi rex ipse vel solidam pacem cum praedicto rege reformet, vel treugas ineat competentes, vel saltem humiliter patiatur, ut idem abbas et venerabilis frater noster archiepiscopus Bituricensis de plano cognoscant, utrum iusta sit querimonia, quam contra eum proponit coram ecclesia rex Anglorum, vel eius exceptio sit legitima, quam contra eum per suas nobis literas duxit exprimendam, iuxta formam sibi datam a nobis procedere non omittat. Ideoque universitatibus vestris per apostolica scripta mandamus, et in virtute obedientiae districte praecipimus, quatenus postquam idem abbas super hoc mandatum fuerit apostolicum exsecutus, sententiam eius, imo nostram verius recipiatis humiliter et vos ipsi servetis et faciatis ab aliis observari, securi, quod si secus egeritis inobedientiam vestram puniemus. [Dat. Lat. ... ... Ao. VII. 1204.]

Capitulum XIV.
Principalis persona per se, non per advocatum debet factum proponere in iudicio, nisi sit indiscreta.

Idem Episcopo Heliensi.

Pastoralis (Et infra: cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.) Statuimus praeterea, ut principales personae non per advocatos, sed per se ipsas factum proponant, nisi forte sint adeo indiscretae, ut earum defectus de iudicis licentia per alios suppleatur. [Quum autem etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]

Capitulum XV.
Si actio et intentio sunt ineptae, vel sola intentio, debet reus absolvi ab instantia iudicii; iterum tamen actor audietur, si apte egerit. H. d. quoad intellectum.

Idem nobili viro Matthaeo de Riparia.

Examinata causa, quae vertitur inter te et milites Campaniae +super ecclesia S. Angeli de Casaperota, actis confessionibus et attestationibus auditis, instrumentis et allegationibus indagatis, perpendimus evidenter, arbitrium, quod T. vicedominus Sabinensis dicebatur super eodem negotio promulgasse, contra formam iuris et compromissi fuisse dictatum. Unde, non obstante confirmatione felicis memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri, qui confirmaverat illud, sicut provide latum fuerat, et ab utraque parte receptum, decrevimus ipsum irritum et inane. Actionem autem, quam super iure patronatus eiusdem ecclesiae contra praefatos milites intentabas, incongruentem cognovimus et ineptam, quia, quum testes induxeris ad probandum, quod, quando praefatus A. vicedominus ecclesiam eandem tanquam sequestratam accepit, tu ius patronatus ipsius ecclesiae possidebas, proiecto nec rei vindicationem intentare, nec ipsius restitutionem poteras postulare. Unde intentionem tuam in hac parte pronunciavimus non tenere, absolventes eosdem milites ab eadem, ita tamen, quod si congruentem et aptam intentare volueris actionem, respondere tibi nililominus teneantur. [Nulli ergo etc. Dat. Later. IX. Kal. April. Ao. X. 1207.]

Capitulum XVI.
Praeceptores templi pro domibus suis agere et defendere possunt; nec obstat eis religio, vel quod ignota sit eorum origo.

Idem Magistro et Fratribus militiae templi in Italia constitutis.

Quum deputati +sitis obsequio Iesu Christi, qui, quum iustus sit, iustitiam diligit et aequitatem conspicit vultus eius, indemnitatibus vestris paterna tenemur sollicitudine praecavere, ne pro eo, quod operibus pietatis intenditis, laesionem in vestra iustitia subeatis. Accepimus plane, quod quidam tam saeculares quam ecclesiastici iudices in Italia illos, quos habetis in domibus vestris praeceptores, in causis ad prosequendam suam iustitiam non admittunt, tanquam licitum non sit eis super litigiosis negotiis curam agere, qui pacificis decrecreverunt studiis inhaerere, illud allegantes in repulsionem ipsorum, quod eorum ipsis generatio non est nota, qui undecunque locorum venerint, gratia divina vocati, dummodo laudabiliter exsequantur officium sui ordinis, ex superabundanti requiritur suae notio nationis. Ne quis igitur in prosecutione causarum praeceptores eosdem ab agendo vel respondendo sub occasione huiusmodi repellat, auctoritate apostolica inhibemus. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Id. April. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XVII.
Praelati debent laicis de clericis, appellatione frustratoria non obstante, iustitiam facere; ad saeculare tamen forum clerici a laicis trahi non debent, etiam data ipsorum praelatorum negligentia.

Idem Vercellensi Episcopo et Abbati de Toleto.

Qualiter et quando (Et infra: cf. c. 17. de accus. et den. V. 1.) Praecipiatis ex parte nostra praelatis, ut laicis de clericis conquerentibus plenam faciant iustitiam exhiberi, non obstantibus appellationibus frustratoriis, quas in eorum gravamen clerici frequenter opponunt, ne pro defectu iustitiae clerici trahantur a laicis ad iudicium saeculare, quod omnino fieri prohibemus, et vos, ne fiat, omnimodis satagatis et ceterum adversus haerecticorum fallacias sollicitudinem vestram vigilare volumus, monentes et obsecrantes in Domino, quatenus ad exstirpandum de agro dominico lolium haereticae pravitatis prudenter et efficaciter intendatis. [Dat. IV. Kal. Febr. 1206.]

Capitulum XVIII.
Iudex habens ut privatus paene consimilem causam, quam habet ut iudex, a iudicando removetur. H. d.

Idem.

Causam, quae inter dilectum filium abbatem et conventum Vindonensem ex parte una, et archidiaconum Carnotensem ex altera super quibusdam procurationibus vertitur, vobis, filii T. et G. et archidiacono Parisiensi meminimus commisisse. +Dictus vero abbas et conventus nolentes parti alteri respondere, nisi nos primo consulerent secundum privilegia Romani Pontificis, indulta monasterio eorundem, dilectum filium W. eiusdem monasterii monachum propter hoc ad sedem apostolicam transmiserunt, nihilominus supplicantes, quatenus te, fili decane, loco Parisiensis archidiaconi supra dicti subrogare ad decisionem ipsius negotii dignaremur. Quia vero, quum eundem archidiaconum similis paene causa contingat, nimis favorabilis parti alteri videretur, nos te, fili decane, loco ipsius archidiaconi subrogantes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, non obstantibus prioribus literis, ante adventum monachi impetratis, in causa ratione praevia procedatis.

Capitulum XIX.
Si iudices de principali et exceptionibus praeiudicialibus simul cognoscunt, vel super principali lite non contestata testes recipiunt, licite ab eis appellatur.

Honorius III. Archidiacono Remensi et Decano Brimensi Coloniensis dioecesis.

Exhibita nobis dilecti filii R. Virdunensis electi petitio declaravit, quod, quum super facto electionis suae ipsius et H. archidiaconi ac quorundam canonicorum Virdunensium adversariorum suorum procuratores ad nostram olim audientiam accessissent, nos, audita petitione partis adversae, et quae proposita fuerunt ab ipsa, venerabili fratri nostro Parisiensi episcopo et coniudicibus suis sub certa forma literas nostras direximus, inter alia continentes, ut, vocatis qui forent evocandi, super propositis et aliis negotium contingentibus inquirerent veritatem, +et testes, quos nominari contingeret iuxta consuetam formam, ad testimonium compellendo, et praefigendo partibus terminum competentem, quo per se vel per procuratores idoneos nostro se conspectui praesentarent, iustam sententiam recepturae. Partibus ergo citatis, non fuit processum in aliquo prima die, quumque decem de parte adversa secundo termino comparuissent, et fuissent, si electo se opponerent, in iure requisiti, septem eorum respondere nolentibus, ad agendum tres se residui obtulerunt. Quum autem idem electus quibusdam ex his, qui contra eum agebant, conspirationem, et quibusdam excommunicationem in modum exceptionis obiiceret, se id offerens probaturum, praefati iudices interlocuti fuerunt, quod de his et principali negotio simul inquirerent, a quibus videretur ipsis iudicibus inquirendum, nolentes, quasi non iudices, sed inquisitores exsisterent, super dictis exceptionibus ipsius electi probationes admittere, sed pervertendo iuris ordinem de praemissis exceptionibus et principali negotio pariter per se inquirere intendentes, et procedentes etiam ad receptionem testium, lite nondum super eodem negotio contestata, quare praefatus electus nostram audientiam appellavit, +humiliter supplicans, ut, quum literae ad ipsos iudices obtentae non inquisitionem, sed commissionem sapiant, prout apparet ex continentia earundem, quod ab eis factum est post appellationem ipsius revocare in irritum, et causam alii comittere dignaremur. Quia vero non in modum inquisitionis, sed commissionis negotium exstitit delegatum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, convenientes ad locum idoneum et partibus competentem, si ex dictis gravaminibus vel aliquo ipsorum appellatum constiterit, revocato in irritum quicquid post appellationem huiusmodi inveneritis attentatum, in causa ipsa iuxta priorum continentiam literarum, appellatione remota, ratione praevia sine morae dispendio procedatis.

Capitulum XX.
Lapsu triennii non obstante potest delegatus in causa sibi commissa procedere.

Idem Magistro Tancredo Canonico Bononiensi.

Venerabilis frater noster archiepiscopus Ravennas proposuit coram nobis, quod, quum decisio causae, quae inter ipsum ex parte una, et communitatem Cerviae ex altera super iurisdictionis civitatis Cerviae et quibusdam aliis articulis vertitur, sit per subterfugia et cavillationes eorum per triennium prorogata, et tandem post litis contestationem et commissiones varias tibi dedimus in mandatis, ut eam ad nos remittas sufficienter instructam, dicti Cervienses asserentes, instantiam iudicii per decursum triennii periisse, respondere sub tuo examine recusaverunt. +Nolentes igitur, ut eiusdem causae decisio ulterius prorogetur, praesentium tibi auctoritate Mandamus, quatenus, exceptione huiusmodi non obstante, in negotio isto, appellatione remota, ratione praevia procedas iuxta traditam tibi formam. [Dat. Later. X. Kal. Mai Ao. VIII. 1224.]

Capitulum XXI.
Actor obtinens in possessorio coram iudice rei, non tenetur coram eo iudice super proprietate respondere, si est prorsus alterius fori. H. d. et est casus notabilis.

Idem Episcopo et Magistris T. et B. Praten. Bononiae commorantibus.

Significaverunt nobis olim abbas et conventus sanctae Mariae de Florentia, quod Florentina potestas pro eis contra communitatem castri de Signa super possessione vel quasi iuris ibidem eligendi rectorem, quod ad se pertinere dicebant, diffinitivam sententiam promulgavit. Sed postmodum, eadem communitate nolente recipere nobilem virum B. Vinci-Werra, quem iidem in rectorem elegerant castri praedicti, praefata potestas non solum non curavit sententiam suam exsecutioni mandare, ac communitatem ipsam compellere ad recipiendum dictum nobilem pro rectore saepius requisita; sed nec permisit communitatem eandem ad hoc a fidelibus eorum monasterii coarctari; quin potius abbatem et conventum praefatos ipsa potestas indigne coegit communitati praedictae super proprietate vel quasi memorati iuris in saeculari iudicio respondere. Unde vobis per literas nostras iniunximus, ut, si ita esset, per censuras ecclesiasticas cogeretis communitatem eandem electum ab eisdem monachis in rectorem admittere; audituri postea quae partes super proprietate vel quasi dicti iuris ducerent proponenda, +et causam, sicut iustum exsisteret, decisuri, non obstante statuto quolibet contrario ecclesiasticae libertati, seu quod abbas et conventus praedicti compulsi sunt super hoc litem contestari in iudicio saeculari. Nuper autem, referentibus abbate et conventu, didicimus, quod, quum de literis a nobis super hoc obtentis ad ipsius communitatis notitiam pervenisset, syndicus eius, exhibito coram iudice potestatis calumniae iuramento, citari fecit abbatem, quod coram illo subiret simile iusiurandum, ut per hoc renunciare intelligeretur idem abbas apostolicis literis ipso facto, aut pro convicto, si hoc facere recusaret, haberetur. Quumque praefatam communitatem ad praesentiam vestram saepius et peremptorie citassetis, syndico eius se velle dilatorias exceptiones proponere protestanti, terminum, in quo id faceret, vel super principali responderet negotio, statuistis. Verum pars altera inter alia excipiendo proposuit, se tunc coram vobis respondere de iure non teneri, quum tempus propter vindemias exsisteret feriatum, respondente syndico monasterii, hoc malitiose proponi, ut videlicet causa protracta tempus regiminis electi inutiliter elabatur. +Quod apparebat ex eo, quia per nuncium potestatis abbati fuit prohibitum, ne communitatem eandem extra Florentinum districtum in iudicio conveniret, quare praenominati abbas et conventus humiliter petierunt, ut obviare huiusmodi malitiis dignaremur. Quocirca discretioni vestrae Mandamus, quatenus tam eundem syndicum, quam eiusdem monasterii monachos, quorum testimonio uti voluit, si excommunicationem contra eos ad impediendum causae processum opponi contingat, absolventes sublato appellationis obstaculo ad cautelam, ne tali praetextu valeant ab agendo vel testificante repelli, hoc non obstante, in negotio, iuxta recepti formam mandati, ratione praevia procedatis, causae finem debitum absque morae dispendio imponendo ita praeceptum apostolicum impleturi quod non debeamus vobis difficultatem quae dicto monasterio morae occasione imminere dignoscitur imputare. [Dat. Reate II. Kal. Nov. Ao. X. 1225.]