|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I
T i t u l u s I V .
De consuetudine.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Consuetudo, inferens gravamen ecclesiis, debet iudicis officio tolli. Hoc dicit secundum intellectum magis singularem.
- Gregorius I. in Registro.
Consuetudines, quae ecclesiis gravamen inducere dignoscuntur, nostra nos decet consideratione remittere, [nec illuc etc.]
- Capitulum II.
Ex consuetudine potest introduci actus sive solennitas, per quam sine apprehensione reali transfertur possessio rei absentis. H. d. et est casus singularis secundum Abbatem Siculum.
- Innocentius III. Archiepiscopo et Capitulo Lugdunensi.
Ex literis, quas tu nobis, frater archiepiscope, destinasti, intelleximus manifeste, quod regnum Daciae, quantum ad ea, quae ad ius fori contingunt, consuetudinibus suis et institutionibus regum suorum omnino regatur. Unde nullum usum testamentorum illius provinciae habere contingit, qui alibi in ultimis decedentium voluntatibus secundum legalem observantiam custoditur. Si vero quis possessiones aliquas claustris vel aliis religiosis locis in bona valetudine vel ultima voluntate constitutus pro suorum vult remedio peccatorum conferre, hanc ecclesiae conferendi formam esse proponitis, quod in huiusmodi donationibus modicum terrae consuevit in manu accipere, vel in extremitate pallii, quod manu episcopi vel cuiuslibet alterius praelati ecclesiae sustinetur, aut super ipsum altare aliquo involutum panniculo cum debita humilitate ponendum sub testimonio videntium et audientium, sub dicta forma, quae scotatio vulgariter appellatur. Verum quia huiusmodi donatio malitiose a quibusdam cavillatoribus, sicut asseris, impeditur, a nobis humiliter postulasti, ne loca religiosa et ecclesiae, quibus multae possessiones sub scotatione huiusmodi sunt collatae, ab aliquibus possint vel debeant temere perturbari, paterna debemus sollicitudine providere. Nolentes igitur, ut tales constitutiones, quas diuturnitas temporis, ut asseris, observavit, et usus consuetudinis hactenus approbatae retinuit, temeritate qualibet infirmentur, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus donationes eorum, quae sub obtentu consuetudinis claustris, ecclesiis vel quibuslibet locis religiosis pie ac provide conferuntur vel etiam sunt collata, faciatis irrevocabiliter observari, quum huiusmodi signum, quod scotatio dicitur, non tam factae donationis, quam traditae possessionis sit evidens argumentum, si quos contradictores inveneritis aut rebelles, auctoritate freti apostolica per censuram ecclesiasticam, monitione praemissa, sublato appellationis obstaculo, compescentes. [Dat. Lat. XVI. Kal. Dec. 1198.]
- Capitulum III.
Non valet consuetudo, ut in causis ecclesiasticis dictum populi pro sententia teneatur.
- Idem Episcopo Pictaviensi.
Ad nostram audientiam noveris pervenisse, quod in tua dioecesi etiam in causis ecclesiasticis consuetudo minus rationabilis habeatur, quod, quum aliqua causa tractatur ibidem, et allegationibus et querelis utriusque partis auditis, a praesentibus literatis et illiteratis, sapientibus et insipientibus, quid iuris sit quaeritur, et quod illi dictaverint vel aliquis eorum, praesentium consilio requisito pro sententia teneatur. Nos igitur attendentes, quod consuetudo, quae canonicis obviat institutis, nullius debeat esse momenti, quum sententia a non suo iudice lata nullam obtineat firmitatem, ut in causis ecclesiasticis subiectorum tuorum, postquam tibi de meritis earum constiterit, sententiam proferre valeas, sicut ordo postulat rationis, auctoritate tibi praesentium, praemissa consuetudine non obstante, concedimus facultatem. [Nulli ergo etc. Dat. Lat. XII. Kal. Mart. 1199.]
- Capitulum IV.
Consuetudo non potest operari, ut clericus non episcopus possit exercere ea, quae sunt reservata ordini episcopali. Et est casus notabilis. Abb. Sicul.
- Idem L. Vicario nostro apud Constantinopolim constituto.
Quanto de benignitate sedis apostolicae locum obtines celsiorem, tanto tibi est sollicitius procurandum, ut te talem exhibeas in agendis, non declinans ad dextram vel ad sinistram, quod non minus re, quam nomine vices apostolicas gerere videaris. Pervenit sane ad audientiam nostram, quod quidam simplices sacerdotes apud Constantinopolim ea sacramenta praesumunt fidelibus exhibere, quae ab Apostolorum tempore rite fuerunt solis pontificibus reservata, ut est sacramentum confirmationis, quod chrismando renatos soli debent episcopi per manus impositionem conferre, ad excusandas excusationes in peccatis et sui erroris fomentum solam consuetudinem praetendentes, quum diuturnitas temporis peccata non minuat, sed augmentet, quae tanto graviora exsistunt, quanto infelicem animam diutius detinent alligatam. Volentes igitur haec et alia, quae oculos divinae maiestatis offendunt, de agro dominico exstirpari, Discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus omnibus latinis presbyteris apud Constantinopolim constitutis districte prohibeas, ne talia de cetero sua temeritate praesumant, quae licet non sint a fidelibus contemnenda, tutius tamen est ea sine periculo ex necessitate, quae legem non habet, omittere, quam ut ab his, quibus ea conferre non licet, ex temeritate, quae lege damnatur, non sine gravi periculo inaniter conferantur, quum umbra quaedam ostendatur in opere, veritas autem non subeat in effectu. [Alios quoque etc. Dat. Lat. XVI. Kal. Dec. 1199.]
- Capitulum V.
Non valet consuetudo, per quam interdicti sententia violator.
- Idem Decano et Capitulo Cenomanensi.
Quum inter vos ex una parte, et canonicos sancti Petri de Curia ex altera, super eo, quod dicti canonici sancti Petri generale interdictum a venerabili fratre nostro episcopo vestro, vel a vobis in civitate Cenomanensi positum non servabant, quaestio verteretur, utraque pars, ut eadem causa fine posset debito terminari, suum nuncium ad sedem apostolicam destinavit. Partibus igitur in nostra praesentia constitutis per procuratores idoneos audientiam praebuimus liberam et benignam, et quidem ecclesiae vestrae proposuit procurator, quod, quum Cenomanensis ecclesia suo loco et tempore pro excessibus saecularis potestatis interdicto velit supponere civitatem, ecclesia beati Petri de Curia, tanquam membrum suo capiti non cohaerens, campanis palsatis, apertis ianuis divina officia celebrare aliis cessantibus non omisit. Quum autem venerabilis frater noster Oct. Ostiensis episcopus tunc in partibus illis legationis officio fungeretur, iidem ad eius praesentiam accedentes, suam ei super hoc querimoniam exponere curaverunt. Qui, partibus convocatis, et rationibus utriusque diligenter auditis et cognitis, quum pars ecclesiae S. Petri per privilegia sedis apostolicae non posset ostendere se munitam, immo ei firmiter constaret, quod ex superbia potius ad hoc, quam ex causa rationabili ducerentur, sententialiter definivit, quod, quum in civitate Cenomanensi positum fuerit interdictum, illud eadem ecclesia observaret, vinculo quoque excommunicationis ac poenae ordinis et beneficii eos supponens, qui suae ducerent sententiae resistendum. Postmodum vero quum propter quosdam excessus saecularis potestatis tota Cenomanensis civitas supponeretur ecclesiastico interdicto, et ipsis canonicis S. Petri denunciatum fuisset, ut a divinorum celebratione cessarent, et observarent, sicut aliae ipsius civitatis ecclesiae, interdictum, ipsi maiorem temeritatem suae audaciae adiungentes, cum maiori solennitate suum sunt officium exsecuti, venire contra ipsius legati sententiam non verentes. Procurator vero ipsorum proposuit ex adverso, quod ipsa ecclesia sancti Petri a sui fundatione libera exstitit et exempta, et de bonis progenitorum carissimi in Christo filii nostri Ioannis, Anglorum regis illustris fundata fuerat et dotata, firmiter asseverans, et ex hoc suam credens intentionem fundare, quod decanatum et praebendas ipsius ecclesiae idem rex et progenitores sui conferebant dioecesano episcopo inconsulto. Proposuit etiam, quod ex consuetudine tali hactenus eadem ecclesia gavisa fuerat libertate, et hoc multotiens idem vester episcopus recognovit, quod vos parochialem potestis interdicere capellanum, qui extra chorum celebrat ecclesiae ante dictae, allegans de consuetudine antedicta, quod in generali etiam interdicto licitum erat eis, pulsatis campanis, alta voce, interdictis tamen et excommunicatis exclusis, divina officia celebrare. Nos igitur cognito, quod ex tali consuetudine, si qua foret, disrumperetur nervus ecclesiasticae disciplinae, ipsam de consensu fratrum nostrorum penitus duximus irritandam, quum non consuetudo, sed corruptela potius sit censenda, concedentes tamen eidem ecclesiae S. Petri, quod, quum generale in civitate fuerit interdictum, ex benignitate sedis apostolicae licitum sit eis, clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, submissa voce divina officia celebrare. [Nulli ergo … nostrae definitionis et concessionis …] Si quis autem nostrae diffinitionis sententiam etc. [Dat. III. Non. Febr. Ao. VIII. 1206.]
- Capitulum VI.
In attribuendis officiis novae dignitati servatur consuetudo vicinarum civitatum. Quae si diversa fuerit, servabitur magis rationabilis et aliis non praeiudicans.
- Idem Episcopo Heliensi.
Quum olim venerabilis frater noster Londonensis episcopus nostris auribus intimasset, quod in sua ecclesia proposuerat statuere praecentorum certum reditum assignaturus eidem sine laesione cuiusquam, nos eius precibus inclinati, ei licentiam concessimus praecentorem huiusmodi ordinandi, dummodo in conferendis sibi reditibus nulli inferretur praeiudicium, nihilominus statuentes, ut praecentor taliter institutus in sessionibus, processionibus et aliis illam haberet in Londonensi ecclesia dignitatem, quam habent alii praecentores in aliis ecclesiis Anglicanis. Postmodum autem nostris fuit auribus intimatum, quod, licet idem episcopus dilectum filium B. in eadem instituisset ecclesia praecentorem, quod tamen a vobis fuerat de praelibata dignitate statutum biennio iam elapso exsequi non curarat. Quapropter tibi dedimus in mandatis, ut illud, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, exsequi non postponeres, contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo. Noviter vero dilectus filius decanus et quidam alii, personatus habentes in ecclesia memorata, suam nobis transmisere querelam, quod, quum per ecclesias Anglicanas consuetudines sint diversae, ac quidam cantorum minorem, quidam vero maiorem habeant dignitatem, nec possint dignitares eorum, quum sint vel variae vel repugnantes, convenire simul in unam, is, qui noviter est institutus in ecclesia Londoniensi praecentor, non contentus eo, quod habere potest sine praeiudicio aliorum, occasione literarum nostrarum quasdam ipsius decani et aliarum personarum eiusdem dignitates ecclesiae sibi nititur in eorum praeiudicium arrogare. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si secundum diversas consuetudines locorum diversas habere noveris praecentores in Anglicanis ecclesiis dignitates, iam dictum praecentorem illam habere facias in Londonensi ecclesia dignitatem, eaque appellatione remota manere contentum, quam, rationabilibus et approbatis consuetudinibus ecclesiae salvis, sine praeiudicio alieno poterit obtinere. [Dat. Lat. II. Non. Febr. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
- Capitulum VII.
Non potest induci ex consuetudine, ut quis possit dimittere dignitatem sine superioris licentia, vel ut possit, electus administrare, non habita confirmatione a superiore.
- Idem Conventui Corbiensis monasterii.
Quum venerabilis frater noster episcopus Hostiensis et dilectus filius L. tituli sanctae crucis presbyter cardinalis olim in partibus Alemaniae legationis officio fungerentur, invenerunt abbatem de monasterio Hermionensi, quod ad Romanam ecclesiam noscitur pertinere nullo mediante, ad monasterium Corbiense, quod est etiam Romanae ecclesiae speciale, propria temeritate migrasse, licentia illud deserendi, vel confirmatione a nobis, vel ab ipsis, qui vices nostras in illis partibus tunc gerebant, nec habita, nec petita. [Quumque Northusium advenisset regalia recepturus, iisdem exsistentibus ibidem, ut contemptus eius manifestior appareret, ad eos accedere non curavit, se mandatorum ipsorum exhibens modis omnibus contemptorem. Propter quod dicti legati venerabili fratri nostro Padeburnensi episcopo dederunt firmiter in mandatis, ut eundem ad suam praesentiam evocaret, et praedictis omnibus diligentius expositis coram eo, ipsum ab omni officio et beneficio suspendere non differret, donec nostro se conspectui praesentaret, de contemptu veniam petiturus. Ceterum quum suum nuncium ad eorundem praesentiam destinaret, se super praedictis omnibus per eundem excusans illius terrae allegavit consuetudinem generalem, asserens, quod pro electionis confirmatione vel obtinenda etiam benedictione vel licentia de uno ad aliud monasterium transeundi, summus Pontifex vel eius legati non erant aliquatenus requirendi, quum in illis partibus consuetudo talis hactenus sit servata. Iidem vero legati precibus multorum inducti tam ecclesiasticorum quam saecularium principum, qui eosdem pro ipso instantissime rogaverunt, praedictam sententiam relaxarunt, praefato episcopo Padeburnensi mandantes, ut memorato abbati iniungere non differret, ut usque ad dominicam, qua cantatur «Laetare Ierusalem,» proximo praeteritam nuncios suos ad sedem apostolicam destinaret, mandatum nostrum tam super hoc quam aliis eisdem mediantibus nunciis recepturus; quod si facere forte negligeret, ex tunc ipsum in pristinam sententiam reducere non differret, et eam faceret firmiter observari.] Postmodum autem, quum suos ad sedem apostolicam nuncios destinasset, iidem volentes eum multipliciter excusare, nuncii eius ad defensionem ipsius generalem illius terrae consuetudinem allegarunt. Quum igitur haec non tam consuetudo, quam corruptela merito sit censenda, quae profecto sacris est canonibus inimica, ipsam mandamus de cetero non servari. [Dat. Lat. V. Non. Maii Ao. XI. 1208.]
- Capitulum VIII.
De consuetudine potest induci, quod una ecclesia de gremio alterius teneatur sibi praelatum elegere. Et consuetudo est optima legum interpres.
- Idem Decano Salesberiensi, A. Archidiacono et Magistro P. Penetel, Canonico Parisiensi.
Quum dilectus filius Guil. Andrensis ecclesiae monachus, qui pro clerico eiusdem ecclesiae se gerebat, et G. Daubins monachus ac procurator monasterii Karofensis super iure eligendi abbatem in Andrensi monasterio, et eiusdem Guilelmi electione in nostra praesentia invicem litigarent, idem Gu. electionem suam a fratribus Andrensis ecclesiae concorditer celebratam auctoritate apostolica petiit confirmari, asserens tam de iure communi, quam de privilegio speciali eis a felicis recordationis Alexandro Papa concesso, et a nobis postmodum confirmato, liberam eligendi auctoritatem ad eosdem fratres tantummodo pertinere. Nam de iure communi omnis congregatio monachorum eligere sibi debet abbatem, et in eiusdem Alexandri privilegio continetur, ut obeunte monasterii Andrensis abbate nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres vel eorum pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti regulam duxerint eligendum. A nobis quoque praedictis fratribus dignoscitur esse concessum, ut licitum sit eisdem, quum ecclesiam suam abbate vacare contigerit, personam idoneam de gremio eiusdem ecclesiae vel aliunde per regularem electionem sibi praeficere in pastorem Karoffensi monasterio praesentandam, ut ab ipso confirmationem accipiat, et reverentiam ei, quam debet, impendat. Dictus vero Gaufridus procuratur proposuit ex adverso, quod, quum olim ad petitionem comitis Balduini, uxoris et filiorum eius, patronorum ecclesiae Andrensis a bonae memoriae G. Moriensi episcopo fuerit constitutum, quod si praefatus locus divino munere adeo pullularet, ut prior aut abbas constitueretur ibidem, electio eius penes fratres eiusdem loci et capitulum Karofense penderet, et huiusmodi obtentu statuti sic fuerit longe retroactis temporibus observatum, ut monasterio Andrensi vacante, Andrenses fratres in Karofensi capitulo aliquem de gremio monasterii Karofensis sibi eligerent in abbatem, electio praedicti G. tam contra statuti tenorem, quam etiam contra consuetudinem approbatam, quae optima est legum interpres, minus canonice attentata, merito cassari debebat, et mandari fratribus antedictis, ut iuxta quod est hactenus obtentum, procederent ad electionem abbatis, [adiiciens, quod per privilegium supradicti praedecessoris nostri, nec etiam confirmationem nostram praeiudicari poterat monasterio Karoffensi, quum nulla penitus de praedicto statuto et approbata consuetudine habita mentione fuerint per subreptionem obtenta. Proposuit insuper idem G., quod ex alia quoque causa dicta electio cassari debebat, quia videlicet et ab interdictis et de interdicto fuerat celebrata. Quum enim bonae memoriae Lambertus Morinensis episcopus supradictis fratribus dederit in praeceptis, prout in eius patentibus literis perspeximus contineri, ut ad Karoffense monasterium, de cuius gremio eligere debebant abbatem, infra octo dierum spatium accedentes, ibidem eligerent, ut debebant, quod si non facerent, scirent se ab omni officio et beneficio et ecclesiarum ingressu fore suspensos, ipsi mandato episcopi vilipenso infra praefixum tempus, prout debebant, eligere contempserunt. Unde quum post elapsum terminum suspensionis sententia coeperint esse ligati, electio post haec ab ipsis praesumpta debebat irrita iudicari. Ad hoc autem fuit ex adverso responsum, quod quum praedicto modo eligere Andrenses monachi minime tenerentur, episcopo sine causae cognitione hoc praecise mandanti non tenebantur obedire, ac ideo praedicta sententia interdicti eos ligare non potuit, utpote minus rationabiliter promulgata, maxime quum infra terminum ab episcopo constitutum ad Karoffense monasterium accedentes, licentiam petierint de suo monasterio eligendi, licet eam nequiverint obtinere. Contra quod pars altera replicavit, quod, etsi fuisset forsitan dicta sententia minus iusta, humiliter tamen parere tenebantur eidem, quum fuisset a dioecesano episcopo promulgata.] His igitur et aliis, quae coram nobis utrinque fuere proposita, perspicaciter intellectis, Quia nobis constitit, electionem ipsam a suspensis, et de suspenso etiam celebratam, eam de consilio fratrum nostrorum iustitia cassavimus exigente. [Excommunicationis autem et suspensionis in ipsum Guilelmum et alios monachos Andrenses, et interdicti sententias in eorum ecclesias a venerabili fratre nostro Silvanectensi episcopo et coniudicibus eius post appellationem ad nos interpositam promulgatas ad cautelam duximus relaxandas.] Ceterum quum supradictum statutum, videlicet, quod penes fratres eiusdem loci et capitulum Karoffense pendeat abbatis electio, ita sane posset intelligi, quod per illud nec iuri communi, nec [apostolico] privilegio derogetur, ut videlicet ad saepedictos fratres electio spectet abbatis, et ad Karofense capitulum confirmatio, devotioni vestrae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, auditis hinc inde propositis, si ex parte Karofensis coenobii talis fuerit consuetudo probata, quae iuri communi praeiudicet, in hac parte vos secundum illam consuetudinem decernatis electionem Andrensis abbatis de cetero faciendam; alioquin, quodsi talis consuetudo probata non fuerit, per quam in hoc casu praeiudicetur iuri communi, vos Andrensibus monachis ius eligendi abbatem sublato appellationis obstaculo adiudicare curetis, ut sic de cetero liberam habeant facultatem vel de gremio ecclesiae suae, vel etiam aliunde, per electionem canonicam eligendi personam idoneam in abbatem praesentandam Karofensi capitulo, ut ab eo, si fuerit canonica [electio], confirmetur. [Porro etc. Dat. Lat. III. Non. Ian. Ao. XI. 1209.]
- Capitulum IX.
Capitulum sine episcopo statuta seu consuetudines novas facere vel antiquas immutare non potest.
- Honorius III. Parisiensi Capitulo.
Quum consuetudinis ususque longaevi non sit levis auctoritas, et plerumque discordiam pariant novitates, auctoritate vobis praesentium inhibemus, ne absque venerabilis fratris nostri episcopi vestri consilio et consensu immutetis ecclesiae vestrae constitutiones et consuetudines vestras approbatas, vel novas etiam inducatis; si quas forte fecistis in ipsius episcopi praeiudicium, postquam est regimen Parisiensis ecclesiae adeptus, irritas decernentes. [VI. Non. Mart. Ao. V. 1221.]
- Capitulum X.
Non valet consuetudo, per quam quis inducitur ad peccandum vel bona propria dissipandum.
- Idem Maiori et Burgen. de Rupella.
Ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod quum in patria vestra servatae sint hactenus duae consuetudines abusivae, quod si forte indigena vel extraneus prodigalitatis vitio, vel incuria, seu quocunque casu alio dissipaverit vel amiserit omnia bona sua, bona uxoris suae, quantumcunque laudabilis et honestae vitae, tam mobilia quam immobilia, pro suae voluntatis libito alienat, quare fit interdum, ut, viro defuncto, uxor remaneat indotata, et superstites filii extremae subiaceant incommodis paupertatis; et, quod si vir ducat uxorem, quae fide coniugii violata committat adulterium manifeste, nihilominus ipsa medietatem omnium bonorum, quae fuerit vir adeptus, impudenter exigit et improbe apprehendit, quae potius privanda esset omnibus viri bonis, quare super his provideri vobis per apostolicam sedem suppliciter postulastis. Nos itaque saluti et utilitati vestrae provide consulere cupientes, Tenore praesentium declaramus, vos non teneri ad huiusmodi consuetudines tanquam iuri contrarias observandas.
- Capitulum XI.
Consuetudo non derogat iuri naturali seu divino, cuius transgressio peccatum inducit; nec positivo, nisi sit rationabilis et praescripta.
- Gregorius IX.
Quum tanto sint graviora peccata, quanto diutius infelicem animam detinent alligatam, nemo sanae mentis intelligit, naturali iuri, cuius transgressio periculum salutis inducit, quacunque consuetudine, quae dicenda est verius in hac parte corruptela, posse aliquatenus derogari. Licet etiam longaevae consuetudinis non sit vilis auctoritas, non tamen est usque adeo valitura, ut vel iuri positivo debeat praeiudicium generare, nisi fuerit rationabilis et legitime sit praescripta.
|
|