B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I


T i t u l u s   I I I .
De rescriptis.


_______________________________________________


Capitulum I.
Privilegio generali, secundum ius commune obtento, obstat rescriptum speciale, etiam de eo mentionem non faciens. H. d. secundum intellectum magis communem.

Alexander III. Senonensi Archiepiscopo.

Sicut Romana ecclesia omnium ecclesiarum disponente Domino mater est et magistra, ita etiam nos, qui eidem ecclesiae, licet immeriti, supernae dispositionis providentia praesidemus, [et] prout Dominus nobis ministraverit, consultationibus respondere cogimur singulorum, et quae videntur dubia apostolicae circumspectionis providentia declarare. Sane Quaesitum est a nobis ex parte tua, utrum, si alicuius causa inter aliquos delegatis iudicibus sublato remedio appellationis committitur, et literis apostolicis altera pars munita, quibus ei generaliter est indultum, ut libere sibi liceat appellare, si in vocem appellationis proruperit, an eius in eadem causa debeat appellationi deferri? Huic igitur Inquisitioni tuae praesentibus literis taliter respondemus, quod eius in hac parte appellatio non debet admitti, postquam est causa iudicibus appellatione remota commissa, quia speciale mandatum derogat generali. [Praeterea etc. cf. c. 5. de off. iud. del. I. 29.]

Capitulum II.
In rescripto apostolico subintelligitur clausula: «si preces veritate nitantur.» Et si rescriptum prohibet causae cognitionem, est de falsitate suspectum.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.

Ex parte venerabilis fratris nostri Conventrensis episcopi nostris est auribus intimatum, quod, quum de causa, quae inter G. et F. clericos vertitur super praebenda de Novalis, cognoscens legitime eidem F. secundum tenorem literarum nostrarum, continentium, quod, si constaret, ipsum F. de periurio esse convictum, et perpetuo illi renunciasse praebendae, appellatione cessante amoveretur ab ea; eo cognito et probato, praebendam adiudicasset eandem, ipse in vocem appellationis prorupit, et ad te, quod ei praebendam praecise et absque causae cognitione restitueres, literas nostras reportavit, et episcopum, qui post appellationem eum praebenda spoliavit, auctoritate alicui beneficium conferendi appellatione cessante privares, donec per se, vel per nuncium, aut per literas suas de tanto excessu satisfacturus ad sedem apostolicam accederet, et praenominatum G., si eundem F. in iam dicta praebenda praesumeret molestare, vinculo excommunicationis usque ad dignam satisfactionem adstringeres. Verum quoniam non credimus, nos ita praecise scripsisse, et si taliter scripsimus, hoc ex nimia occupatione contigit, et in huiusmodi literis intelligenda est haec conditio, etiamsi non apponatur: «si preces veritate nitantur:» fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus inspectis literis, quas episcopo praedicto direximus, si inveneris, quod secundum praedictum modum ei scripserimus, et in literis nostris appellatio fuerit inhibita, et in literis, quas tibi praefatus F. reportavit, non fuerit habita mentio priorum literarum, sententiam praefati episcopi omni occasione et appellatione cessante confirmes, et saepedictum F. cum literis nostris, quas tibi detulit, ad praesentiam nostram venire compellas.

Capitulum III.
Si in secundo rescripto, per adversarium impetrato, non fiat mentio de primo, valet primum, et non secundum; alias valet secundum. Et si pri­mum fuit impetratum communi consensu partium, non valet secundum impetratum per alteram partem, hoc tacito.

Idem Wintoniensi Episcopo.

Ceterum si aliquis ad iudices super aliqua causa ab apostolica sede impetraverit literas commissionis, et adversarius eius eandem causam postmodum obtinuerit committi aliis, de commissione priori non habita mentione, priores iudices ad decisionem causae possunt procedere, nec secundae literae obtinent alicuius roboris firmitatem. Si vero in secundis literis habeatur mentio de commissione priori, praedicta causa a priorum est exempta iudicio, quum eaedem literae non sint veritate tacita impetratae. Verum si de assensu partium causa committitur, et processu temporis, vel etiam continuo, alterutra pars altera nesciente causam ipsam, tacito de commissione priori facta, alii iudici obtinuerit delegari: non immerito is, qui tali dolo vel fraude adversarium suum laborare coegit, in expensis condemnari debet eidem.

Capitulum IV.
Si Papa mandat in rescripto de duobus inquiri alternative, ad certum effectum consequendum sufficit alterum probari.

Idem Eboracensi Archiepiscopo.

Inter ceteras consultationes tuas [id nobis] fuit propositum coram nobis, quid tenere debeas, quum aliqua sub disiunctione mandantur, quorum unum verum est, alterum falsum, utputa si proponatur, quod si talis sit sacerdotis filius, et in sacerdotio genitus, qui proximo in tali ecclesia ministravit, vel quod illicite ecclesiam occupavit eandem. Huic ergo quaestioni taliter respondemus, quod convenit, iudici quodcunque istorum constiterit, illi praelibatam ecclesiam adiudicari debere. Et idem in similibus observandum est. Sane si etc. (cf. c. 8. de off. iud. del. I. 29.)

Capitulum V.
Is, ad quem rescriptum Papae dirigitur, debet illi parere, vel causam rationabilem assignare, quare parere non potest.

Idem Ravennati Archiepiscopo.

Si quando aliqua tuae fraternitati scripta dirigimus, quae animum tuum exasperare videntur, turbari non debes neque moveri, aut credere, quod personam tuam velimus contemptibilem reddere vel despectam, quia te sicut carum fratrem nostrum et immobilem columnam ecclesiae affluentissima caritate diligimus, et honoris et exaltationis tuae desideramus modis omnibus incrementum. Nam etsi saepe fratribus et coepiscopis nostris secundum varietatem eorum, quae nobis suggeruntur, aspere et dure scribamus, hoc tamen non ex minori affectione contingit, sed ut clamoribus querelantium secundum Deum et iuxta officii nostri debitum satisfacere comprobemur. Quapropter monemus prudentiam tuam et hortamur attentius, quatenus de cetero non movearis, neque turberis, nec tuus animus deiiciatur, si tibi durum vel asperum scripserimus; sed sicut vir providus et discretus Qualitatem negotii, pro quo tibi scribitur, diligenter considerans et attendens, aut mandatum nostrum devote et reverenter adimpleas, aut per literas tuas quare adimplere non possis sufficientem et rationabilem causam praetendas quia nos patienter sustinebimus, si non feceris quod prava nobis fuerit insinuatione suggestum.

Capitulum VI.
Cistercienses sunt privilegiati, quod non possunt conveniri per rescriptum Papae, nisi in eo fiat mentio de eorum ordine.

Idem Cisterciensibus Fratribus.

Quum ordinem Cisterciensem professi eo privilegio, quo fratres alii [eiusdem ordinis], gaudeatis, inter vos et clericos alios saeculares super decimis quaestione suborta, tacito quod sitis Cisterciensis ordinis, contra vos velut contra monachos alterius ordinis literas a sede apostolica impetrantes, deinde iuramentis et litigiis, sicut vobis significantibus accepimus, et expensis difficilibus vos inquietant. Volentes ergo vobis sollicite providere, ne contra tenorem privilegiorum vestrorum possitis quorumlibet temeritate vexari, auctoritate apostolica vobis mandamus, ut Si contra vos super decimis vel aliis, quae ordini vestro specialiter sedes apostolica indulsit, non facta mentione Cisterciensis ordinis, literae fuerint a sede apostolica impetratae, per eas minime teneamini respondere.

Capitulum VII.
Si sede vacante scribitur capitulo, ut gerenti vices episcopi, ut praebendam alicui conferat, si creatur episcopus nondum exsecuto mandato, et ad eum spectet collatio praebendarum, illud adimplere tenetur. Hoc dicit secundum lecturam communiter approbatam. Abb. Sicul.

Idem Tornacensi Episcopo.

Eam te (Et infra:) Dudum siquidem ante tuam promotionem literae a nobis, si bene meminimus, emanarunt, quibus decano et ecclesiae tibi commissae, te adhuc in eodem capitulo exsistente, mandatum dedimus et praeceptum, ut dilectum filium nostrum P. praesentium latorem, qui de gente Iudaeorum originem duxit, et divina gratia fidem Christi humiliter et devote suscepit, obtentu suae conversationis, obtentuque literarum, in quibus ita profecit, quod ecclesiastico beneficio dignus non immerito reputatur, receptis literis nostris in canonicum reciperent, et praebendam, si qua vacaret, vel quam primo vacare contingeret, liberaliter sibi conferre deberent. (Et infra:) Ipsi vero, sicut eodem M. referente recepimus, literis nostris post consecrationem tuam receptis, quia donatio praebendarum ad te spectabat, praeceptum nostrum, sicut asserebant, debitae exsecutioni non potuerunt mandare. Quum itaque praescriptus P., sicut asserit, te super hoc ex parte nostra instanter requireret, tu ei respondisti, quod nullum inde a nobis mandatum receperas, et sic eum a te infecto negotio remisisti. Quod nullatenus fecisse deberes, si data literarum diligentius attendisses; quum tempore, quo literae ipsae datae fuerunt, de capitulo ipso esses, sicut qui eras archidiaconus et canonicus eiusdem ecclesiae, licet nec esses adhuc in episcopum consecratus. (Et infra:) Pro eo vero, quod Iudaeus exstiterit, ipsum dedignari non debes. (Et infra:) Fraternitati tuae mandamus, quatenus eum in canonicum ecclesiae tuae recipias, et ei stallum in choro et locum in capitulo assignes.

Capitulum VIII.
Non valet rescriptum impetratum ad beneficia, si in eo tacetur dignitas impetrantis.

Lucius III. Linconensi Episcopo.

Ad aures nostras te significante pervenit, quod plerumque decani, archidiaconi, praecentores vel alii ecclesiasticis praediti dignitatibus, super minoribus beneficiis per interpositas personas literas impetrantes, nomen supprimunt dignitatis suae, et simplici nomine se appellant, tanquam non habeant aliquem personatum, ideoque rescripto nostro postulas edoceri, si fraus ista tacendi praeiudicium eis debeat generare? Consultationi igitur tuae taliter respondemus, quod, quum non sit intentionis nostrae, ut personae pluribus reditibus abundantes per literas nostras pauperes clericos super minoribus beneficiis inquietent, literas, in quibus actor suae nomen dignitatis supprimit, vires nolumus aliquas obtinere. Postremo etc. (cf. c. 36. de app. II. 28.)

Capitulum IX.
Valet secundum rescriptum impetratum ab adversario, licet non faciat mentionem de primo, si primus impetrans dolo vel negligentia non fuit usus illo.

Idem Norvicensi Episcopo.

Si autem aliquis, auctoritate posteriorum literarum per adversarium in iudicium tractus, obiecerit, literas se priores habere, de quibus in posterioribus mentio non habetur, si eis dolo vel negligentia uti postposuerit, excusari non debet. Si autem, quia delegati iudicis copiam nequiverit habere, per posteriores literas non poterit conveniri.

Capitulum X.
Non valent rescripta, per quae incerti iudices dantur, vel futura negotia committuntur.

Idem.

Ad haec sumus in sede iustitiae disponente Domino constituti, ut quae contra iustitiam attentantur nostra sollicitudine ad rectitudinis tramitem revocentur etc. (Et infra:) Proinde Significatum est nobis, quosdam in provinciae tuae partibus tales, ut asserunt, de cancellaria nostra literas recepisse, per quas eorum omnia negotia unius iudicis vel plurium, quos sibi elegerint, arbitrio committuntur, sicque fit, ut, si aliquem pulsare voluerint, examen ordinarii iudicis non requirant, sed ad unum iudicem vel plures delegatos sibi propitios et exinde parti adversae suspectos super examinanda quaestione recurrant. Quod quantum sit Deo contrarium et sacris canonibus inimicum, nemo ambigit, qui vel modicam notitiam canonicae institutionis apprehendit. Tales itaque literas a cancellaria nostra non credimus prodiisse, vel, si forte prodierint, conscientiam nostram, quae diversis occupationibus impedita singulis examinandis non sufficit, effugerunt. Nos igitur huic morbo celeri volentes obviare remedio, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si literas tales in provincia tua vel impetratas vel deinceps impetrandas inveneris, eas carere viribus nostra auctoritate decernas, et ne ab aliquo in iudicium admittantur super quacunque quaestione prohibeas.

Capitulum XI.
Falsa latinitas vitiat rescriptum Papae. Hoc dicit Ioan. Andr.; concordat Abbas.

Idem.

Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod H. de sancto Stephano super absolutione sua literas tibi, ut prima facie videbantur, apostolicas praesentavit, quas, quoniam habuisti suspectas, nec de cancellaria ecclesiae Romanae emanasse putasti, ad nos remittere curavisti, consulens apostolatum nostrum, unde devotionem tuam in Domino commendamus, utrum occasione ipsarum literarum praefatum virum habere debeas absolutum. Quibus quoniam manifestum continent in constructione peccatum, fidem te nolumus adhibere.

Capitulum XII.
Contra secundum rescriptum non potest opponi de taciturnitate primi impetrati per appellantem, de sua appellatione non habita mentione. Hoc dic. Ioan. Andr.; concord. Abb. Sicul.

Clemens III.

Ex parte S. personae ecclesiae de Tarento nobis innotuit, quod, quum capella de Emptonn. ad praedictam ecclesiam de iure pertineat, ab ea multis temporibus iniuste est subtracta, et O. diaconus, qui iam dictam capellam detinet, capellanum ipsius ecclesiae G., nomine ipsius S. in ea ministrantem, post appellationem a se factam amovit. Quam quum esset S. prosecutus, et ad iudices literas impetrasset, ipse O. appellationem suam prosequi non curavit, quumque auctoritate praedictorum iudicum in ius esset vocatus, dixit, se literas priores habere, de quibus nulla mentio in posterioribus habebatur, quas usque ad tertiam citationem suppressit, eisque dolo vel negligentia uti postposuit, quod ex diuturnitate temporis videbatur, in quibus nulla mentio de appellatione ab ipso facta fiebat, quum biennium a tempore appellationis iam fuisset elapsum. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita esse constiterit, revocatis in statum pristinum omnibus, quae post appellationem ipsius O. inveneritis attentata, praescriptam capellam matrici ecclesiae appellatione remota restituere procuretis, praedictum O., si eum appellationem suam non fuisse prosecutum constiterit, memorato S. in expensis necessariis condemnantes.

Capitulum XIII.
Rescriptum, quo scribitur pluribus cum clausula: «Quod si non omnes etc.» intelligitur tam de impotentia facti, quam iuris.

Coelestinus III.

Sciscitatus es a nobis petitorio destinato, de qua impotentia illud intelligatur, quod in literis nostris saepe consuevit apponi, ut si duo vel tres, vel etiam plures, quibus literae diriguntur, ipsis exsequendis simul interesse nequiverint, unus aut plures eorum, quibus scribitur, nihilominus exsequantur. Nos vero in hoc ita sentimus, quod tam de iure quam de facto illa impotentia censeatur. De iure, si aliquem illorum, quibus literae diriguntur, servum, vel infamem aut alio legitimo impedimento detentum esse constiterit; de facto, si constiterit, eum casu mortis occumbere, aut inevitabilis necessitatis articulo impediri, quo minus valeat interesse; dummodo is, qui pro necessitate praesens esse non potest, collegis suis canonice excusationem suam curet, si poterit, destinare, ut alii coniudices vel exsecutores nihilominus ad consummationem iniuncti mandati procedant. Nec ille, qui tantummodo non vult interesse, hac impossibilitatis interpretatione valet aliquatenus excusari, nisi forte sic in rescripto habeatur expressum, si non omnes interfuerint, vel simul nequiverint aut noluerint interesse.

Capitulum XIV.
In quaestione revocationis rescriptorum recurritur ad arbitros, si iudices in cognitione sibi non deferant, nec invicem concordent. H. d. usque ad §. Quoniam. - (Quoniam etc.:) Per generalem clausulam positam in rescripto delegatus ante expressionem personarum vel rerum iurisdictionem habet in habitu, et non in actu. Et speciales literae derogant literis generalibus super non specificatis in eis, quamquam de illis nullam faciant mentionem. Abb.

Innocentius III. Eliensi Episcopo.

Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Praeterea quaesivisti, quando de revocatione literarum ambigitur, utrum iudices priores, an posteriores cognoscere debeant, et utrum per secundas sint primae literae revocatae? Ad quod tibi respondemus, quod, nisi posteriores prioribus, vel e converso duxerint deferendum, simul utrique cognoscant, et, si forte nequiverint simul in unam sententiam concordare, quamvis plures sint ex una parte quam ex altera, per arbitros communiter electos a partibus huiusmodi concertatio sopiatur. Quoniam autem sub huiusmodi forma, videlicet: «Causam, quam talis adversus talem, et quosdam alios super hoc, et quibusdam aliis se habere proponit, tibi duximus committendam,» a nobis multotiens literae impetrantur, et sollicite quaesivisti, an iudex ex delegatione huiusmodi ante personarum vel rerum expressionem super personis vel rebus exprimendis habeat potestatem, adiiciens, utrum, si antequam personae vel res expressae fuerint nominatim, super non expressis in commissione priori, sed generaliter comprehensis speciales literae, quae de priori commissione nullam faciant mentionem, ad alios iudices a sede apostolica emanaverint, eundem vigorem debeant obtinere? Nos igitur ad haec duo taliter respondemus, quod, quum generali per speciale procul dubio derogetur, iurisdictio per generales literas attributa, per speciales, quantum ad ea, quae specialiter exprimuntur, penitus enervatur, licet de prioribus non faciant mentionem. Unde superflua relinquitur prima quaestio; etsi merito dici possit, quod, donec iurisdictio revocetur, eam super rerum vel personarum articulis exprimendis obtinet delegatus; sed antequam exprimantur personae vel res, delegatus nequit iurisdictionem huiusmodi exercere. [Quia vero etc. (cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Iun. 1204.]

Capitulum XV.
Per generalem clausulam: «Quidam alii, et res aliae,» multitudo effrenata non includitur, nec personae, nec res maiores expressis, sed pares vel minores.

Idem Senonensi Archiepiscopo.

Sedes apostolica consuevit exhibere se petentibus liberalem; sed quidam eius gratia nequiter abutuntur, dum quod ipsa de benignitate concedit ipsi ad malignitatem retorquent. Quidam enim malignari volentes, in commissionibus nostris minores et viliores personas propriis nominibus exprimunt, maiores autem et digniores specialibus vocabulis non designant, sed eas sub quodam generalitatis involucro comprehendunt, ut commissiones ipsas a nobis facilius impetrent, sub hac forma: «Conquerentur tales de isto vel illo, et aliis quibusdam propriis nominibus exprimendis, qui eis super tali negotio et quibusdam aliis rebus iniuriosi nimis et graves exsistunt.» Nos igitur volentes eorum malitiis obviare, decernimus, ut, quum in commissionibus nostris minores et viliores personae solummodo designantur, maiores et digniores sub generali clausula non intelligantur includi. Sed nec liceat occasione generalitatis huiusmodi multitudinem effrenatam in iudicium evocare, nec super maioribus et gravioribus negotiis audiantur qui de minoribus et levioribus tantum faciunt mentionem. Si quis vero aliquas personas expresserit, non, ut velit cum eis in iudicio experiri, sed ut ad pares transire valeat vel minores, quia fraus et dolus ei patrocinari non debent, tanquam mendax precator careat penitus impetratis. [Dat. Anagniae XV. Kal. Ian. Ao. VI. 1203.]

Capitulum XVI.
Qui contra unum super eodem ad diversos iudices diversa rescripta impetrat, et eis utitur, perdit commodum utriusque.

Idem R. Cantori et R. Priori de Monte Leprosorum.

Ex tenore literarum, quas nobis per dilectum filium Ph. latorem praesentium destinastis, intelleximus evidenter, R. sacerdotem de Collovilla ad alios iudices super quaestione, quae inter ipsum et dilectum filium abbatem et conventum de Becco super manerio de Colevill. et rebus aliis vertitur, literas apostolicas impetrasse. Qui quum partem citassent adversam, dictus presbyter coram eis noluit litigare. Postmodum vero idem presbyter super eodem negotio vobis nostras literas praesentavit, in quibus de prioribus mentio non fiebat. Quumque vos in causae cognitione procedere velletis, partibus ad vestram praesentiam convocatis, memoratus abbas coram vobis proposuit, quod non tenebatur per directas ad vos literas presbytero respondere, quum per alias ab aliis iudicibus fuisset citatus, quae auctoritate illarum non fuerant revocatae. Verum quia super hoc dubitastis, sedem duxistis apostolicam consulendam. Nos igitur attendentes fraudem presbyteri memorati, duas commissiones super eodem negotio impetrantis, quarum altera non faciebat mentionem de reliqua, quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent, decernimus, ut ipse commodo careat utriusque. [Dat. Ferentini IV. Id. Iul. Ao. VI. 1203.]

Capitulum XVII.
Non valet rescriptum ad beneficium impetratum, de beneficio impetrantis non faciens mentionem.

Idem Mediolanensi Archiepiscopo.

Quum adeo scripta sedis apostolicae moderemur, ut ex certa scientia nihil in eis faciamus apponi, quod de iure debeat reprehendi, miramur non modicum et movemur, quod, quotiens ad te vel ad aliquos tibi subiectos nostras literas destinamus, te super eis mirari rescribis, ac si mandaremus aliquid inhonestum. Scripsisti etenim nobis, quod, quum P. clericus in ecclesia Modecensi sufficientem sibi sit praebendam adeptus, mirabaris, quod pro receptione ipsius in ecclesia de Gronzola praeposito et fratribus eiusdem ecclesiae literas apostolicas miseramus, quum, si literarum nostrarum diligenter seriem attendisses, nihil penitus invenisses in eis, quod debuisset tuum animum offendisse. Quum enim in literis ipsis nec de praebenda ipsius P. mentio haberetur, nec Modecensis canonicus, immo nec etiam clericus diceretur in eis, et in literis ipsis haec esset adiecta conditio: «si dignus exsisteret ad ecclesiasticum beneficium obtinendum, et si eadem ecclesia ex dono parentum ipsius quandam capellam cum dote fuisset adepta, et a consanguineis eius oblationes et mortuaria pro tempore, et decimas perciperet annuatim: intelligere potuisses, qualiter literae ipsae fuerant impetratae, in quibus de beneficio ipsius, pro quo scribebatur, mentio non fiebat. Ideoque Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus quum ad te vel ad tuos literae apostolicae diriguntur, earum tenorem diligenter attendas, et quod mandatur in eis, dum tamen nec per suppressionem veritatis, aut expressionem falsitatis obtentae fuerint, facias effectui mancipari. [Datum Romae etc. XIII. Kal. Iun. 1198.].

Capitulum XVIII.
Ordo rescripti interpretationem recipit a iuro communi.

Idem Electo, Decano, et N. Canonico Cameracensi.

Causam, quae inter Praemonstratensem et Pramonensem ecclesias super possessionibus de Anapia vertitur, discretioni vestrae commisisse meminimus fine canonico terminandam. Sed Quia in literis illis animadvertimus fuisse insertum, quod, si ulterutra partium citata legitime praesentiam vestram adire vel iudicio vestro parere contemneret, vos nihilominus praesentis partis probationes recipere, et, quantum de iure poteritis, in causae cognitione ac decisione procedere minime tardaretis: nos volentes, ut clausula illa, «quantum de iure poteritis,» quae ante, quam de probationum receptione mentio fieret, fuerat inserenda, clausulam illam de receptione probationum praecedat, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsam intelligentes ibidem in eadem causa iuxta tenorem literarum illarum procedere non tardetis, attente provisuri, ut, si literarum auctoritate priorum in eodem negotio legitime est processum, firmum et stabile perseveret; alioquin, si occasione clausulae memoratae aliquid constiterit in alterius partis praeiudicium attentatum, id viribus decernimus cariturum, volentes nihilominus et mandantes, ut in decisione ipsius negotii, sicut praemissum est, tam super principali, quam super incidentibus quaestionibus appellatione remota canonice procedatis. [Nullis obstantibus etc. Dat. Lateran. XIII. Kal. April 1198.]

Capitulum XIX.
Non valet impetratio in ecclesia numerata, non facta de numero mentione, si per eam frangitur numerus canonicorum, licet non frangatur numerus praebendarum; et processus inde factus est nullus. Hoc dicit quoad intellectum Panor.

Idem Archiepiscopo Senonensi.

Constitutus apud sedem apostolicam in praesentia dilecti filii nostri G. sancti Angeli diaconi cardinalis P. clericus, quem ei concesseramus et parti alteri auditorem, proposuit olim coram ipso, quod quum bonae memoriae C. Papa praedecessor noster dilecto filio decano et capitulo Bituricensi dederit in mandatis, ut ipsum reciperent in canonicum et in fratrem, et praebendam ei conferrent, si qua tunc in eorum vacaret ecclesia, vel proximo vacaturam, venerabili fratre nostro Bituricensi archiepiscopo ei monitore concesso, et ipsi quum mandatum eius admittere non curassent, eis praecipiendo mandavit, ut quod eis mandaverat adimplerent, sibi super hoc exsecutoribus deputatis. [Interim autem capituli nuncius ad apostolicam sedem accedens, quum suggessisset, ipsum P. in pluribus ecclesiis habere praebendas, Bituricensem ecclesiam ab eius obtinuit impetitione absolvi, indulgentia etiam impetrata, ne infra triennium aliquem recipere in fratrem cogerentur. Quumque postmodumn idem P. ad ecclesiam Romanam reversus, eidem praedecessori nostro exponere curavisset, quod, licet in Claromontensi ecclesia quoddam beneficium, quod concedi etiam laicis consuevit, et familiaritas appellatur, fuisset adeptus, et ex ipso tamen vel alio, quod haberet, non posset commode sustentari, idem praedecessor noster dictis decano et capitulo iniunxit, ut, praedicta indulgentia in suo robore permanente, praebendam, quae post triennium primo vacaret, ipsi conferrent, interim autem ei stallum in choro et locum in capitulo assignarent, exsecutione huius mandati dilecto filio Claromontensi praeposito delegata, qui, sicut ex eius literis manifeste liquebat, quum dictos decanum et capitulum ad implendum mandatum apostolicum diligentius monuisset, nec profecisset in aliquo, praedictum P. de praebenda primo post triennium vacatura auctoritate curavit apostolica investire, ei stallum in choro et locum in capitulo concedendo.] Verum pars adversa respondit, quod, quum in Bituricensi ecclesia certus esset numerus canonicorum institutus, firmatus iureiurando, et per Romanum Pontificem confirmatus, et quum de hoc memoratus P. non fecisset in suis literis mentionem, intelligendum erat, circumvenisse praedecessorem nostrum, et dictas literas veritate tacita impetrasse. Licet enim, quum in aliqua ecclesia certus statuitur numerus, haec apponatur conditio vel intelligatur apponi: «salva sedis apostolicae auctoritate,» non tamen erat credendum, quod eum ex certa scientia contra iuramenta eorum recipi mandavisset, quum de hoc in eius literis nihil fuisset expressum. Nos igitur de praedictis per memoratum cardinalem instructi Discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si legitime vobis constiterit, numerum canonicum, qui nunc est in eadem ecclesia, per decanum et capitulum eiusdem ecclesiae iuramento firmatum, antequam praedictus clericus a praedecessore nostro literas exsecutorias impetrasset, quicquid factum est occasione literarum ipsarum, quas idem clericus a sede apostolica impetrasse dignoscitur, cassum et irritum decernatis haberi, alioquin ei faciatis in eadem ecclesia praebendam, si qua vacat, sublato cuiuslibet appellationis obstaculo assignari. [Contradictores etc. Dat. Spoleti, XI. Kal. Sept. 1198.]

Capitulum XX.
Difficile et famosum c. et est clavis totius tituli. Et h. d. in summa: Exprimens falsum, vel tacens verum in rescripto, si malitiose, caret prorsus impetratis. Sed si per simplicitatem vel ignorantiam aut obtinuisset vero expresso, et suppresso falso saltem literas in forma communi, et delegatus procedit servato iuris ordine, et non speciali forma rescripti; secus, si nullo modo literas habuisset.

Idem A. Canonico Pictaviensi.

Super literis, quae ab aliquibus ex malitia, et a nonnullis ex ignorantia, tacita veritate vel suggesta falsitate impetrantur a nobis, diversos intelleximus diversa sentire, aliis asserentibus, eos debere prorsus carere omni commodo literarum, quum mendax precator carere debeat penitus impetratis; aliis vero dicentibus, quod, etsi forma carere debeant in literis nostris expressa, nihilominus tamen iuxta rigorem iuris sit a delegato iudice in negotio procedendum. Nos igitur inter eos, qui per fraudem vel malitiam, et illos, qui per simplicitatem vel ignorantiam literas a nobis impetrant, huiusmodi credimus discretionem adhibendam, ut hi, qui priori modo falsitatem exprimunt vel supprimunt veritatem, in suae perversitatis poenam nullum ex illis literis commodum consequantur, ita videlicet, quod delegatus, postquam sibi super hoc facta fuerit fides, nullatenus de causa cognoscat. Inter alios autem, qui posteriori modo literas impetrant, duximus distinguendum, quae falsitas suggesta fuerit, vel quae veritas sit suppressa. Nam si talis expressa sit falsitas vel veritas occultata, quae, quamvis fuisset tacita vel expressa, nos nihilominus saltem in forma communi literas dedissemus: delegatus, non sequens formam in literis ipsis appositam, secundum ordinem iuris in causa procedat. Si vero per huiusmodi falsitatis expressionem vel suppressionem etiam veritatis literae fuerint impetratae, qua tacita vel expressa nos nullas prorsus literas dedissemus, a delegato non est aliquatenus procedendum, nisi forsitan eatenus, ut partibus ad suam praesentiam convocatis de precum qualitate cognoscat, ut sic in utroque casu eadem ratio, quae delegantem moveret, moveat etiam delegatum, et ubi delegans suas literas denegaret, delegatus etiam suae cognitionis officium nullatenus interponat. [Dat. Ferentini XV. Kal. Nov. Pont. nostri Ao. XI. 1208.]

Capitulum XXI.
In causa monasterii convenitur abbas per rescriptum, in quo nulla fit mentio de conventu; nec propter hoc appellari potest, nisi abbatis et conventus bona essent distincta omnino.

Idem Abbati et Conventui Praemonstratensi.

Edoceri per vestras literas postulastis a nobis, utrum per literas adversus abbates vestri ordinis, nulla mentione habita de suis conventibus, impetratas, teneantur abbates ipsi super causis, quae ad conventus pertinent et eosdem, de ipsis querelantibus respondere, ac, licet inhibita sit appellatio, per appellationis obiectum possint, ne respondeant, se tueri. Super quo vobis duximus respondendum, quod iidem abbates, nisi alia causa rationabilis suffragetur, per appellationem se tueri non possunt, quo minus debeant auctoritate literarum huiusmodi legitime respondere, quum ex officio suo teneantur abbates congregationum suarum negotia procurare, nisi forte abbatis et conventus negotia essent omnino discreta. [Dat. Laterani IV. Kal. Mart. Ao. XI. 1208.]

Capitulum XXII.
Processus factus per literas subreptitias irritatur; sed factus contra formam rescripti, irritus nunciatur.

Idem Archiepiscopo et Magistro W. Canonico Magdeburgensibus.

Quum dilecta in Christo filia R. custos Hesiensis ecclesiae, ac Volpertus clericus procurator G. monialis, olim ad sedem apostolicam [iam] accessissent [et] super electionibus in eadem ecclesia celebratis de custode ac moniali dictis litigaverint aliquamdiu coram nobis, [nos iis diligenter auditis, quae tam a procuratore ipso fuere proposita, quam custode, Helerwardensi et Hergensi abbatibus ac praeposito Geismariensi dedimus in mandatis, ut quicquid factum fuerat super monialis electione iam dictae, auctoritate nostra suffulti, nullius contradictione vel appellatione obstante, denunciarent irritum et inane, ac super ipsius electione custodis veritate diligentius inquisita, si electionem ipsius canonicam et personam idoneam invenirent, ipsam auctoritate apostolica confirmarent, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Verum quum ipsa custos mandatum huiusmodi iudicibus praesentasset, quod de praefata moniali factum fuerat, denunciaverunt irritum et inane. Quae quum nollet dimittere abbatiam, iudices ipsi excommunicationis eam vinculo innodantes: mandaverunt eandem arctius evitari; sed ipsa cum electricibus suis post aliquot dies super electione sua per nuncium appellavit. Iudices autem appellationi nullatenus deferentes, praesertim quum de nostro expresso mandato fuisset eius electio irritata, et appellatio esset in literis nostris inhibita, citato Herisiensi conventu, de ipsius electione custodis, prout ipsis iniunctum fuerat, inquirere studuerunt. Quumque ipsius electionem invenissent canonicam idoneamque personam, habito prudentum consilio electionem confirmantes ipsius, abbatiam Herisiensem auctoritate nostra per diffinitivam sententiam adiudicaverunt eidem. Et licet dioecesanus episcopus appellarit et inhibuerit. Herisiensi conventui, ne illi tanquam abbatissae praesumerent obedire, ipsi tamen eam in corporalem eiusdem abbatiae possessionem cum omni mansuetudine induxerunt, a qua per .. fratrem monialis praedictae ac fautores ipsius per violentiam est eiecta, et praeter alia mala, quae ibidem fuere nequiter perpetrata per illos, dictam R. coegerunt sacramento firmare, ut usque ad festum beati Martini tunc futurum proxime Herisiensem ecclesiam non intraret, nec etiam domo simplici vel quod ibidem obtinebat stipendio uteretur. Porro quum dicta R. super iis et aliis graviter vexaretur, ad nostram duxit praesentiam recurrendum, memorata G. moniali similiter veniente. Quumque super iis ipsa R. proposuerit quaestionem, et postulaverit confirmari processum iudicum praedictorum, et ut satisfieret sibi de damnis et iniuriis irrogatis, dicta G. proposuit ex adverso, quod quum electa fuerit in Herisiensis ecclesiae abbatissam a maiori et saniori parte conventus, et eius electio per dioecesanum fuerit episcopum confirmata, ipsa custos ad abbatem de Conradesburch et eius coniudices literas impetravit. Ad quorum praesentiam quum ipsa G. citata veniret, et ostenderet, se spoliatam fuisse ipsius occasione custodis, sententiam ab ipsis iudicibus reputavit se illi nullatenus respondere teneri, nisi foret primitus restituta. Sed ipsa custos ab eadem sententia provocando, appellationem suam est personaliter prosecuta. Ceterum quum ipsa G. ad hoc tantum procuratorem transmiserit, ut eadem confirmaretur sententia, procurator ipsius mandati fines excedens passus est obtinere custodem quod voluit contra ipsam, et ad supradictos iudices literas reportavit, quorum unus excommunicationis sententiae subiacebat, prout literae venerabilis fratis nostri Maguntinensis archiepiscopi nobis exhibitae continebant; cum quo alter eorum, absente tertio, in omnibus inordinate processit, et licet tam ipsa quam Herisiense capitulum pro diversis gravaminibus appellarint, ipsi tamen nihilominus procedentes, eandem custodem per Albertum familiarem ipsius, qui, sicut ex eisdem literis memorati archiepiscopi probabatur, vinculo erat excommunicationis adstrictus, et B. plebanum in corporalem fecerunt possessionem induci. Ad probandum vero, quod procurator iamdictus mandatum tale receperit, ut videlicet appellationem interpositam prosequi procuraret, testes coram auditore sibi dato produxit. Sed e contra responsum est, quod, etsi testes illi mandatum tale probassent, per hoc tamen nullatenus est ostensum, quin aliud recepisset, et ideo, quum esset pro sententia praesumendum, praesertim quum fuisset a nobis cum maturitate consilii promulgata, manifeste intelligi poterat, quod super principali negotio procurator praedictus mandatum receperat generale, sicut eadem custos per testem unicum, quem produxit, plenius ostendebat. Nos autem iis et aliis intellectis, quae fuerunt ab unaquaque parte proposita, praefatam G. monialem ab administratione ipsius abbatiae sententialiter duximus removendam, dilectis filiis scholastico Hildesemensi, custodi et scholastico Mindensibus dantes nostris literis in praeceptis, ut, ad ipsam ecclesiam personaliter accedentes, abbatiae administrationem eiusdem alii personae idoneae committere procurarent, cui ad opus ecclesiae fieret hinc inde resignatio subtractorum; ipsi vero interim de confirmationis sententia, quae super electione custodis lata erat a delegatis iudicibus, cognoscentes, sicut iustum esset, confirmarent vel infirmarent eandem; ita videlicet, quod, si pro eo, quod unus ex iudicibus delegatis, qui eandem sententiam tulerant, excommunicationis esset vinculo publice innodatus, quando sententia lata fuit, sicut per metropolitani literas monstrabatur, aut ex alia causa ipsam constaret sententiam infirmandam, ea cassata cognoscerent iterum de ipsius electione custodis, et quae in factum fuissent proposita vel personam plenius audientes, ipsam, si fuisset inventa canonica, infirmarent; alioquin ea penitus infirmata, darent sororibus facultatem liberam eligendi, et, quam in abbatissam sibi ducerent regulariter eligendam, eius electionem sublato appellationis obstaculo confirmarent, ac praefatae custodi de bonis ecclesiae facerent in expensis legitimis provideri; contradictores nihilominus vel rebelles, ut a sua temeritate desisterent, per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogentes. Testes etiam, qui nominati essent, si se gratia, odio vel timore subtraherent, per districtionem eandem cessante appellatione cogerent veritati testimonium perhibere. Ipsi vero iudices tam custodem ipsam quam conventum Herisiensis ecclesiae ad suam praesentiam evocantes, dilationis eis terminum indulserunt; sed dilatione pendente praeposita Herisiensis cum complicibus suis abbati de Reinvehusen, praeposito de Nova Ecclesia, et plebano de Eschenshuseim nostras literas praesentavit, in quibus eisdem iudicibus mandabatur, ut supradicta custos quaedam ipsius ecclesiae ornamenta, custodiae quoque proventus ad usum ecclesiae pertinentes, et reditus de Meinchsern, qui debebant sororum necessitatibus ministrari, ac quaedam alia de praebendis earum, quae per quosdam praedones malitiose subtraxerat et ipsa pro suae voluntatis arbitrio detinebat, per censuram ecclesiasticam appellatione remota iustitia mediante restituere cogeretur; quarum auctoritate custos ipsa citata, quum statuto sibi die non posset coram iudicibus comparere, ipsi post appellationem a Lamberto clerico interpositam pro parte custodis eiusdem, in ipsam excommunicationis sententiam protulerunt. Et licet eodem die procurator ipsius comparuerit coram eis, et eandem excommunicationis sententiam, utpote minus rationabiliter latam, peteret relaxari, quum in nullo penitus audiretur, appellationem a praedicto Lamberto clerico interpositam ratam habuit, et recessit. Ipsi vero appellationi minime deferentes receperunt testes a praepositae ac complicum eius parte productos, et eorum depositionibus in ipsius custodis absentia publicatis, ipsam cum complicibus suis ad restitutionem centum quinquaginta marcarum, et de furto ac sacrilegio nihilominus condemnarunt, excommunicationis sententiae supponentes easdem. Postmodum autem quum procurator custodis ipsius praedictorum scholastici Mindensis et coniudicum suorum conspectui se statuto termino praesentasset pro eadem custode in iudicio processurus, iidem iudices asserentes, quod, quum praefata custos excommunicata esset a iudicibus memoratis, sicut ipsa non poterat agere, sic nec eius debebat procurator audiri, eam ab agendo per sententiam repulerunt. Procurator autem ex adverso respondit, quod talis excommunicationis sententia sibi nocere non poterat vel custodi, quum per legitimae appellationis obstaculum, quae sententiam ipsam praecesserat, de iure fuerit impedita. Quumque iudices ipsi, allegationem huiusmodi frivolam reputantes, nollent de appellatione cognoscere, procurator iam dictus ad sedem apostolicam appellavit; sed ipsi appellationi deferre nolentes, testes, quos pars altera producere voluit ad probandum, quod unus ex delegatis iudicibus, qui sententiam tulerant pro custode, tunc excommunicatus erat, quum pro ea confirmationis sententia lata fuit, ea occasione sumpta, quod quidam ex ipsis testibus a remotis partibus venerant, receperunt. Propter quod quaedam sorores Herisienses pro se ac praedicta custode ad sedem apostolicam provocarunt. Qui appellationem interpositam contemnentes, G. monialem ab administratione Herisiensis ecclesiae removerunt, ipsam eiusdem ecclesiae praepositae committentes, aliquas personas idoneas in suum adiutorium recepturae. Iidem quoque iudices articulum de resignatione subtractorum intermittentes, qui primo fuerat in mandato nostrarum literarum insertus, testes super alio articulo receperunt, quia videlicet ab abbate praedicto et coniudicibus suis legitime olim fuerat provocatum, eo, quod rescripti nostri copiam partibus facere noluerunt. Qui receptos testes super praemissis articulis postmodum publicantes, confirmationis sententiam pro saepe dicta custode latam penitus infirmarunt; ac de ipsius electione nihilominus inquirentes, tanquam celebratam minus canonice cassaverunt, concessa sororibus eligendi libera facultate. Quae convenientes in unum saepedictam G. monialem unanimiter elegerunt, cuius electionem dicti iudices confirmantes, abbatiae possessionem et cathedram solenniter assignarunt eidem, supradictam custodem et fautrices eius excommunicatas publice nunciando. Subsequenter autem ii, qui super articulo praenotato, de resignatione scilicet subtractorum, auditores fuerant a praedictis iudicibus deputati, recipientes testes a praedictae praepositae ac suarum complicum parte productos, depositiones ipsorum sub sigillis propriis interclusas eisdem iudicibus transmiserunt. Verum quum custos ipsa iter arripuisset ad sedem apostolicam veniendi, memorati iudices noluerunt dicta testium publicare, ad nostram praesentiam eadem sub sigillis suis destinantes inclusa.] Nos igitur haec et alia, quae tam custos praedicta, quam I. clericus, qui pro eodem negotio venerat contra ipsam, nuper apud sedem apostolicam constituti proponere voluerunt, et acta iudicun ab iisdem nobis exhibita diligentius attendentes, deprehendimus manifeste, praedictas literas ad abbatem de Remech, et suos coniudices impetratas, fuisse per subreptionem obtentas, quum in eis illius articuli, videlicet de subtractorum resignatione, fuerit praeter conscientiam nostram cognitio demandata, qui in prioribus literis ad scholasticum Hildesensem et coniudices suos obtentis, insertus fuerat, de quibus in secundis literis mentio aliqua non fiebat, et ideo quod ipsarum literarum occasione dignoscitur attentatum penitus duximus irritandum. Dictum insuper scholasticum Hildesemensen et coniudices suos invenimus minus provide processisse. Quum enim in literis nostris eisdem principaliter mandaretur, ut ad praedictam ecclesiam personaliter accedentes personae idoneae administrationem committerent abbatiae, cui ad opus eius fieret hinc inde resignatio subtractorum, ipsi formam mandati apostolici transponentes, illo capitulo praetermisso de aliis articulis inordinate plurimum cognoverant, propter quod processum ipsorum contra nostri formam rescripti ac iuris ordinem attentatum irritum decernimus et inanem. Ideoque mandamus, quatenus, convenientes in loco competenti et tuto G., A. et quibusdam aliis sororibus eiusdem ecclesiae, sicut iustum fuerit, restitutis, et forma mandati nostri exacta diligentia observata, in negotio ipso iuxta tenorem praecedentium literarum appellatione remota ratione praevia procedatis ita, quod per vestram sollicitudinem circumspectam saltem hac vice negotio tamdiu prorogato finis debitus imponatur. [Quia vero etc.]

Capitulum XXIII.
Valet secundum rescriptum, licet de primo non faciat mentionem, quo uti noluit impetrans intra annum.

Idem.

Plerumque contingit, quod aliqui contra quosdam super aliquibus rebus nostris literis impetratis, illis uti multo tempore postponentes, tunc demum eas exhibent, quum aliarum literarum auctoritate ab eis, contra quos ipsi primitus literas impetrarant, coeperint conveniri, dicentes, posteriores literas non valere, utpote non facientes de prioribus mentionem. Quum igitur non sit malitiis hominum indulgendum, praesentium auctoritate statuimus, ut, si quis nostras literas impetrans infra annum, postquam copiam iudicum habuerit, ex malitia vel negligentia postposuerit uti eis, auctoritate posteriorum literarum valeat conveniri, licet in ipsis nulla de prioribus mentio habeatur.

Capitulum XXIV.
Si a delegato aliquid mandatur ordinario, debet humiliter exsequi. Sed si alius delegatus per alias literas post exsecutionem mandat contrarium, vel si ante exsecutionem innotuerit ordinario, inter delegatum, qui mandavit, et alium, contentionem esse de iurisdictione, faciat sibi utrarumque literarum copiam exhiberi; non ut iurisdictionaliter cognoscat, sed ut se informet, an per secundas revocentur primae. Et si primae revocentur, exsequatur secundum mandatum. Si autem non revocentur, vel de hoc dubitet, non exsequatur secundum mandatum, donec contentio de iurisdictione terminetur. Abb. Sic.

Idem Rothomagensi Archiepiscopo.

Quum contingat (Et infra: [cf. c. 11. de aet. et qual. I. 14.]) Praeterea quum quidam super aliquo litigantes ad diversos iudices literas impetrant, quorum quidam obtenti a parte altera tibi mandant, ut partem adversam denuncies excommunicationis sententiae subiacere, aliis iudicibus postmodum tibi iniungentibus, ut eandem denuncies absolutam: quaeris a nobis an utrisque, an neutris, vel alterutris saltem obedire debeas in hac parte? Super quo tuae prudentiae respondentes credimus distinguendum, an, quum primum mandatum recepisse dignosceris, tibi forsan innotuerit, inter illos et alios super iurisdictione discordiam suscitatam, an super hoc nihil omnino scivisti? Et quidem, si super contentione huiusmodi nihil tibi penitus innotescat, quum primum mandatum recipere te contingat, illud debes humiliter exsecutioni mandare. Sed si postea contrarium tibi ab aliis demandatur, tunc, literarum ad utrosque a sede apostolica obtentarum copia postulata, quas tibi auctoritate praesentium districte praecipimus exhiberi, si ex ipsarum tenore deprehenderis evidenter ita, quod non sit aliquatenus haesitandum, quod literae, quae ad illos, a quibus secundum mandatum receperis, impetratae noscuntur, expresse revocent literas aliorum, tu illud intrepidus exsequaris, quod tibi secundo loco mandatur. Si vero ex literarum inspectione manifeste tibi constet, quod literae obtentae ad illos, qui primum dedere mandatum, per alias minime revocantur, secundum mandatum nullatenus exsequaris. Quod si super hoc tibi merito fuerit dubitandum, ad exsequendum secundum mandatum te procedere non oportet, donec iuxta cuiusdam nostrae constitutionis tenorem inter eos huiusmodi concertatio sopiatur. Et id ipsum facere debes, si primo mandato recepto et nondum exsecutioni mandato tibi forsan innotuerit, quod inter se, super iurisdictione videlicet demandata, coeperint disceptare. Ceterum in his omnibus puram et providam te convenit intentionem habere, ne vel ad declinandum mandatum dubitare te dicas, ubi dubitandum non est, vel etiam ad [mandatum] exsequendum te asseras esse certum, ubi certus esse non debes. Licet autem ex his certa tibi detur doctrina, qualiter in his te debeas habere, nulla tamen tibi attribuitur potestas, ut inter delegatos aut partes de iurisdictione debeas iudicare. [Insuper etc. (cf. c. 36. de off. iud. del. I. 29.) Dat. Lat. Kal. Sept. Ao. XIII. 1210.]

Capitulum XXV.
Quando in rescripto plura narrantur, diversos effectus operantia, non sufficit impetranti alterum solum probare, ad utrumque effectum consequendum.

Idem Magistro G. et P. de Firmisca.

Olim ex literis dilectorum filiorum sancti Nicasii Remensis, Sargiensis et Vallis Regiae abbatum fuit nostris auribus intimatum, quod, quum ad eos semel et iterum a nobis literae processissent, super eo videlicet, quod P. clericus sancti Remigii Remensis parochiam de Salice S. Remigii, quam R. de Clivo clericus per interpositam personam ab abbate S. Remigii sibi collatam fuisse proposuit, detinebat, ipsi partes semel, secundo et tertio citaverunt, et dictum P. de S. Remigio, quia citatus pluries comparere noluit per se vel per responsalem aliquem coram eis, excommunicationis vinculo innodantes, fecerunt fructus ipsius parochiae sequestrari. Quumque postmodum idem P. accedens ad eos se iuri promiserit pariturum, ac obtinuerit se absolvi, ipsi absolutionis literas concedentes diem ei assignaverunt et locum, quibus coram eis quod promiserat adimpleret; qui diem et locum ex literis illis radens, in loco rasurae scripsit, quod ipsi ei sequestratos fructus assignari mandabant, quod coram duobus eorum tandem, tertio sui absentiam excusante per literas, est confessus. Nos igitur, quum tantae temeritatis excessus falsitatis scrupulo non careret, vobis dedimus in mandatis, ut, si esset ita, ipsi praesumptori super dicta parochia perpetuum silentium imponentes, praefato R. de Clivo clerico assignaretis eandem cum fructibus sequestratis. Verum sicut vos, filii G. et P., per vestras nobis literas intimastis, quum dictus R. rasuram praefatam coram vobis per testes idoneos probavisset, et ob hoc postulasset sibi dictam ecclesiam assignari, vos utrum clausula illa: «si esset ita,» de omnibus superioribus, an de articulo tantum rasurae deberet intelligi dubitastis; in negotio ipso procedere ulterius distulistis, eligentes secundum hoc potius sedis apostolicae oraculum implorare, quam aliquid temere definire. Nos igitur diligentiam vestram in Domino commendantes respondemus, quod clausula illa ad omnia debet superiora referri, ad hoc, ut ipsi R. praefata ecclesia conferatur; quia, licet vitium falsitatis ad imponendum ei perpetuum silentium super ecclesia ipsa sufficiat, qui falsitatem huiusmodi perpetravit, non tamen propter hoc eadem ecclesia est adversario assignanda, nisi super aliis facta fuerit plena fides. [Dat. Lat. VI. Non. Mart. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]

Capitulum XXVI.
Non valet rescriptum super restitutione beneficii impetratum, quod de causa excommunicationis et amotionis impetrantis non facit mentionem.

Idem Episcopo Imolensi.

Dilectus filius, abbas sancti Stephani Bononiensis, per suas nobis literas intimavit, quod, quum ipse, cui visitationis officium in civitate ac dioecesi Bononiensi commisimus, B. et A. presbyteros ab ecclesiis suis propter eorum graves et manifestos excessus duxerit amovendos, iidem presbyteri super restitutione sua nostras ad te in communi forma literas impetrarunt, de amotionis suae causa et excommunicationis, qua tenentur adstricti, nullam facientes penitus mentionem. Procuratoribus igitur vicinorum et ecclesiarum ipsarum exceptiones in tua praesentia proponentibus antedictas, tu supersedendum huiusmodi negotio decrevisti, donec super hoc nostrae voluntatis beneplacitum recepisses. Nos igitur in hoc tuam prudentiam commendantes fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, literas ipsas, tanquam per veri suppressionem obtentas, viribus carere decernas, et quod circa presbyteros praedictos provide factum est, per memoratum abbatem praecipias firmiter observari, appellatione remota.

Capitulum XXVII.
Per literas iustitiae non tenetur episcopus providere habenti perpetuam vicariam vel sufficiens patrimonium, nec valent literae gratiae ad beneficium obtinendum, in quibus impetrans tacuit perpetuam vicariam. Hoc dicit comprehendendo utrumque intellectum.

Idem Episcopo Veratisamensi.

Postulasti per sedem apostolicam edoceri, utrum alicuius ecclesiae perpetuo vicario, de proventibus vicariae bonisque paternis habenti unde valeat commode sustentari, tenearis per illam formam communem: «Quum secundum Apostolum,» in ecclesiastico beneficio providere. Ad quod sic duximus respondendum, quod, quum per formam praedictam necessitatibus pauperum clericorum, qui nullum sunt ecclesiasticum beneficium assecuti, sicut ibidem exprimi consuevit, sedes apostolica duxerit succurrendum, perpetuus vicarius, nisi de vicaria fecerit mentionem, commodum reportare non debet de huiusmodi literis, utpote veritate tacita impetratis. Non enim beneficio ecclesiastico carere debet dici, cui competenter de perpetuae vicariae proventibus est provisum. Et pro habente beneficii sufficientis subsidium ex certa scientia super obtinendo alio beneficio de levi non scribimus, quin faciamus de primo in nostris literis mentionem. [Tu denique etc. Dat. Lat. VI. Id. Ian. Pont. nostri Ao. XVI. 1214.]

Capitulum XXVIII.
Per literas apostolicas, de hac constitutione mentionem non facientes, non potest quis trahi ultra duas diaetas extra suam dioecesim nisi de consensu partium literae fuerint impetratae. Hoc dicit usque ad §. Sunt et alii. - §. 1. Non valent literae, ad lites impetratae, sine speciali mandato domini, nisi impetrentur per coniunctam personam. h. d.

Idem in concilio generali.

Nonnulli gratia sedis apostolicae abutentes, literas eius ad remotos iudices impetrare nituntur, ut reus fatigatus laboribus et expensis liti cedere vel importunitatem actoris redimere compellatur. Quum autem per iudicium iniuriis aditus patere non debeat, quas iuris observantia interdicit, statuimus, ne quis ultra duas diaetas extra suam dioecesim per literas apostolicas ad iudicium trahi possit, nisi de assensu partium fuerint impetratae, vel expressam de hac constitutione fecerint mentionem. §. 1. Sunt et alii, qui se ad novum genus mercimonii convertentes, velut sopitas possint suscitare querelas vel novas immittere quaestiones, fingunt causas, super quibus a sede apostolica literas impetrant absque dominorum mandato, quae vel reo, ne propter eas laborum vel expensarum dispendio molestetur, aut actori, ut per ipsas adversarium indebita molestatione fatiget, venales exponunt. Quum autem lites restringendae sint potius quam laxandae, hac generali constitutione sancimus, ut, si quis super aliqua quaestione de cetero sine speciali mandato domini literas apostolicas impetrare praesumpserit, et literae illae non valeant, et ipse tanquam falsarius puniatur, nisi forte de illis personis exstiterit, a quibus non debet exigi de iure mandatum.

Capitulum XXIX.
Si occasione duorum rescriptorum, unius scilicet in causa principali, alterius in causa appellationis, contenditur, non iudex super principali, sed deputatus super appellatione, cognoscere debet de validitate appellationis.

Honorius III. Cantuariensi Archiepiscopo et Coniudicibus suis.

Dilectus filius I. Sarracenus clericus exposuit coram nobis, quod, quum Iordanus clericus Dumeliensis ipsum super ecclesia sancti Nicolai Dumeliensis coram vobis auctoritate literarum nostrarum traxisset in causam, ex parte ipsius I. in praesentia vestra fuit excipiendo propositum, quod auctoritate ipsarum literarum non debebat, nec poterat conveniri eo, quod ultra duas diaetas a dioecesi, ubi praedicta ecclesia sita erat, contra statuta concilii generalis, de quo in eisdem literis non fiebat mentio, distabatis. Et quia huiusmodi exceptionem admittere denegantes nihilominus procedebatis in causa, pro eo duntaxat, quod idem I. in Rophensi et Eliensi dioecesi beneficia obtinet, quasi ex hoc ibi domicilium intelligeretur habere, ipse ad nostram audientiam appellavit. Sed vos, eius appellatione contempta, partem alteram mittendam in possessionem eiusdem ecclesiae causa custodiae decrevistis. Quumque idem I. appellationem interpositam prosecutus, ad venerabilem fratrem nostrum Eboracensem archiepiscopum et eius collegas nostras super praemissis literas impetrasset, vos, in causa ipsa nihilominus procedentes, eisdem iudicibus, ne in commisso sibi procedant negotio, inhibetis. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, si est ita, causae supersedeatis eidem, quum non vos, sed dicti iudices cognoscere habeant, ad quos iurisdictio debeat pertinere.

Capitulum XXX.
Si plures impetrant in eadem ecclesia, statur datae, ut primus impetrans praeferatur, et solus admittatur. Ita communiter summant doctores, et procedit istud summarium secundum opinionem communem, quae hodie invaluit, propter iura nova.

Idem Episcopo et Archidiacono Legionensibus.

Capitulum sanctae crucis Cameracensis exhibita nobis petitione monstravit, quod Callimacho clerico Noviomensis dioecesis, super praebendali beneficio in eorum ecclesia obtinendo literas nostras ad eos prius monitorias, et demum praeceptorias impetrante, B. clericus Tornacensis dioecesis contra eos super consimili beneficio in eadem sibi ecclesia conferendo ad I. archiepiscopum Tornacensem et eius collegas, de praedictis literis non habita mentione, exsecutorias a nobis literas impetravit, qui post appellationem ad nos interpositam in eos suspensionis et excommunicationis sententias protulerunt, ac dictus C. super exsecutione mandati pro eo facti ad alios obtinuit scripta nostra, qui tulerunt suspensionis et excommunicationis sententias in eosdem. Unde nobis humiliter supplicarunt, ut, quum in eadem ecclesia XII. tantum sint praebendae, et ob hoc non sine magno gravamine simul providere possent, utique faceremus easdem sententias relaxari, et provideri eorum alteri in eadem ecclesia de praebenda: praesentim, quum in utriusque literis clausula illa contineretur inserta, nisi eadem ecclesia de mandato nostro foret in alterius receptione gravata. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, eo recepto in canonicum et in fratrem, assignatoque sibi beneficio praebendali, qui ad eos prius mandatum apostolicum reportavit praefatas sententias iuxta formam ecclesiae sublato appellationis obstaculo relaxetis, alteri super praebendali beneficio in eadem ecclesia silentium imponentes.

Capitulum XXXI.
Si habens literas Papae ad beneficium eis propter annuam pensionem renunciat, non valent literae beneficiales per eum hoc tacito impetratae.

Idem Bituricensi Archiepiscopo apostolicae sedis Legato.

Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod quidam clerici, obtentis a sede apostolica literis super provisione sua in aliquibus ecclesiis tibi lege dioecesana subiectis, recipientes ab eis annuas pensiones, seu alia beneficia, ab eorum impetitione desistunt, renunciantes nostrarum beneficio literarum, deinde ad sedem apostolicam accedentes super provisione sua obtinent alias literas ab eadem, de literis antea impetratis non habita mentione, et sic gratia benignitatis apostolicae abutentes, ecclesias multipliciter inquietant. Ne igitur tales de suae circumventionis astutía glorientur, Fraternitati tuae mandamus, quatenus eos, qui, post literas nostras taliter venditas, alias, de illis mentione non habita, impetrabunt de cetero, vel hactenus impetrarunt, carere decernas commodo earundem, et ecclesias, contra quas fuerint impetratae, non permittas earum occasione vexari, revocando in irritum, si quid earum praetextu inveneris esse factum.

Capitulum XXXII.
Receptus per literas apostolicas, licet praebendam exspectet, per alias literas hoc supprimentes in alia ecclesia recipi non debet. Hoc dicit inhaerendo verbis literae.

Gregorius IX. Archiepiscopo Mediolanensi.

In nostra proposuisti praesentia, quod nonnulli clerici a sede apostolica plures literas, non tamen alias de aliis mentionem facientes, impetrant fraudulenter, ut in pluribus ecclesiis admittantur, sicque aliquando in aliis recepti, licet nondum in eis ecclesiasticum beneficium sint assecuti, alias ecclesias super receptione sua nihilominus impetunt et molestant. (Et infra:) Mandamus, quatenus eos clericos ecclesiis, in quibus recepti sunt, faciens esse contentos, non permittas alias ab eis occasione literarum huiusmodi molestari, nisi de receptione forte sua expressam fecerint mentionem.


Capitulum XXXIII.
Non valet rescriptum, quod procurator revocatus et de hoc certificatus extra iudicium impetravit; secus tamen, si in iudicio, dummodo revocatio ad notitiam adversarii vel iudicis non pervenerit. Hoc dicit secundum lecturam magis communem.

Idem Episcopo Silvanectensi, et Abbati Caroliloci.

Ex parte decani et capituli Laudunensis fuit propositum, quod, quum ipsi auctoritate apostolicae indulgentiae in nobilem virum I. excommunicationis sententiam protulissent, procuratoribus partium propter hoc ad sedem apostolicam accedentibus, et lite super diversis articulis contestata, nos causam vobis commisimus terminandam, hoc adiecto, ut non obstarent literae praeter assensum partium impetratae. Dictus autem nobilis citatus proposuit, quod per illas literas procedendum non erat ex eo, quod V., qui easdem literas impetraverat, falsus exstiterat procurator, quum ipse ante impetrationem literarum ipsarum, propter suspicionem, quam contra eundem conceperat, mandatum sibi traditum revocasset. Eis igitur proponentibus ex adverso, quod ad nos vel ad ipsos huiusmodi revocatio non pervenit, vos, quod deberetis per literas ipsas procedere, per quandam interlocutoriam protulistis. (Et infra:) Petente itaque procuratore ipsorum, ut inspiceretis praedictam indulgentiam, procurator ipsius nobilis ex adverso respondit, quod non erat per iam dictas literas procedendum, exhibens alias quasdam posterius impetratas, inter alia continentes, ut, si de partium voluntate procederet, causam terminaretis eandem; alioquin ipsam sufficienter instructam remitteretis ad sedis apostolicae examen cum indulgentia memorata. Quas literas ipsi ex eo non valere dicebant, quia per eundem V. et post revocationem mandati fuerant impetratae. Quia vero iuxta generalis statuta concilii apostolicae literae, quas sine speciali mandato domini quis impetrat, valere non debent, nisi sit de illis personis, a quibus non est exigendum de iure mandatum, mandamus, quatenus, si revocatio mandati ad procuratorem pervenit, quum minus valere debeant literae, quae impetrantur ab illo, a quo mandatum dominus revocavit, in negotio iuxta priorum continentiam literarum, non obstantibus posterioribus, procedatis.

Capitulum XXXIV.
Rescriptum, impetratum contra hominem alicuius dioecesis, non extenditur ad hominem eiusdem nominis alterius dioecesis.

Idem Decano et Magistro G. Canonico Leodiensi.

Significante V. nos noveritis accepisse, quod, quum R. contra V. Remensis dioecesis super quibusdam pannis et aliis ad iudices literas impetrasset, idem V. excipiendo proposuit, quod, quum idem non de Remensi, sed de Leodiensi dioecesi exsisteret, per huiusmodi literas, quum de dioecesi Leodiensi non facerent aliquam mentionem, conveniri de iure non poterat, nec debebat. Et quia exceptionem huiusmodi admittere denegarunt, nostram audientiam appellavit. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum, etc.

Capitulum XXXV.
Per rescriptum, impetratum contra homines dioecesis, non possunt conveniri homines civitatis.

Idem Priori sancti Laudinensis, et Succentori Rothomagensi.

Rodulphus clericus, rector ecclesiae sancti Christophori de civitate Sagiensi sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum magister R. eum per quasdam literas, contra episcopum Sagiensem et quosdam alios Sagiensis dioecesis super reditibus et rebus aliis impetratas a nobis, corum iudicibus super eadem ecclesia per generalem clausulam: «quidam alii» convenisset, idem rector proposuit excipiendo, quod, quum esset de civitate Sagiensi, et sub eadem clausula nullus de civitate ipsa intelligitur inclusus, conveniri non poterat per eandem. Et quia dicti iudices exceptionem huiusmodi recusarunt admittere, nostram audientiam appellavit. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocetis in irritum, etc.

Capitulum XXXVI.
Si conveniendus per clausulam moriatur re integra, successor conveniri non potest.

Idem Abbati sancti Iacobi.

Significavit nobis comitissa Namutensis, quod, quum mortuo comite fratre suo ipsa in eius successerit comitatu, G. et B. per quasdam literas apostolicas contra Tullensem episcopum et quosdam alios clericos et laicos impetratas, eam coram iudicibus, ad quos obtentae fuerant, super quadam summa pecuniae, quam eidem fratri suo se mutuasse dicebant, per illam generalem clausulam: «quidam alii,» quia in praedicto comitatu successerat, convenerunt. Excipiente itaque procuratore suo, quod, quum adhuc frater eiusdem mulieris viveret, quando eaedem literae impetratae fuerunt, nec per ipsas, dum viveret, fuerat ad iudicium evocatus, earum auctoritate non poterat conveniri. Et quia iudices exceptionem non admittebant ipsius, nostram audientiam appellavit. (Et infra:) Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum, etc.

Capitulum XXXVII.
Non valent literae exsecutoriae, in quibus impetrans falso dixit, monitorias praecessisse.

Idem Abbati sancti Victoris.

Ex insinuatione episcopi Ambianensis accepimus, quod I. clericus super eius provisione ad ipsum praeceptorias, et postmodum ad vos exsecutorias contra eum literas impetravit. (Et infra:) Quocirca mandamus, quatenus, si nullae monitoriae super hoc praecesserint, exsecutoriis supersedeatis eisdem, dummodo eaedem exsecutoriae de monitoriis fecerint mentionem; alioquin in exsecutionis negotio iuxta directum ad vos pro ipso mandatum ratione praevia procedatis.

Capitulum XXXVIII.
Cessantibus clausulis in dubio Papa non intendit gravare eundem collatorem super provisione duorum; ideo secundus impetrans repellitur, sive primus exspectet, sive sit iam gratiam consecutus. Hoc dicit secundum intellectum Gloss.

Idem Noviensi Episcopo.

Mandatum apostolicum ad te directum, ut magistrum S. faceres in canonicorum recipi et in fratrem Noviensis ecclesiae, si pro alio ibidem non scripsimus, qui huiusmodi gratiam prosequatur, alio iam beneficium per nostras literas obtinente prosequi non teneris, quum super receptione duorum gravandi ecclesiam antedictam non fuerit intentio mandatoris.

Capitulum XXXIX.
Ecclesia, in qua Papa primus dedit monitorias, et secundus exsecutorias, per primum, non per secundum intelligitur gravata.

Idem.

Literis apostolicis ad vos directis, ut G. clericum reciperetis in canonicum et in fratrem, nisi pro alio fuisset per nos ecclesia vestra gravata, mandatum nostrum vos exsequi volumus et mandamus; non obstante, quod T. subdiaconum per nostras literas exsecutorias recepistis, qui a bonae memoriae H. praedecessore nostro monitorias impetravit, quum factum praedecessoris nostri potius, quam nostrum fuerimus prosecuti.

Capitulum XL.
Dioecesanus, cui scribitur, ut in dioecesi sua, ubi pro alio scriptum non est, provideat vel faciat provideri, non potest id exsequi circa beneficium spectans ad collationem alterius, iam pro alio gravati.

Idem.

Abbatem, qui mandatum apostolicum iam recepit, ut S. clerico in aliqua ecclesiarum sui monasterii provideret, et per literas generales ad dioecesanum episcopum obtentas, ut in dioecesi sua, ubi pro alio scriptum non esset, faceret provideri, cogi iuris ratio non permittit, nec super conferendis ecclesiis aut beneficiis aggravari, etiamsi facultatem habeat dioecesanus per easdem literas providendi.

Capitulum XLI.
Per rescriptum directum excommunicatori, ut absolvat excommunicatum, si contra concilium eum excommunicavit, datis exsecutoribus, qui eo non parente exsequantur, non excommunicatori, sed exsecutoribus cognitio demandatur.

Idem.

Ab excommunicato, qui contra statuta concilii generalis asserit se ligatum, literis ad excommunicatorem obtentis, ut, si est ita, sine difficultate absolvat eundem, et aliis deputatis iudicibus, qui, eo non parente, mandatum apostolicum exsequantur, non excommunicatori, qui de facto suo certus esse debet, licet in hoc deferatur eidem, sed illis cognitio demandatur.

Capitulum XLII.
Si impetrans rescriptum ad beneficium, dixit se non beneficiatum, quum tamen haberet beneficium, licet exiguum, non valet rescriptum.

Idem.

Si proponente aliquo, nondum se beneficium ecclesiasticum assecutum, super provisione ipsius, licet minus competens obtinentis, rescriptum apostolicum de hoc mentionem non faciens impetretur, illud veluti fraudulenter obtentum dicimus non valere.

Capitulum XLIII.
Abutentes rescripto apostolico in casibus hic enumeratis, privantur commodo rescripti, et condemnantur in sumptibus et damnis adversario.

Idem Episcopo Parisiensi.

Quia nonnulli diversis modis literis apostolicis abutuntur, statuimus, ut, quicunque obtentas sub nomine suo literas aliis eiusdem nominis tradunt, qui quos volunt fatigant indebite per easdem, et qui eas tali modo recipiunt, quique illos, contra quos nihil habent quaestionis, faciunt in iudicium evocari, aut literas ipsas ad futuras trahunt controversias, quae nondum fuerant tempore impetrationis exortae, seu quemquam super uno negotio, vel etiam malitiose super pluribus personalibus actionibus, quae sub uno iudice possent tractari commodius, per varias literas coram diversis iudicibus trahunt, ut laboribus fatigatus et sumptibus vel compellatur componere, vel cedere iuri suo, aut reus actorem eodem tempore ad diversa loca, vel indeterminate ad villam, quae commune cum pluribus eiusdem provinciae villis habet vocabulum, citari procurat, ut, dum non comparuerit, excommunicetur quasi contumax, et sic eum a sua intentione repellat, earundem literarum commodo careant, et adversariis in moderatis expensis ac damnis, quae propter hoc eos pertulisse constiterit, condemnentur.