<<< operis index
<<< retro
porro >>>
B I B L I O T H E C A A U G U S T A N A
Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I
T i t u l u s I I .
De constitutionibus.
_______________________________________________
Capitulum I.
Iuris canonici statuta omnes ligant, et eorum ritu tam in pronunciando quam in decidendo iudicia sunt regulanda.
Ex concilio Meldensi.
Canonum statuta [
sine praeiudicio
] custodiantur ab omnibus, et nemo in actionibus vel iudiciis ecclesiasticis suo sensu, sed eorum auctoritate ducatur.
Capitulum II.
Constitutio respicit futura, et non praeterita.
Gregorius in Registro.
Cognoscentes, [
qualis fraternitatem vestram zelus pro Christianis mancipiis, quae Iudaei de Galliarum finibus emunt, accenderit, adeo nobis sollicitudinem vestram placuisse signamus, ut inhibendo eos ab huiusmodi negotiatione nostra etiam deliberatio iudicaret. Sed Basilio Hebraeo cum aliis Iudaeis veniente comperimus, hanc illis a diversis iudicibus reipublicae emptionem iniungi, atque evenire, ut inter paganos et Christiani pariter comparentur. Unde necesse fuit, ita causa cauta ordinatione disponi, ut nec mandantes frustrari, nec hi, qui contra coluntatem suam se inquiunt obedire, aliqua sustineant iniuste suspendia. Proinde fraternitas vestra hoc vigilanti sollicitudine observari ac cusodiri provideat, ut revertentibus eis a praefata provincia Christiana mancipia, quae ab ipsis adduci contigerit, aut mandatoribus contradantur, aut certe Christianis emptoribus intra diem quadragesimum venundentur, et transacto hoc dierum numero nullus apud eos quolibet modo remaneat. Si autem quaedam ex iisdem mancipiis talem aegritudinem fortassis incurrerint, ut intra statutos dies vendi non valeant, adhibenda sollicitudo est, ut, dum saluti fuerint pristinae restituta, similiter omnibus modis distrahantur, quia
] Rem quae culpa caret, in damnum vocari non convenit. Quoties vero novum quid statuitur, ita solet futuris formam imponere, ut multis dispendiis praeterita non commendet; [
Si qua apud eos mancipia de emptione anni praeteriti remanserunt, vel a vobis nuper ablata sunt, dum apud vos sunt posita, ea habeant alienandi licentiam
,] ne detrimentum ante prohibitionem possint ignorantes incurrere, quod eos postmodum dignum est vetitos sustinere. [
Nunciatum etc.
]
Capitulum III.
Potestas legem condendi et mutandi est penes vicarium Christi. Et quod de uno connexorum statuitur, ad aliud connexum extenditur. Abbas Sicul.
Augustinus super illud epist. ad Hebraeos:
«Translato sacerdotio necesse est ut legis translatio fiat.» Quia enim simul et ab eodem, et sub eadem sponsione utraque data sunt, quod de uno dicitur necesse est ut de altero intelligatur.
Capitulum IV.
Omne prohibitum a lege peccatum est, et omne illud, quod sequitur ex eo. Hoc d.
Idem super epist. ad Romanos.
«Nam concupiscentiam nesciebam, etc.» Hoc enim elegit Apostolus generale, unde omnia mala oriuntur. Bona est ergo lex, quae, dum hoc prohibet, omnia mala prohibet.
Capitulum V.
Constitutiones decretorum singularibus sunt opinionibus praeferendae.
Hieronymus in Parabolas.
«Ne innitaris prudentiae tuae.» Prudentiae suae inititur, qui ea, quae sibi agenda vel dicenda videntur, Patrum decretis praeponit.
Capitulum VI.
Non valet constitutio collegii in damnum aliquorum et commodum aliorum, cessante rationabili causa. Vel sic: Absque rationabili causa non potest maior pars capituli tollere consuetudinem, utilitatem privatam nutriendo.
Innocentius III. Senonensi Archiepiscopo et Episcopo Trecensi.
Quum omnes
unum corpus simus in christo, singuli autem alter alterius membra, non debent maiores minoribus, aut seniores iunioribus invidere, sed omnes, qui in una ecclesia uni Domino famulantur, pari gaudeant libertate, quum pondus et pondus, mensura et mensura utrumque abominabile sit apud Deum, et evangelicus paterfamilias pari mercede primos vineae suae operarios remuneraverit et extremos. Verum
Ad audientiam nostram pervenit, quod
dilecti filii
Trecenses canonici
propriis inhiantes commodis, et aliorum profectibus invidentes
novum fecerunt in Trecensi ecclesia constitutum, ut eis tam in praesentia
sua
, quam in absentia reditus suos ex integro percepturis, qui in eadem ecclesia post illam constitutionem fuerunt vel de cetero fuerint instituti, reditus
ex ea
in absentia non percipiant, sed tunc solum, quum
in ea
fuerint residentes; quum secundum Trecensis ecclesiae consuetudinem omnes in hoc consueverunt esse pares. Statuerunt etiam, ut, quum singulis praebendis annexae sint vineae, ipsis suas, dum vixerint, possidentibus, vineae decedentium ad successores non transeant, sed proventus earum inter singulos dividantur. Quum igitur quod quisque iuris in alterum statuit ipse debeat uti eo, et sapientis dicat auctoritas: «Patere legem, quam tu ipse tuleris:»
fraternitati vestrae per apostolica scripta
mandamus, quatenus antiquos canonicos iunioribus, et iuniores in perceptione fructuum tam praebendarum quam vinearum coaequetis antiquis, secundum priorem consuetudinem usque ad tempus praedictae constitutionis servatam, vel secundum rationabilem institutionem in posterum observandam,
illos per districtionem ecclesiasticam percellentes, si qui duxerint renitendum
. [
Nullis literis etc. Dat. etc
. 1198.]
Capitulum VII.
Constitutio laicorum ecclesiam seu eius bona non adstringit.
Idem Tridentino Episcopo.
Quae in ecclesiarum
et ecclesiasticorum virorum praeiudicium attentantur, firmitatem sortiri non debent, sed ad ecclesiarum indemnitatem debent potius infirmari
. Sane pervenit ad audientiam nostram, quad cives Tervisini
et Coneglanenses constituendi sibi, et utinam sibi tantum, iurisdictionem temere usurpantes, impietatem palliant sub nomine pietatis, et, dum quibusdam ex alieno gratiam exhibere nituntur, ecclesiis sunt et viris ecclesiasticis onerosi
. constituerunt
siquidem, sicut accepimus
, ut, si quis se ad inopiam vergere probabiliter allegaverit, alienandi feudum, quod ab ecclesia vel aliis tenet,
per officiales ad hoc a Tervisinis civibus et Coneglanensibus deputatos
, liberam habeat facultatem,
nec emptor priori teneatur domino respondere, nisi tantummodo in sexta parte pretii, quam ipsi, si recipere voluerit exhibebit, ex quo ecclesiastica non modicum iura laeduntur
. Volentes igitur ecclesiarum indemnitati consulere,
et huiusmodi gravaminibus providere
, constitutionem huiusmodi et venditiones feudorum ecclesiasticorum, factas sine legitimo ecclesiasticarum personarum assensu,
occasione constitutionis, imo verius destitutionis vel destructionis istius, praesentium auctoritate cassamus et
, vires decernimus non habere. [
Nulli ergo etc. Dat. Lat. X. Kal. Apr
. 1199.]
Capitulum VIII.
Dignitas sublata de ecclesia per statutum capituli, confirmatum per Papam, ulterius non censetur vocare, nisi per contrarium actum statutum fuerit revocatum.
Idem.
Quum accessissent ad apostolicam sedem
dilecti filii
archidiaconus Tullensis et G. Tullensis capituli procurator
venerabilem fratrem nostrum Hugonem Hostiensem episcopum eisdem concessimus auditorem, in cuius praesentia
archidiaconus proposuit memoratus, quod, quum olim quidam Tullenses canonici nostris auribus intimassent, quod primiceriatus et scholastria in Tullensi ecclesia tanto tempore vacavisset, quod ad manus nostras illius personatus esset donatio devoluta,
dilectis filiis Altaesilvae et Belliprati abbatibus, et Columbae monasterii decano dedimus in mandatis, ut super hoc inquirerent veritatem, et, si personatus illos tanto tempore vacavisse constaret, quod iuxta Lateranensis statuta concilii ad nos ipsorum esset devoluta donatia, ipsi personas idoneas de Tullensi ecclesia vel aliunde in ipsis personatibus instituerent vice nostra, et eosdem facerent ab illis pacifice possideri
. [
Ipsi vero iudices mandatum apostolicum exsequentes, partes ad suam praesentiam citaverunt, et die statuta dictis magistro W. et F. comparentibus coram ipsis, Ioannes presbyter cum Tullensis capituli literis ipsorum se conspecui praesentavit, in quibus idem se capitulum excusabat, quod ad locum ab eisdem iudicibus constitutum sine rerum et personarum discrimine propter ducem Lotharingiae, qui eos diffidaverat, accedere non valebant, et hoc ipsum dictus presbyter proprio volens iuramento firmare, locum, ad quem Tullenses canonici possint tute accedere, postulavit. Quumque super hoc inter dictos magistrum et presbyterum fuisset aliquamdiu litigatum, demum idem presbyter, requisitus praestare iuramentum, quod prius obtulerat, recusavit, et vocem appellationis emittens, literas capituli praesentavit, in quibus ad appellandum solummodo procurator exstiterat constitutus. Verum iudices supradicti excusationes ab ipso sacerdote propositas et appellationem interpositam frustratorias reputantes, de prudentum virorum consilio receperunt testes, quos dicti magister et F. inducere voluerunt, diem aliam apud S. Aprum saepedicto cappitulo praefigentes, qui quum nec ea die curassent in iudicio comparere, iudices ipsi attestationibus solenniter publicatis, quum constitisset eisdem, quod tamdiu primiceriatus in Tullensi ecclesia vacavisset, ut eius ad nos donatio pertineret, ipsum vice nostra supradicto S. archidiacono contulerunt, quam concessionem idem archidiaconus petiit auctoritate apostolica confirmari. Dictus vero G. capituli procurator ex adverso respondit, quod huiusmodi concessio et processus iudicum praedictorum debebant merito retractari, utpote qui post appellationem ad nos pro diversis gravaminibus legitime interpositam processerunt; prima siquidem citatione capitulum ipsum edicto peremtorio evocarunt, et quum postmodum ad eorum praesentiam proprium nuncium capitulum destinasset, licet ipse nuncius, allegando, quod ad praefixum locum propter viarum discrimina et insidias capitales capitulum accedere non poterat, vel sufficientes transmittere responsales, sollicite postularet locum tutum partibus assignari, excusationem tamen huiusmodi dicti iudices admittere contempserunt, propter quod idem nuncius, sicut in mandatis acceperat, ad appellationis praesidium convolavit. Praeterea dictus procurator adiecit, quod eorundem iudicum processus ex ea causa iudicandus erat invalidus, quoniam ad sententiae calculum processerunt lite minime contestata, contra quod fuit ex parte archidiaconi replicatum, quoniam appellationi huiusmodi non fuit aliquatenus deferendum, quum non ex causis legitimis, sed frustratorie duntaxat fuerit appellatum. Quum enim capitulum fuisset citationibus legitimis evocatum, simplicem nuncium, et non responsalem idoneum destinavit, qui, quum excusiationem capituli allegasset, et super ea obtulisset proprium iuramentum, postmodum illud praestare noluit requisitus. Quum igitur excusatio ab eodem nuncio proposita delusoria merito videtur, appellatio super ea interposita fuit merito respuenda, maxime quum idem nuncius literas capituli praesentaverit, in quibus continebantur expresse, quod ad provocandum tantummodo fuerat destinatus. Sed nec illud nocere posse pars eadem respondit, quod lite non contestata dicti iudices processerunt, quum non causae cognitio, sed inquisitio veritatis solummodo ipsis fuerit demandata, propter quod in inquisitione ipsa non fuerat iudiciarii ordinis solennitas observanda. Ad haec capituli pars respondit, quia, quamvis in quibusdam inquisitionibus omnimoda iuris solennitas non servetur, in inquisitione tamen huiusmodi servari debuit ordo iuris, quoniam, quum possessionum et redituum, olim ad primiceriatum spectantium, quidam sint pacifici possessores, eisdem sine iuris ordine non debebant nec poterant spoliari. Praeterea etsi dicti iudices potuerint sine causae cognitione procedere, solenniter tamen de causa cognoscere potius elegerunt, Tullenses canonicos tanquam partem ad suum iudicium evocando
.] Fuit insuper ex parte capituli allegatum, quod
rescriptum ad praedictos iudices impetratum exstiterit per falsam suggestionem obtentum. Quum enim
de communi assensu
et unanimi voluntate
canonicorum Tullensium fuerit constitutum, ne primiceriatus dignitas esset ulterius in ecclesia memorata, inter canonicos ipsos primiceriatus proventibus et possessionibus distributis,
et eadem institutio a bonae memoriae Alexandro P. praedecessore nostro fuerit postmodum confirmata:
propter quod evidenter apparet, quod primiceriatus ipse tanto tempore non vacaverit, sicut nobis fuerat falsa insinuatione suggestum. [
Contra quod pars archidiaconi sic respondit, quod, quum illa dignitas ad publicam et communem Tullensis ecclesiae honestatem ibidem fuerat instituta, absque sedis apostolicae auctoritate in eadem ecclesia non poterat aboleri. Confirmatio quoque super tam illicita constitutione obtenta firmare non potuit quod erat invalidum ipso iure. Praeterea iidem canonici post haec omnia Terricum archidiaconum in primicerium communiter elegerunt, qui fuit postmodum auctoritate apostolica confirmatus, propter quod non solum confirmationi obtentae tacite renunciasse videntur, sed etiam institutionem propriam revocasse. Sed ad haec pars capituli replicavit, quia quod de ipso T. factum est eis praeiudicare non potest, qui non per electionem canonicam, sed per intrusionem potius sibi prilmiceriatus officium usurpavit
.] Quocirca
discretioni vestrae per apostolica scripta
mandamus, quatenus,
inquisita diligentius veritate
, si vobis constiterit, Tullenses canonicos, ne ulterius in Tullensi ecclesia primiceriatus esset officium, communiter statuisse, ac statutum ipsum auctoritate sedis apostolicae fuisse postmodum, sicut dicitur, confirmatum, vos illud faciatis in suo robore permanere, nisi postea dicti canonici contravenerint, aliquem videlicet in primicerium eligendo. [
Si vero consueverit etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Febr. Ao. IX
. 1207.]
Capitulum IX.
Non obstante certo canonicorum numero, etiam per Papam confirmato, providendum est receptis ultra numerum de superexcrescentibus fructibus; maxime si voluntarie per canonicos fuerint recepti.
Idem Clugiensi Episcopo.
Quum Martinus Ferrariensis
canonicus, F. W., B. et G., canonicorum Ferrariensium, et magister G., Ferrariensis capituli procuratores ad sedem apostolicam accessissent, super quaestione, quam de praebendis et reditibus habebant ad invicem, dilectum filium nostrum S. Mariae in Cosmedin diaconum cardinalem eis concessimus auditorem, coram quo
Dictus M. pro se ac quatuor sociis suis proposuit, quod Ferrarienses canonici, ut eo amplius suos reditus augmentarent, quo proventus ecclesiae, qui dividi consueverant inter plures, in usus cederent paucorum, quatuordecim praebendas tantum, praeter id, quod mensae communiter deputarunt, in eadem ecclesia contra antiquam consuetudinem statuerunt. Postmodum vero, contra constitutionem ipsam voluntarie venientes, dictos quinque in canonicos receperunt, nullis praebendis assignatis eisdem. Et licet eorum reditus non modicum fuerint argumentati, nondum tamen eis voluerunt ex superexcrescentibus reditibus providere. Verum ex adverso fuit propositum, quod
olim de communi tam canonicorum, quam tunc Ferrariensis episcopi voluntate
quatuordecim praebendarum numero in Ferrariensi ecclesia
provida deliberatione
instituto et apostolicae protectionis praesidio roborato, [
tandem
], quum una in eadem ecclesia praebenda vacasset, ad
multam
quorundam instantiam duos ad eam, et postmodum ad preces
venerabilis fratris nostri Ferrariensis
episcopi dictum M. et quendam alium sine praeiudicio dictae constitutionis in canonicos receperunt ita, quod ipsi canonici de canonia nihil perciperent, donec primi duo essent praebendas integre assecuti. Quumque per canonicorum industriam fuerit procuratum, ut ex possessionibus, quas [
eadem
] ecclesia tempore longo possedit, plures eis reditus solverentur, superexcrescentes
reditus
communi mensae, quae minus sufficiens fuerat,
communiter
deputaverunt, quos dicti quinque sibi postmodum petierunt contra capituli constitutionem in beneficium assignari.
Quia vero super his plena nobis, sicut idem cardinalis asseruit, exhiberi non poterat certitudo, causam ipsam tuo duximus examini committendam
. Mandamus, quatenus, quum in constitutione praedicta et confirmatione sedis apostolicae vel fuerit vel esse debuerit, sicut consuevit, expressum: «nisi in tantum excrescerent ecclesiae facultates, quod pluribus possent sufficere competenter,» et
quum
iidem canonici in derogationem suae constitutionis ad vacaturas praebendas quatuor receperunt ultra numerum constitutum,
ab
antiquis canonicis praebendas cum integritate percipientibus consuetas, superexcrescentes reditus praedictis canonicis
appellatione remota
facias assignari, ita
tamen
, quod, si ex eis pares potuerint cum aliis sortiri praebendas, quod superfuerit in communes canonicorum usus, sicut prius statuerant, sive aliter, prout melius videbitur, convertatur, revocatis in irritum
omnibus
, quaecunque ab alterutra partium in praeiudicium alterius post motam quaestionem coram episcopo Ferrariensi circa praebendas vel possessiones fuerint innovata. [
Nullis literis etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XII. Kal. Mai
. 1198.]
Capitulum X.
Statutum generale laicorum ad ecclesias vel ecclesiasticas personas, vel earum bona in earum praeiudicium non extenditur; nec speciale, etiamsi earum commodum et favorem concernat. Hoc dicit quoad intellectum. Abbas Siculus.
Idem Abbati et Conventui sancti Silvestri.
Ecclesia sanctae Mariae
in Via lata contra I. de Atteia qui quasdam possessiones ipsius dicebatur contra iustitiam detinere, movit tempore B. Carosomi dicti senatoris sub L. iudice quaestionem. In ipso autem iudicio praefato I. de Atteia syndicus monasterii vestri adstitit, et ab eo testes producti quidam de monachis exstiterunt. Iudex vero, auditis rationibus partium, pro eodem Ioanne absolutionis sententiam promulgavit; a cuius sententia pars altera vocem appellationis emisit. Super hac igitur quaestione suborta, proponente parte victrice, quod non potuerit appellari, quum dictus L. non ut iudex, sed tanquam arbiter fuisset electus, victa e contrario asserente, quoniam, quum arbitrio fuerit contradictum, quod partes non nisi metu poenae constringit, quae in praemisso arbitrio non fuerat comprehensa, merito potuit appellari, et fortius, si iudicium exstitisset. De hoc igitur ad iam dictum B. Carosomi quaestione perlata, causam appellationis S. primicerio iudicum delegavit, in cuius praesentia partibas constitutis, dictus Ioannes de Atteia proposuit, se conveniendum non esse, quum non possideret id, quod pars altera requirebat, sed monasterium S. Silvestri possideret rem petitam. Dictus autem B. Carosomi, quoniam statutum quoddam emiserat, a populo Romano approbatum pariter et acceptum, quod, si quis post litem contestatam rem a se petitam transferret in alium, daretur possessio petitori, et alter fieret de possessore petitor, et idem I. post litem contestatam, rem ipsam in monasterium transferre praesumsit, possessionem rei petitae assignavit ecclesiae memoratae. Verum quoniam dictus I. de possessionibus ipsis monasterio S. Silvestri annuam reddiderat pensionem, adiecit, ut hoc ipsum ab ecclesia S. Mariae fieret, donec de proprietate fundi cognosceretur; sed solutio, quae fieret
[
pensionis
],
ecclesiae S. Mariae in Via lata in iure suo penitus non noceret
. [
Hanc autem possessionem ecclesia S. Mariae usque ad tempora Ioannis Petri Leonis, senatoris Urbis, inconcusse possedit, qui, supplicatione monasterii vestri clementer admissa, R. iudici causam commisit eandem, qui auditis hinc inde propositis pro monasterio ipso sententiam promulgavit, renovans quod praefatus B. Carosomi statuerat contra ipsum. Per quam sane sententiam quoniam ecclesia S. Mariae se laesam enormiter querebatur, et ipsa senatori supplicavit praedicto, qui causam commisit R. iudici cognoscendam. Et quoniam eius iurisdictio erat in proximo desitura, supplicatum fuit ob eandem causam successoribus eius senatoribus iam electis, et ab eis causa ipsa eidem iudici delegata. Iudex vero ex veteris et novorum pariter senatorum delegatione cognoscens, quod a iam dicto B. statutum fuerat approbans, ecclesiae S. Mariae possessionem restituit antedictam. Et quum novem consiliarios haberet senatus, per octo ipsorum exsecutioni fuit sententia demandata; sed unus ex iis, qui et nepos erat abbatis S. Silvestri, quorundam senatorum favore suffultus, ecclesiae S. Mariae possessionem violenter ablatam monasterio tribuit nominato. Ex hoc ergo rixa crescente usque ad armorum strepitum est processum. Ne vero deterius quid contingeret, bonae memoriae C. Papa praedecessor noster totum negotium ad suam sollicitudinem revocavit. Et quoniam tempus colligendorum fructuum imminebat, fructus praecepit apud colonos in sequestro deponi, circa quos si qua partium violentiam inferre praesumeret, causae suae dispendium pateretur, venerabilibus fratribus nostris G. Portuensi, et I. nunc Albanensi, tunc vero Tusculanensi episcopis tituli S. Clementis, et dilecto filio nostro G. S. Angeli diacono cardinali causam committens eandem. In quorum praesentia partibus constitutis, pro ecclesia S. Mariae fuit contra monasterium vestrum obiectum, quod violentiam pars vestra commiserat in fructibus sequestrandis. Et quum super hoc testes fuissent utrimque producti, quia violentia liquido probata non fuit, et in dimidio ruglo hordei dicebatur admissa, abbate nihilominus prohibente, ne delictum personae redundaret in damnum ecclesiae, facta hordei restitutione provisum est, ut ad quaestionem possessionis fieret in causa processus, de qua coram eisdem productis testibus et attestationibus publicatis fuit diutius disceptatum. Consequenter vero post decessum praefati praedecessoris nostri partibus in nostra praesentia constitutis, ecclesia etc.
(
cf. c.
4.
ut lite pend. II.
16.)
Et quoniam alii senatorum sententiam pro monasterio, alii latam pro ecclesia processu temporis confirmarant: nos etc.
(
cf. c.
4.
cit.
)
Quum ergo nobis constiterit, et ex ipsa confessione partium tenuerimus, quod unus consiliariorum contra sententiam de voluntate octo exsecutioni mandatam de facto, quia de iure non poterat, veniens, ecclesiam ipsam possessione sua spoliaverit violenter, et nihilominus attendentes, quod etiam iniusto possessori violenter eiecto restitutionis sit beneficio succurrendum, spoliatam ecclesiam in eo statu decrevimus reponendam, in quo fuerat tempore violentiae perpetratae. Verum quoniam
(
etc. cf. c.
4.
cit.
)]
Et quia saepefatum monasterium vestrum se querebatur a praemisso B. Carosomi contra iustitiam spoliatum, et ipsum per officium nostrum restitui suppliciter postulabat, quod statutum eius nullius valoris exstiterit multipliciter asseverans.
[
Saepefatus enim B., quum se ipsum intruserit in senatoriam dignitatem, nec apostolicae sedis favorem habuerit, ad quam institutio pertinet senatorum, statutum non potuit emittere, quod valeret. Qui etiamsi fuisset legitime institutus, ipsius statutum, quamvis sibi subiectos, ecclesias tamen nullatenus obligaret, praesertim quum iuri civili esset adversum, quod aliam poenam litigiosas res transferentibus statuit imponendam, illa distinctione inter contrahentes adhibita, ut, si quis sciens ad donationes, venditiones seu alios contractus accesserit, non solum redimere rem compellatur, sed etiam pretium eius amittat, non ut lucro cedat alienanti, a quo etiam alia tanta quantitas est fisci iuribus inferenda. Sin autem ignorans rem litigiosam emerit vel per aliam speciem contractus acceperit, tunc alienatione rei facta irrita pretium eius cum alia tertia parte recipiet, instrumentis etiam nullam vim obtinentibus, quae super contractibus huiusmodi statuuntur. Verum eos, qui dotis nomine, vel ante nuptias donationis, transactionis vel divisionis rerum hereditariarum factae, vel per legati vel fideicommissi causam huiusmodi dederint vel acceperint, a praemissis poenis eadem constitutio excipit nominatim. Quodsi etiam obligare posset ecclesias, monasterium in illa constitutione nequaquam inciderat, quum antedictus I. nullam in illud penitus possessionem transtulisset, qui tanquam colonus terras illas tenuerat, et eas non suo, sed monasterii nomine possidebat. Quod etiamsi fecisset, quoniam prius conventus a monasterio quam ab ecclesia fuerat, et per arbitrium et nihilominus iure transactionis, per quam citra poenam litigiosi contractus res potest in alium lite contestata transferri, res restituit antedictas, in statutum praemissum nullatenus incidisset. Quin potius, etsi contra illud fecisset statutum, quoniam nec conventum, nec confessum in iudicio vel convictum possessione sua monasterium fuerat spoliatum, instanter eam sibi restitui postulabat, quam ex nulla, vel saltem iniusta causa pars altera detinebat. Has autem rationes oeconomus S. Mariae nitebatur multifariam infirmare. Quamvis enim dictus B. circa praelationis suae primordia gratiam sedis apostolicae non habuerit, quia tamen ab ea fuit tempore procedente receptus, et ratihabitio retrotrahitur, perinde habendus erat, tanquam ab initio legitime fuerit institutus; qui tanquam alienus iudex non poterat a monasterio evitari, quum nec novum sit nec insolitum, quod, ubi clerici sunt actor et reus, causas civiles in Urbe coram iudicibus, per sedem apostolicam institutis, ex delegatione senatorum ab ea iurisdictionem habentium prosequantur. Unde nec in alieno foro intelliguntur, sed in proprio Romani Pontificis litigare, cuius auctoritate sortiri videntur effectum quae ab huiusmodi senatoribus vel iudicibus statuuntur. Quodsi forum senatorium fuisset monasterio penitus alienum, quia tamen oeconomus dicti monasterii sub L. iudice a praefato B. inter ecclesiam S. Mariae et dictum I. de Atteia delegato, ipsi I. adstitit, et eum in iure defendit, iudicium eius non potuit ulterius doclinare. Statutum autem ipsius B., de quo saepius est praemissum, et quod non iuri adversum, sed consonum potius exsistebat
, (
quum etiam in iure canonico caveatur, quod res in litigio posita non sit in personam aliam transferanda
),
non ad possessores solos, sed etiam ad illos decebat extendi, qui tenore saltem detentionis cuiusque poterant conveniri, quales constat esse colonos etiam temporales. Perpetui namque utilem saltem possessionem habentes et conveniri possunt, et in alium transferre quod habent, sicut I. fecerat ante dictus, cuius factum neque praemissum arbitrium poterat, nec transactio excusare, quum in dolum et fraudem fuerint attentata. Iudex namque, in quem fuit a partibus compromissum, consanguineus ipsius I. et infeudatus monasterii dicitur exstitisse, nihilque fecisse in publicum, sed omnia in secreto; quamvis instar iudiciorum sint arbitria introducta. Coegit quoque partes ad transigendum, sicut ex rescripto transactionis apparet. Et quum de transactione non fuerit compromissum, quae non est necessitatis, sed liberae potius voluntatis, dolo quasi ex perspicuis insidiis iam probato transactionem inefficacem penitus asserebat. Illa quoque ratione dicebat ecclesia petitionem monasterii repellendam, quod, quum possessionem ipsam sine dolo et culpa sua obtinuerit auctoritate praetoris, et per hoc ius sibi fuerit acquisitum, monasterium vestrum super possessiorio audiri ulterius non debebat, cui parata erat in petitorio respondere
.]
His ergo et similibus in nostra et fratrum nostrorum praesentia prudenter a partibus allegatis
, Nos attendentes, quod laicis, etiam religiosis, super ecclesiis et personis ecclesiasticis nulla sit attributa facu1tas, quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi, a quibus, si quid motu proprio statutum fuerit, quod ecclesiarum etiam respiciat commodum et favorem, nullius firmitatis exsistit, nisi ab ecclesia fuerit approbatum, unde statutum Basilii de non alienandis praediis rusticis vel urbanis, ministeriis et ornamentis ecclesiarum, illa reprobatum fuit potissima ratione, quod auctoritate non fuit Romani Pontificis roboratum,
ne in exemplum transeat similia praesumendi
, quod a senatore factum fuerat in praeiudicium monasterii, non conventi, nec confessi
etiam
vel convicti,
prorsus
in irritum revocantes, easdem possessiones restituendas sibi sententialiter diffinimus,
nec ipsas etc
. [
cf. c.
3.
ut lite pend. II.
16.
Datum Lateran. V. Kal. Dec.
1199.]
Capitulum XI.
Poena simpliciter apposita propter contumaciam in dubio intelligitur temporalis, et non perpetua.
Idem universis Doctoribus Parisiis commorantibus.
Ex literis vestrae devotionis accepimus,
quod, quum quidam moderni doctores liberalium artium a maiorum suorum vestigiis in tribus praesertim articulis deviarent, habitu videlicet inhonesto, in lectionum et disputationum ordine non servato, et pio usu in celebrandis exsequiis decedentium clericorum iam quasi penitus negligenter omisso, vos, cupientes vestrae consulere honestati, octo ex vobis iuratos ad hoc unanimiter elegistis, ut super dictis articulis de prudentium virorum consilio bona fide statuerent quod foret expediens et honestum, ad illud in posterum observandum vos iuramento interposito communiter adstringendo, excepto duntaxat magistro G., qui, iurare renuens et formidans, fideiussoriam pro se tantum obtulit cautionem. Fuit insuper ad cautelam a vobis fide praestita protinus constitutum, ut, si quisquam magistrorum adversus alios duceret resistendum, et primo, secundo tertiove commonitus infra triduum universitati parere contemneret magistrorum, ex tunc beneficio societatis eorum in magistralibus privaretur, et quidem hoc ultimum quidam ex vobis simpliciter, quidam vero, nisi satisfaceret, et nonnulli, nisi per nos se admitti ab aliis obtineret, se intellexisse fatentur. Quum autem supradictus magister G. infra triduum universitati non paruerit requisitus, iuxta condictum vestrum ex tunc a vobis habitus est exclusus. Qui, quum satisfactioni condignae postmodum se obtulisset, in IV. vestrum iuramento interposito compromisit, illorum dictum pro bono pacis se gratum et ratum pariter habiturum. Illi vero, usi consilio sapientum, dictum suum communiter promulgarunt, memorato magistro in virtute iuramenti praestiti prohibentes, ne deinceps in licitis universitati resisteret magistrorum, et iniungentes eidem, ut tamdiu in eo statu persisteret, quo tunc erat, donec per se vel procuratorem suum se posse ab aliis magistris admitti per sedem apostolicam obtineret, salva in omnibus honestate. Unde nobis humiliter supplicastis, ut eundem magistrum, virum utique providum et honestum, qui tanquam obedientiae filius quod sibi praedicti quatuor iniunxerunt suscepit humiliter et patienter observat, ex benignitate sedis apostolicae faceremus communioni restitui magistrorum. Nos igitur ex praemissis intelligentes, eidem magistro fuisse mandatum, ut tam diu in eo statu persisteret, quo tunc erat, donec magistrorum communioni de mandato sedis apostolicae redderetur, et paratus sit super praemissis satisfactionem congruam exhibere:
Licet a vobis fide praestita fuerit constitutum, ut, si quis magistrorum ordinationi universitatis ipsorum duceret resistendum, et primo, secundo tertiove commonitus infra triduum universitati parere contemneret magistrorum, ex tunc beneficio societatis eorum in magistralibus privaretur, et ob hoc magister G. fuit eorum communione privatus, quia tamen constitutum non fuit, ut in perpetuum huiusmodi privatio perduraret, quum tam iuris canonici quam nostri moris exsistat, ut is, qui propter contumaciam communione privatur, quum satisfactionem congruam exhibuerit, restitutionem obtineat:
universitati vestrae praesentium auctoritate
mandamus, quatenus supradictum magistrum statutis vestris nunc humiliter parere curantem, ad communionis vestrae consortium in magistralibus admittatis.
Capitulum XII.
Non possunt canonici sine causa restringere numerum canonicorum seu praebendarum. Abb. Sicul.
Honorius III. Episcopo et Cantori Cabilonensi.
Ex parte
venerabilis fratris nostri
episcopi Eduensis fuit propositum
coram nobis
, quod canonici Eduenses propriis commodis inhiantes praebendarum numerum ab antiquo in ecclesia Eduensi statutum, licet non sint eius diminuti reditus, restrinxerunt,
ut sic in temporalibus magis abundent, dum ea, de quibus valet sustentari canonicorum numerus consuetus, tali praetextu nituntur in augmentum convertere praebendarum, et in facti sui tuitionem super hoc confirmationis literas a nobis dicuntur impetrasse in communi forma
. §. 1. Nolentes igitur divini numinis minui cultum
huiusmodi occasione in ecclesia ipsa
, sed potius augmentari,
discretioni vestrae
mandamus, quatenus,
si praemissis veritas suffragatur
, antiquum numerum facientes auctoritate nostra servari, praebendas, quas a tempore ultimi statuti inveneritis vacasse in ecclesia memorata, non obstante aliqua constitutione super hoc a canonicis ipsis facta, vel confirmatione a nobis ab eisdem obtenta, personis idoneis cum consilio eiusdem episcopi
sublato appellationis obstaculo
conferatis.
Capitulum XIII.
Constitutio futura respicit, et non praeterita, nisi in ea de praeteritis caveatur.
Gregorius IX. Archipresbytero S. Mariae maioris de Urbe.
Quoniam constitutio apostolicae sedis omnes adstringit et nihil debet obscurum vel ambiguum continere, declaramus, constitutionem, quam nuper super praeferendis in perceptione portionis maioribus et consuetis servitiis, a minoribus exhibendis, edidimus, non ad praeterita, sed ad futura tantum extendi, quum leges et constitutiones futuris certum sit dare formam negotiis, non ad praeterita facta trahi, nisi nominatim in eis de praeteritis caveatur.
<<< operis index
<<< retro
porro >>>