BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gervasius Tilleberiensis

ca. 1160 - 1234/1235

 

Otia imperialia

 

Primi libri decisio

 

________________________________________________________________

 

 

 

VIII. De iumentis reptilibus et bestiis (Nc)

 

Sexto die cum creasset Deus iumenta reptilia et bestias iumenta in iuvamen 1) reptilia et bestias in exercitium 2) ad ultimum formavit hominem;

Sane reptilium quedam sunt trahentia. ut vermes ore se trahentes. quedam serpentia ut colubri vi costarum se rapientes. quedam repentia pedibus ut lacerte. que vero ex humoribus vel coruptionibus lignorum ut teredines vel herbarum ut tinee ex oleribus. vel fructuum ut curculiones ex fabis. vel ex corruptione humorum ut vermes puteorum. vel ex cadaveribus ut apes ex iumentis. scarabei ex equis et scarabones qui sunt musce /f.7ra grandes 3) sonantes. Cum volant. Hec inquam omnia post peccatum ex rebus corruptis orta sunt.

Que vero ex exhalationibus ut bibrones ex vino. papilones 4) ex aqua. sexto die facta sunt.

Porro nociva. animantia tribus de causis facta sunt propter hominis pugnitionem. ut cum 5) his leditur. aut ad timendum ducitur. propter correctionem. cum scit ista sibi accidisse 6) propter peccatum. propter instructionem ut per ista humilietur et opera Dei magis admiretur. admiratur enim magis onera formicarum quam onera camelorum et telam aranee. quam opera manuum hominum.

Creatis animantibus ad ultimum creatur homo ita quod in una sui parte plasmatur. in  7) altera creatur. 8) Plasmavit enim Deus hominem de limo terre in regione Damascena. et animam creavit. Unde sequitur. et 9) inspiravit in eum spiraculum. vite id est spiritum fecit. Alia translatio habet insufflavit. 10) quia flatum hoc est animam fecit. sicut legitur. in Esaia. omnem flatum ego feci. hunc sane locum recte non 11) intellexit Plato. dicens Deum animam 12) creasse. angelos vero corpus formasse. Ubi ait.

Dii 13) deorum quorum opifex idem paterque ego. 14) vos 15) opera siquidem mea dissolubilia. natura 16) me fieri. ita voluntate 17) indissolubilia 18) quia voluntas mea maior est nexus et omne quod ratione iustum 19) est et 20) modulatum firmum et stabile perseverat; enimvero in tribus notatur hominis dignitas.

primo quia imago Dei est per rationem et virtutes.

secundo quia cum deliberatione factus est. in aliis siquidem dixit. et facta sunt. In hoc tanquam deliberantes tres 21) persone dixerunt Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram. 22)

Tertio. quia Dominus factus est omnium animalium ut essent ei in alimentum. et indumentum et laboris adiutorium.

Unde per peccatum perdidit homo in dentatis bestiis dominium et in minutis ut in muscis. Sed et cum summo labore iumenta et boves mansuescunt ad subsidium.

 

________________

 

1)

iumenta iuvamini L 

2)

iumenta ... exercitium Nc 

3)

grande L 

4)

papiliones L 

5)

ut cum ab his L 

6)

accedisse N 

7)

id est altera creatura L 

8)

in ... creatur Nc 

9)

et om. L 

10)

insuflavit N 

11)

non recte L 

12)

animas L 

13)

diis L 

14)

-que ego om. L 

15)

vos om. L 

16)

natura om. L 

17)

me sic ita volente L 

18)

indissolubilia sunt L 

19)

iunctum L 

20)

et om. L 

21)

tres ante deliberantes L 

22)

cit. ymaginem ... nostram abbrev., compl. cursive