BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gervasius Tilleberiensis

ca. 1160 - 1234/1235

 

Otia imperialia

 

Primi libri decisio

 

________________________________________________________________

 

 

 
f.7rb

IX. De creatione anime et spiritus (Nc)

 

DE Anima quoque Hominis. ubi fuerit creata si queritur me 1) respondeo me hoc scire quod omnes alie anime simul infundendo creantur et creando infunduntur. sunt qui dicunt quod in empireo creata 2) fuit anima Ade cum angelis. Unde in psalmo Domine probasti me 3) super illum locum 4) et substantia mea inferioribus terre.

Dicitur quod ille primus homo creatus fuit inter angelos secundum animam. Huic sententie consentiunt philosophi. sicut ait Ovidius

sanctius his animal mentisque capacius alte.

deerat adhuc. et quod dominari in cetera posset

Natus homo est. sive hunc divino semine fecit

ille opifex rerum mundi melioris origo.

sive recens. tellus seductaque nuper ab alto 5)

ethere. cognati retinebat semina celi (...)

Pronaque cum spectent animalia cetera terram.

hos homini. sublime dedit. celumque videre 6)

iussit. et erectos ad sidera tollere vultus;

Sane cum in homine solo sit anima. in animantibus est quidam spiritus vitalis. sive corpus vegetans qui anima motabilis in pecudibus dicitur. ex quo spiritu. V. sensus corporis nunc intenduntur. nunc remittuntur.

Hic quoque spiritus suffocatur. unde fit spasmus 7) secundum fisicos. nunc interciditur ut in truncatis. nunc in mortuis amittitur. 8) et esse desinit 9) ut in brutis. cum anima semel creata perpetuetur. sive ad bonum sive ad malum quod notat Lucanus. cum ait.

Dii tibi non mortem que cunctis pena paratur.

sed sensus post fata tue dent Crastine morti.

cuius tanta manu commisit lancea bellum.

Quasi dicat ut non moriatur velut animal cuius spiritus non sentit penam post mortem sed ita ut post mortem corporis. penam senciat perpetuam spiritus.

Gregorius quoque in dialogo. dicit spiritus vitales a Deo creatos Unum qui carne non tegitur /f.7va neque moritur ut angelicus. alterum qui tegitur et non moritur ut hominis. terreni qui tegitur et moritur ut in iumencis. Homo ergo medius utriusque participat in uno. Ratione 10) huius spiritus vitalis dixit Plato. sedem anime esse in sanguine. Ex hoc sane spiritu provenit quod quedam animalia sunt sagacia et fida ut canes quibus solis natura insitum est voluntarie ad id ad quod preparantur urgeri et per ingenitam quandam obedientie formulam. sola disciplinati timoris expectatione suspendi. donec ad peragendi licenciam nutu signove mutantur.

Habentque proprios appetitus quantum brutis excellentiores. tantum rationabilibus appropinquantes. hoc est discernere. amare. servire. Nam discernentes inter dominos atque extraneos. non eos quos insectantur oderunt. Sed hos quos amant zelant. et amantes dominum ac domum. non quasi ex natura apti corporis vigilant sed ex conscientia solliciti amoris invigilant.

Augustinus etiam videtur velle quod pisces habeant animas. ut ait enim fontem esse in Bullensi regione plenum piscibus qui cum hominibus supergradientibus gregatim natando eunt et redeunt. Stant cum stantibus exspectantes ut aliquid eis iacient 11) quia sic consueverunt.

Sed et 12) in Ybernia adveniente sollempnitate sancti Brandani 13) sub altari pisces a fluminibus et mari ut dicitur ascendunt factaque chorea velut ordinata processione redeunt 14) post exibitam sancto reverenciam.

Vidimus quoque porcos oves et arietes et verveces ad altare sanctissimi confessoris Antonii oblatos proprie motu velut hoc 15) a magistro acceperint. 16) passim genua coram altari incurvare quasi virtute divina ad id edoctos.

 

________________

 

1)

me om. L 

2)

creata om. L 

3)

Domine probasti me & cognovisti me, tu cognovisti sessionem meam & substantiam meam

in inferioribus terrae. L 

4)

super illum locum om. L 

5)

altero (abbrev.) N 

6)

tueri L 

7)

spamus N 

8)

admittitur (contra sensum) N; amittitur L 

9)

desiderat L 

10)

umbratione L 

11)

iaciant L 

12)

et om. L 

13)

Brandarii L 

14)

redeunt Nc 

15)

hoc Nc 

16)

proprie ... acceperint. om. L