Gervasius Tilleberiensis
ca. 1160 - 1234/1235
|
Otia imperialia
Primi libri decisio
|
________________________________________________________________
|
|
VII. De ornamentis aeris et ventis (Nc)
Ornavit Deus aerem quinta die et aquam volatilia dans aeri natatilia dans aquis utraque tamen ex 1) aquis orta sunt facilis enim transitus est aque in aerem per attenuationem; ut apparet in aqua que per ebullitionem resolvitur in fumum. Et aer facile spissatur in aquam. 2) ut in uligine terre perpendimus que ventis in altum agitata densescit in pluviam.Aeri ergo ventos contribuimus ex opposita sibi regione spirantes. de quibus poeta. Imminet his aer qui quanto pondere terre. pondere aque levior tanto est /f.6vb honerosior igne. illic et nebulas illic consistere nubes iussit et humanas motura tonitrua mentes et cum fulminibus facientes fulgura ventos.Ventus autem nihil aliud est quam aer commotus et agitatus. unde aeris fluctus dici potest.Porro ventorum quatuor sunt principales. qui octo habent collaterales. Cardinalis est et principalis Subsolanus in oriente. Zephirus vel Favonius in occidente. Boreas ad septentrionem. Auster ad meridiem.Ovidius tamen. eurum posuit pro subsolano cum ait.Cum lanient mundum tanta est discordia fratrum.Eurus ad auroram Nabatheaque regna recessitPersidaque 3) et Indis 4) iuga subdita matutinis.Vesper et occiduo que littora sole tepescunt.Proxima sunt Zephiro Sciticam 5) septemque trioneshorrifer invasit Boreas. Contraria tellus.nubibus assiduis pluviaque 6) madescit ab Austro.His inquam collaterales iungunturEurus. Subsolanocui Euro. auster 7) quasi Austro proximus.item Austro ex altero latere Austroafricus. 8)cui Africus. 9) Zephiro 10) proximusZephiro. Choruscui Circius Borree proximus.Unde illud... Non Corus in illumius habet aut Zephirus, solus sua littora turbatCircius.Borree. Aquilo cui proximus Vulturnus de quo illud.Flat. volat. et pugnat Vulturnus stillat et undat.
________________ Siticam N, comp. Sithicam Nc pro Skitikam N, collatio (prefatio) Zephyrus L |