Gervasius Tilleberiensis
ca. 1160 - 1234/1235
|
Otia imperialia
Primi libri decisio
|
________________________________________________________________
|
|
III. De dispositione Chaos (Nc)
Videns ergo Deus confusa parum profutura ad discreta generanda si non essent ipsa discreta velut ad operandum lucerna accensa. fecit lucem quam tradunt nubem lucidam fuisse illuminantem superiorem mundi partem claritate tenui ut apparere solet in aurora.Et divisit lucem a tenebris. dispositione distingente ea per loca et 1) tempora quasi diversis hemisperiis sibi et 2) regione respondentibus sicque luce migrante sub terris. tenebrisque subortis et iterum redeunte luce 3) super molem congestam. factus est dies primus a dian 4) Greco quod est claritas sicut nox a noctui 5) quod est obscurum.Secunda die disposuit Deus superiora mundi sensilis 6) constituitque celum quod tegit omnia. et firmamentum inter aquas ut diximus stabiluit. 7)Hoc die tradunt Ebrei angelos cecidisse. Unde in ecclesia 8) feria secunda missam de angelis ad laudem stantium canit ecclesia.Tradunt alii factam esse divisionem angelorum quando divisit Deus lucem a tenebris quasi bonos appellans lucem 9) et malos. tenebras. nec pretereundum quod Iudei VII. celos distinguunt unicuique suum nomen contribuentes 10) et VII. 11) terras quas ut aiunt David fundamenta montium 12) vocat sacro septenario totum assignantes.Tertio die congregavit aquas sub firmamento. et terra paululum subsidens sicut matrix ipsas conclusit et sic que humus antea propter circumfusum humorem dici potuit. 13) nunc 14) arida dici potuit ab ariditate et 15) terra quia teritur.Hiis fatis respondit poeta cum diceretFrigida pugnabant calidis. ac humida siccis.mollia cum duris. sine pondere habentia pondus.Hanc deus et melior litem natura diremit.Nam celo terras et terris abscidit undas 16) /f.5rb et liquidum spisso secrevit ab aere celumtum freta diffudit.et post pauca.Addidit et fontes et stagna immensa lacusqueflumina et 17) obliquis cinxit declivia ripis. 18)que diversa locis partim sorbentur ab ipsa 19)in mare perveniunt partim.Addidit et tertio diei. ut germinaret terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum.Ex hoc arbitrantur plerique mundum factum in vere. quia tunc omnia virent. Alii sentiunt in Augusto sub Leone quia subiungitur lignum faciens fructum sed in Martio 20) factum docet ecclesia.Ovidio fortassis innittitur illa veris opinio. quando dixit.Ipsa quoque immunis rastro que 21) intacta nec ullissaucia vomeribus per se dabat omnia tellus.Ver erat eternum.
________________ altern. var.: noctiu N ; *** (ast. desper.) L unicuique nomen suum tribuentes L VII. celos ... et VII. Nc, haplographia in N, corrig. Nc Nam coelo terras, terris abscidit & undas L rastroque cum Ovidio L; (que N ut pron. rel.) |