BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gervasius Tilleberiensis

ca. 1160 - 1234/1235

 

Otia imperialia

 

Primi libri decisio

 

________________________________________________________________

 

 

 

IV. De dispositione aeris (Nc)

 

DE dispositione celi et terre. nihil credendum est esse pretermissum. nihil incompositum. Ideoque quamvis de aere non sit specificatum sane intelligenti non fuit omissum. Dispositus enim est cum ab aquis liber notam nobis formam accepit quod apud philosophos indubitatum est.

Unde poeta cum celum igneum quasi siderium premisisset 1) subiunxit

Proximus est aer celo levitate locoque

densior his tellus elementaque grandia traxit.

et pressa est gravitate sui. circumfluus humor

ultima possedit solidumque 2) cohercuit orbem.

Notantur per hoc quatuor elementa sic dicta quia sunt yle ligamenta. ex quibus constant.

Sunt autem in modum circuli in se revoluta dum ignis in aerem aer in aquam aqua in terram 3) convertitur. Rursum terra in aquam. aqua in aerem. aer in ignem commutatur. ut ait Ovidius Hec velut innodatis brachiis sibi connectuntur. dum frigida frigidis calida calidis sociantur Aqua frigida et humida. aeri humido. /f.5va aer humidus et calidus. igni calido. ignis calidus et siccus. terre sicce.

Deputantur autem terre gradientia. aque natantia. aeri volantia. igni radiantia.

 

________________

 

1)

premissiset N 

2)

solidum Nc pro suppunct. secdumque N 

3)

ignem L