BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gervasius Tilleberiensis

ca. 1160 - 1234/1235

 

Otia imperialia

 

Primi libri decisio

 

________________________________________________________________

 

 

 

II. Diversitas opinionum et confusio 1) Albigensium. (Nc)

 

CReavit ut dixi Deus celum et terram non ex preiacente materia non ex yle quam coeternam Deo et ideis Plato conscripsit non quod duo sint coeva mundus et opifex qui ex duobus principiis materia scilicet et forma operatus est sine principio et operatur 2) sine fine ut ait Aristoteles non quod duo fuerint 3) omnium primordia inane et athomus /f.4rb quasi natura quasdam athomos conflaverit in terram alias in aquam congesserit 4) alias in ignem extulerit ut ait Epicurus sed sola dispositione providentie sue dixit et fecit omnia quecumque voluit in celo 5) terra mari et in omnibus abissis.

Simul creavit in dispositione providentie sue 6) non hoc prius 7) illud posterius non hoc solus illud cum alio non hoc plenius illud imperfectius.

Quod ergo semiplenum defectivumque nascitur aut producitur non ex deffectu provenit artificis apud 8) quem nihil imperfectum nihil maius aut minus sed ex diminutione procedit seminis aut sementis. Quis enim consiliarius opificis fuit. quis perficit quod apud eum reputant 9) imperfectum. mendaces heretici delitescant adhereant faucibus suis Albicensium lingue qui dicunt duos esse deos 10) Bonum. a quo bona. malum. a quo pugnitiones malorum.

Bonus ut inquiunt perfecta creavit non peritura. celum celorum et angelos. Malus corrupta corpora 11) creavit sublunaris regionis fecit opera talionem indixit pro facinore iusticiam exercet cum sanguinis effusione. malus facit 12) terram motu meretricie conceptionis germinare. Bonus in altis sedet dimittit pecata non punit.

Moysi locutus est deus ille malorum. Evangelium loquitur deus alter bonorum in apostolis 13) bonus erat. In nostris sacerdotibus ut aiunt. Regnat malus

Proh Pudor. prophetas dampnant. apostolos predicant. sacramenta nostra derident. et quasi sparsi velleris oves inter se contendunt. Dum renuis tu. quod 14) petit alter inter se diversi in opinionibus suis et adversi scisuras faciunt. profecto audite miseri et infelices. apostolum inducentem illud Davidis 15) in auctoritatem. In principio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt celi 16) ipsi peribunt /f.4va tu autem permanebis.

Si propheta a malo deo cum celo et terra factus est et non potest arbor mala fructus bonos facere. ut quid apostolus ad epistole sue firmamentum producit verba malorum. quasi fructus sit bonus de arbore mala? sed et apostolus arbor bona est et ita ab alio deo creatus quam nos aut prophete 17) aut si arbor mala est fructus verborum 18) respicite qui ex eo sunt et ipsum reprobate qui ex malo patre bonus fructus est

Quibus inquam dixit Dominus. Ego sum vitis vos palmites. si bonis hominibus ergo ex humana corruptione nati bonos fructus facere possunt. si malis ergo mali et a malo deo facti. palmites sunt bone vitis que est Christus. sed et ut 19) quid Christus in evangelio David 20) producit in testimonium 21) de Christo cum ait. dixit Dominus domino meo sede ad dextris meis. 22)

Sic et loquens ad Iudeos ait. Ego dixi dii estis et filii excelsi omnes cum non possit ut ipse Christus dicit solvi scriptura? 23) Aut ergo filii estis excelsi cum Iudeis et Christianis aut solvitur scriptura? 24)

Audite miseri simbolum apostolicum credo in Deum creatorem celi et terre. Sed et in ipsa oratione Dominica subicitur Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra. De opere mali dei que potuit esse boni dei voluntas nisi ut pereat memoria eius consonitu 25) Dominus autem in eternum permaneat. 26)

David aut 27) arbor mala fuit et ita aut Christus non est ex David quod evangelio refragatur. aut Christus bonus fructus est 28) ex arbore mala aut Davit arbor bona est. et ita admittenda 29) sunt verba eius cum dicit. Confitemini Domino quoniam bonus. quoniam in eternum misericordia eius. 30) Qui fecit celos in intellectu lunam et stellas et cetera. Si bonus dominus et idem deus bonus 31) hoc fecit. 32)/f.4vb quid deum malum hec dixisti 33) operatum?

Attendite infelices quod gentiles sanius 34) de Deo sentiunt quam vos qui Christianos 35) vos dicitis. Estque Dei sedes ubi terra et pontus et aer et celum et virtus. superos quid querimus ultra? Iupiter est quodcumque vides. quocumque moveris. Iupiter enim quasi iuvans omnium pater. Deus est omnia in omnibus.

Quam et mendaces filii hominum in stateris 36) credite Deum 37) qui dixit celum et terram ego impleo; 38) creasse celum et terram terram utique ab initio inanem et vacuam. quia inutilem et infructuosam et ornatu suo vacuam.

Hanc confusam machinam mundialem velut primordialem materiam nunc ylem. 39) nunc chaos nunc terram. nunc abyssum 40) nunc aquas nominant.

Unde in Genesi sequitur terra autem erat inanis et vacua et tenebre erant super faciem abyssi 41) id est lucis absentia. vel obscuritas quedam a Deo creata Unde in cathalogo creaturarum dicitur. Benedicite lux et tenebre Domino.

De hac massa philosophatus est poeta cum dixit

Ante mare et terras et quod tegit omnia celum

unus erat toto nature vultus in orbe

quem dixere chaos. rudis indigestaque moles

nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem

non bene iunctarum discordia semina rerum.

Spiritus autem Domini quasi consiliatrix 42) eius voluntas. ad dispositionem creatorum 43) ferebatur super aquas id est super factam congeriem sicut voluntas providi artificis fertur super materiam de qua suum formaturus est artificium.

Non hunc ergo spiritum dicimus animam mundi ut Plato. Sed Spiritum creantem de quo illud /f.5ra emitte spiritum tuum et creabuntur.

 

________________

 

1)

-usio modo legi potest in N; confutatio L cum titulis inter prefationem et cap.1 

2)

sine ... operatur Nc 

3)

fuerunt L 

4)

aquam congesserit Nc 

5)

in coelo et in terra, in mari L 

6)

suae providentiae L 

7)

non hoc prius Nc 

8)

apud Nc 

9)

reputavit L 

10)

Dominos L 

11)

corpora corrupta L 

12)

fecit L 

13)

in apostolocis bonis L 

14)

quae L 

15)

Davidis illud L 

16)

cit. in N abbrev., compl. cursive 

17)

propheta L 

18)

verborum om. L 

19)

ad L 

20)

David in evangelio L 

21)

testimonio L 

22)

cit. in N abbrev., compl. cursive 

23)

Virgula (interrogationis vel ut semikolon) in N 

24)

Virgula (interrogationis vel ut semikolon) in N 

25)

cum sonitu L 

26)

permanet in aeternum L 

27)

autem L 

28)

est om. L 

29)

admittanda N 

30)

cit. in N abbrev., compl. cursive 

31)

et idem est Deus bonus L 

32)

hoc L 

33)

dixistis L 

34)

sanius Nc 

35)

Christiani L 

36)

etc. L 

37)

Deum Nc 

38)

(qui ... impleo) L 

39)

hylen L 

40)

ylem et abyssum suprapunct. Ypsilon N 

41)

vide 40) 

42)

consiliatris N 

43)

creaturarum L