BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gervasius Tilleberiensis

ca. 1160 - 1234/1235

 

Otia imperialia

 

Primi libri decisio

 

________________________________________________________________

 

 

 

Incipit primi libri 1) decisio (Nc)

 

I. De origine mundi et eius creatione 2) (Nc) /

 

f.3ra

CUm 3) uniuscuiusque rei principium eius pars sit potentissima ad suscepte materie seriem ac contextum arbitror pertinere inter initia descriptionis mundane. primum pauca constituere de mundi creatione dispositione et ornatu quasi prolixioris tractatus preambula more cursorum sic mediocriter temperata. quod materiam amplius inquirendi prestare poterunt sciolis et fastidium non debebunt generare perfecte scientibus.

Enimvero imperialem decet celsitudinem ad instructionem 4) fidei laborantem ut summatim noverit quod in catholicis comprobet et confirmet et plantet 5) in hereticis quod reprobet pugniat 6) et evellat

Originem ergo mundi a divina ordinatione et creatione sumpsisse initium. Testatur Moyses cum dixit. In principio creavit Deus celum et terram.

Ordinavit Deus creanda previdendo que postea creata disposuit et de congesta materia separavit. Pater creavit in sapientia que est Filius operante Spiritu Sancto Unusquisque in Trinitate 7) Deus creata disposuit et disposita ornavit ac ordinavit. Hoc inquam fecit qui dixit et facta sunt. mandavit et creata sunt. in Filio et cum Filio qui se testatur esse principium cum dicit. Ego sum Alpha. et O(mega). 8) Ego principium qui eloquor 9) vobis.

Filius ergo principium temporis principium mundane creationis si enim ut ait Boetius fuit quando non fuit tempus. tempus 10) et mundus creatus in principio temporis coeva sunt unde sicut Deus solus eternus. ita mundus sempiternus quia semper id est per omne tempus eternus angeli quoque sempiterni. quia temporaliter eterni principium itaque ens sine principio. cum principio de principio in principio temporis creavit celum et terram. hoc est mundum.

Sane mundus, 11) nunc celum empireum, nunc mundus archetipus, nunc mundus sensilis 12), nunc sola regio sublunaris, nunc homo, /f.3rb nunc renovatio rerum eiusdem generis, mundus nuncupatur.

Empireum celum mundum dixerim propter sui munditiam. a pir Greco quod est ignis quasi eminens super celum igneum sive sidereum. Hoc quam cito factum statim dispositum est et ornatum id est sanctis angelis repletum super istud arbitror esse celum Trinitatis 13) ubi sola Trinitas habitat non localiter sed incircumscripte et inenarrabili gloria et inatingibili 14) de quo poeta. Innocencius Papa dixit mitte archana Dei celumque inquirere quid sit 15) de quo 16) Lucifer ens 17) in empireo. ascendam in celum et ero similis altissimo conspiciens enim Trinitatis pluralitatem in personis et equalitatem in Deitate cogitabat eadem ratione equalitatis. quartam posse superaddi personam et pro sue claritatis eminencia se id esse presumpsit.

Porro sub celo hoc est celum superempireon 18) in quo tradunt esse Christum hominem et ibidem gloriosam virginem secundum illud ecclesiasticum exaltata est sancta Dei genitrix super choros angelorum ad celestia regna. ubi cum Christo regnat in eternum hinc est quod ascendente Domino intuentibusque discipulis 19) in celum ecce duo viri hoc est angeli sub forma virili adstiterunt iuxta illos. qui dixerunt. Viri Galilei quid statis aspicientes in celum. quasi obliti quid facere debeatis? Hic Iesus 20) qui assumptus est a vobis in celum. sic veniet quemadmodum vidistis eum ascendentem in celum. 21) sic enim baiulis nubibus videbitis in aere ad iudicium venientem.

Ideo quippe apparuerunt angeli. ut Dominum vere in celum ascendisse demonstrarent scilicet in regionem supereminentem regioni angelorum non sicut Elias qui raptus in curru igneo ascendit ad sublunarem regionem nec eam transcendit. sed translatus in paradisum terrestrem qui adeo eminet quod pertingit ad sublunarem regionem. 22)

Sub empireo. celum est sidereum. vel ethereum quod firmamentum nominat Moyses. dicens de opere secundi diei fecit Deus firmamentum in medio aquarum quandam scilicet exteriorem mundi superficiem /f.3va ex aquis congelatis adinstar cristalli solidatam perlucidam et sensibilia intra se continentem. In hoc firmamento infixa sunt sidera. quod non tantum propter sui firmitatem firmamentum dicitur sed quia terminus est aquarum que super ipsum sunt firmus et intransgressibilis unde in psalmo. Extendens celum sicut pellem qui tegis aquis superiora eius et iterum. Et aque que super celos sunt laudent nomen Domini istud pro sui cameratione Greci dicunt. uranon. quod sonat palatum. 23) Diciturque celum id est quasi casa elios. 24) sol enim ipsi suppositus ipsum illustrat.

Hanc quoque camerationem 25) filosophus sumitatem ignis intellexit. Cum enim ignis non habet quo ascendat circumvolvitur ut in clibano patet.

De hoc igne dixit Ovidius

ignea convexi vis et sine pondere celi;

emicuit summaque locum sibi legit in arce. 26)

Summa dixit. quia celi empirei notitia ad philosophos non pervenit. Sane celo sidereo subiungitur celum aereum in quo sancti habitant usque ad iudicium et in eius confinio est infernus malorum ut infra decisione tertia titulo de mortuo sub hoc est celum animantium 27) quod terram contingit et humectat. de quo illud evangelii aves celi 28) comederunt illud et in cantico puerorum. Benedicite volucres celi Domino.

Est et 29) septimum celum in quod transferuntur 30) sancti post iudicium de quo scriptum est quod 31) erit celum novum et terra nova cum de aliis celis a sublunari regione inferioribus 32) dicatur celum et terra transibunt verba autem mea non preteribunt 33) ut dicitur super illum versum psalmi ipsi peribunt tu autem permanebis et in glosa super Marcum hoc Gregorius in dialogo. videtur velle quod sancti statim celum intrant et post iudicium id solum plus habebunt quod corporis recipient beatitudinem. 34)

Ad hoc mundus sen/f.3vbsilis 35) mundus dicitur a Grecis pan a filosophis omne.

Constatque ex quatuor elementis qui et terra dicitur velut materia omnium corporum 36) secundum illud celum et terram ego impleo. et iterum In principio tu Domine terram fundasti. est autem ad exemplum archetipi mundi secundum quod legitur. Qui manet in eternum creavit omnia simul.

Mundus quoque sublunaris regio nominatur quia hic sola. animantia nobis nota habet.

Hic quoque mundus dicitur nunc per species et formas sex dierum distinctus. secundum quod legitur. Viditque Deus cuncta que fecerat et erant valde bona nunc dicitur ab uno ad aliud traductus ut est homo ab homine pecus ab alio pecore 37) arbor a sua semente secundum quod scriptum est Pater meus usque modo operatur. sane mundus a motu quo semper movetur sic dicitur. cuius figura 38) rotunda est ad modum pile et instar habet ovi 39); elementis distinctus. Ovum quippe exterius undique testa circumcluditur. albumen 40) vero testa circumcluditur 41) et vitellum albumine. vitello vero gutta pinguedinis 42) in qua vis germinis consistit.

Sic mundus celo quippe ut testa purus ether. Puro ethere turbidus aer turbido aere terra que est materia germinis circumcluditur in summa homo mundus appellatur. quia in se totius mundi representat ymaginem. habens esse cum lapidibus vivere cum arboribus sentire cum animalibus et 43) discernere cum angelis

Unde Dominus in evangelio hominem omnem 44) dicit creaturam cum ait ite predicate omni creature. Et Grecus hominem microcosmum hoc est minorem mundum appellat. 45)

Mundus quoque renovatio dicitur per eiusdem generis diversas species Unde illud. Ecce ego nova facio omnia et alibi et erit celum novum /f.4ra et terra nova. 46)

Has sane varias mundi appellationes innuit evangelista pro magna parte cum ait. Erat lux vera que illuminat omnem hominem. Venit in hunc mundum In mundo erat et mundus per ipsum factum est. et mundus eum non cognovit. 47) Filius enim hominis in terra visus est a mundo 48) enim celesti egressio eius ad mundum terrenum. et cum hominibus conversatus est per quem mundus factus est dicente propheta in principio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuorum sunt celi 49) et mundus hoc est homo eum non cognovit quando in propria venit et sui eum non receperunt.

Venienti quippe Christo sidera famulantur. occurrunt angeli. terra fontem olei producit. bos et asinus cedunt. arbores procedenti ramos et flores producunt. Imperanti obediunt et venti et mare 50) aqua pedibus anbulantis subiecta firmatur immundi spiritus obsessos deserunt.

Sol et Luna morienti compatiuntur. petre scinduntur corpora sanctorum occurrunt 51) ab ipsis 52) in tenebras redit. Infernus ululans predam reddit.

Solus homo omnium malorum ipse coagulum coagulatum cor habens (...) semper feliciter usus precipiti 53) cursu bellorum et tempore rapto.  54) dampnat mundi factorem. Vitam adimens illi per quem vivit. et sine quo eius vivere mori est.

Qui ponit nubes ascensum suum et ambulat super pennas ventorum misero homini 55) clamat. Micius inveni quam te genus omne ferarum. Tantum ausus 56) scelerum non Sirtis barbara quantum dilicie 57) fecere tue.

 

________________

 

1)

prima L 

2)

Incipit ... mundus NcL; Incipit ... infra inscript. capituli L 

3)

Dum L 

4)

ministrationem L 

5)

comprobet, confirmet et platet L 

6)

muniat L; comp. pugniat N 

7)

Unitate L 

8)

Alpha et O. L; Omega exotice in N 

9)

qui et loquor cum Vulgata L 

10)

principium ... tempus Nc 

11)

mundus om.L 

12)

sensibilis L; bi suppunct. in N 

13)

Trinitatis Nc  

14)

inenarrabili et inatingibili gloria L 

15)

poeta. Innocencius ... quid sit Nc 

16)

de quo Nc, vide p): de-quo-Haplographia in N, corrig. Nc 

17)

aiens L 

18)

superempireum L 

19)

dicipulis N 

20)

Christus L; IHS cum Vulgata N 

21)

cit. in N abbrev., compl. cursive 

22)

nec ... regionem. Nc; (non ... regionem) L 

23)

palatium L 

24)

Dicitur quoque caelum quasi kath helion L; Helios in N indeclin. 

25)

cameratione N 

26)

legit NL; fecit in arce Ovidius; marg. de diluvio in fine Nc (sub textu) 

27)

aqueum L 

28)

celi om. L 

29)

et om. L 

30)

in quo transferentur L 

31)

quod om. L 

32)

et sublunari regione inferius L 

33)

pertransibunt L 

34)

ut dicitur ... beatitudinem om. L 

35)

sensibilis dicitur L 

36)

eorum L 

37)

homo a homine, pecus a pecore L 

38)

Forma eius L 

39)

ovu N 

40)

album L 

41)

circumcl. om. L 

42)

pinguedini L 

43)

et om. L 

44)

omnem hominem L 

45)

appellabat L 

46)

et nova terra L 

47)

cit. in N abbrev., compl. cursive 

48)

mundo Nc 

49)

cit. in N abbrev., compl. cursive; L: Tu Domine terram fecisti in principio, et omnia sunt in te condita. 

50)

Imperanti ... mare Nc 

51)

resurgunt L 

52)

Abyssus L; abip-is (abipsis) N diffic. leg. abysis vel abissis, videlicet haplographia ab abissis;

sed vide infra in omnibus abissis et abyssum vel abyssi. 

53)

precipiti Nc 

54)

temporum raptorum L (contra Lucanum) 

55)

misero quippe homini L 

56)

ausus cum Lucano N; ausa est L 

57)

deliciae cum Lucano L