BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 111v   col. 2

 

 

 

 

 

nec alius lationis, sed astrorum gratia. Nam si fuerit latio lationis gratia, et illam alterius gratia oportebit esse. Quare quoniam non possibile est in infinitum, finis erit omnis lationis latorum aliquid divinorum corporum secundum celum.

Quod autem unum celum, manifestum. Si enim plures essent celi ut homines, foret principium quod circa unumquodque specie unum, numero vero multa. Sed quecumque sunt numero multa, materiam habent; una enim et eadem ratio multorum, ut hominis, Socrates vero unus. Quod quid autem erat esse non habet materiam, primum; entelechia enim. Unum igitur et ratione et numero primum movens immobile ens; et motum ergo semper et continue unum solum; unum ergo solum celum.

{1074b} Tradita sunt autem senioribus et antiquis in fabule figura dimissa posterioribus, quia dii sunt hii et continet divinum naturam universam. Reliqua vero fabulose iam adducta sunt ad persuasionem multorum et ad oportunitatem ad leges et conferens. Conformes enim hominibus hos et aliorum animalium quibusdam similes dicunt, et hiis altera consequentia et dictis similia. Quibus si quis separans id accipiat solum quod primum, quod deos existimaverunt primas substantias esse, divine utique dictum esse putabit, et secundum verisimilitudinem sepe inventa ad possibile unaquaque et arte et philosophia et iterum corruptis, et has opiniones illorum quasi reliquias usque nunc salvatas esse. Patria quidem igitur opinio et que primis in tantum nobis manifesta solum.

 

[9] Que autem circa intellectum habent quasdam dubitationes. Videtur quidem enim apparentium divinissimum; quomodo vero habens talis erit utique, habet quasdam difficultates. Nam sive