|
Pal.lat.1031, fol. 111v col. 1
|
|
|
|
|
est redditurus. Reliquis vero planetis singulis unam.
Necesse autem, simul posite omnes apparentia sunt redditure, {1074a} secundum quodlibet errantium alteras speras una minores esse revolventes et ad idem restituentes positioni primam speram semper inferius ordinati astri; sic enim solum contingit planetarum lationem omnia facere. Quoniam ergo in quibus quidem ipsa feruntur speris hee quidem octo hee autem V et XX sunt, harum autem solas non oportet revolvi in quibus infime ordinatum fertur, que quidem revolvunt eas que sunt primorum duorum sex erunt, que autem eas que sunt posteriorum quatuor, XVI; omnium itaque numerus et ferentium et revolventium eas LV. Si autem lune et soli non addiderit quis quos diximus motus, omnes spere erunt VII et XL.
Pluralitas quidem igitur sperarum tanta sit. Quare et substantias et principia immobilia et sensibilia tot rationabile existimare; necessarium enim dimittatur fortioribus dicere. Si autem nullam possibile esse lationem non ordinatam ad astri lationem, amplius autem omnem naturam et omnem substantiam impassibilem et secundum se optimum sortitam finem esse oportet existimare, nulla erit preter has altera natura, sed hunc substantiarum numerum est esse necesse. Si enim essent alie, moverent utique ut finis existentes lationis. Sed alias quidem esse lationes impossibile est preter dictas. Hoc autem rationabile ex latis existimare. Nam si omne ferens lati gratia natum est, et latio omnis lati est alicuius, nulla latio sui gratia erit
|
|