BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 111r   col. 2

 

 

 

 

 

vero de nulla substantia, puta que circa numeros et geometriam. Quod quidem igitur plures sint eorum que feruntur lationes, manifestum est et parum attingentibus; pluribus enim quam una astrorum errantium unumquodque fertur. Sed quot sint hee, nunc quidem et nos que dicunt mathematicorum quidam attentionis gratia dicimus, ut mente aliqua pluralitas determinata suscipiatur. Reliquum vero hec quidem querentes ipsos oportet, illa vero interrogantes querentibus, quid videatur preter modo dicta ab ea tractantibus, amare quidem utrosque, persuaderi vero certioribus.

Eudoxus quidem igitur solem et lunam utriusque lationem in tribus posuit esse speris, quarum primam aplanorum astrorum esse, secundam autem secundum eum qui per medium zodiaci, tertiam autem secundum obliquatum in latitudine animalium; in maiori autem latitudine obliquari secundum quem Luna fertur quam secundum quem Sol. Errantium vero astrorum in quatuor cuiusque speris. Quarum primam quidem et secundam illis eandem esse; et enim eam que est aplanorum que omnes est ferens, et eam que sub ea ordinata et secundum eum qui per medium zodiaci lationem habentem communem omnium esse. Tertie vero omnium polos in eo qui permedium animalium esse. Quarte autem lationem secundum obliquatum ad medium huius. Esse vero tertie spere polos aliorum quidem proprios, Veneris vero et Mercurii eosdem.

Callippus autem positionem quidem sperarum eandem posuit cum Eudoxo, hoc est distantiarum ordinem, pluralitatem vero ei quidem que Iovis et ei que Saturni eandem cum illo dedit, Soli vero et Lune duas existimabat adhuc apponendas esse speras, apparentia quis