|
Pal.lat.1031, fol. 112r col. 1
|
|
|
|
|
non intelligat, quid utique erit venerabile? Sed habet quemadmodum [ut] dormiens. Siue intelligat, huius vero aliud principale, non enim est hoc quod est sua substantia intelligentia, sed potentia: non utique erit optima substantia; per intelligere enim honorabile ei inest. Amplius autem sive intellectus sit sua substantia sive intelligentia, quid intelligit? Aut enim se ipsum aut alterum aliquid; et si alterum aliquid, aut idem semper aut aliud. Utrum ergo differt aliquid aut nichil, intelligere bonum aut contingens? Aut et inconveniens meditari de quibusdam? Palam ergo quod divinissimum et honoratissimum intelligit, et non transmutatur; in indignius enim transmutatio, et motus quidam iam tale. Primum quidem igitur si non est intelligentia sed potentia, rationabile est laboriosam esse ei continuationem intelligentie. Deinde palam quia aliud aliquid erit dignius quam intellectus, scilicet intellectum. Et enim intelligere et intelligentia inerit et indignissimum intelligenti. Quare fugiendum hoc, et enim non videre quedam dignius quam videre; non si sit optimum intelligentia. Se ipsum ergo intelligit, siquidem est potentissimum, et est intelligentia intelligentie intelligentia.
Videtur autem semper alius scientia et sensus et opinio et meditatio, ipsius autem in accessorio. Amplius si aliud est intelligere et intelligi, secundum quid ei ipsum bene inest? Non enim idem esse intelligentie et intellecto. Aut in quibusdam scientia res. {1075a} In factivis quidem sine materia, substantia enim et quod quid erat esse; in theoricis vero ratio res et intelligentia. Non altero igitur existente eo quod intelligitur et intellectu, quecumque non materiam habent, idem erunt,
|
|