|
Pal.lat.1031, fol. 108v col. 1
|
|
|
|
|
[non] manet; est igitur aliquid tertium preter contraria materia. Si itaque transmutationes sunt quatuor, aut secundum quid aut secundum qualitatem aut secundum quantitatem aut ubi, et generatio quidem simplex et corruptio secundum hoc, et augmentum et detrimentum que secundum quantitatem, alteratio autem que secundum passionem, latio autem que secundum locum, in contrarietates utique erunt eas que secundum unumquodque transmutationes. Necesse itaque transmutari materiam potentem ambo. Quoniam autem duplex est ens, transmutatur omne ex potentia ente in actu ens, ut puta ex albo potentia in actu album; similiter autem in augmento et detrimento. Quare non solum secundum accidens contingit fieri ex non ente, sed et ex ente fiunt omnia, potentia quidem ente, ex non ente vero actu. Et hoc est Anaxagore unum; dignius est enim quam «simul omnia» – et Empedoclis mixtura et Anaximandri et ut Democritus ait – «nobis erant omnia potentia, actu vero minime». Quare materiam utique erant tangentes. Omnia vero materiam habent quecumque transmutantur, sed aliam; et sempiternorum quecumque non generabilia mobilia autem latione, verum non generabilem habent, sed unde quo.
Dubitabit autem utique aliquis ex quali non ente est generatio; tripliciter enim non ens. Si itaque aliquid est potentia, at tamen non ex quocumque sed alterum ex altero. Neque sufficiens quia simul res omnes; differunt enim materia, quoniam quare infinita facta sunt sed non unum? Intellectus enim unus; quare si et materia una,
|
|