BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 108v   col. 2

 

 

 

 

 

[una,] illud factum est actu cuius materia erat potentia. Tres vero sunt cause et tria principia: duo quidem contrarietas, cuius hoc quidem ratio et species illud vero privatio, tertium autem materia.

 

[3] Postea quia nec fit materia nec species, dico autem ultima. Omne namque transmutat aliquid et ab aliquo {1070a} et in quid. Quo quidem, primo movente; cuius vero, materia; in quod vero, species. In infinitum ergo sunt, si non solum es fit rotundum sed et ipsum rotundum aut es; necesse est itaque stare.

Postea quia queque ex univoco fit substantia; nam et que sunt natura substantia et alia. Aut enim arte aut natura fiunt aut fortuna aut casu. Ars igitur principium est in alio, natura autem principium in ipso (homo namque hominem generat), relique vero cause horum privationes.

Substantie autem tres sunt, materia quidem hoc aliquid substantia in apparere; nam quecumque tactu et non connascentia, materia et subiectum. Natura vero hoc aliquid in quam et habitus quidam. Amplius tertia que est ex hiis singularis, ut Socrates et Callias. Igitur in quibusdam hoc non est preter compositam substantiam, ut domus species, si non ars; nec est generatio et corruptio horum, sed alio modo sunt et non sunt domus que sine materia et sanitas et omne quod secundum artem. Sed siquidem, in eis que sunt natura. Quapropter non male Plato ait quia species sunt quecumque natura, siquidem sunt species alie horum, ut ignis, caro, caput; omnia enim materia sunt, et eius que maxime substantie ultima.

Moventes quidem igitur cause velut prius facte existentes, que autem ut ratio simul. Quando enim sanatur homo, tunc et sanitas est, et figura eree spere simul et erea spera. Autem et posterius