BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 108r   col. 1/2

 

 

 

 

 

[1] {1069a} De substantia quidem theoria est; nam substantiarum principia et cause queruntur. Et enim si ut totum quoddam omne, substantia est prima pars; et si eo quod consequenter, et ita primum substantia, deinde qualitas aut quantitas simul autem nec entia ut est simpliciter dicere hec, sed qualitates et motus, qua et non album et non rectum; dicimus enim esse et hec, ut puta est non album amplius nichil aliorum separabile.

Testantur autem et antiqui opere; nam substantie querebant principia et elementa et causas.

Qui quidem nunc universalia substantias magis ponunt; nam genera universalia, que dicunt principia et substantias esse magis propter logice inquirere. Qui vero antiquitus particularia, ut ignem et terram, sed non commune, corpus.

Substantie vero tres sunt, una quidem sensibilis, cuius alia quidem sempiterna alia corruptibilis, quam omnes confitentur, ut plante et animalia – sempiterna autem, cuius elementa necesse est accipere, sive unum sive multa. Alia vero immobilis. Hanc dicunt quidam separabilem esse, hii quidem in duo dividentes, alii in unam naturam species ponentes et mathematica, alii horum mathematica solum. Hic quidem naturalis {1069b} (cum motu enim), et hec alterius, si nullum ipsis principium commune est.

Sensibilis vero substantia mutabilis. Si autem mutatio est ex oppositis aut mediis, oppositis autem non omnibus (non album enim vox), sed ex contrario, necesse subesse quid mutabile in contrarietatem; non enim contraria transmutantur.

 

[2] Amplius hoc quidem manet, aliud vero contrarium non