BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carmina Burana

ca. 1230

 

Carmina potoria

 

201   202   203   203a    204    205    206    207    208   209   210   

211   211a   212    213    214    215    215a    216    217   218   219   

220   220a   221    222    223    224    225    226

 

________________________________________________________________

 

 

 

201

 

I.

Tu das, Bacche, loqui, tu comprimis ora loquacis,

Ditas, deditas, tristia leta facis.

Concilias hostes, tu rumpis federa pacis,

Et qui nulla sciunt, omnia scire facis.

Multis clausa seris tibi panditur arca tenacis;

Tu das, ut detur, nil dare posse facis.

Das ceco visum, das claudo crura salacis:

Crederis esse deus, hec quia cuncta facis.

 

II.

Ergo bibamus,    ne sitiamus,    vas repleamus.

Quisque suorum    posteriorum    sive priorum

Sit sine cura    morte futura    re peritura.

 

III.

Pone merum et talos, pereat, qui crastina curat.

App. Verg., Copa 37

 

IV.

Bacchus erat captus    vinclisque tenacibus aptus;

Noluit ergo deus    carceris esse reus.

Ast in conclavi    dirupit vincula suavi

Et fractis foribus    prodiit e laribus.

 

 

carm. 201/202

 

 

202

 

1.

O potores exquisiti,

licet sitis sine siti,

en bibatis expediti

et scyphorum inobliti!

scyphi crebro repetiti

non dormiant,

et sermones inauditi

prosiliant.

 

2.

Qui potare non potestis,

ite procul ab his festis!

procul ite! quid hic estis?

non est locus hic modestis.

inter letos mos agrestis

modestie

index est et certus testis

ignavie.

 

3.

Si quis latitat hic forte,

qui recusat vinum forte,

ostendantur ei porte!

exeat hac de cohorte!

plus est nobis gravis morte,

si maneat;

sic recedat a consorte,

ne redeat.

 

4.

Vina qui non gustat pura,

miser vivat et in cura!

vino sors lenitur dura,

procul ergo sit mixtura!

multum enim contra iura

delinquitur,

cum hec dei creatura

corrumpitur.

 

5.

Dea deo ne iungatur!

deam deus aspernatur;

nam qui Liber appellatur,

libertate gloriatur.

virtus eius adnullatur

ad pocula,

et ad mortem infirmatur

ex copula.

 

6.

Cum regina sit in mari,

dea potest appellari,

sed indigna tanto pari,

quem presumat osculari.

numquam Bacchus adaquari

se voluit,

neque libens baptizari

sustinuit.

 

7.

Pure sequor tam purarum

puritatem personarum,

quia constat omne rarum

raritate magis carum.

ut in vino vis aquarum

non proficit,

sic in aqua vini parum

non sufficit.

 

8.

Cura Bacchus et sopore

corda pio solvit more.

sumpto Baccho meliore

dulcis sapor est in ore;

vini constat ex sapore

letitia,

recalescit in amore

mens saucia.

 

 

203

 

1.

Hiemali tempore,

dum prata marcent frigore

et aque congelescunt,

concurrunt in estuario,

qui regnant cum Decio

et postquam concalescunt,

socius a socio    ludens irretitur.

qui vestitus venerat,    nudus reperitur.

hei, trepidant divitie,

cum paupertas    semper servit libere.

 

2.

Salutamus, socii,

nos, qui sumus bibuli,

tabernam sicco ore.

potemus alacriter!

scyphi impleantur iugiter!

ludamus solito more!

plana detur tabula!    sortes concedantur!

pro nummis et pro poculis    vestes mutuantur.

hei, nunc appareat,

cui sors magis    aut Fortuna faveat!

 

3.

† Mox stupam egreditur,

a Chaldeo recipitur,

eius commilitone.

quassantur mandibole,

nudus clamat: «ve ve ve!»

currunt dentes in agone.

«o infelix nimium!    cur venis de calore

decantans regem martyrum    deferens in ore?»

hei, hec est regula,

per quam nobis    cutis erit morbida.

 

 

203a

 

Vns seit uon Lutringen Helfrich,

wie zwene rechen lobelich

ze saemine bechomen:

Erekke unde ovch her Dieterich;

si waren beide uraislich,

da uon sie schaden namen.

als uinster was der tan,    da sie an ander funden.

her Dietrich rait mit mannes chraft    den walt also unchunden.

Ereke der chom dar gegan;

er lie da heime rosse uil;    daz was niht wolgetan.

 

 

204

 

1.

Urbs salve regia,

Trevir, urbs urbium,

per quam lascivia

redit ac gaudium!

florescis, patria,

flore sodalium.

per dulzor!

Refl.

Her wirt, tragent her nu win,

vrolich suln wir bi dem sin.

 

2.

Trevir metropolis,

urbs amenissima,

que Bacchum recolis,

Baccho gratissima,

da tuis incolis

vina fortissima!

per dulzor!

Refl.

Her wirt, tragent her nu win,

vrolich suln wir bi dem sin.

 

3.

Ars dialectica

nil probat verius:

gens Teutonica

nil potat melius;

† et plus munifica

sua dans largius.

per dulzor!

Refl.

Her wirt, tragent her nu win,

vrolich suln wir bi dem sin.

 

4.

Iovis in solio

coramque superis

fuit iudicio

conclusum Veneris

rosam rosario

dari pre ceteris.

per dulzor!

Refl.

Her wirt, tragent her nu win,

vrolich suln wir bi dem sin.

 

5.

Quid est iocundius

presigni facie:

rosam rosarius

decorat hodie,

unde vox letius

sonat letitie!

per dulzor!

Refl.

Her wirt, tragent her nu win,

vrolich suln wir bi dem sin.

 

 

205

 

1.

Hospes laudatur,

si habunde datur,

ut bene bibatur,

et hoc propere.

Refl.

Deu sal sit vobiscum, o pecharie!

modo bibite,

sortes apponite!

 

2.

Iocus est generalis,

ubi potus est venalis,

quem vendit socialis

. . . femina.

Refl.

Deu sal sit vobiscum, o pecharie!

modo bibite,

sortes apponite!

 

3.

Pincerna tunc letatur.

habunde propinatur

. . . . . . . . . . . . . . .

. . . . . . . . . . . .

Refl.

Deu sal sit vobiscum, o pecharie!

modo bibite,

sortes apponite!

 

4.

. . . . . . . . . . . . .

de vino meliori

atque leniori

et hoc propere.

Refl.

Deu sal sit vobiscum, o pecharie!

modo bibite,

sortes apponite!

 

5.

Bacchus ad amorem

instigat iuniorem,

mente rigidiorem

et hoc propere.

Refl.

Deu sal sit vobiscum, o pecharie!

modo bibite,

sortes apponite!

 

6.

Hic est locus annalis

festumque natalis,

ubi liberalis

est ista regula.

Refl.

Deu sal sit vobiscum, o pecharie!

modo bibite,

sortes apponite!

 

7.

Cum ergo salutamus

vinum, tunc cantamus:

«te deum laudamus»

et hoc propere.

Refl.

Deu sal sit vobiscum, o pecharie!

modo bibite,

sortes apponite!

 

8.

Nos, qui propinamus

et vina portamus,

prius non bibamus,

donec dicamus:

Refl.

Deu sal sit vobiscum, o pecharie!

modo bibite,

sortes apponite!

 

9.

«Bacchus est suavis,

fit tamen sepe gravis

bibentibus incaute

ac immoderate.

Refl.

Deu sal sit vobiscum, o pecharie!

modo bibite,

sortes apponite!

 

10.

Proinde non omittatur,

sed lautius bibatur!

dignus iam mittatur

et hoc propere!»

Refl.

Deu sal sit vobiscum, o pecharie!

modo bibite,

sortes apponite!

 

11.

Ergo nos ludamus,

sortes proiciamus.

letanter bibamus

et hoc propere.

Refl.

Deu sal sit vobiscum, o pecharie!

modo bibite,

sortes apponite!

 

 

206

 

I.

Hircus quando bibit,    que non sunt debita dicit,

Cum bene potatur,    que non sunt debita fatur

 

II.

Cum bene sum potus,    tunc versibus effluo totus.

Cum sitio, siccor,    nec in hoc, nec in hec, nec in hic cor.

 

 

207

 

I.

Tessera, blandita fueras michi, quando tenebam,

Tessera perfida, concava, res mala, tessera grandis

 

II.

Tessera materies est omnis perditionis,

Tessera deponit hominem summe rationis.

 

III.

Sunt comites ludi    mendacia, iurgia, nudi,

Parva fides, furta,    macies, substantia curta.

 

IV.

Hi tres ecce canes    segnes, celeres et inanes

Sunt mea spes,    quia dant michi res    et multiplicant es.

Pignora cum nummis,    cum castris predia summis

Venantur; te predantur,    michi sic famulantur.

 

 

208

 

Littera bis bina    me dat vel syllaba trina.

Si michi dematur    caput, ex reliquo generatur

Bestia; si venter,    pennis ero tecta decenter.

Nil, si vertor, ero,    nil sum laico neque clero.

 

 

209

 

Roch, pedites, regina, senex, eques, insuper et rex,

Conflictus    vocat edictus    vos Martis ad ictus!

Vox sonat in Rama:    «Trahe tost, capra, concine, clama!»

Victus ab hoste gemat,    qui dum fit «Schach roch» † et hie mat.

 

 

carm. 209/210

 

 

210

 

1.

Qui cupit egregium    scachorum noscere ludum,

Audiat; ut potui,    carmine composui.

 

2.

Versibus in paucis    dicam sibi prelia litis:

Quattuor in tabula    bis loca sunt varia.

 

3.

Albescit primus,    rubet atque colore secundus,

Aut niger aut glaucus    pingitur aut rubeus.

 

4.

In primo rochus committere bella minatur

Statque secundus eques ludicra iura tenens.

 

5.

Tertius alficus custos regalis habetur;

Quartus rex renitet;    femina quinta sedet.

 

6.

Post illos procerum    revocabitur ordo priorum;

Procedit peditum    turba velox nimium.

 

7.

Stat pedes, et dextra    rapit et de parte sinistra,

Quem sibi diversum    cernit et oppositum.

 

8.

Et si quando datur tabule sibi tangere summa,

Regine solitum    preripit officium.

 

9.

Vir factus mulier regi ferus arbiter heret,

Imperat et regnat,    hinc capit, inde labat.

 

10.

Bella movent primi    pedites, labuntur et ipsi,

Et reliquis timidam    dant moriendo viam.

 

11.

Per spatium tabule    rocho conceditur ire

In qua parte velit,    si nichil obstiterit.

 

12.

Maior maiores    rapit et fallendo minores,

Sepius et minimis    fallitur a sociis.

 

13.

Belliger insignis,    prudens, celer, aptus et armis

Currit eques rapidus,    qua patet arte locus.

 

14.

Decipit insontes    socios et fraude carentes

Terret et insequitur,    hinc capit, hinc capitur.

 

15.

Alficus trivius,    cornuta fronte timendus,

Ante, retro comites    decipit invigiles.

 

16.

A dominis minimi, domini capiuntur ab imis

Sic mixti procerum;    turba perit peditum.

 

17.

Rex manet incaptus    subtracta coniuge solus;

Coniuge subtracta    rex manet in tabula.

 

18.

Sepius est mattus    servorum turbine septus

Et mattum suffert, si via nulla patet.

 

 

211

 

1.

Alte clamat Epicurus:

«venter satur est securus.

venter deus meus erit.

talem deum gula querit,

cuius templum est coquina,

in qua redolent divina.»

 

2.

Ecce deus opportunus,

nullo tempore ieiunus,

ante cibum matutinum

ebrius eructat vinum,

cuius mensa et cratera

sunt beatitudo vera.

 

3.

Cutis eius semper plena

velut uter et lagena;

iungit prandium cum cena,

unde pinguis rubet gena,

et, si quando surgit vena,

fortior est quam catena.

 

4.

Sic religionis cultus

in ventre movet tumultus,

rugit venter in agone,

vinum pugnat cum medone;

vita felix otiosa,

circa ventrem operosa.

 

5.

Venter inquit: «nichil curo

preter me. sic me procuro,

ut in pace in id ipsum

molliter gerens me ipsum

super potum, super escam

dormiam et requiescam.»

 

 

211a

Walther von der Vogelweide, Palästinalied

(ca. 1170 - ca. 1230)

 

Nu lebe ich mir alrest werde,

sit min sundeg ovge sihet

daz schone lant unde ovch div erde,

der man uil der eren gihet.

nu ist geschehen, des ih da bat,

ich pin chomen an die stat,

da got mennischlichen trat.

 

 

212

 

I.

Non iubeo quemquam sic perdere gaudia vite,

† Ut nimioque cibo debeat ipse mori.

 

II.

Sume cibum modice;    modico natura tenetur.

Sic corpus refice,    ne mens ieiuna gravetur.

 

 

213

 

1.

Sperne lucrum, versat mentes insana cupido.

2.

Fraude carete graves, ignari cedite doctis.

3.

Lusuri nummos animos quoque ponere debent.

4.

Irasci victos minime placet, optime frater.

5.

Ludite securi, quibus es est semper in arca.

6.

Si quis habens nummos venies, exibis inanis.

7.

Lusori cupido semper gravis exitus instat.

8.

Sancta probis pax est; irasci desine victus.

9.

Nullus ubique potest felici ludere dextra.

10.

Inicio furias; ego sum tribus addita quarta.

11.

Flecte truces animos, ut vere ludere possis.

12.

Ponite mature bellum, precor, iraque cesset.

 

 

214

Marbod Redonensis

(ca. 1035 - 1123)

 

Si preceptorum    superest tibi cura meorum,

Parce, puer, nugis,    dum rus colo tempore frugis.

Prefigam metas,    quales tua postulat etas;

Quas si transgrederis,    male de monitore mereris.

Contempto strato    summo te mane levato,

Facque legendo moram    quartam dumtaxat ad horam.

Quinta sume cibum,    vinum bibe, sed moderatum,

Et pransus breviter    dormi vel lude parumper.

Postquam dormieris,    sit mos tuus, ut mediteris.

Que meditatus eris,    tabulis dare ne pigriteris;

Que dederis cere,    spero quandoque videre.

Miseris huc quedam, –    facies, ut cetera credam.

Post hec i lectum,    cum legeris, ito comestum.

Post sumptas escas,    si iam monet hora, quiescas.

Si tempus superest,    post cenam ludere prodest.

Sub tali meta    constet tibi tota dieta.

 

 

215

Incipit Officium lusorum

 

I.

<Introitus:>

Lugeamus omnes in Decio, diem mestum deplorantes pro dolore omnium lusorum: de quorum nuditate gaudent Decii et collaudant filium Bacchi.

 

Versus:

Maledicant Decio in omni tempore; semper fraus eius in ore meo.

 

II.

Fraus vobis!

Tibi leccatori!

 

III.

Oratio:

Ornemus! Deus, qui nos concedis trium Deciorum maleficia colere: da nobis in eterna tristitia de eorum societate lugere. Per

 

IV.

Epistola:

Lectio actuum apopholorum. In diebus illis multitudinis ludentium erat cor unum et tunica nulla, et hiems erat, et iactabant vestimenta secus pedes accomodantis, qui vocabatur Landrus. Landrus autem erat plenus pecunia et fenore et faciebat damna magna in loculis accomodans singulis, prout cuiusque vestimenta valebant.

 

V.

Graduale:

Iacta cogitatum tuum in Decio, et ipse te destruet.

 

Versus:

Dum clamarem ad Decium, exaudivit vocem meam et eripuit vestem meam a lusoribus iniquis.

 

VI.

Alleluia.

 

Versus:

Mirabilis vita et laudabilis nichil.

 

VII.

Sequentia:

 

1.

Victime novali zynke ses

immolent Deciani.

 

2a.

Ses zinke abstraxit vestes,

equum, cappam et pelles

abstraxit confestim

a possessore.

 

2b.

Mors et sortita duello

conflixere mirando,

tandem tres Decii

vicerunt illum.

 

3a.

Nunc clamat: «O Fortuna,

quid fecisti pessima?

Vestitum cito nudasti

et divitem egeno coequasti.

 

3b.

Per tres falsos testes

abstraxisti vestes.

Ses zinke surgant, spes mea!

Precedant cito in † tabulea!»

 

4a.

Credendum est

magis soli

ses zinke quatter veraci

quam dri tus es

ictu fallaci.

 

4b.

Scimus istos

abstraxisse

vestes lusoribus vere.

Tu nobis victor

ses, miserere!

 

VIII.

Evangelium:

Sequentia falsi evangelii secundum marcam argenti. Fraus tibi Decie! Cum sero esset una gens lusorum, venit Decius in medio eorum et dixit: «Fraus vobis! Nolite cessare ludere. Pro dolore enim vestro missus sum ad vos.» Primas autem, qui dicitur Vilissimus, non erat cum eis, quando venit Decius. Dixerunt autem alii discipuli: «Vidimus Decium.» Qui dixit eis: «Nisi mittam os meum in locum peccarii, ut bibam, non credam.» Primas autem, qui dicitur Vilissimus, iactabat decem, alius duodecim, tertius vero quinque. Et qui quinque proiecerat, exhausit bursam et nudus ab aliis se abscondit.

 

IX.

Offertorium:

Loculum humilem salvum facies, Decie, et oculos lusorum erue, Decie.

 

X.

Humiliate vos, avari, ad maledictionem!

 

XI.

Oratio:

Ornemus! Effunde, domine, iram tuam super avaros et tenaces, qui iuxta culum ferunt sacculum, et cum habuerint denarium, reponunt eum inclusum, donec vertatur in augmentum et germinet centum. Pereat! Hic est frater pravitatis, filius iniquitatis, † fixura scamni, † genus nescitandi, † visinat amare, quando timet nummum dare. Pereat! Quod ille eis maledictionem prestare dignetur, qui Zacheo benedictionem tribuit et diviti avaro guttam aque denegavit. Amen.

 

XII.

Et maledictio dei patris omnipotentis descendat super eos!

 

XIII.

Communio:

Mirabantur omnes inter se, quod Decius abstraxerat cuilibet vestes.

 

 

215a

 

Omnipotens sempiterne deus, qui inter rusticos et clericos magnam discordiam seminasti, presta, quesumus, de laboribus eorum vivere, de mulieribus ipsorum uti et de morte dictorum semper gaudere.

 

 

216

 

1.

Tempus hoc letitie,

dies festus hodie!

omnes debent psallere

et cantilenas promere

et affectu pectoris

et toto gestu corporis

et scolares maxime,

qui festa colunt optime.

 

2.

Stilus nam et tabule

sunt feriales epule

et Nasonis carmina

vel aliorum pagina.

quicquid agant alii,    iuvenes amemus

et cum turba plurium    ludum celebremus.

 

 

217

 

1.

Iocundemur, socii,

sectatores otii!

nostra pangant ora

cantica sonora,

ut laudemus dignos laude

virtuosos et carentes fraude!

Refl.

O et o

cum iubilo

largos laudet nostra contio!

 

2.

Ad honorem hospitis,

cuius festum colitis,

canite benigne

carmen laudis digne!

merorem repudiemus

et psallentes omnes intonemus:

Refl.

O et o

cum iubilo

largos laudet nostra contio!

 

3.

«Invidos hypocritas

mortis premat gravitas!

pereant fallaces

et viri mendaces,

munus qui negant promissum,

puniendi ruant in abyssum!»

Refl.

O et o

cum iubilo

largos laudet nostra contio!

 

 

218

 

1.

Audientes audiant:

diu schande uert al uber daz lant

querens viles et tenaces.

si hat sich uermezzen des,

quod velit assumere

di bosen herren, swie ez erge,

ad perdendum in Dothaim.

nu hin, nu hin, nu hin, nu hin.

 

2.

O liberales clerici,

nu merchent rehte, wi deme si:

date, vobis dabitur,

ir sult lan offen iwer tur

vagis et egentibus,

so gewinnet ir daz himel hus

et in perenni gaudio

alsus, also, alsus, also.

 

3.

Sicut cribratur triticum,

also wil ih die herren tun:

liberales dum cribro,

die bosen risent in daz stro;

viles sunt zizania,

daz si der tieuel alle erslahœ

et ut in evum pereant.

avoy, avoy, alez avanz!

 

4.

Rusticales clerici

semper sunt famelici.

die geheizent unde lobent vil

unde lovfen hin zer schande zil.

quisque colit et amat,

daz in sin art geleret hat;

natura vim non patitur.

hin vur, hin vur, hin vur, hin vur!

 

 

219

 

1.

Cum «In orbem universum»    decantatur «ite»,

sacerdotes ambulant,    currunt cenobite

et ab evangelio    iam surgunt levite,

sectam nostram subeunt,    que salus est vite.

 

2.

In secta nostra scriptum est:    «omnia probate!»

vitam nostram optime    vos considerate,

contra pravos clericos    vos perseverate,

qui non large tribuunt    vobis in caritate!

 

3.

Marchiones, Bawari,    Saxones, Australes,

quotquot estis nobiles,    vos precor sodales,

auribus percipite    novas decretales:

quod avari pereant    et non liberales.

 

4.

Et nos misericordie    nunc sumus auctores,

quia nos recipimus    magnos et minores;

recipimus et divites    et pauperiores,

quos devoti monachi    dimittunt extra fores.

 

5.

Nos recipimus monachum    cum rasa corona

et si venerit presbyter    cum sua matrona,

magistrum cum pueris,    virum cum persona,

scolarem libentius    tectum veste bona.

 

6.

Secta nostra recipit    iustos et iniustos,

† claudos et debiles    senio combustos

. . . . . . . . . . . . . .    . . . . . . . . . .

. . . . . . . . . . . . . .    . . . . . . . . . .

 

7.

Bellosos, pacificos,    mites et insanos,

Boemos, Teutonicos,    Sclavos et Romanos,

stature mediocres,    gigantes et nanos,

in personis humiles    et econtra vanos.

 

8.

Ordo procul dubio    noster secta vocatur,

quam diversi generis    populus sectatur;

ergo «hic» et «hec» et «hoc»    ei preponatur,

quod sit omnis generis,    qui tot hospitatur.

 

9.

De vagorum ordine    dico vobis iura,

quorum vita nobilis,    dulcis est natura,

quos delectat amplius    pinguis assatura

severa quam faciat    hordei mensura.

 

10.

Ordo noster prohibet    matutinas plane.

sunt quedam phantasmata,    que vagantur mane,

per que nobis veniunt    visiones vane.

si quis tunc surrexerit,    non est mentis sane.

 

11.

Ordo noster prohibet    semper matutinas,

sed statim, cum surgimus,    querimus popinas;

illuc ferri facimus    vinum et gallinas.

nil hic expavescimus    preter Hashardi minas.

 

12.

Ordo noster prohibet    uti dupla veste;

tunicam qui recipit,    ut vadat honeste,

pallium mox reiicit.    Decio conteste

cingulum huic detrahit    ludus manifeste.

 

13.

Quod de summis dicitur,    in imis teneatur;

camisia qui fruitur,    bracis non utatur.

caliga si sequitur,    calceus non feratur.

nam qui hoc transgreditur,    excommunicatur.

 

14.

Nemo prorsus exeat    hospitium ieiunus

et, si pauper fuerit,    semper petat munus.

incrementum recipit    sepe nummus unus,

cum ad ludum sederit    lusor opportunus.

 

15.

Nemo in itinere    contrarius sit ventis

nec a paupertate ferat    vultum condolentis,

sed proponat sibi spem    semper confidentis.

nam post grande malum sors    sequitur gaudentis.

 

16.

Ad quos perveneritis,    dicatis eis, quare:

singulorum cupitis    mores exprobrare;

«reprobare reprobos    et probos probare

et probos ab improbis    veni segregare!»

 

 

220

Archipoeta

(ca. 1161/67)

 

1.

Sepe de miseria    mee paupertatis

conqueror in carmine    viris litteratis;

laici non capiunt    ea, que sunt vatis,

et nil michi tribuunt,    quod est notum satis.

 

2.

Poeta pauperior    omnibus poetis

nichil prorsus habeo    nisi quod videtis,

unde sepe lugeo,    quando vos ridetis;

nec me meo vitio    pauperem putetis.

 

3.

Fodere non debeo,    quia sum scolaris

ortus ex militibus    preliandi gnaris;

sed quia me terruit    labor militaris,

malui Virgilium    sequi quam te, Paris.

 

4.

Mendicare pudor est,    mendicare nolo;

fures multa possident,    sed non absque dolo.

quid ergo iam faciam,    qui nec agros colo

nec mendicus fieri    nec fur esse volo?

 

 

220a

 

1.

Nullus ita parcus est,    qui non ad natale

emat cappam, pallium,    pelles vel quid tale,

sed non statim dissipat    vel custodit male,

induens ad quodlibet    festum, sed annale.

 

2.

Parcus pelles perticat    et involvit pannis

et indutas rarius    multis servat annis

a lesura, maculis,    notis et a damnis

ignis, fumi, pulveris,    vini, sed et amnis.

 

3.

Vidi quosdam divites    nuper convenire,

festivarum vestium    gestu superbire,

cum haberent pallia    vetustatis mire,

que Ulixes rediens    posset reperire.

 

4.

Color sepe palliis    ac forma mutatur:

color, cum pro viridi    rufus comparatur,

vel quod est interius    foras regyratur,

vel cum a tinctoribus    color coloratur, –

 

5.

Forma, cum in varias    formas sint formata

vestimenta divitum    vice variata.

«in nova fert animus»    dicere mutata

vetera, vel potius:    in reveterata.

 

6.

Vidi quendam clericum    fame satis clare

formas in multiplices    vestes variare:

contra frigus hiemis    pallium cappare,

veris ad introitum    cappam palliare.

 

7.

Cum hoc tritum sepius    sepius refecit

et refectum sepius    sepius defecit,

noluit abicere    statim, nec abiecit,

sed parcentem tunice    iuppam sibi fecit.

 

8.

Sic in modum Gorgonis    formam transformavit,

immo mirus artifex    hermaphroditavit;

masculavit feminam,    marem feminavit,

et vincens Tiresiam    sexum tertiavit.

 

9.

Parum sibi fuerat    pallium cappare,

e converso deinceps    cappam palliare,

recappatum pallium    in iuppam mutare,

si non tandem faceret    iuppam caligare.

 

10.

Primas in Remensibus    iusserat decretis,

ne mantellos veteres    vos refarinetis,

renovari prohibens    calce vel in cretis.

quod decretum viluit,    ut iam vos videtis.

 

11.

Nos quoque, secundum quid    eius successores,

excommumcamus hos    et recappatores

et omnes huiusmodi    reciprocatores.

omnes anathema sint,    donec mutent mores!

 

 

221

 

1.

«Cum animadverterem» dicit Cato.

quis me redarguit de peccato?

laudem et honorem canimus

nostro hospiti, cui bonus est animus.

 

2.

Ergo, fratres carissimi, intelligite

et ad ora pocula porrigite!

et si aliquis inebrietur ex vobis,

declinet seorsum a nobis.

 

3.

Si aliquis debibat tunicam,

postea deludat camisiam.

et si aliquid plus de re sapitis,

denudetur a planta pedis usque ad verticem capitis.

tunc eritis comites apostolorum,

quia «in omnem terram exivit sonus eorum

et in fines orbis terre verba eorum».

 

4.

Conventus iste nobilis

letetur his conviviis

et mero mente gaudeat

et dignas laudes referat

summi Patris Filio

et hospiti largissimo

tali dicto nomine,

ut longo vivat tempore!

 

 

222

 

Ego sum abbas Cucaniensis

et consilium meum est cum bibulis

et in secta Decii voluntas mea est,

et qui mane me quesierit in taberna,

post vesperam nudus egredietur

et sic denudatus veste clamabit:

«wafna, wafna!

quid fecisti, sors turpissima!

nostre vite gaudia

abstulisti omnia.»

 

 

223

 

I.

Res dare pro rebus,    pro verbis verba solemus.

 

II.

Pro nudis verbis    montanis utimur herbis,

Pro caris rebus    pigmentis et speciebus.

 

 

224

 

1.

Artifex, qui condidit    hominem ex luto

et linivit oculos    ceci sacro sputo,

salvet vestras animas    crimine soluto:

«pax vobis omnibus»    ego vos saluto.

 

2.

O prelati nobiles,    viri litterati,

summi regis legati,

o presbiteri beati,

genus preelectum,

me omnibus abiectum

consolans despectum

virtutis vestre per effectum,

pauperie mea conteste

patet manifeste,

quod eo sine veste

satis inhoneste.

si me vultis audire:

contestor me scire

viros probitatis mire.

 

3.

Qui virtutes faciunt,    nobiles appello,

qui autem me despiciunt,    avaros evello

de libro viventium,    ad inferos repello,

ut ibi permaneant    Plutonis in cancello.

 

 

225

De sacerdotibus

 

1.

Sacerdotes et levite,

quotquot estis, me audite!

vos debetis sine lite

verba mea intelligere.

 

2.

Vos doctores consecrati

et virtutibus ornati,

non sint vobis hic cognati

nisi qui sint litterati

et honesti comprobati;

illis simus commendati.

 

3.

Non sit vobis cor iratum

adversum me sic denudatum

et ab omnibus separatum.

 

4.

Ergo mites domini,    caritatem diligatis

michi vero egenti    solamen impendatis,

ut particeps efficiar    vestre largitatis,

nam vos esse socios    scio Caritatis.

 

5.

Non debet homo pius

causa schillink unius

verti, quod sit mentis alius

nisi ut fuit prius.

 

 

226

De mundi statu

 

1.

Mundus est in varium    sepe variatus

et a status ordine    sui degradatus:

ordo mundi penitus    est inordinatus,

mundus nomine tenus    stat, sed est prostratus.

 

2.

Transierunt vetera,    perit mos antiquus;

inolevit nequior    mos et plus iniquus.

nemo meus, quilibet    suus est amicus;

non Saturnus regnat nunc,    immo Ludowicus.

 

3.

Sperabamus, quod adhuc    quisquam remaneret,

mundum qui precipitem    dando sustineret,

pleno cornu copie    munera preberet,

nomen largi, sed et rem,    quod plus est, haberet.

 

4.

Avem raram nondum hanc    potui videre,

est Pheinice rarior,    hircocervus vere.

hanc quesivi sepius;    felix, tu iam quere!

ei nomen interim    dabimus Chimere.

 

5.

Mundus ergo labitur,    nullus hunc sustentat;

currit, cadit, corruit,    quis eum retentat?

largitatis semitas    nemo iam frequentat,

actus largi strenuos    nemo representat.

 

6.

Unam tamen video    formam largitatis,

quam vos specialiter,    clerici, libatis;

hanc edicam nudius,    si vos sileatis,

si cum patientia    me sustineatis.

 

7.

Dicet quis: «enuclea!    quid est hoc, quod ais?»

dicam: «larga munera    vestra sentit Thais,

Thais illa celebris    thermis, Cumis, Bais,

illa Troie pestilens    et damnosa Grais.

 

8.

Hec dum nudo nudam se    propter hoc iniungit,

manu, lingua, labiis    palpat, lingit, ungit;

at Venus medullitus    scalpit, prurit, pungit:

Pamphilum dupliciter    sic Thais emungit.

 

9.

Tamen est, qui Thaidem    ut cadaver odit,

ab hac ut a bestia    cavens se custodit;

sed dum Ganymedicum    pusionem fodit,

inguen ei loculos    pari dente rodit.

 

10.

Nullum hic est medium:    quivis clericorum,

si non in Glycerium,    largus est in Sporum.

licet ambidextri sunt    multi modernorum,

uni tamen prefero    iocos geminorum.

 

11.

Restat adhuc alterum    largitatis genus,

sed hoc totum ventris est,    nil hic capit Venus.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .    . . . . . . . . . . . . . . .