Carmina Burana
ca. 1230
|
Ludi
227 228
|
________________________________________________________________
|
|
227
Primo ponatur sedes Augustino in fronte ecclesie, et Augustinus habeat a dextera parte Isaiam et Danielem et alios prophetas, a sinistra autem archisynagogum et suos Iudeos. Postea surgat Isaias cum prophetia sua sic:
Ecce virgo pariet sine viri semine,per quod mundum abluet a peccati crimine.de venturo gaudeat . . . Iudea numineet, nunc ceca, fugiat ab erroris limine.
Postea: | |
5 |
Ecce virgo concipiet <et pariet filium, et vocabitur nomen eiusEmmanuel>.
Iterum cantet:Dabit illi Dominus sedem David <patris eius et regnabit ineternum>.
Postea Daniel procedat prophetiam suam exprimens:
O Iudea misera! tua cadet unctio,cum rex regum veniet ab excelso solio,cum retento floride castitatis lilio |
10 | virgo regem pariet felix puerperio.
Iudea misera, sedens in tenebris,repelle maculam delicti funebriset leta gaudio partus tam celebriserroris minime cedas illecebris!
Postea cantet:Aspiciebam in visu noctis <et ecce in nubibus celi filius hominisvenit, et datum est ei regnum et honor, et omnes populi, tribus etlingue servient ei.
Versus: |
15 | Ecce dominator Dominus cum virtute veniet>.
Tertio loco Sibylla gesticulose procedat, que inspiciendo stellam cum gestu mobili cantet:
Hec stelle novitas fert novum nuntium,quod virgo nesciens viri commerciumet virgo permanens post puerperiumsalutem populo pariet filium.
|
20 | E celo labitur veste sub alteranova progenies matris ad uberabeata faciens illius viscera,que nostra meruit purgare scelera.
Intrare gremium flos novus veniet, |
25 | cum virgo filium intacta pariet,qui hosti livido minas excutietet nova secula rex novus faciet.
E celo veniet rex magni nominisconiungens federa Dei et hominis |
30 | et sugens ubera matris et virginis,reatum diluens mundani criminis.
Item cantet hos versus: |
32 | Iudicii signum: tellus <sudore madescet.E celo rex adveniet per secla futurus,Scilicet in carne presens, ut iudicet orbem.Unde Deum cernent incredulus atque fidelisCelsum cum sanctis evi iam termino in ipso>.
Deinde procedat Aaron, quartus propheta, portans virgam, que sumpta super altare inter XII virgas aridas sola floruit. Illam personam conducat chorus cum hoc responsorio:
Salve nobilis virga <Iesse; salve, flos campi, Maria, unde ortum estlilium convallium.
Versus: |
33 | Odor tuus super cuncta pretiosa uguenta, favus distillans labia tua,mel et lac sub lingua tua>.
Et dicat hanc prophetiam:Ecce novo more frondens dat amigdala nostra |
35 | Virgula: nux Christus, sed virgula virgo beata.
Et dicat:Ut hec virga floruit omni carens nutrimento,sic et virgo pariet sine carnis detrimento.
Ut hic ramus viruit non Nature copia,verum ut in virgine figuret mysteria, |
40 | clausa erunt virginis sic pudoris ostia,quando virgo pariet spiritali gratia.
Quinto loco procedat Balaam sedens in asina et cantans:Vadam, vadam, ut maledicam populo huic.
Cui occurrat angelus evaginato gladio dicens: |
43 | Cave, cave, ne quicquam aliud quam tibi dixero loquaris!
Et asinus, cui insidet Balaam, perterritus retrocedat. Postea recedat angelus, et Balaam cantet hoc responsorium:Orietur stella ex Iacob, <et consurget homo de Israel et confringetomnes duces alienigenarum, et erit omnis terra possessio eius.
Versus:Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Et erit>.
Archisynagogus cum suis Iudeis valde obstrepet auditis prophetiis et dicat trudendo socium suum, movendo caput suum et totum corpus et percutiendo terram pede, baculo etiam imitando gestus Iudei in omnibus, et sociis suis indignando dicat:
|
45 | Dic michi, quid predicat dealbatus paries!dic michi, quid asserat veritatis caries!dic michi, quid fuerit, quod audivi pluries!vellem esset cognita rerum michi series.
Illos, reor, audio in hec verba fluere, |
50 | quod sine commercio virgo debet parere.o quanta simplicitas cogit hos desipere,qui de bove predicant camelum descendere!
Auditis tumultu et errore Iudeorum, dicat episcopus puerorum:Horum sermo vacuus sensus peregrini,quos et furor agitat et libertas vini. |
55 | sed restat consulere mentem Augustini,per quem disputatio concedatur fini.
Statim prophete vadant ante Augustinum et dicant:Multum nobis obviat lingua Iudeorum,quibus adhuc adiacet vetus fex errorum.cum de Christo loquimur, rident et suorum |
60 | argumenta proferunt nobis animorum.
Respondet Augustinus:Ad nos illa prodeat tenebris absconditaet se nobis offerat gens errori dedita,ut et error claudicet re ipsis exposita,et scripture pateat ipsis clausa semita.
Veniat archisynagogus cum magno murmure sui et suorum, quibus dicat Augustinus: |
65 | Nunc aures aperi, Iudea misera!rex regum veniet veste sub altera,qui matris virginis dum sugit ubera,Dei et hominis coniunget federa.
Respondet archisynagogus cum nimio cachinno:O Augustine, |
70 | de profundo maxime portans hec ingeniodum futurum predicas id, quod negat ratio!nam si virgo pariet, et sine commercio,id Nature rubor est et rerum confusio.
Tu quid contra resonas labe tactus veteri, |
75 | qui non illud respicis, quod est iustum fieri?nam si virgo pariet, quod prophetant pueri,Natura de proprio iure potest conqueri.
Quando virgo pariet, Xanthe, retro propera!lupus agnum fugiet, plana fient aspera. |
80 | si moderna colligis et attendis vetera,in adiecto ponitur «est virgo puerpera.»
Vel si virgo pariet vel iam forte peperit,que non carnis copulam ante partum senserit,ut propheta garrulus incessanter asserit, – |
85 | quod phantasma fuerit, lex docet et aperit.
Quod de clausa virgine sic procedat parvulus,est erroris credere, non doctrine cumulus.vel ergo respondeat ad obiectum emulus,vel erroris fugiat et ruboris baiulus!
Voce sobria et discreta respondeat Augustinus: |
90 | In eventu prospero talis casus uniciargumenta claudicant moresque sophistici.docet enim ratio Naturam non reici,si quid preter solitum semel vides obici.
Dicas: «homo mortuus in adiecto ponitur, |
95 | quod in Aristotile pueris exprimitur»;sed hec vestra regula tunc repulsam patitur,cum de matre virgine sermo nobis oritur.
Augustinus dicat:Ne phantasma dixeris, quod virgo concipiet,quod pudoris ostio non aperto pariet, – |
100 | de Iudea multiplex testis nobis veniet,qui vobis contrarius et nobiscum faciet.
Ut specular solidum solis intrat radiuset sincere transitus servit ei pervius,sic in aulam virginis summi patris filius |
105 | lapsum quidem faciet, et tamen innoxius.
Postea incipiat Augustinus cantare: |
106/1 | Letabundus <exultet fidelis chorus,Alleluia!>,
Primum versum, et secundum prophete: |
106/2 | Regem regum intacte profudit thorus,res miranda!
Dicat archisynagogus cum suis: |
107 | Res neganda!
Iterum Augustinus cum suis: |
108 | Res miranda!
Iterum archisynagogus cum suis: |
109 | Res neganda!
Hoc fiat pluries.Augustinus incipiat: |
106/3 | Angelus consiliinatus est de virgine,sol de stella.
Respondeant prophete: |
106/4 | Sol occasum nesciens,stella semper rutilans,semper clara.
Dicat Augustinus: |
106/7 | Cedrus alta Libaniconformetur ysopovalle nostra.
Dicant prophete: |
106/8 | Verbum ens altissimicorporali passum estcarne sumpta.
Postea dicat Augustinus: |
106/9 | Isaias cecinit,Synagoga meminit;nunquam tamen desinitesse ceca.
Respondeant prophete: |
106/10 | Si non suis vatibus,credat vel gentilibus,Sibyllinis versibushec predicta.
Postea dicat Augustinus cum prophetis omnibus: |
106/11 | Infelix, propera,crede vel vetera!cur damnaberis, gens misera? |
106/12 | Natum considera,quem docet littera:ipsum genuit puerpera.
Postea Augustinus solus cantet: |
110 | Discant nunc Iudei, quomodo de Christo consentientes nobiscumamplexari debent novi partus novum gaudium, nove spem salutisipsum expectantium. Nunc venturum credant et nasciturumexpectent nobiscum dicentes: Rex novus erit salus mundo.
Inter cantando omnia ista archisynagogus obstrepet movendo corpus et caput et deridendo predicta. Hoc completo detur locus prophetis, vel ut recedant vel sedeant in locis suis propter honorem ludi.
Deinde angelus appareat Marie operanti muliebriter et dicat:Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Et iterum: |
112 | Ecce concipies et paries <filium et vocabis nomen eius Iesum>.
Illa stupefacta dicat:Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco?
Respondet angelus:Spiritus sanctus superveniet <in te et virtus altissimi obumbrabittibi>.
Versus:Ideoque quod nascetur <ex te sanctum vocabitur filius Dei>.
Respondet Maria: |
115 | Ecce ancilla Domini: <fiat michi secundum verbum tuum>.
Deinde Maria vadat casualiter nichil cogitans de Elisabeth vetula Iohanne impregnata et salutet eam et <Elisabeth> dicat:Unde hoc michi, <ut veniat mater Domini mei ad me?>
Et cantabit:Ex quo facta est vox salutat<ionis tue in auribus meis, exultavit ingaudio infans in utero meo, alleluia.>
Eadem dicat: |
118 | Benedicta tu in mulieribus <et benedictus fructus ventris tui.> Tuque portabis p<acem> h<ominibus> et an<. . .> gen<. . .>.
Respondet Maria:Magnificat anima mea Dominum.
Deinde recedat Elisabeth, quia amplius non habebit locum hec persona.Deinde Maria vadat in lectum suum, que iam de Spiritu sancto concepit, et pariat filium. Cui assideat Ioseph in habitu honesto et prolixa barba. Nato puero appareat stella, et incipiat chorus hanc antiphonam: |
120 | Hodie Christus natus est, <hodie salvator apparuit; hodie in terracanunt angeli, letantur archangeli; hodie exultent iusti dicentes:Gloria in excelsis Deo, alleluia>.
Qua finita stella appareat. Qua visa tres reges a diversis partibus mundi veniant et ammirentur de apparitione talis stelle. Quorum primus dicat:
Per curarum distrahor frequenter quadruviumrationis patiens et mentis naufragium,cum hanc stellam video portantem indicium,quod ipsius novitas novum portet nuntium.
|
125 | Cursus ego didici et naturas siderumet ipsorum memini perscrutari numerum.sed cum hanc inspicio, ego miror iterum,quia non comparuit apud quemquam veterum.
Quando Luna patitur, et Sol quando deeris, |
130 | quem effectum habeat Stilbon comes Veneris,in quo gradu maxime Mars nocivus diceris,michi fecit cognitum lingua secte veteris.
Sed elinguem efficit hic me stelle radius.quid portendat, nescio, sed querens attentius |
135 | hoc unum conicio, quod est natus filius,cui mundus obediet, quem timebit amplius.
Hoc dicat primus semper inspiciendo stellam et disputet de illa.Dicat secundus:Mea iam precordia dulce vestit gaudium;michi vie factum est non parvum compendium:in eo, quod ambigo, se monstrantem dubium |
140 | et cure participem iam inveni socium.
Quando mente vigili planetas inspicio,mea vim cuiuslibet deprehendit ratio,de Marte, de Venere, de Sole, Mercurio,de Iovis clementia, de Saturni senio.
|
145 | Sed in hac, quam aspicis et quam monstras digito,qualitate cognita de effectu dubito.sed quid inde sentiam, tu mecum accipito,ut fruamur pariter quesiti proposito.
Id iubar, quod inspicis, quod in tantum radiat |
150 | et planetas ceteros in pallorem variat,regem natum predicat, quo maior non veniat,cuius cedens nutui totus orbis serviat.
Dicat tertius monstrando et disputando de stella:
Questionum noverat enodare reteille, per quem habeo, quod, quando comete |
155 | se producit radius, tunc hebent planeteet quorundam principum se presentant mete.
Quid sit stella, novimus, et quid sit planeta;horum hec est neutrum, sed cum sit cometa,inungamur gaudio, sit mens nobis leta, |
160 | magni enim principis verus est propheta.
Vide, stelle claritas quanta propagatur,in planeta quolibet splendor hebetatur!quod ei, qui natus est, satis adaptatur;cuiusvis potentia per hunc obscuratur.
|
165 | Ergo cum muneribus una procedamus,et quo stella duxerit, gressus dirigamus,ut, quando viderimus, quem natum speramus,nostra ei munia reges offeramus!
Modo procedant reges usque in terram Herodis querendo de puero et cantando:Ubi est, qui natus est <rex Iudeorum? Vidimus enim stellam eiusin oriente, et venimus adorare eum>.
Quibus occurrant nuntii Herodis dicentes:
|
170 | Vos, qui regum habitus et insigne geritis,nobis notum facite, quare sic inceditis,vel si mirum aliquid reserandum noscitis,quod ad aures . . . regis ferre queritis.
Nos Herodis vernule sumus et vicarii, |
175 | ad quem sepe transvolant ex diversis nuntii.nulla nobis clausa sunt secreta palatii;ergo scire poscimus vestri rem negotii.
Respondent reges:Sepelire nolumus, quod a nobis queritur;ipsum stella reserat, que a nobis cernitur. |
180 | regem natum querimus, de quo stella loquitur,quod eius imperium nullo fine clauditur.
Respondent nuntii:Felix istud veniet Herodi preconium,et libenter audiet hoc de rege nuntium.ut hinc ergo primitus per nos sumat gaudium, |
185 | vos nostrum sequimini . . . vestigium.
Postea nuntii festinent ad Herodem dicentes:Rex Herodes, accipe quiddam ammirandumiam a tribus regibus tibi reserandum:ipsi natum asserunt regem venerandum,cui esse non ambigunt orbem subiugandum.
Respondet Herodes cum magna indignatione: |
190 | Cur audetis talia regi presentare?nolite vos, consulo, falsum fabricare!nam Herodes ego sum potens subiugare,quicquid mundus continet, celum, terram, mare.
Post hec Herodes maxime indignatus vocari faciat archisynagogum cum Iudeis suis dicens:Huc Iudea veniat fecunda consilio, |
195 | ut nobiscum disserat super hoc negotio.ego vos precipiam exponi supplicio,si vos esse devios comprobabit ratio.
Modo veniat archisynagogus cum magna superbia et Iudeis suis, cui dicat Herodes:Te, magister, alloquor, et advertant alii!nostra mordet viscera duri fama nuntii. |
200 | huc tres magi veniunt non astrorum inscii,qui ad ortum properant prepotentis filii.
Respondet archisynagogus cum magna sapientia et eloquentia:
Ne curarum, domine, verseris in bivio!tres huc reges veniant querendo de filio,quibus te concilies diligenti studio, |
205 | et sic eis loquere sub amoris pillio:
«Reges estis, video, quod prophetat habitus.vester michi gratus est factus ad nos transitus.sed quid vos huc traxerit, reserate penitus;nam vobis ad omnia rex erit expositus.». . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Respondent reges: |
210 | Stella nova radiat eius ortus nuntia,cui mundus obediet, et qui reget omnia,et nil stare poterit absque huius gratia.nos ad illum tendimus hec ferentes munia.
Herodes respondet:Ne sim vos impediens ad vie propositum, |
215 | ite, ad nos postea maturantes reditum,ut et ego veniens munus feram debitumei, cui non ambigo mundum fore subditum!
Ab Herode discedant tres magi paulatim, inspicientes stellam et disputantes de illa. Interim angelus appareat pastoribus et dicat:Magnum vobis gaudium, pastores, annuntio:Deus se circumdedit carnis vestre pallio, |
220 | quem mater non peperit carnali commercio,imnio virgo permanens mater est ex filio.
Pastoribus euntibus dicat diabolus:Tu ne credas talibus, pastorum simplicitas!scias esse frivola, que non probat veritas.quod sic in presepio sit sepulta Deitas, |
225 | nimis est ad oculum reserata falsitas.
Iterum pastoribus ad negotium suum redeuntibus dicat angelus:Pastores, querite natum presepioet votum solvite matri cum filio!nec mora veniat isti consilio,sed vos huc dirigat mentis devotio.
Iterum pastoribus abeuntibus dicat diabolus ad aures eorum: |
230 | Simplex cetus, aspice, qualis astutiaeius, qui sic fabricat vero contraria;utque sua phaleret nugis mendacia,in rhythmis conciliat, que profert, omnia.
Mirentur pastores, et unus dicat ad alterum:Numquid, frater, colligis ea, que audio? |
235 | quedam vox insinuat de nato filio;verum in contrarium ab hoc suscipio,quod audita resident iuncta mendacio.
Dicat iterum angelus ad pastores:Cur non aures vertitis ad hunc veri nuntium?quis est iste subdolus vertens vos in devium? |
240 | ne vos error induat propter adversarium,ite, nam quod predico, monstrabit presepium!
Dicat iterum euntibus diabolus:O gens simplex nimium et sensu vulnerata!fer fenum et pabulum, que bubus non ingratain presepi comedat Deitas reclinata! |
245 | debaccharis nimium, cum putas ista rata.
Iterum pastores ad socios suos:Audi, frater, iterum, qualis repugnantia!inde quedam audio, hinc quedam contraria.meus simplex animus, mea mens non sobriaignorat, que potior sit horum sententia.
Postea simul conveniant angeli et simul cantent:Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis. |
250 | Alleluia, alleluia!
Qua voce audita dicat pastor ad socios suos:Ad hanc vocem animi produco suspirium,ex hac intus habeo citharizans gaudium.procedamus igitur simul ad presepiumet curvatis genibus adoremus filium!
Deinde procedant pastores ad presepe cantando hanc antiphonam: |
255 | Facta est cum angelo multitudo celestis <exercitus laudantium etdicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonevoluntatis, alleluia.>
Quo cantato adorent puerum. Deinde revertantur pastores ad officia sua.Quibus occurrant tres magi dicentes:Pastores, dicite, quidnam vidistis, et annuntiate Christi nativitatem!
Respondeant pastores: |
257 | Infantem vidimus pannis involutum et choros angelorum laudantessalvatorem.
Postea reges vadant ad presepe, et primo adorent puerum et postea offerant ei munera sua, primo aurum, postea thus, tertio myrrham. Deinde modicum procedant et tunc dormiant; et angelus appareat eis in somnis dicens:Nolite redire ad Herodem <...>
Postea non revertentibus ad Herodem sic dicat:Gens Iudea properet, ut Herodem audiat, |
260 | et prestet consilium de re, que me sauciat.rex Herodes anxius ignorat, quid faciat,cum a tribus regibus se lusum inspiciat.
Venit archisynagogus cum suis, cui dicat Herodes:Tu, magister, aperi prophetarum edita,si qua sunt de puero a prophetis tradita! |
265 | nam a te fideliter re michi expositase monstrabunt proprii cordis . . . abscondita.
Respondet archisynagogus:Tu Bethlehem, terra Iuda, <non eris minima; ex te enim exiet dux,qui regat populum meum Israel>.
Deinde Herodes iratus dicat ad milites suos:Ite, ite pariter manu iuncta gladio,etas adhuc tenera nulli parcat filio! |
270 | immo mater quelibet nudo fleat gremio,ut de nato puero michi detur ultio!
Vadant milites et interficiant pueros, quorum matres sic lugeant et lamententur:Heu, heu heu!Mens Herodis efferacur in nostra viscera |
275 | bella movet aspera?
Heu, heu, heu!† Que . . . etas teneraadhuc sugens uberaperpetravit scelera?
|
280 | Heu, heu, heu!Iste dolor anxius,dum transegit impiusinnocentes gladius!
Heu, heu! heu! |
285 | Proles adhuc tenera,per te mater miseradescendet ad infera!
Heu, heu, heu!Michi vite gaudium, |
290 | fili, nunc supplicium,mortis eris ostium!
Postea Herodes corrodatur a vermibus et excedens de sede sua mortuus accipiatur a diabolis multum congaudentibus. Et Herodis corona imponatur Archelao filio suo. Quo regnante appareat in nocte angelus Ioseph dicens:Accipe matrem et filium et vade in Egyptum.
Precedens Maria asinum dicat:Omnia dura pati vitando pericula nati |
294 | Mater sum presto; iam vadam, tu comes esto!
228
I.
Rex Egypti cum comitatu suo in locum suum producatur cum conductu:
|
1a. | Estivali gaudio<tellus renovatur,militandi studioVenus excitatur.gaudet chorus iuvenum,dum turba frequens aviumgarritu modulatur. |
Refl. |
Quanta sunt gaudiaamanti et amato,sine fellis maculadilecte sociato!iam revernant omnianobis delectabilia,hiems eradicatur.
|
1b. | Ornantur prata floribusvarii coloris,quorum delectatiocausa fit amoris.gaudet chorus iuvenum,dum turba frequens aviumgarritu modulatur. |
Refl. |
Quanta sunt gaudiaamanti et amato,sine fellis maculadilecte sociato!iam revernant omnianobis delectabilia,hiems eradicatur.
II.
<. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .>
|
1. |
Ab estatis foribusnos Amor salutat,humus picta floribusfaciem commutat.flores amoriferiiam arrident tempori;perit absque Venereflos etatis tenere.
|
2. | Omnium principiumdies est vernalis,vere mundus celebratdiem sui natalis.omnes huius temporisdies festi Veneris.regna Iovis omniahec agant sollemnia!
III.
Et tam iste comitatus quam comitatus regis hec sepius cantent:
|
1. |
Ad fontem Philosophie sitientes curriteet saporis tripertiti septem rivos bibite,uno fonte procedentes, non eodem tramite!
|
2. | Quem Pythagoras rimatus excitavit Physice,inde Socrates et Plato honestarunt Ethice,Aristoteles loquaci desponsavit Logice.
|
3. | Ab his secte multiformes Athenis materiamnacte hoc liquore totam irrigarunt Greciam,que redundans infinite fluxit in Hesperiam.
IV.
|
1. |
Hec nova gaudiasunt veneranda,festa presentiamagnificanda. |
Refl. |
Dulcia fluminasunt Babylonis,mollia seminaperditionis.concupiscentiamixti saporisingerit somnialenis amoris.
|
2. | Heccine frivolacupiditatistribuunt idolacaptivitatis. |
Refl. |
Dulcia fluminasunt Babylonis,mollia seminaperditionis.concupiscentiamixti saporisingerit somnialenis amoris.
|
3. | Apta deliciiscaro letatur,hac . . . vitiismens violatur. |
Refl. |
Dulcia fluminasunt Babylonis,mollia seminaperditionis.concupiscentiamixti saporisingerit somnialenis amoris.
|
4. | Affectionibusmotus tumultustollit virtutibusproprios cultus. |
Refl. |
Dulcia fluminasunt Babylonis,mollia seminaperditionis.concupiscentiamixti saporisingerit somnialenis amoris.
|
5. | Ista sunt deviafelicitatis,otia molliasunt voluptatis: |
Refl. |
Dulcia fluminasunt Babylonis,mollia seminaperditionis.concupiscentiamixti saporisingerit somnialenis amoris.
|
6. | Ista negotiaplena malorumet desideriaflagitiorum. |
Refl. |
Dulcia fluminasunt Babylonis,mollia seminaperditionis.concupiscentiamixti saporisingerit somnialenis amoris.
V.
Et sepius repetant:Deorum immortalitas <est omnibus colenda,corum et pluralitas ubique metuenda.>Stulti sunt <et vere fatui, qui deum unum dicunt,et antiquitatis ritui proterve contradicunt.>
In ingressu Marie et Ioseph cum Iesu omnia idola Egyptiorum corruant. Ministri vero sepius ea restituant et thura incendant cantantes:Hoc est numen salutare,cuius fundat ad altarepreces omnis populus.huius nutu reflorescit,si quandoque commarcescit,manus, pes vel oculus.
Honor Iovi cum Neptuno!Pallas, Venus, Vesta, Iunomire sunt clementie;Mars, Apollo, Pluto, Phebusdant salutem lesis rebusinsite potentie.
Quod quia non proficit, minister precedat regem et cantet:Audi, rex Egiptiorum,lapsa virtus idolorum,destituta vis deorumiacet cum miseria.
iam delubra ceciderunt,simulacra corruerunt,di fugati fugierunt,heu, cum ignominia.
Quibus rex mirabili gestu respondeat:Scire volo, que causa rei, vel qualiter ipsaNumina placentur. Sapientes ergo vocentur!
Tunc armiger vocet sapietiam ad presentiam regis, et cantet:Regia vos mandata vocant, non segniter ite!
Tunc dicat rex sapientibus:Scire volo, <que causa rei, vel qualiter ipsaNumina placentur.>Vos date consilium!
Sapientes respondeant:Nostrum est consilium deos honorare,aras, templa, tripodes, lucos innovare,thus, storacem, balsamum, stacten concremareet humanum sanguinem superis libare.Tali quippe modo virtute ministeriorumEt prece devota placabitur ira deorum.
Tunc rex preparet se ad immolandum et cantet:Hoc est numen salutare,<cuius fundat ad altarepreces omnis populus.huius nutu reflorescit,si quandoque commarcescit,manus, pes vel oculus.
Honor Iovi cum Neptuno!Pallas, Venus, Vesta, Iunomire sunt clementie;Mars, Apollo, Pluto, Phebusdant salutem lesis rebusinsite potentie.>
Comitatus respondeat:Stulti sunt <et vere fatui, qui deum unum dicuntet antiquitatis ritui proterve contradicunt.>
Tunc idolis restitutis rex ad locum suum redeat, et idola iterum corruant. Quo audito iterum vocentur sapientes, quibus rex dicat:Dicite, quid nobis et quid portendat EgiptoMira mali species, prodigiosa quidem!
Cui sapientes:Rex et regum dominus, Deus Hebreorum,prepotens in gloria Deus est deorum,cuius in presentia velut mortuorumcorruit et labitur virtus idolorum.
Tunc rex cantet:Ecce novum cum matre Deum veneretur Egyptus!
Et omnia idola abiciantur.Hic est finis regis Egypti.
VI.
Tunc assurgat rex Babilonis. Istius comitatus sepius repetat:Deorum immor<talitas est omnibus colenda,eorum et piuralitas ubique metuenda.>Stulti sunt <et vere fatui, qui deum unum dicuntet antiquitatis ritui proterve contradicunt.>
et hunc versum:Ille iure cupidus deus estimatur,qui spretis ceteris vult, ut solus colatur.Stulti sunt <et vere fatui, qui deum unum dicuntet antiquitatis ritui proterve contradicunt.>
In conflictu Gentilitatis, Synagoge et Ecclesie Gentilitas contra eas cantet:Deorum immortalitas est omnibus colenda,eorum et pluralitas ubique metuenda.
Comitatus suus respondeat:Stulti sunt et vere fatui, qui deum unum dicuntet antiquitatis ritui proterve contradicunt.
Gentilitas:Si enim unum credimus, qui presit universis,subiectum hunc concedimus contrarie diversis.
Comitatus respondeat:Stulti sunt <et vere fatui, qui deum unum dicuntet antiquitatis ritui proterve contradicunt.>
Gentilitas:Finxit invidia hanc singularitatem,ut homo coleret unam divinitatem.
Comitatus respondeat:Stulti sunt <et vere fatui, qui deum unum dicuntet antiquitatis ritui proterve contradicunt.>
Item rex Babylonis contra hypocritas:Fraudis versutias compellor experiri,per quas nequitia vestra solet mentiri.sub forma veritas virtutis putabatur,ostendit falsitas, quod forma mentiatur.
Item devicto rege, cantet in presentia Antichristi:Tibi profiteor decus imperiale.quod tibi serviam, ius postulo regale.
Comitatus cantet:Omnium rectorem te solum profitemur,tibi tota mente semper obsequemur.
VII.
<. . . . . .:>Egyptus caput omnium est et decus regnorum;calcabit hec imperium regis Hierosolymorum.
Ve tibi, Hierosolyma, ve insano tyranno!deorum vos potentia subvertet in hoc anno.
Egypti princeps nobilis ut deus veneretur!Herodes sed odibilis ut stultus reprobetur.
Intende, tibi canimus, quam vilis sis futurus,cum roderis a vermibus putre interiturus.
Ingrata gens et perfida, cum fame laborares,Egypto eras subdita, ut ventrem satiares. |