BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Caesarius Heisterbacensis

ca. 1180 - ca. 1240

 

Dialogus miraculorum

 

Distinctio XI

 

________________________________________________________________

 

 

 

Distinctio undecima

De morientibus.

____________

 

 

Capitulum I.

Quid sit mors, et unde dicatur; et de

quatuor generibus morientum.

 

Undecima hora diei solem trahit ad occasum. Haec est aetas decrepita, quae morti vicina est. Non sine mysterio in undecima distinctione de morientibus tractandum suspicor; quia undenarius eo quod denarium in quo praecepta legis divinae consistunt, primus transcendat, transgressionem designat. Per transgressionem enim prothoplastorum, mors introivit in orbem terrarum. Unde mors a morsu nomen accepit. Mox ut homo pomum vetitae arboris momordit, mortem incurrit, et tam se quam totam suam posteritatem necessitati illius subiecit. Dicitur etiam mors ab amaritudine; quia ut dicitur, nulla poena in hac vita amarior est, seperatione corporis et animae. Sunt autem tria genra mortis ut dicit Ysidorus, acerba, immatura, naturalis. Acerba infantum; immatura iuvenum; merita, id est naturalis, senum. Et quia de morientibus loqui proponimus, noveris quatuor esse generahominum morientium. Quidam bene vivunt, et bene moriuntur; alii et male vivunt, et male moriuntur; alii male quidem vixerunt, sed Dei gratia bene moriuntur; et sunt qui quidem bene vixerunt, sed iusto Dei iudicio male moriuntur. Hanc diversitatem per Ezechielem Dominus satis expressit. De bene autem viventibus, et bene morientibus dicit: Vir si fuerit iustus, et fecerit iudicium et iusttiam; post enumerationem multorum operum boborum ita [II.267] concludit: Hic iustus est, vita vivet, scilicet aeterna, ait Dominus Deus. De male vivente, et male moriente mox subiungit dicens: Quod si genuerit latronem effundentem sanguinem; enumeratis multis operibus iniustitiae, in fine sic dicit: Numquid vivet? Non vivet. Cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur, scilicet aeterna, sanguis eius in ipso erit. De eo autem qui male vixit, et finaliter poenitet, sic ait: Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor. In iustitia sua quam operatus est vivet. NOVICIUS: Magna consolatio. MONACHUS: Non minus terribile est quod sequitur: Si autem averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem, secundum omnes abominationes suas quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiae eius quas fecerat, non recordabuntur. In peccato suo quod peccavit, morietur. Petrus bene vixit et bene finivit. Symon Magus econtrario male vixit et male finivit. Latro in cruce male quidem vixerat, sed bene consummavit. Nychlaus advena creditur prius bene vixisse, sed non bono fine conclusit. NOVICIUS: Quare boni bene, et mali male moriantur, quaestio mihi nulla est; quare autem diu bene viventes non perseverent, et diu male viventes bono fine decedant, nosse vellem. MONACHUS: Non sum Chusi consiliarius David. Quis enim novit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? NOVICIUS: Quae est mors bona, et quae est mors mala? MONACHUS: Qui in caritate decedit, per lumen eius videbit lumen aeternum. Hinc est quod foris morientes lumen ardens tenent in manibus. Qui vero sine caritate moritur, mittetur in tenebras exteriores. Una enim sententia, omnis haec diversitas concluditur: Qualem, inquit, te invenero, talem te iudicabo. NOVICIUS: Satisfactum mihi fateor per sententias; nunc precor ut exempla subiungas. MONACHUS: Faciam quod hortaris, et hoc secundum ordinem praedictum. Quam pretiosa sit in conspectu Domini mors sanctorum eius, et mors peccatorum quam pessima, subiecta declarabunt exempla. [II.268]

 

 

Capitulum II.

De morte Meyneri sacerdotis de Claustro.

 

Eo tempore quo beatissimus David monachus Claustrensis ab hac luce migravit, facta est in eadem domo quae alio nomine Hemmenrode vocatur, mortalitas magna, Domino eligente sibi eos quos vita commendabat sanctior, ad similitudinem columbae quae melioribus granis pascitur. Erat ibi sacerdos quidam nomine Meynerus, quandoque ecclesiae sancti Symeonis in Treveri canonicus, et salutari admonitione sancti Bernardi Abbatis ad ordinem conversus. Amplius quam triginta annos in ordine fecerat, et per plurimos labores ad sublime sanctatis culmen pervenerat. Cumque in eadem domo ob suam probitatem ad diversa electus fuisset officia, Prioratus scilicet, cellerariae, grangiariae, magisterii noviciorum, gradatim tamen, omnibus irreprehensibiliter administratis, graviter infirmatus, mortem adesse dolor vehemens indicavit. Cuius labores Abbas considerans, in domum secretiorem eum poni fecit, quatuor ad ministerium eius deputatis. Ille vero licet gauderet de solitudine, tristabatur tamen de exhibito honore, dicens Abbati: Fratres isti vigilando atque laborando sunt lassi, neque mihi sunt necessarii. Grata est mihi solitudo, neque minus solus ero, cum solus ero. Non enim solus est cui praesul et custos Dominus adest. Si careo hominum obsequio, credo quod non deerit praesidium de coelo. Abbate recedente, et ad sermones eius minus attendente, ipse fratres abire compulit, lucernamque extinguere. Media nocte Priore iubente in eandem domum ad dicendas horas minuti conveniunt, et ignis accensus est, quia hyemps erat. Dictis matutinis visitavit eum Prior, fratribus lectum eius circumstantibus. Quibus ait: Tota nocte sollemnizabam. Si centum linguas haberem, internae iocunditatis gaudium explicare non possem. Vidi deificum lumen, audivi coelestem harmoniam, interfui choris psallentium in coelo. Ach quam ordinate, quam distincte, quam reverenter psallebant. Voces quidem erant multae et diversae; sed quemadmodum in cythara varietas cordarum uniformem reddit concentum, ita concors illa diversitas in unam conveniebat melodiam, supra humanum sensum [II.269] delectabilem. Gravibus succinentibus, puellares voces ascendebant, facientes dyapason. Cuius organi suavitatem humana infirmitas aestimare non potest. Admiranti mihi super his, astitit quidam in habitu venerabili, dicens: Quid miraris? Haec est laus Verbi Dei. Et cum haec dixisset, psallentibus adiunctus est, et tota virtute psallebat. Interea gratum occurit spectaculum. Videbam stratam speciosam super me directam, iter e terris in coelum praebentem. Unus ex nostris subito de medio factus, hanc ingressus superna regna petebat. Laetabundus et laudans, angelorum vallatus copiis, nullumque passus omnino discrimen, coelo receptus est. Verumtamen frater ille non est mihi designatus ex nomine. Quidam autem calumniabantur fratres nostros, duo obiicientes, scilicet quod defunctis fratribus debitam pensionem negligenter solverent, et veteres tunicas non statim cum novas reciperent, redderent. In altero me reprehensibilem doleo; propter urgentes enim causas, missas nondum persolvi quas debeo, sed quam plura psalteria dixit. Deo enim gratias ago, labia mea nunquam otiosa fuerunt a laude Dei. Haec prosecutus est, et consequenter ab hac luce subtractus, fidem fecit dictis. Aiunt de eo quod in exterioribus agens, saepe per diem duo psateria dicere solitus esset. Perspicuum est quod frater ille qui subito de medio factus, cum honore coelesti deduci visus est, ipsum Meynerum satis eleganter expressit, evidenti declarans indicio, quod velocius morte subveniente, sine omni discrimine transiturus esset de pressuris ad gloriam, de morte da vitam, de mundo ad Christum, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.

 

 

Capitulum III.

De morte Ysenbardi sacristae eiusdem coenobi.

 

Aegrotabat in eodem coenobio sacerdos Ysenbardus nomine, custos ecclesiae, plus quam tricesimum annum agens in ordine, et ad extrema perductus est. Media nocte cum super eum ministrorum vigilaret diligentia, audierunt eum levi susurrio verba sonare. Timentesque ne morti proximus aliena loqueretur, ori loquentis aure adhibita, intellexerunt verba subli-[II.270]mia, aedificatione plena, de gloria coelestium et inenarrabili laetitia sanctorum. Dignum ergo iudicantes testem his idoneum adhiberi, nunciaverunt haec Abbati, qui et ipse gravi laborabat infirmitate. Vocatus Abbas affuit. Interim cecidit horologium, et occasione sumpta, sic fari coepit: Ach quam suavem noctem exegi; quam delectabili horologio temperando operam dedi; quam dulces et quam suaves concentus audivi, choris in coelo psallentium interfui. Ach quam concorditer, quam delectabiliter psallebant. In nostro cantu solet esse dissonantia, taedium lassitudo; ibi longe aliter est. In unam omnes conveniunt melodiam, super omne quod delectat dulciorem. Infatigabiles laudare non cessant, et quanto plus laudant, tanto plus crescit amor laudandi, et mirabili atque ineffabili modo hoc provenit in usum gratissimae quietis, quod nunquam vacant a laude Creatoris. Ibi vidi homines nostri ordinis, super alios eminere dignitate, et gratia praecellere. Qui enim magis hic humiliati sunt, mediocribus pro Christo contenti, eo gloriosius ibi exultant, abundantiorem accipientes consolationem, facie splendidissimi, statura celsi, veste gloriosi. Cum his familiariter conversatus sum, et amico refectus colloquio. Apparuerunt etiam mihi fratres nostri, dominus Warnerus Prior, et dominus Mychael, et dominus Arnoldus, et dominus Kono, et dominus David honore celsior, candidissimis induti cucullis, quarum nitor oculis meis tam erat impenetrabilis, quam radius fulguris choruscantis. Tanta gloria vestium delectatus, sollicite quaerebam, si talem ego habiturus esse. Et dixerunt: Qui vivit irreprehensibiliter, talem vestem sperare potest. Si vero vitium latuerit in conversatione, macula apparebit in veste. Culpa enim vitae, maculam facit in veste. Immaculatam ergo merebitur habere vestem, qui se a maculis servat immunem. Et dixi: Quae sunt istae maculae? Et illi: Murmuratio, detractio, invidia, negligentia, et quicquid sinceritatem cordis maculat et confundit. Qui talia agunt, in gloria vestis maculam ponunt. Tu vero pro multis laboribus, et vitae honestate similem sortieris vestem. His dictis faucibus arefactis, [II.271] viribusque exhaustis, defecit loquens. Post modicum, instillata refocillatus aqua, resumtoque spiritu, ad loquendum se parans, spem fecit auditoribus. Et ait: utinam differet me Dominus usque dum plene opera Dei dominis meis loqui possem. Ach quam laeti nuncii baiulus essem, quam laeta, quam stupenda narrarem, quae vidi, quae audivi, et sensi, quae praeparata sunt diligentibus Deum, et in laude eius vigilantibus. Et Abbas: Frater quomodo haec vidisti? Et ille: Quater hac nocte raptus sum ante Deum. Pectus meum apertum est, et anmima mea educta est, et statim fui inter choros angelorum, et vidi Dominam nostram in immensa claritate cum suis sacris virginibus, quae se mihi promisit in necessitate affuturam, et sanctum Mychaelem cum multo exercitu angelorum paratum ad opem mihi. Nam altari et meoriae suae honorem solebam semper impendere; et innumerabilem multitudinem sanctorum, et quos antea non videram, statim agnovi. Rursum spiritu et viribus deficiens, loqui cessavit. Compulsus itaque de sorbitiuncula pauxillum accepit, et gustans ait: O quam dulcis est Dominus gustantibus se. O quanta est suavitis eius abundantia, quam larga, quam indeficiens, et omnium deliciarum copiis affluens, qua me in hac nocte reficere dignatus est. O dulcedo illa, dulcedo gratissima, optabilis et praestantissima. O quam singularis, quam excellens et ineffabilis. Intus enim in corde utcunque teneo, verbis autem explicare non valeo. Quam sentire potui, non possum effari, rei nimietate victus. Tam felici refectione pastus, hanc superaddere superfluum duco. Haec modicum et breve nutrimentum praestat; illa in perpetuum reficit et saginat. O quam beati sunt qui illa sine fine fruituri sunt. Jubente Abbate, vocati sunt quidam novicii, viri quondam in saeculo clari, virtute militari insignes; quos ita consolatus est: Vere felices estis, qui de vana vestra conversatione vocati estis, partem in coelis cum iustis habituri. Constat enim de salute vestra, si tamen perseveraveritis. Nam dominus David indesinenter pro vobis preces ad Dominum fundit, quatenus quod salubriter inchoastis, feliciter com-[II.272]pleatis. Unum autem eorum nomine exprimens, de eo dicebat, nisi portas Claustri ingressus fuisset, mortis aeternae portas non evasisset. Aderant et hospites convertendi gratia de sedibus suis evocati; sed nimio adhuc rerum temporalium amore detenti, rem arduam aggredi dubitabant. Qui fiducialiter accedentes ad virum Dei, mentisque flucuationem confessi, quod videlicet velle adiaceret eis, perficere autem bonum non invenirent, supplicabant ut orationibus eius adiuti mererentur in bono stabiliri. Et ille: Quamdiu mente adhaeretis saeculo, non potestis perfecte placere Deo, nec firmari in bono, habentes voluntatem fixam in malo. Quapropter recedite omnino ab his quae inutiliter amatis, et non deerit vobis gratia Salvatoris. Si vidissetis quae ego vidi, omnem gloriam mundi villem reputaretis. Deinde multi multa quaerebant; ille de patre, ille de fratre, ille de suo statu futuro, ille de praesenti. Sed vir Dei ita singulis responsum temperavit, ut secretorum revelator, et conscientiarum inspector esse probaretur. Mox vocante Domino sancta illa anima carne soluta est, ad dolores corporis ultra non reditura, sed ut credimus, immortalitatis luce vestienda et perennium gaudiorum suavitate reficienda. Duo haec capitula, sicut et qunque reliqua quae sequuntur, a quodam reperi notata, qui se ea quae dicta sunt vidisse et audivisse commemorat; quae perire non sum passus. Habent praeterea plures testes, qui adhuc supersunt. NOVICIUS: Prosequere obsecro residua, quia tanto sunt audientibus gratiora, quanto tuo testimonio recenter gesta, scripto sunt mandata.

 

 

Capitulum IV.

De morte Sigeri monachi.

 

MONACHUS: Fuit in eadem domo monachus sacerdos nomine Sigerus, aetate iuvenis, et amator ordinis, sui corporis severus castigator, qui inter cetera virtutum opera sanctam Dei Genitricem ardenter diligebat, et quibus poterat modis alios ad amorem eius accendebat. Cum autem accersionis suae hora imminebat, eo quod infirmaretur et languor [II.273] esset fortissimus, quidam conversus magna Dei gratia praeditus, quem Dominus secretis consolationibus suis frequenter consolari dignatur, huiusmodi visionem vidit. Visa est ei tabula defunctorum pulsari, et ire coepit ad muniendum fratris exitum. Et forte transitum habens per palatium operis mirifici, invenit residentem in eo matronam reverandae dignitatis, cuius facies angelicam praeferebat gratiam, et niveum indumenta candorem. Haerebat igitur defixis in eam luminibus, certus tam desiderabili personae divinum numen inesse. Denique tantae divinitatis praesentia ausum praebente, propius accedit, non metuens offensae periculum, et familiariter verba conserit dicens: Amantissima domina, quid causae habes ingredi ad nos, cum hoc non sit licitum matronis? Et illa: Speciali inquit iure fungor in domo ista, et venio visitare familiares et domesticos meos. Et ille, piam pro fratribus gerens sollicitudinem, ait: Ecce fratres nostri viritim decedunt, iuvenes, et senes, et meiocres, et non est personarum acceptio. Quid inde nobis faciendum est? Et illa: Debetis decantare Te Deum laudamus. Cum plura responderet, haec tantum verba retituit, vir simplex et sine litteris. Interim vere pulsata est tabula, et cessavit visio figurativa. Credimus piam Dei Genitricem, utpote matrem misericordiae, fideli suo in morte non defuisse, et tale indicium adventus sui dedisse.

 

 

Capitulum V.

De morte adolescentis laici cum quo angeli cum moreretur loquebantur.

 

Ea tempestate venit ad conversionem adolescens laicus, mundi corruptelam incorruptus evadens, carnis integritate servata, quod est magnum divinae miserationis beneficium. Hic cum se Capitulo praesentasset, consequenter languore correptus inunctus est. Quo inuncto, alius defunctus est. Cuius exequiis cum universi interessent, infirmis interim sine custode relictis, audivit adolescens ille choros angelorum, obsequia funeris agentium, et suavitate psallentium magnifice delectantus est. Insuper quidam ex ipsis praesentialiter astite-[II.274]runt ei, et allocuti sunt dicentes: Amice tu quid dicis? Placetne tibi hac vice venire ad nos? Et ille: Vehementer cupio dissolvi, et esse cum Christo. Et angeli: Esto paratus, expletis praesentibus exequiis, statim nobiscum ibis. Ille promissi haud dubius superni, futurorum gaudiorum primitias iam corde praesentiens, laetus et hilaris redeunti infirmario rem pandit per ordinem. Et adiecit: Sternite mattam, et pulsate tabulam, et quae paranda sunt parate celerius, iam enim iturus sum ad Dominum. Quod ita factum est. Porro quidam infirmus proximus iacebat ei, et quasi contiguus, tenui tantum pariete divisus ab ipso, qui audivit angelos cum eo loquentes, qui adhuc superest testis fidelis, cuius testimonio fidem facit vita laudabilis.

 

 

Capitulum VI.

De Oberto converso qui moriens coelestem audivit harmoniam.

 

Erat in eadem domo, Claustro scilicet, laicus conversus nomine Obertus, vir moribus ornatus, et actione circumspectus, a primis adolescentiae annis deserviens in ordine, ad omne iubentis imperium hilaris et promptus. Hic annis circiter triginta cum fratribus infirmis tam devotum quam sedulum exhibuisset obsequium, ipse quoque diversa corporis inaequalitate correptus est, et in magnis laboribus superviens, annis quasi viginti, longum trahebat martyrium. Verumtamen licet corpore invalidibus, animi providentia non deerat fratrum necessitatibus, prudenter disponens omnia. Tandem obortae mortalitatis urgente procella, et languore invalescente, diem suum functus, vita simul et dolotibus ereptus est. Nocte beati Stephani, quae proxima est Natali Domini, pulsata est tabula defunctorum pro eo, et surgentes frstinanter, advenerunt fratres, orationibus munientes fratris exitum. Jacebat autem ut moris est positus super mattam, extremum trahens spiritum. Dicta letania cum adhuc aliquid spiramenti superesse videretur, incepti sunt septem Psalmi. Inter dicendum, tanquam de levi somno excitatus, revixit, circumferens oculos, et iubente Abbate repositus est in lectum suum, et reversi sumus. Quidam autem rei novitate perculsi, manserunt circa eum, exspectantes donec convalesceret spiritus eius, cupientes audire [II.275] ab eo quid hoc esset miraculi. Postquam autem sibi redditus est, ita dicere exorsus est: Hic ego quid facio? Certe hic esse nolo. Modo eram inter angelos, coelestis harmoniae suavitate demulcebar, deputatus eram beato prothomartyri, gloriae ipsius consors et collega futurus. Hic ego quid facio? Certe redire volo. Post modicum iterum tabula pulsata est, et feliciter obdormiens in Domino, ut credimus non est fraudatus a desiderio suo, partem habiturus in sorte sanctorum. Quod autem praeostensa sibi gloria reversus ad horam caruit, in hoc pusillanimitati nostrae consultum esse non ambigimus, videlicet ut minus sollicitos devotos faceret, et proficientes studiis melioribus accenderet.

 

 

Capitulum VII.

De converso caeco qui audivit angelos officia exequiarum complere.

 

In eadem domo caecus quidam conversus fuit, cui Deus interioris hominis lumen contulit, damna corporis coelesti munere commutans. Dedit enim ei divinas videre visiones, aliquando gloriam sanctorum, frequenter poenas malorum, assidue ipsum daemonem, flammivomos ignium globos eructuantem. Mira sunt haec, et munera Dei. Frequenter autem patitur daemonum incursus et congressus, ita ut ipsi impingant in eum, et ipse vel pugno vel baculo affligat eos. Hos assultus pati solet in quolibet loco, magis in ecclesia, maxime cum pro defunctis orat. Ea tempestate coepit iste in exequiis defunctorum audire choros angelorum psallentium, modo cum monachis, modo divisim. Cum autem efferebantur corpora praecedente conventu, manebant angeli in choro, exequiarum officia complentes. Inter Sanctus autem et Pater noster ineffabiles solebat audire iubilos, et supra humanam aestimationem dulces. Haec coelestis modulatio post depositionem domini David dulcior et magis intelligibilis audiebatur. Contigit aliquando, dominum Abbatem aedificationis causa venire ad hunc caecum, qui inter cetera acceptae gratiae beneficium confessus est et hoc. Diligenter antem praemonitus est ab Abbate ut divinae gratiae gratus existens, omnem humanam glo-[II.276]riam excluderet, divinum apud se munus occultans, nec sanctum daret canibus. Et respondit se tantum hoc unico fratri suo carnali dixisse. Et intellexit Abbas lapsum hominis. Post dies aliquot reverso Abbate, humiliatus coram eo, coelesti se carere beneficio lacrimose confessus est. Et inflicta ei gravi poenitentia, quae superbienti subtracta fuit, poenitenti restitua est gratia.

 

 

Capitulum VIII.

De morte fratris Hildebrandi cuius animam in specie pueri speciosi conventus candidatorum deferebat.

 

Cum in extremis ageret frater Hildebrandus, tabula pulsata conventus accurrit. Quo morientem circumstante, et exequias ex more celebrante, stetit frater quidam inter alios, cui talem visionem Dominus revelare dignatus est. Vidit, et ecce alius conventus supervenit hominum albatorum, qui in loco quo moriens iacebat, speciosum valde puerum accipiens, cum gaudio magno et canticis abiit. Itaque gemina felicis huius fratris substantia, a gemino conventu delata atque deducta est, anima scilicet a cenventu albatorem ad beatam requiem, corpus vero a conventu albandorum ad ecclesiam; utroque sane pro eo quod deferebant, in Dei laudes, quanquam differenter, concrepante. NOVICIUS: Quid est quod in quorundam iustorum morte tam mirifica videntur, et in aliorum qui eis in merito pares sunt, vel forte maiores, nulla ostenduntur? MONACHUS: Una cuasa est, ut latens sanctitas morientium viventibus manifestatur; alia, ut eorum virtutes quibus hoc meruerunt, imitentur; teria est, ut iustorum innocentia, si male fuerint ut saepe fit infamati, demonstretur. Verbi causa.

 

 

Capitulum IX.

De converso mortuo circa cuis corpus frater Warnerus candelas stare vidit.

 

In eodem coenobio quodam fratre fautore nomine Warnero, conversum aliquem quidam ex fratribus calumniati sunt sine [II.277] causa, ita ut abiiceretur ab illis. Contigit post haec ut frater idem moreretur, et iam dictus Warnerus interesset commendationi eius. Moris autem tunc erat, ut aliquo super mattam posito, fratres sicut sine processione occurrerunt, ita sine ordine circa morientem steterunt, ubi cuique prior occursus aut devotio locum dedit, laicis fratribus hinc inde circa monachos stantibus. Corpore igitur mortui loto et allato, vidit idem Warnerus multas candelas in circuitu feretri statutas, et omnes ardentes. In parte autem qua ipse stabat, omnes candelae pariter extinctae sunt. Unde miratus simul et territus, cum corpus in ecclesiam delatum fuisset, ipse dominum Syfridum traxit in partem, et confessionem fecit, extinctionem candelarum suis peccatis imputans, et innocentiae fratris manifestandae. Reversus in ecclesiam, easdem candelas invenit, et omnes ex omni parte ardentes vidit.

 

 

Capitulum X.

De morte Herwici Prioris.

 

Anno praeterito defunctus est ibidem dominus Herwicus Prior, vir quidem grandaevus, et circa disciplinam ferventissimus. Qui cum sero putaretur esse moriturus, multis qui convenerant clara voce dicebat: Non modo moriar, sed crastina die, hora nona ero ante summum iudicem, de omnibus operibus meis ibidem redditurus rationem. Eadem siquidem hora exspiravit. In cuius transitu quidam confessi sunt se angelos audivisse. Simile habes de Ulrico monacho Vilariensi in distinctione nona capitulo tricesimo primo. NOVICIUS: Quid est quaeso quod ille praedixit se iturum esse ad nuptias, iste ad iudicium? MONACHUS: Ille utpote in adolescentia conversus, pie praesumebat de custodita innocentia; istum terruerunt peccata multo tempore commissa. Senex enim venerat ad conversionem. NOVICIUS: Beati mortui qui sic in Domino moriuntur. MONACHUS: Quanta sit in Domino morientium beatitudo, subiecta declarabunt exempla. [II.278]

 

 

Capitulum XI.

De morte Mengozi conversi qui ad mandatum Gisilberti Abbatis revixit.

 

In saepedicto Claustro conversus quidam fuit nomine Mengoz, vir simplex et religiosus, in coquina conventus serviens. Accidit ut die quadam cum iuvene quodam monacho habdomadario coquinae, lignum incideret. Quod cum minus caute pede ad scidendum servaret, monachus eundem pedem divisit. Deportatus in infirmitorium, cum nimis torqueretur, inunctus est. Instante tempore eundi ad Capitulum generale, dixit ei bonae memoriae dominus Gisilbertus Abbas: Frater Mangoz, non debes mori, sed exspectabis me. Respondente illo, si in me fuerit, faciam; subiunxit Abbas: Ego praecipio tibi. Ivit ergo ad Capitulum, et moratus est diutius. Reverso eo, et veniente ad portam, pulsata est tabula et campana. Interrogavit Abbas cui pulsaretur. Dicente portario, quia fratri Mengozo; respondit Abbas: Ego deberem ei adhuc loqui. Festinansque ad orationem, cum venisset in infirmitorium, ille exspiraverat. Et cum se inclinasset ad mortuum, alta voce dicebat: Frater Mengoz. Et non erat ibi vox neque spiritus. Cumque secundo idem nomen repetisset, respondit Prior: Nolite vos fatigare, exspiravit enim. Tunc Abbas se ad illius aurem magis inclinans, clamavit dicens: Ego tibi praeceperam, ne morereris donec venirem. Ego tibi iterum praecipio, ut respondeas mihi. Ad quod verbum ille quasi de gravi somno excitatus, oculos aperuit, et ingemuit. Och pater, inquit, quid fecisti? Bene eram; ut quid me revocasti? Ubi, inquit, eras? Respondit conversus: In paradiso. Posita mihi erat sedes aurea secus pedes Dominae nostrae; et cum me revocares, advenit dominus Ysenbardus sacrista noster, trahensque me de sede eadem, dicebat: Non hic sedebis, inobedienter huc venisti; revertere ad Abbatem tuum. Sicque reversus sum. Attamen promissum est mihi, quod [II.279] eadem sedes mihi foret reservanda. Vidi eundem Ysenbardum in multa gloria, in cuius pede apparuit macula, eo quod nobiscum existens, invitus iret ad labores. NOVICIUS: Cum sancti sine macula sint ante thronum Dei, quid est quod in gloria civis coelestis visa est macula? MONACHUS: Propter viventes visio eadem ostensa est, ut gloria monachis bene viventibus esset ad consolationem, macula vero negligentibus ad correptionem. Licet enim invitus iret cum fratribus ad laborem manuum, valde tamen sollicitus fuerat circa divinum servitium. Libenter mature matutinas pulsabat, libenter alte cantabat. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Testatus est idem Mengoz, se dominum David ibidem vidisse, et alios multos, qui nuper fuerant defuncti. Dicebat etiam infra triginta dies aliquos de purgatorio esse liberandos. Cumque haec et his similia recitare coepisset, advocati sunt novicii, viri in saeculo nominati, Gerardus videlicet, Marcmannus, et Karolus postea Abbas, de cuius etiam manu comedit, in signum verae resuscitationis. Post haec cum postulasset licentiam redeundi, respondit Abbas: Modo vadas in pace. Et benedixit ei. Ad quod verbum mox oculos clausit, et exspiravit. Haec mihi recitata sunt a senioribus nostris, et a iam dicto Marcmanno, qui tanto miraculo interfuerat. Cumque praefatus Ysenbardus esset moriturus, et Gerardus cognomento Waschart ad pedes illius resideret prophetico spiritu ad stabilitatem illum hortatus est dicens: O Gerarde, vide ne exeas ordinem, quia multa millia daemonum ante portam exspectant te. Quid postea de eodem Gerardo actum sit, novimus omnes.

 

 

Capitulum XII.

Item de morte Gozberti conversi qui reviviscens visa recitavit.

 

Simile miraculum contigit in eadem domo. Cum esset ibidem novicius dominus Hermannus, nunc Abbas Loci sanctae Mariae, sicut ipse mihi retulit, venit ad eum die quadam aliquis de senioribus dicens: Venite mecum, ego faciam vos [II.280] audire in continenti, quae libenter audietis. Et duxit eum ad quendam conversum Gozbertum nomine, qui mortuus fuerat et revixit. Quem conversi nescio quot sunt secuti, sperantes quod novi aliquid essent audituri. Ad quos ille: Vos domini numeratis annos conversionis vestrae, alius quadraginta, alius viginti, alius decem. Ego vobis dico, quod beatus est monachus ille sive conversus, qui bene uno anno, vel mense, vel quod minus est una hebdomada, in ordine conversatus est. Quibus cum amplius dicere nollet, recesserunt. Ad quem novicius: Rogo vos bone frater, ut aliquid mihi referatis quod me aedificet. Respondit ille: Ego cum nuper infirmarer, et essem in doloribus maximis, venit ad lectum meum nescio quid. Cumque primo tetigisset pedes meos, gradatim ascendendo, tetigit ventrem meum, ac deinde pectus, nec tamen ex eodem tactu aliquid mali sensi. Tacto vero capite meo, mox exspiravi, ductusque sum in locum amoenissimum, et nimis deliciosum, in quo diversi generis arbores, ac multi coloris flores aspexi. Occurrerunt mihi et iuvenes speciosissimi, a quibus officiosissime sum salutatus, et ante Dominam nostram coeli Reginam cum multa alacritate deductus. Posita est mihi sedes secus pedes eius. In qua cum sederem in multa cordis mei iocunditate, iussus sum redire ad corpus. De quo cum plurimum dolerem, consolati sunt me dicentes: Ne tristeris, quia sedes haec tibi reservabitur, et post dies paucos redibis ad eam. Quos cum iturus adinterrogassem de statu futuro domus nostrae, responderunt: Bonus est status eius praesens sub Abbate hoc Gisilberto; neque plus ab eis obtinere potui. Circa tertium vero diem rursum exspiravit idem Gozbertus. NOVICIUS: Cum in primo capitulo huius distinctionis dictum sit, nullam poenam in hac vita morte esse amariorem, quid est quod neuter istorum conversorum de illius amaritudine conqueritur? MONACHUS: Puto tantum de illis esse intelligendum, quorum anima separatur a corpore non reversura, nisi ad diem iudicii. Lego Lazarum cum adolescente ac puella suscitatos, Tabytam etiam et Maternum, nec non et multos alios, quorum nullus de hac re aliquid conqueritur. Quosdam etiam tam placide videmus mori, ac si in somnum resolvantur. Unde [II.281] de hac quaestione nihil certi diffinire possum. NOVICIUS: Si qua sunt residua de morientibus praedictae domus, precor ut mihi edisseras. MONACHUS: Hoc ut fiat, oportet me ordinem mutare propositum, ita ut interscalari modo loquar, nunc de bene viventibus et bene morientibus, nunc de male viventibus et bene morientibus, nunc revertendo ad illos. NOVICIUS: Dummodo loquaris aedificatoria, de ordine modica mihi cura est. MONACHUS: Audi ergo quanta sit misericordia Dei.

 

 

Capitulum XIII.

De finali contritione sacerdotis quandoque nigri monachi existentis.

 

Ante aliquot annos in Claustro sacerdos quidam defunctus est, cuius vita talis erat. In ordine quidem nigro factus fuerat monachus et sacerdos, in quo tantum profecerat, ut Prioratus officium adipisceretur. Sed faciente invidia diaboli, et propria temeritate, desertis castatis et innocentiae castris, abiit in regionem dissimilitudinis, pactum facere cum delectationibus suis. Aliquando autem poenitentia ductus, Praemonstratensis ordinis regularis effectus est. Rursumque circumventus a Sathana, in pristinos cecidit errores. Dehinc ad nostrum ordinem se contulit. Iterumque factus apostata vilis, voluptatibus frana laxavit, non erubescens domesticam uxoris cohabitationem. Novissime diebus istis respectus a Deo Patre luminum, saeculum cum concupiscentiis deseruit, veniensque Hemmenrode, ingressum petivit et obtinuit. Mox ad arma poenitentiae convolans, confessionibus assiduis, lacrimis oratione et ieiuniis, omnibus vere poenitendi formam praebuit et exemplum. Decurso brevi tempore, anno scilicet necdum dimidiato, tactus molestia carnis, lecto decubuit; non tamen indulgentius circa se agens, coeptum viriliter consummabat agonem, modo psallens, modo orans, modo sanctam Dei Genitricem salutans. Habebat enim quasdam ipsius salutationes, sine quibus nec vigilans, nec dormiens inveniri poterat, quas ante horam exitus sui collo ipse circumligavit, in testimonium grandis fiduciae et bonae spei suae. Rogabat autem assistere sibi do-[II.282]minum Abbatem cum paucis fratribus, quibus sic propocutus est: Reverende pater et domini, peccator ego et poenitens, testes vos mihi apud Deum esse cupio sincerae confessionis et verae poenitentiae. Paratus enim sum ad omnem satisfactionem, quaelibet tormenta, quoslibet subire labores, si Deus vitam mihi donaverit. Nihil durum, nihil difficile, nil erit impossibile amanti et vere poenitenti. Sic vere compunctus et vere poenitens, benedictiones et gratiarum actiones adhuc in ore habens, Deo felicem reddidit spiritum. In cuius transitu cuidam monacho talis visio revelata est. Videbat angelos in infirmitorio epulis et gaudiis multis laetantes, medium autem sedere Salomonem, tam sollemnis laetitiae participem. Dicebatur enim Salomon. Supervenerunt et alii angeli, secum adducentes sex de fratribus nostris, qui eo tempore decesserant, sacerdotes in albis pretiosis, luce clarius fulgentes. Qui et dixerunt: His sex dimissa sunt peccata sua, et huic septimo, digito demonstrantes Salomonem. Interim pulsata tabula, frater qui haec viderat evigilavit, et veniens invenit eum in eodem loco exhalantem spiritum, quo viderat eum participasse conviviis angelorum. NOVICIUS: Puto quod hi qui sunt in fruitione saepe pro suis fratribus adhuc peregrinantibus Deum exorent. MONACHUS: Hoc sermo sequens declarabit.

 

 

Capitulum XIV.

De Rudingero monacho cui beatus David finem suum praedixit.

 

Fuit in eodem Claustro monachus quidam Rudingerus nomine, secundum nomen suum rudis satis in conversatione. In ordine siquidem minus ordinate vixerat, et quod deterius erat, saepius apostatando, tempus poenitentiae sibi concessum inutiliter consumpserat. Circa finem vitae suae reversus, et receptus, ydropisi morbo percussus est. Qui cum die quadam ante lectum suum sederet et orationes aliquas diceret, beatus David, ante annos decem defunctus, in effigie nota ingrediens cum duobus aeque defunctis, ait: Frater Rudingere quid agis, aut quomodo habes? Respondit ille: Sicut homo pauper et infirmus. Corpus per tumorem distenditur, et quod me plus [II.283] anget, multorum criminum mole conscientia gravatur. Quem sanctus consolans dixit: Diu quidem male vixisti: sed hodie scias te moriturum. Ego Dominam nostram sanctam Dei Genitricem et reliquos sanctos pro te rogavi, et duros eos inveni, et nisi exauditus fuero, totum coelestem exercitum movebo. Sicque disparuit. Quod cum ille domino Hermanno Abbati, quandoque sanctorum Apostolorum Decano, et tunc in Claustro Priori, recitasset, respondit ille: Bone domine Rudingere, vos estis vir provectae aetatis, et infirmus, et cito moriemini, nolite dicere nisi veritatem. Bene noverat vitam eius. Respondit infirmus: Si non fuero mortuus hodie, hora nona diei, falsa sunt qua dixi. Quid plura? Hora praedicta monachus moritur, et de visione Prior certificatur. NOVICIUS: Puto daemones multum fremere, cum tales eis subtrahuntur. MONACHUS: Sicut sancti angeli morientium animas deducere nituntur in coelum, sic angeli mali eas detrudere conantur in infernum.

 

 

Capitulum XV.

De morte Gerungi quem homines nigri et vultures morientem observabant.

 

Mortuus est in eadem domo quidam conversus nomine Gerungus. Iste ante conversionem quorundam Episcoporum Treverensium, successive tamen, fuerat dispensator et durus pauperum exactor. Tandem quorundam adminitione persuasus Hemmenrode venit, ubi in habitu saeculari tempore aliquanto de proprio vixit. Tactus gravi infirmitate, magis timore gehannae quam amore patriae habitum induens, in infirmitorium conversorum deportatus est. Qui cum ad extrema devenisset, et in lectulo suo solus iaceret, aspiciente quodam converso nomine Ludone, vultures advolantes, in pertica lecti eius resederunt, cum quibus homines tetri, magni atque deformes intrantes, eundem circumsteterunt. Jam dictus Ludo de visione primum admirans, et post paululum quod daemones esset, qui morientium animas quasi escam praestolantur, recogitans, alta voce clamavit: Quid statis ibi vos domini? Egredimini. Qui dum minime obedirent, secundo clamavit: Ego vobis praecipio in nomine Domini ut [II.284] exeatis. Ad quod verbum mox viri egredientes et vultures avolantes, nusquam comparuerunt. Jacebat autem idem Ludo infirmus in lecto opposito, vir senex et religiosus, corpore virgo. Visio haec sicut et subsequens relata mihi est a domino Hermanno Abbate, tunc ibidem Priore. Quantum vero agonizantibus fratrum praesentium oratio prosit, eadem visione declarabitur.

 

 

Capitulum XVI.

De morte conversi super quam residebant corvi cum agonizaret, qui a columba expulsi sunt.

 

Circa idem tempus alius quidam conversus illic moriebatur, homo quidem ponderosus et tardus, et ideo ceteris despectus. Qui cum positus fuisset super mattam, finisque eius adesset, duo corvi advolantes inopinate, gyraverunt circa illum, tandem in trabe quae capiti eius imminebat residentes. Quos ut vidit frater Henricus cuius saepe in superioribus mentio facta est, daemones illos esse suspicans, quidnam facturi essent exspectavit. Interim pulsata est tabula, et accurrit conventus. Cumque crux introferretur, columba nivea illam praecedens, ostium infirmitorii prior intravit, et super iam dictam trabem volitans, inter eosdem corvos media resedit. Cumque cum illis decertaret, hinc inde alis eos verberans, tandem adepta victoria, et de domo eliminatis, ipsa in loco corvorum tamdiu erat residens, dones conversus exspirasset, et donec lotus et feretro impositus, eodem loco restitutus fuisset. Quem cum in oratorium fratres deportarent, columba eadem avolans crucem praecedebat; sicque nusquam comparuit. NOVICIUS: Quid videtur tibi fuisse columba illa? MONACHUS: Angelica aliqua persona, quae fratrum orationibus adiuta, pro anima morientis cum daemonibus dimicavit, atque triumphavit. Quantus illic sit daemonum concursus, ubi hi moriuntur qui eis servierunt, sermo sequens ostendet. [II.285]

 

 

Capitulum XVII.

De morte Kononis de Malebech monachi in Claustro.

 

Kono magnus dominus castri de Malberg, vir potens et dives in saeculo, tam valens in militia ne dicam in malitia, quam vigens in prudentia saeculari, ante finem vitae in saepefato Claustro habitum suscepit regularem. Et quia temporis longinquitate non poterat, morum probitate dies suos dimidiare satagebat. Ubi adeo profecit, quod consummatus in brevi explevit tempora multa; placita enim erat Deo anima illius. Unde et qui vocaverat eum ad suum servitium, non solum ei praestitit veniam delictorum, sed et tali ordine praecognitum ei fecit finem suum. Habebat conventus protholarium pulcherrimum, quem equitiae suae propter fetum nobilem deputaverat. Quem cum vir nobilis Henricus de Ysenburg concupisceret, neque pretio habere posset, hoc actum est ut absconse subtractus ei transmitteretur. Quem cum minime redderet, missus est praedictus Kono qui eidem Henrico fuerat in saeculo amicissimus. Et cum nihil proficeret, videns hominem obstinatum, irruente in se ut post patui spiritu Dei, ad divinum eum iudicium appellavit, diem ei praefigens. Quid plura? Henricus appelationem contempsit, et Kono domum rediens, omnibus modis quibus potuit, ad eundem diem se praeparavit. Dicebat igitur Abbati: Domine sexta feria curcem accepi, sexta transfretavi, sexta feria in capella mea me vobis tradidi, sexta feria habitum indui regularem; Deus sexta feria laborum meorum mihi restituet mercedem. Expletis vero iam tribus annis in sancta conversatione, febre correptus est. Visitatus ab amicis, se dixit tertia die moriturum. Illi autem recedere volebant, eo quod levis esset eius infirmitatis, et nulla adhuc signa mortis apparerent; sed ipse rogabat ne sollemnitati suae deessent. Et factum est ut moreretur die tertio), hoc est in vigilia sancti Jacobi, sicut ipse praedixerat. Eo sane tempore erat mulier obsessa in villa Meyne, quae hora mortis eiusdem Kononis liberata est, [II.286] et venit ad sacerdotum suum dicens daemonem exisse. Post paululum vero rediens diabolus, gravius vexare miseram coepit. Adducta est igitur ad sacerdotem, qui quasi concionando cum diabolo, coepit eum interrogare et dicere: Miser tu exieras? Ita est, inquit. Et ubi, ait, fuisti infelix? Respondit, Hemmenrode. Et quid, inquit, ibi fecisti? Ad quod diabolus: Konicho ibi iacebat super mattam, et debebat mori. Ad cuius transitum festinantes pene quindecim millia sociorum meorum, cum maximo tripudio hic transibant. Et videbar mihi nunquam gaudium aliquod habiturus, nisi ivissem cum eis. Sciens autem vas istud mihi traditum, me amittere non posse, reliqui illud ad tempus, et ivi cum eis. Dixitque sacerdos: Quid actum est tibi? Respondit diabolus: Supervenerunt maledicti tonsurati illi, et circumstantes cadaver, ita valide populare coeperunt, quod nullus nostrum propius accedere ausus fuit. Dixit iterum sacerdos: Et ubi devenit anima? Respondit diabolus: Ad pedes Altissimi. Et videte boni homines, quanta nobis iniuria sit illata. Homo iste nobis servierat plus quam quadraginta annis, ad omnem voluntatem nostram nocte ac die paratissimus; et modo tribus annis tantum alteri servivit domino, et ille nobis abstulit eum. Cum igitur nobis anima auferretur, furore commoti, in invicem tota debachatione grassati sumus. Et ego modo non habeo ubi me vidicem, nisi in hoc vasculo quod mihi traditum est. Transactis autem paucis diebus postquam res praemissa comperta est in Claustro, Herwicus quidam monachus per partes illas transitum habebat. Qui sciens quia diabolus mendax est et pater mendacii, experiri voluit huius rei veritatem. Divertens igitur ad obsessam mulierem, intersignum quo credi posset quaesivit a daemone. At ille primo noluit confiteri; sed a monacho iuramentis constrictus, dixit, quia Abbatulus tuus manum morientis in manu sua tenuit. Cui rei monachus ille conscius, aliis eius verbis credi posse consensit. Henricus vero de Ysenburg audiens eum praefixo die defunctum, pelli suae valde pertimuit, et cum multa festinatione ad Claustrum veniens, dextrarium superbe retentum, nudis pedibus, manu propria ad defuncti sepulchrum adduxit, poenitentiam agens apud illum. Haec mihi de obitu monachorum Claustensium comperta sunt. NOVICIUS: Si daemones electis in morte sic [II.287] sunt importuni, quid fit de reprobis, quorum peccata sanctorum angelorum impediunt praesidia? MONACHUS: De hoc satis dicturus sum in sequentibus. Mors Kononis aliorum militum obitus ad memoriam mihi revocat, qui male quidem vixerant, sed felici fine decesserunt.

 

 

Capitulum XVIII.

De morte Ludolphi monachi de Porta.

 

Erat quidem miles in Saxonia Ludolphus nomine, sed tyrannus actione. Hic cum die quadam vestibus novis atque scarlaticis indutus in via equitaret, rusticum cum curru obvium habuit. Cuius cum vestimenta ex rotarum impulsu luto aspergerentur, ipse utpote miles superbus commotus valde, extracto gladio, homini pedem amputavit. Qui postea Deo miserante de peccatis suis dolens, in domo ordinis nostri quae Porta vocatur, factus est monachus. Non multo post in gravem infirmitatem incidens, cum quotidie a se male commissa deplangeret, et maxime abscisionem iam dicti pedis, infirmario se consolanti respondit: Non potero consolari, nisi videro signa Job in corpore meo. Et ecce post dies paucos cyccatricem ad instar fili coccinei contemplatus est circa talum suum, in eodem pede et in eodem loco ubi rustico pedem truncaverat. Qui paulatim coepit cumputrescere, ita ut vermes de eo scaturirent. Tunc repletus gaudio ait: Modo de venia spero, quia signa Job video in corpore meo. Sicque in multa cordis contritione atque gratiarum actione, invalescente morbo, spiritum reddidit. Haec mihi relata sunt ab Abbate Livoniae, qui filius est domus supradictae.

 

 

Capitulum XIX.

De morte Allardi monachi de Lucka cui Christus cum matre et sanctis morienti apparuit.

 

Alterius cuiusdam militis mortem valde pretiosam retulit mihi Adam monachus de Lucka cuius in superioribus memini. Erat, inquit, in Saxonia miles quidam Allardus nomine, qui vir tantae fuerat probitatis, ut in primo tornamento in quo [II.288] miles factus est, manu propria quatuordecim dextrarios acquireret. Qui sicut vir prudens, eundem honorem temporalem non suis viribus sed Deo ascribens, omnia restituit, et sodalibus cum saeculo valedicens, in Lucka monasterio nostrae religionis habitum suscepit. Et quia electos suos probat Dominus, tanta illum infirmitate flagellavit, ut vermes de eius corpore indesinenter scaturirent. Quorum foetorem simul et horrorem cum ministri sustinere non possent, ait Abbas praedicto Adae: Quid faciemus frater cum homine isto? Respondit ille: Dentur mihi quatuor lintheamina, et ego pro Christi nomine curam illius suscipiam. Quod cum factum fuisset, assidua pannorum mutatione foetorem temperavit tam sibi quam aegroto. Cumque dies adesset remunerationis tantae patientiae, ait Adae: Sternite mihi mattam, et pulsate tabulam, quia Dominus vocat me. Et fecit sic. Veniente conventu, post dictam letaniam, cum omnes pene ad lacrimas verbis valde compunctivis movisset, subiunxit: Modo ite domini mei dilectissimi, et dicite missas vestras, quia Salvator mundi et gloriosa eius Genitrix cum angelis et multitudine sanctorum illuc venturi sunt. Postea revertimini cum eis, quia animam meam suscipient. Interim dum missas dicerunt, sicut mihi retulit saepedictus Adam, Allardus spiritu prophetico omnia quae in oratorio agebantur indicavit dicens: Tales missae a talibus sacerdotibus ad talia altaria celebrantur. Et miratus est valde de homine laico. Revertente conventu, ille vultu iocundo sic ait: Ecce Christus cum matre et sanctis suis praesens est, habentes manus suas sub mento meo, et iam suscipient animam. Nec mihi credatis, si in instanti mortuus non fuero. Ad quod verbum mox exspiravit, morte verba confirmans. De cuius corpore statim tantus odor exivit, ut omnes illius suavitate reficerentur circumstantes. NOVICIUS: Valde me recreat horum oratio. MONACHUS: Ex quo sermo est de militibus, referam unde amplius aedificeris; iterumque revertar ad personas religiosas. [II.289]

 

 

Capitulum XX.

De milite occiso qui ad invocationem divini nominis salvatus est.

 

Miles quidam sceleratissimus ab inimicis suis captus est et occisus. Qui cum moreretur, haec ei verba ultima fuerunt: Domine miserere mei. In cuius morte quidam obsessus liberatur est. Quem cum post dies paucos atrocius vexerat, sicut supra dictum est de Kanone, capitulo decimo septimo, interrogatus de hoc respondit: Multi congrgati fuimus in morte militis illius, sed quia nihil ibi obtinuimus, amplius in hoc meo vasculo me vindico. Requisitus de causa, subiecit: tria tantum heu verba moriens protulit, propter quae potestatem nostram evasit. Ecce huic praedoni ob invocationem divini nominis, sicut latroni in cruce, tormentum versum est in martyrium. NOVICIUS: In hoc exemplo satis considero quod poenitentia vera nunquam sit sera. MONACHUS: Duo subiungam exempla, per quae cognosces quod extrema contritio sit ex multa misericordia Dei.

 

 

Capitulum XXI.

De Frisone, qui sine sacramentis obiit, satis a filio monitus.

 

In Frisia nuper homo quidam dives infirmitatus est. Habebat autem filium monachum et sacerdotem in Clarocampo domo ordinis nostri. Pro quo cum misisset, quasi pro salute animae suae, nescio quo Dei iudicio, sine confessione, sine confessione, sine viatico, et sine inunctione mortuus est.

 

 

Capitulum XXII.

Item de Frisone occiso qui ante mortem omnia sacramenta suscepit.

 

Circa idem tempus in eadem provincia alius quidam Friso hostibus suis occurrens, vulneratus est ad mortem, et occisi sunt duo filii eius. Cumque patrem occisores aestimarent mortuum, abierunt. Comperto tanto scelere magister grangiae in Bethwerde, adducto plaustro, occisos superposuit, et cum [II.290] patrem adhuc spirare vidisset, clamavit: Vivitis adhuc domine? Cui cum ille minime responderet, timens hostes esse, subiecit conversus: Ego sum, ne timeatis. Tunc ille: Adhuc enim vivo. Mox levatus in vehiculo, deportatus est ad grangiam; peccata sua confessus est, communicavit, inunctus est, sicque spiritum reddidit. Ecce prior cum tempus haberet poenitendi, et filius eum de salute quotidie moneret, omnia neglexit, moriens impoenitens. Alter vero semimortuus, olea misericordiae et vino poenitentiae veri Samaritani confotus, de stabulo transivit ad palatium. Et est in his impletum quod scriptura dicit: Cui vult miseretur, gratiam infundendo, et quem vult indurat, gratiam non apponendo.

 

 

Capitulum XXIII.

De Wigero milite qui a Sarracenis occisus est.

 

In Dioecesi Traiectensi miles quidam exstitit nomine Wigerus, in actibus militiae nominatissimus. In prima expeditione Dei munere compunctus, cruce signatus mare transivit, tam fortiter et tam instanter Sarracenos impugnans, ut tam Rego Jerosolymitano quam ceteris Christianis dilectus esset et acceptus, et inimicis Christi nimis odiosus. Qui cum per annum integrum Salvatori ibidem strenue ut dictum est militasset, et repatriare cogitasset, die quadam in oculis eius in conflictu servus eius occisus est. Cuius animam in specie columbae coelos videns penetrare, compunctus de visione, dicebat intra se: Quid agere proponis o miser? Si reversus fueris, vitia repetes dimissa, et erunt novissima tua peiora prioribus. Ex tunc fortius agens solito, die quadam conflictum intravit et occubuit. Cuius caput Sarraceni praescindentes, cum multa gloria circumtulerunt. Christiani vero corpus rapientes atque sepelientes, ecclesiam super ipsum fabricaverunt. [II.291]

 

 

Capitulum XXIV.

De Theoderico de Rulant qui orans ad sepulchrum Domini ut moreretur precibus obtinuit.

 

Circa illa tempora Theodericus de Rulant, vir potens et dives, devotionis gratia profectus est Jerosolymam. Prostradives, devotionis gratia profectus est Jerosolymam. Prostratus ante sepulchrum Dominicum, huiusmodi fudit orationem: Domine Jesu Christe qui omnia nosti, si non habeo me emendare a vitiis pristinis, non me permittas redire in terram meam, sed ut hic mihi mori liceat concede. Audivit hanc orationem alius miles compatur eius, et ait: Orastisne bene hodie compater? Etiam, inquit. Dicente illo, et cui vultis dimittere uxorem et liberos vestros? respondit Theodericus: Melius est ut illos deseram, quam animam meam perdam. Quid plura? Exaudita est oratio religiosi militis, et post paucos dies defunctus, coniunctus est civibus Jerusalem coelestis. Quam prope sit Dominus omnibus invocantibus eum in veritate, mors alterius cuiusdam demonstrat.

 

 

Capitulum XXV.

De morte monachi de Oesbroeck qui vicere recusavit propter Abbatem inordinatum.

 

In Oesbroeck monasterio Dioecisis Traiectensis, monachus quidam fuit tenax iustitiae, zelum habens disciplinae. Cumque mortuo illius temporibus Abbate, et is qui hoc anno defunctus est, ei per electionem substitueretur, ille sciens eum virum saecularem atque incontinentem, ingemuit dicens: Heu modo disciplina domus huius peribit. Est enim de ordine nigro monasterium, aliquando dives satis. Et ait: Domine Jesu Christe peto ne sinas me diutius vivere, ne videam desolationem huius monasterii. Cumque induci non posset ut eundem eligeret, sive professionem faceret, ait ad eum mente tranquilla: Deus novit, quod diligam vos; sed scio quod religio domus huius destruetur per vos. Mane dicta missa ab eodem Abbate se [II.292] inungi petivit, et vix obtinut, contradicente Abbate, eo quod sanissimus videretur. Respondit: Hodie oportet me mori. Deinde strata matta, se in ea reposuit, et per tabulam conventum advocari fecit. Perdictis orationibus cum minime moreretur, surrexit, stolamque in qua missas dicere consueverat collo imponens, coram altari more agonizantium se reposuit, hanc orationem fundens: Domina sancta Virgo Maria, si unquam per hanc stolam missam celebravi tibi placentem, suscipe animam meam in hac hora. Exauditus est iustus et exspiravit, et secundum prophetiam eius domus illa tam in spiritualibus quam in temporalibus valde defecit. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate ordinis nostri, nec non ab Everhardo monacho et sacerdote eiusdem coenobii. NOVICIUS: non miror si Deus quandoque iustos tollit, ne peccata dimissa repetant, vel ne mala imminentia videant, ut Josiam; sed hoc me terett, quod iusti aliquando subito rapiuntur, vel quod horribilius est, igne, aquis, vel praecipitio pereunt. MONACHUS: Justi quacunque morte praeoccupati fuerint, in refrigerio erunt. Multis enim causis omissis, quae assignari possent, una est, ut virtutes eorum occultae patefiant.

 

 

Capitulum XXVI.

De Abbate qui in Bauwaria incendio suffocatus, post mortem miracula fecit.

 

Ante hoc quinquennium, qui nunc est Dux Bauwariae, unum ex Abbatibus ordinis nostri ad se vocavit, nescio quid cum eo tractaturus. Nocte praeparatus est ei lectus in horreo. Qui cum dicto completorio isset cubitum, lumen quod a converso posti fuerat infixum, in stramen cecidit, et in flammas profecit. A quibus Abbas excitatus, cum ostium exire non posset, in modum crucis se in terram prosternus, exitum suum Domino commendavit. Comperto incendio Dux cum militibus et omnibus qui aderant accurrit), reiectisque lignis ac stipulis Abbatem semiustum atque extinctum extraxerunt. Et ecce [II.293] circa pectus eius apparuit capsella cum reliquiis, ventrem vero illius cathena ferrea stringebat. Quibus visis Dux compunctus dicebat: Videte quod sancto isti viro vestimentorum asperitas sufficere non poterat, nisi etiam cathenam superadderet. Sepultusque est Ratisbonae in ecclesia maiori. Post dies paucos cum duo milites in eodem loco missam audirent, unus sepulchrum eius ascendit. Ut autem Deus ostenderet qualis esset meriti illic tumulatus, miles tam vehementer in pedibus ardere coepit, ut desiliens clamaret. Quo comperto alter respondit: Sepulchrum est illius combusti Abbatis. Ex illa die habitus est in eadem ecclesia in magna veneratione.

 

 

Capitulum XXVII.

De morte inclusi de sancto Maximino in Colonia.

 

In ecclesia sancti Maximi in Colonia temporibus meis quidam fuerat inclusu, coenobii eiusdem initiator. Est enim illic congregatio sanctimonialium. Hic ante conversione concubinam habuerat. Et quia simul peccaverant, similem susceperunt poenitentiam, adeo duram, ut uterque circulo ferreo ventrem suum ligaret. Ipse vero in praedicto loco se includens, missas suas celebrando Domino vacabat; cui illa foris in habitu religioso necessaria ministrabat. Adveniente tempore vocationis eius, dominum Ensfridum Decanum sancti Andrea, cuius vitam in distinctione sexta capitulo quinto descripsi, vocavit, confessionem fecit, vitam revelavit. Cui ille in virtute sanctae obedientiae praecepit, ut circulum sineret deponi; quod et fecit. Sicque eo defuncto, mulier post paucos dies coepit infirmari; et quia timuit quod sacerdoti acciderat, secretum suum prodere noluit. Cuius virtutem Deus non sinebat esse occultam. In hora vero qua exspiravit, vinculum eius dirupit. Cumque fines ligaturae illius ferreae tunicam in qua moriebatur ex utroque latere suspenderent, multae matronae, feminae sanctae exitum praestolantes, postquam rem cognoverunt, de tanto miraculo Deum glorificaverunt. Haec mihi relata sunt a filia sororis praedicti sacerdotis. Vincula ista revocant mihi ad memoriam mortem cuiusdam sanctimonialis pretiosam. [II.294]

 

 

Capitulum XXVIII.

De morte Clementiae sanctimonialis Nivellae, circa cuius corpus inventi sunt novem circuli ferrei.

 

In Brabantia apud Nivellam monasterio sanctae Gertrudis virginis puella quaedam nobilis exstitit, Clementia nomine. Haec cum suadente diabolo lapsum carnis incurrisset, tunicam innocentiae quam polluerat, quotidianis lacrimis mundare satagebat. Sic dedita erat operibus misericordiae, ut omnes suos redditus pauperibus erogando, nihil pene sibi retineret. Tempore quodam circa hyemis principium, cum fere nuda esset, nimisque egeret, sedens iuxta altare sanctae Gertrudis, sic orovit: O dulcissima domina quomodo tibi serviam in hac hyeme, cum nihil habeam? Eadem hora superveniens quidam peregrinus, cum ad memoriam iam dictae virginis orasset, quinque solidos in sinum Clemetia iactevit, et abiit. Hoc quasi pro miraculo ipsa Wigero monacho Vilariensi retulit, et ipse mihi. Cum autem moreretur, inventi sunt circa corpus eius novem circuli ferrei. NOVICIUS: Mirabilia operatur Deus in sexu fragili. MONACHUS: Licet propositi mei sit in hac distinctione tantum tractare de morientibus, referam tibi tamen per occasionem huius sanctimonialis, fortem poenitentiam alterius cuiusdam mulieris.

 

 

Capitulum XXIX.

Item de Osilia Leodiensi quae circulis ferreis se ligaverat.

 

Non est diu quod virgo quaedam Leodiensis Osilia nomine, civi cuidam nupserat Metensi. Quo mortuo, quia pulchra erat valde, canonicus quidam Leodiensis illam duxit, in tantum eam amans, ut per clausuram ab humanis aspectibus illam removeret. Post cuius mortem illa de peccatis suis dolens, iuxta ecclesiam sancti Severini se reclusit, ubi ex nimia contritione saepe lacrimas sanguineas profudit. Insuper et vinculis ferreis se ligari fecit. Cum quibus cum stetisset in oratione, omnia dirupta sunt. Timens vero eadem vincula Deo non esse accepta, secundo ligata est. Quod cum confessa fuisset Abbati sancti Lamberti, dolentem consolans [II.295] ait: Qui dixit Mariae Magdalenae, dimissa sunt tibi peccata tua, ipse vincula tua dirupit. Sicque consolata est. NOVICIUS: Si qua adhuc residua sunt de morte iustorum, ut explicentur exoro. MONACHUS: Quaedam tibi adhuc de his referam, in quibus consoleris simul et terrearis.

 

 

Capitulum XXX.

De morte Gerbrandi Abbatis Claricampi.

 

Ante hoc quadriennium Gerbrandus Abbas Claricampi in Frisia, cum Abbate nostro de Capitulo reidens generali, in via infirmari coepit, ita ut cum maximo labore Foniacum perveniret. Ibique diem clausit extremum. In ipsa hora mortis eius, sanctimonialis quaedam de Syon, quae domus est ordinis nostri pertinens ad Clarumcampum, facta in mentis excessu, vidit animam eius ab angelis in coelum deferri. Expressit etiam domum et locum sepulturae eius, nec non et habitum in quo sepultus est. Vidit insuper successori eius Widoni duos dari baculos, scilicet virgas pastorales, ex quibus primam abiecit, alteram retinuit. Idem Wido Prior fuerat in Clarocampo, de quo assumptus est in Abbatem sancti Bernardi. Deinde post breve tempus mortuo praedicto Gerbrando, qui vir fuerat grandaevus, iustus et disciplinatus, idem Wido Abbate meo praesente, nec non et me, factus est Abbas Claricampi. Sicque secundum quod de illo praeostensum fuit, primum baculum abiecit, alterum adhuc retinens.

 

 

Capitulum XXXI.

De morte Udelloldis sanctimonialis.

 

In Monte sanctae Walburgis sanctimonialis quaedam fuit Udellolt nomine, femina bona et satis fervens in religione. Haec cum iam agonizaret, sicut audivi a sororibus quae praesentes erant, manum extendit contra ostium dicens: Ecce nuncius Dei foris stat, exspectans animam meam. Sicque post modicum reddidit spiritum, ab eodem angelo deducenda in paradisum. Hoc etiam scias quod saepe a mortuis vivi vocantur. Verbi causa. [II.296]

 

 

Capitulum XXXII.

De morte Conradi cellerarii nostri.

 

Ante paucos annos Heydenricus sacerdos et cellerarius noster maior, in somnis apparens successori suo Conrado, tunicam propriam ei tradidit induendam. Quam cum ille induisset, infimitate praeventus, post dies paucos defunctus est.

 

 

Capitulum XXXIII.

De morte Conradi monachi nostri quem Richwinus vocavit.

 

Nondum annus elapsus est, quod Lambertus monachus noster nocte Dominica in choro obdormiens, Richwinum cellerarium nostrum ante aliquot annos defunctum, chorum intrare conspexit. Et cum annueret ei manu dicens, frater Lamberte veni simul ibimus ad Rhenum; ille sciens eum mortuum, renuit et ait: Credite mihi non ibo vobiscum. A quo cum repulsam pateretur, ad oppsitum chorum se vertens, quendam senem monachum Conradum nomine, qui circa quinquaginta annos militaverat in ordine, simili signo ac verbo vocavit. Quem ille mox secutus est, caputio capiti imposito. Eadem die post coenam cum Prior quosdam ex nobis vocasset, et idem Conradus praesens esset, ait ei me audiente iam dictus Lambertus: Vere domine Conrade, vos cito moriemini. In hac enim cuculla vidi vos hac nocte Richwinum sequentem, referens ei visionem per ordinem. Cui ille respondit: Non curo, modo vellem esse mortuus. Sequenti enim die si bene memini infirmari coepit, et post breve tempus defunctus, in eadem cuculla sepultus est.

 

 

Capitulum XXXIV.

De morte Gregorii Armenii quem mater defuncta vocavit.

 

Femina quaedam religiosa de Armenia cum filio et filia veniens Coloniam, in ecclesia maiori ieiuniis et orationibus Deo serviebant. Vocabatur autem filius eius Gregorius, homo simplex et sacerdos. Nomen autem sororis Maria. Anno autem praeterito matre defuncta, infra tricenarium etiam [II.297] Gregorius ad extrema deductus est. Cumque soror coram illo sedens lacrimaretur valde, ille consolans eam ait: Noli flere, quia mater nostra vocat me. Et illa: Ubi est? Respondit: Ecce coram me stat. Sicque anima illa sancta carne soluta est. Corpus vero eius cum multo honore inter canonicos eiusdem ecclesiae sepultum est. NOVICIUS: Valde mihi videntur esse perfecti, quorum animae carne resulutae, mox asendunt ad requiem. MONACHUS: Verum dicis. Neque hoc te lateat quod valde parva sunt iudicio hominum, quae perfectos, maxime claustrales, ab introitu gloriae quandoque retardant.

 

 

Capitulum XXXV.

De converso de Cynna qui propter obulum reversus est ad corpus.

 

Conversus quidam de Cynna quae domus est ordinis nostri, cum die quadam missus ab Abbate suo, navigio transiret per fluvium Albiam qui fluit per Saxoniam, nauta ab eo naulum requisivit. Qui cum diceret, nihil se ad manum habere pecuniae, respondit ille: Date mihi pro pignore cingulum vel cultellum vestrum. Non possum, inquit, his carere. Et adiecit: Ego promitto vobis cum ordino meo, quod dimidium denarium vobis remittam. Et dimisit eum nauta. Recedens ab eo conversus, eo quod res modica videretur, promissum parvipendit, nihl remittens. Non multo post infirmatus, cum omnibus qui aderant mortuus videretur, anima egressa, cum ad requiem ascendere vellet, praedictum dimidium denarium cuius in confessione non meminit, ante oculos habebat. Qui adeo crevit, ut mundo maior videretur. Cumque sursum nitenti semper obsisteret, neque aliud esset quod animam impediret, ad angelorum petitionem permissa est redire ad corpus. Mirantibus cunctis, visionem retulit, et missus est ab Abbate nautae integer denarius sub omni celeritate. Quem ut ille recepit, eadem hora secundum considerationem conversus exspiravit. Haec mihi narravit Abbas Livoniae, asserens sibi recitata a praedicto Abbate. Unde religiosi quanto saecularibus maius praemium sperant, tanto debent esse solliciti, ne morientes aliquid pulveris secum trahant. [II.298]

 

 

Capitulum XXXVI.

De monacho qui propter cucullam quam moriens exuerat prohibutus est intrare paradisum.

 

Ante annos paucos in regno Francorum quadam domo ordinis Cisterciensis, monachus quidam bonae vitae laborabat in acutis. Qui dum duplici calore torqueretur, infirmitatis scilicet et aeris, rogavit infirmarium quatenus sibi liceret cucullam exuere, et induere scapulare. Quod ille concessit, compassus infirmo. Qui cum abiret, reversus infirmum reperit exspirasse. Non modicum ex hoc turbatus, domum clausit, scapulare extraxit, reinduit ei cucullam, sique in matta illum ponens, tabulam pulsavit. Deportatus in oratorium, proxima nocte cum monachi in secundum consuetudinem circa corpus psalmos legerent, ille in feretro se erigens et circumspiciens, monachos advocavit. Qui cum territi fuguerent omnes in dormitorium, excepto Subpriore qui constantior erat, ait illi: Nolite timere. Ego sum ille frater vester, qui mortuus fui et revixi. Vocate mihi Abbatem. Interim signantibus monachus qui fugerant, quia surrexisset mortuus, factus est in dormitorio magnus motus atque concursus. Accedente Abbate ad feretrum, ait ille: Domine confiteor vobis quod sic atque sic mortuus sum. Ductus vero ab angelis ad paradisum, cum putarem me libere posse intrare, accessit ad ostium sanctus Benedictus, et ait: Quis enim es tu? Respondente me, ego sum monachus ordinis Cisterciensis; subiecit sanctus: Nequaquam. Si monachus es, ubi est habitus tuus? Iste locus est quietis, et tu vis intrare cum habitu laboris? Qui cum circumgyrassem muros eiusdem felicissimae mansionis, et per fenestras seniores quisdam magnae reverentiae illic conspexissem, uni illorum qui ceteris benignior videbatur, ut pro me intercederet supplicavi. Cuius interventu permissus sum ad corpus redire, ut sic habitu a te recepto merear ad promissam beatitudinem introire. Quo audito Abbas cucullam in qua iacabat ei extraxit, cucullam quam in infirmitate exuerat ei reinduens. Sicque accepta benedictione rursum exspiravit. Vocatur autem domus, in qua haec [II.299] contigerunt, Szere. Abbas de Relazhusen per nos transiens nobis retulit hoc miraculum, dicens se audivisse a Propre et conventu iam dictae domus.

 

 

Capitulum XXXVII.

De cive Strazburgensi cuius anima ad corpus rediit.

 

Simile ex parte contigit hoc anno apud Strazburg. Cum quidam civis ibi defunctus fuisset, et in feretro positus, anima ad corpus reversa est. Et cum clamaret, quomodo veni huc? quomodo veni huc? vocata est uxor eius. Ad quam ille: dei misericordia reductus sum, et hoc tibi dico, nisi omnia quae habemus relinquamus, non poterimus salvari. Sicque omnibus prout poterat salubriter dispositis, infra triduum mortuus est. Fuerat eorum substantia de malo acquisita. NOVICIUS: Quid est quod maxime morientibus possit subvenire? MONACHUS: Confessio pura atque contritio. Ecce exemplum.

 

 

Capitulum XXXVIII.

De magistro Thoma theologo qui diabolum vidit in morte.

 

Magister Thomas theologus cum in praesenti expeditione in castro peregrinorum in camera quadam lecto decumbens esset moriturus, vidit diabolum in angulo stantem. Quem cum cognovisset, voce beati Martini allocutus est eum dicens: Quid hic astas cruenta bestia? Dic mihi quid est quod maxime vobis noceat? Cumque ille nihil responderet, Scholasticus subiunxit: Adiuro te per Deum vivum qui iudicaturus est vivos et mortuos et saeculum per ignem, ut dicas mihi huius interrogationis veritatem. Ad quod daemon respondit: Nihil est in Ecclesia quod tantum nobis noceat, quod sic virtutes nostras enervet, quomodo frequens confessio. Quando, inquit, homo in peccatis est, peccatis dico mortalibus, omnia eius membra ligata sunt, et non potest se movere. Cum vero peccata eadem confitetur, statim liber est, et mobilis ad [II.300] omne bonum. Quo audito doctor ille bonus, et crucis Christi fidelis praedicator, laetus exspiravit. NOVICIUS: De confessione non dubito quin valde sit bona, secundum quod tertiae distinctionis plurima probant exempla. MONACHUS: De morte iustorum haec dicta sufficiant, de quibus etiam in superioribus multa exempla redundant, quae recapitulare supersedeo, quid ad mortes malorum festino. Quam misere, quam horribiliter moriantur usurarii, avari, pecuniosi, dolosi, superbi, praedones, homicidae, contentiosi, luxuriosi, viciisque similibus subiecti, quae Apostolus appellat opera carnis, quibusdam tibi pandam exemplis.

 

 

Capitulum XXXIX.

De usurario Metensi cui motuo crumena cum denariis consepulta est.

 

In civitate metensi, sicut mihi narravit Abbas quidam ordinis nostri, usurarius aliquis defunctus est, avarus nimis. Qui cum moriturus esset, supplicavit uxori suae, ut crumenam denariis refertam iuxta se poneret in sepulchrum. Quod cum illa fecisset quanto secretius potuisset, tamen latere non potuit. Accedentes aliqui sepulchrum latenter aperuerunt, et ecce duos ibi conspicantur bufones, unum in ore crumenae, alterum in pectore. Ille denarios ore de crumena extrahebat, iste suscipiens extractos cordi eius immittebat. Ac si dicerent: Nos pecunia satiabimus cor tuum insatiabile. Quibus visis illi timore perculsi, terram reiicientes fugerunt. Quid putas animam huius pati in inferno a vermibus immortalibus, si tam horrenda in eius corpore demonstrata sunt in sepulchro? Non minus horrendum est quod sequitur.

 

 

Capitulum XL.

De usuraria in Freggenne quae mortua denarios numerantes imitabatur.

 

In villa Freggenne quae ad milliare unum distat a Colonia, matrona quaedam morabatur Jutta nomine, moribus quidem satis composita, sed usuraria. De quo vitio cum sae-[II.301]pius argueretur a Subpriore nostro Gerlaco, qui tunc temporis ecclesiam iam dictae villae regebat, emendationem quidem promisit, sed non servavit. Tandem in peccatis suis mortua est, et propter tumorem corporis ne foeteret, posita super terram. Et ecce diabolus manus eius et brachia movit, ad instar numerantis pecuniam. Missum est pro Gerlaco, ut diabolum a vexatione corporis exorcismis cohiberet. Quod cum fecisset, corpus quievit. Et cum adiurare cessaret, illud non cessavit, nunc crura nunc manus movendo. Tunc tollens haristam, aquae benedictae intinxit, et ori eius immisit, quam illa avidissime masticare coepit. Tandem tollens stolam cum exorcismo collo eius circumligavit, sicque daemones ab eius corpore compescuit. Erat ibi tempore eodem rusticus quidam qui dicebat sacerdoti: Sciatis domine, quod diabolus in hac nocte stupenda operabitur in hoc corpore. Referam enim vobis simile, quod temporibus contigit pueritiae meae.

 

 

Capitulum XLI.

Item de usuraria de Bacheim cuius anima a daemonibus in specie corvorum evulsa est.

 

Fuerat in Bacheim villa proxima, famosa quaedam usuraria. Haec cum moritura esset, campum totum corvis ac cornicibus vidit repletum. Et clamavit fortiter: Ecce modo appropinquant ad me. Et adiecit: Owi, owi; modo sunt in tecto, modo in domo, modo pectus meum laniant, modo animam meam extrahunt. Sicque cum ululatu efflavit spiritum, a daemonibus ad inferos deducendum. Qui eadem nocte corpus de feretro multis qui aderant videntibus tollentes, usque ad tectum levaverunt, et cum trabi impingerent, iuxta limen ostii illud cadere sinentes confregerunt. Extincta sunt luminaria, fugerunt homines, mane in iam dicto loco corpus reperientes. Quod bestiali sepulturae tradiderunt.

 

 

Capitulum XLII.

De Theoderico usurario qui moriens denarios masticavit.

 

In Dioecesi Coloniensi ante paucos annos miles quidam defunctus est nomine Theodericus, usurarius admodum nomi-[II.302]natus. Hic tandem infirmatus, materia ascendente in cerebrum, factus est phreneticus. Qui cum quotidie dentes et os moveret, dixerunt ei ministri sui: Quid comeditis domine? Respondit ille: Denarios ego mastico. Visum ei fuerat quod denarios ori eius daemones infunderent. Non possum, inquit, sustinere daemones istos. Portate me ad monasterium Rode, boni illic homines sunt, forte auxilio illorum ab his diabolis liberabor. Quo cum delatus fuisset, clamavit: Reportate me, reportate me; plures hic daemones video quam in domo mea. Erat enim de villa Wurme. Sic miser relatus, et a daemonibus agitatus, exspiravit, quam execrabile vitium sit usura, in suis tormentis multis ostendens. Quidam dixerunt se in ore et in gutture eius denarios vidisse. NOVICIUS: Bene Apostolus avaritiam appellat idolorum servitutem, cui sic daemones famulantur. MONACHUS: Avaritia heu non solum in saecularibus, sed etiam in personis ecclesiasticis regnat, eique famulantur.

 

 

Capitulum XLIII.

De morte Walteri clerici dispensatoris Lutharii Praepositi Bonnensis.

 

Lutharius Praepositus Bonnensis clericum habebat nimis avarum, Monasteriensis ecclesiae canonicum. Et quia ex eius consilio idem Praepositus pendebat, multam pecuniam Walterus congregaverat. Qui cum moreretur, nec unum quidem denarium pro anima sua legavit. In ipsa hora mortis eius, Godefridus ecclesiae sancti Andreae in Colonia canonicus, coram domino suo Adolpho, tunc maioris ecclesiae Decano, et postea Archiepiscopo, in Porta_Clericorum dormivit. Cui talis visio ostensa est. Visum est ei quod praedictus Walterus pecuniam de magno cumulo in tabula numeraret, et quod daemon ex altera parte in Aethyopis effigie residens, illius computationem diligentissime consideraret. In ipsa computatione Walterus frequenter ex ipsa pecunia aliquid furtive vesti propriae submisit. Qua numerata, daemon in [II.303] haec verba prorupit: Computat argentum Walterus, subtrahit illud. Deinde manibus complosis, cum multo cachinno subiecit: Plus quam ducentas subtraxit Waltero marcas. Sic enim ex quadam superbia vocari solebat. Excitans dominum suum Godefridus, quid viderit recitavit. Et compertum est quod eadem hora exspiraverit. Praepositus vero omnem illius pecuniam tulit, asserens illam suam fuisse.

 

 

Capitulum XLIV.

De morte Godefridi canonici sancti Andreae in Colonia.

 

Godefridus vero non minus misere defunctus est. Erat siquidem avarus valde, et magnum in curia pecuniam collegerat. Die quadam tempore Philippi Regis Romani magnum in domo sua debitoribus domini sui fecerat convivium, ex pecuniis eiusdem Philippi, quas Adolpho pro coronatione dederat, illis accommodata restituere proponens. Ante enim quam de eodem convivio gustasset, apoplexia tactus obmutuit, et sine confessione atque sacra communione spiritum exhalavit. Post cuius mortem cuidam sacerdoti talis de eo visio ostensa est. Vidit eum Coloniae ante monetam incudi impositum; quem Jacobus Judaeus, imo Judaeorum episcopus, cui fuerat familiaris, malleo extendit usque ad denarii tenuitatem. Et bene concordabat poena culpae. Fuerat enim magister monetae, et monetariorum socius; et quia multam ibi congregaverat pecuniam, luere ibidem visus est avaritiae poenam. Quae de morte Hermanni secundi Decani in Colonia percepi, non tacebo.

 

 

Capitulum XLV.

De morte Hermanni secundi Decani in Colonia.

 

Erat idem Hermannus homo multum avarus, et amator pecuniae. Accidit ante hoc biennium ut canonicus quidam Bonnensis Winricus nomine, cognomento Stempel moreretur. Qui statim post mortem Erwino maioris ecclesiae in Colonia canonico, in somnis apparens sit: Rogo te ut ad diem meum venias, ante capellam sancti Nyycholai. Quod cum Erwinus [II.304] renueret, sciens eum mortuum, subiecit ille: Peto ut hoc ipsum dicas Decano, quia dies erit octavo die. Ille evigilans, et de visione satis admirans, quid viderit, vel quid Winricus mandaverit, mane Decano recitavit. Qui statim visum intelligens, respondit: Ego satis timeo quod diem eius cito observare debeam, quia homo senex sum et debilis. Statim eadem die peius coepit habere, ita ut praedicto die moreretur. Quod ibi comperit Erwinus, timens quia et ipse moriturus esset, coepit se per confessionen atque sacram communionem ad mortem praeparare. Ad quem maior Praepositus: Cras in conventu dicite ei missam sollemnem, et sepelite, sicque satisfecistis petitioni eius. Quod ita factum est, atque iuxta capellam praedicti Confessoris ab eo sepultus. Adhuc idem Erwinus vivit, a cuius ore audivi quae dicta sunt. Inter avaros poenas solvent etiam advocati, qui modo salaria pinguia recipiunt, et causas subvertunt.

 

 

Capitulum XLVI.

De morte legistae in Saxonia cui morienti lingua divinitus subtracta est.

 

Narravit mihi ante paucos menses aliquis sacerdos de Saxonia, dicens: Nuper in terra nostra quidam nominatus decretista mortuus est. Qui cum hiaret, lingua in ore defuncti non est inventa. Et merito linguam perdidit moriens, qui illam saepe vendiderat vivens. NOVICIUS: Simile dixisse te recolo de Henrico Ratione in distinctione sexta capitulo vicesimo octavo. MONACHUS: Recordor nunc cuiusdam verbi, de huiusmodi advocatis yronice dicti. Eodem tempore quo iam dictus Henricus obiit, mortuus est et magister Folco Treverensis; mortui sunt et plures nobiles terrae. Recte, inquit quidam canonicus, faciunt nobiles isti, quod morientes secum ducunt advocatos istos; erunt enim eis necessarii. NOVICIUS: Non ibi valebit Saxo neque Ratio, quia sine lingua, sive claustro ore, verba minime formantur. MONACHUS: In illo divino examine, ubi aperti erunt libri, et Jerusalem scrutabitur in lucernis, nullus advocatorum neque pro se neque pro aliis assignare poterit aliqua falsa loca ex legibus sive decretis. Et haec dicta sint de avaris. De dolosis vero, cui coniuncta est avaritia, nunc aliqua subiiciam exempla. [II.305]

 

 

Capitulum XLVII.

De Henrico rustico qui moriens vidit capiti suo lapidem ignitum imminere, per quem agros alienos proximo subtraxerat.

 

In Dioecesi Coloniensi villa Bude rusticus quidam fuit Henricus nomine. Hic cum morti proximus esset, lapidem grandem et ignitum supra se in aere pendere conspexit. Ex cuius ardore cum aeger nimis aestuaret, voce clamavit horribili: En lapis capiti meo imminens totum me incendit. Vocatus est sacerdos; confitetur, sed nihil illi profuit. Recogita, inquit, si aliquem lapide isto defraudaveris. Ad quod verbum ille in se reversus ait: Recordor me eundem lapidem ut agros meos ampliarem, in alienos terminos transtulisse. Respindente sacerdote, haec est causa; ille culpam confitetur, satisfactionem pollicetur, sicque a terribilli illa visione liberatur.

 

 

Capitulum XLVIII.

Item de rustico cui diabolus palum igneum mittere in os morienti minabatur, ob eandem culpam.

 

Simile contigit in villa cui Rotheim vocabulum est. Cum rusticus quidam ibidem moriturus esset, diabolus assistens, palum igneum ori eius immittere minabatur. Ille culpam non ignorans, quocunque se vertebat, semper diabolum cum palo praesentem habebat. Palum siquidem eiusdem quantatis et fromae de agro suo in agrum cuiusdam honesti militis eiusdem villae, Godefridi nomine transtulerat, sibi addendo quod illi subtraxerat. Ad quem cogente iam dicta necessitate suos misit, ablata restituere promisit; per quos ut reo ignosceret supplicavit. Quibus respondit miles: Non ignoscam; sinite filium mulieris bene torqueri. Iterum terretur ut prius, iterum nuncios mittit, sed veniam non consequitur. Tertio eis cum lacrimis venientibus, et dicentibus, rogamus vos domine intuitu Dei, ut vestra recipiatis, et misero culpam remittatis, quia mori non potest neque vivere licet; respondit: Modo bene vindicatus sum, modo remittam. Ab [II.306] illa hora terror omnis diabolicus cessavit. Ex his exemplis satis colligitur quod secundum qualitatem culpae etiam Deus formet qualitatem poenae. Audi nunc quod te tibique similes consoletur, de divitibus atque superbis.

 

 

Capitulum XLIX.

De clerico mortuo qui rediens se iudicatum et in manus impiorum traditum exclamavit.

 

Fuit in regno Francorum clericus quidam nobilis et dives, quac duo saepe hominem extollunt, multisque vitiis subiiciunt. Qui cum mortuus fuisset, et in feretro positus, multitudine populi circumsedente, tam ex clericis quam ex laicis, ipse se erexit, cunctis audientibus in haec verba prorumpens: Justus iudex iudicavit, iudicatum condemnavit, condemnatum tradidit in manus impiorum. Quibus dictis se reclinans, iterum non dico obdormivit, sed de requie transivit ad laborem, de deliciis ad miseriam.

 

 

Capitulum L.

Item de clerico moriente qui se tubam infernalem qudivisse testabatur.

 

In eodem regno alius quidam clericus fuit, et ipse vitiosus valde, sicut et superior. Qui cum admonitus fuisset ab amicis de confessione, essetque ei allatum corpus Domini a sacerdote, accipere noluit, vertensque se ad parietem, sic ait: Tuba canit apud inferos, eamus hinc. Sicque expirans, tubam secutus est infernalem. NOVICIUS: Si sic Deus execratur divitias atque superbiam, puto quod valde puniat blasphemiam. MONACHUS: Valde Deus punit quandoque illud vitium, etiam in infidelibus, sicut nuper didici ex relatione cuiusdam monachi Vilariensis, qui circa haereticos Albienses cum domino Conrado Cardinali satis laboravit.

 

 

Capitulum LI.

De morte Comitis Fulkensis haeretici ob blasphemiam occisi.

 

Comes Fulkensis haereticus, et haereticorum coadiutor, cum ultimum castrum suum rehaberet, in tantam erupit [II.307] blasphemiam, ut diceret: Velit nolit Deus, velit nolit Ecclesia Romana, et omnes sancti, ego terram meam rehabeo. Moxque de equo cui insidebat, ruens, horribiliter torquebatur; et cum a militibus esset elevatus, denuo ruit, poenam solvens blasphemiae. Reductus vero in domum suam, primum torqueri coepit in pedibus, deinde in cruribus, postea in pectore; et cum ei relictum fuisset officium linguae si forte poenitere vellet, ipsamque confessionem prorsus contemneret, circa quatuor menses a die qua percussus est, impoenitens exspiravit. Haec de divitiis, superbia atque blasphemia dicta sint. Quanta vero poena praedonibus praeparata sit, finis unius ostendat.

 

 

Capitulum LII.

De morte Johannis Dani qui diabolum vidit in morte.

 

Circa illud tempus quo Philippus Rex inimicabatur Coloniensisbus propter Ottonem, satelles quidam Johannes nomine, cognomento Danus, provinciam depraedatus est. Hic cum post multa mala moriturus esset, diabolus morienti nimis importunus fuit. In cuius aspectu pallens ac tremens, ad circumstantes clamabat: date mihi gladium, ut repellam a me hunc qui me infestat virum nigerrimum. Dicentibus eis, neminem hic videmus, invoca Deum; miser ille desperatus respondit: Quid mihi posset prodesse, si modo illum invocarem? Multum, inquiunt. Tunc ille: Deus si potes, adiuva me; sicque exspiravit. Et satis timeo quod modicum ei profuerit tam infirma et tam extorta invocatio.

 

 

Capitulum LIII.

De quodam servo quem duo canes cum se episcopum simularet laceraverunt.

 

Eodem tempore servus quidam, aliquando cursor Ottonis Archidiaconi Leodiensis, officium suum deserens, multitudini praedonum, quae rutta vulgo dicitur, se associavit. Inter quos episcopum se nominans, et episcopum per infulam se repraesentans, sociis facere consueverat peccatorum absolutio-[II.308]nem. Die quadam, duobus ex eis videntibus, duos canes Dominus ei immisit, a quibus totus laceratus et extinctus, poenam solvit depraedationis, atque irrisionis divinorum sacramentorum. Quia praedam homicidia frequenter sequuntur, aliqua tibi proferam exempla de morte miserabili homicidarum.

 

 

Capitulum LIV.

De morte Bernardi Monasteriensis qui sororium suum occidit.

 

Vix anni duo elapsi sunt quod civis quidam Monasteriensis defunctus est. Hic cum domum et pecunias multas filio suo unico dimisset, ille luxuriose vivendo cum meretricibus et in tabernis omnia sua mobilia consumpsit. Domum vero sororio suo vedens, et abiens, pretium illius in brevi dilapidavit. Necessitate compellente, ad eundem suum sororium rediens, ab eo tum propter uxorem, tum propter venditam possessionem detentus est. Quem cum primum honeste satis, ac deinde negligentius tractaret, ille ex indignatione eum deserens, domum venditam repetivit, se circumventum conquerens. A quo cum nihil per iustitiam sive per minas obtinere posset, bipenni illum in medio foro occidit. Mox in ecclesiam sancti Pauli fugiens, clericis cantantibus clamare coepit: Vos domini defendite libertatem vestram. Quod et fecerunt. Venientes ad eum viri honesti, in fide sua eum educere voluerunt, volentes inter ipsum et occisi amicos componere, miserti illius. Quod cum primum acceptasset, mox habito secum consilio respondit: Non egrediar; absoluti sitis a pollicito iuramento. Quem post paululum unus ex sodalibus vocans, ait: Exi Bernarde, exi, vinum optimum in tali venditur taberna. Quos secutus, post modicum proditus est, et captus. Requisitus cur exisset de ecclesia, respondit: Ita mihi ardere videbatur pavimentum sub pedibus meis, ut sustinere non possem. Posito eo in rota, cum mane scholares ad eum venissent, et dicerent: Bernarde vivis adhuc? fuerat enim litteratus; respondit: Adhuc vivo. Moxque subiecit: In nocte transacta campum istum plenum vidi daemonibus. Nullum tamen signum vel verbum poenitudinis ab eo videre vel audire potuerunt. [II.309]

 

 

Capitulum LV.

De latronibus Coloniae in rotis positis.

 

Cum tempore quodam tres latrones iuxta Coloniam iuxta Coloniam rotali poena plexi fuissent, ego altera die cum ceteris scholaribus accurrens, quae ab uno illorum, qui adhuc vivebat, dicebantur audivi. Requisitus qua hora mortui fuissent socii eius, respondit: Hac nocte quando mortuus est iste qui iuxta me sedet, totus camous corvis fuerat repletus. Quos daemones intelleximus in specie corvorum animam egressam exspectantes. Et cum haec miser ille vidisset, nec una quidem vice nobis audientibus Deum invocavit, nihil habens contritionis. Ex quo colligitur quod hi qui male vivunt, saepissime male finiunt, indigni misericordia, tam in praesenti quam in futuro. Quam crudele peccatum sit sanguinem fundere, et dissensiones fovere, praesens est exemplum.

 

 

Capitulum LVI.

De rusticis qui post mortem in sepulchro contendebant.

 

In Episcopatu Coloniensi duae genrationes rusticorum inimicitias mortales exercebant. Habebant autem duo capita, duos videlicet rusticos magnanimes ac superbos, qui semper nova bella suscitabant, suscitata fovebant, nullam fieri pacem permittentes. Divino igitur nutu factum est, ut ambo uno die morerentur. Et quia de una erant parochia nomine Nuenkirgen, quia sic Domino placuit, qui per illos dissensionis malum ostendere voluit, in una fossa corpora eorum sunt posita. Mira res et inaudita. Cunctis qui aderant videntibus, corpora eadem dorsa verterunt ad invicem, capitibus, calcibus, ipsisque dorsis tam impetuose collidentibus, ut caballos indomitos putares. Mox unum extrahentes, remotius in alio sepulchro tumulaverunt. Et facta est rixa eorundem mortuorum, causa pecis et concordiae vivorum. NOVICIUS: Puto animas eorum magnam habuisse in inferno rixam. MONACHUS: De hoc quaestio nulla est. NOVICIUS: Si deus sic discordias, rixas, et iras punit in saecularibus, puto quod eadem vitia plurimum abhorreat in personis claustralibus. MONACHUS: Hoc uno tibi ostendam exemplo. [II.310]

 

 

Capitulum LVII.

De subita morte cuiusdam conversi conspiratoris.

 

Non est diu quod in quadam domo ordinis nostri aedificium quoddam ad usus monachorum factum est. Quod quidam conversorum videns et invidens, diabolo cor eius inflammante, aliquos ad deiectionem, eiusdem operis incitavit. Qui cum venissent cum instrumentis suis ante refectorium monachorum, auctor tantae conspirationis corruit et exspiravit. Quo viso ceteri valde timentes, cum multa festinatione et humilitate venerunt ad pedes Abbatis, peccatum suum confitentes, a quo poenitentiam susceperunt. Corpus vero conspiratoris in campo sepultum est. Postea ad petitionem conversorum, sicut nobis retulit Abbas noster qui audivit, Abbas praedictus petivit veniam in Capitulo generali, ut liceret ei corpus proiectum ponere in cimiterio; sed non recordor utrum fuerit ei concessum vel negatum. Referam tibi nunc aliqua exempla de vitio luxuriae, quae luxuriosus satis queant terrere.

 

 

Capitulum LVIII.

De morte canonici qui velatam sanctimonialem stupraverat.

 

Apud Traiectum inferius ante annos paucos, sicut mihi retulit eius concanonicus, clericus quidam defunctus est, qui sanctimonialem velatam corruperat. Ut autem Christus ostenderet, quam gravis sit culpa, ipsius sponsam violare, tale signum in defuncti genitalibus posuit, quod cunctis qui videre vel audire poterant esset terrori. Nolo autem illud exprimere, parcens verecundiae feminarum, quae forte lecturae sunt quae conferimus.

 

 

Capitulum LIX.

De morte puellae in cuius sepulchro canes se invicem mordebant.

 

In villa quadam Dioecesis Coloniensis quae Luzheim dicitur, puella quaedam cuiusdam honestae matronae ancilla ante aliquos annos defuncta est. Satis enim erat luxuriosa, [II.311] satis vaga, et valde saecularis. Nocte quadam in somnis ante Christi tribunal rapta est, in cuius circuitu vidit angelos et Apostolos, martyres et reliquorum ordinum sanctos infinitos. Animabus in medium deductis, illae ad gloriam, istae ad supplicia iudicabantur. Cumque haec ancilla videret et tremeret, accusante conscientia, manus suppliciter ad iudicem tetendit. Cuius ille misertus, ait: Quid me oras? Da mihi minimum digitum tuum, et ego dabo tibi manus meas. Ac si diceret: Da mihi modicam fidem quod te de tuis vitiis emendes, et ego tibi dabo gratiam meam. Sicque evigilavit. Quae cum visum retulisset cuidam religiosae matronae nomine Aleidi, quae adhuc superest, de villa Gurzenich, respondit illa: Misera emenda vitam tuam, satis commonita es. Illa primum quidem timuit, sed timor idem citius cessavit. Cumque ut prius vitiis pristinis subiaceret, admonitioni flagella adduntur. Nam cum post acerrimas infirmitates exspirasset, et nudata super aream, tecta tantum lintheamine posita fuisset, duo canes ante domum in curia se momorderunt. Supervenit tertius et quartus; deinde omnes canes villae, qui se invicem mordendo domum intrantes, lintheamen superpositum abstrahentes, dentibus suis comminuerunt. Qui vix a rusticis fustibus expulsi sunt. Cadavere vero sepulto, canes fugati redeuntes super eius tumulum interrupta bella renovaverunt. Timeo enim quod anima modicum habuerit pacis, sicut multi interpretati sunt. Et quia huiusmodi mulieres saepe magicis insistunt artibus, ut vehementius possint amari, contra idem vitium satis horrendum tibi proferam exemplum.

 

 

Capitulum LX.

De muliere maga quam daemones transferebant.

 

In Haslo villa Dioecesis Traiectensis, femina quaedam misera die quadam pedes suos pelvi imponens, et extra illam retrorsum saltans, sic ait: Hic salto de potestate Dei in potestatem diaboli. Quam diabolus mox rapiens, et in aera sustollens, multis qui erant in villa sive extra villam videntibus, ultra altitudines nemorum transtulit, ita ut usque in hodiernum diem nusquam compareret. Haec mihi de male viven-[II.312]tibus et male morientibus comperta sunt. De his vero qui bene videbantur vixisse, nec tamen bene consummati sunt, unum tibi referam exemplum quod nuper audivi.

 

 

Capitulum LXI.

De hospitalario qui se ipsum in aquis suffocavit.

 

Hoc anno cum Abbas noster iret ad Capitulum generale, iuxta Fitriacum a quodam hospitalario tam ipse quam Abbas de Scimenu caritative satis suscepti sunt. Comedentibus eis, idem hospitalarius, erat enim hospitales magister, sedebat ad latus Henrici cellerarii nostri. Qui post prandium dicebat iam dicto Abbati: est vobis notus homo iste? Etiam, inquit, homo bonus est et religiosus. Respondit Henricus: Credite mihi, in malo statu est; iam in mensa visum habuit infernalem. Mane vero cellerario dicente missam, Abbas noster nescio quo instinctu, sicut ipse nobis referebat, nihil aliud per totam missam orabat nisi hoc: Domine da mihi bonum finem. Eadem nocte praefatus hospitalarius ad vicinum flumen solus vadens, vestes exuit, et de ripa in aquas saltavit. Et cum ibi mergi non posset, altius ascendit, locum quaerens profundiorem. Vigiles de castro videntes haec, clamabant: Bone homo non est tempestivum tali hora balneari. Erat enim nox Nativitatis Dominae nostrae. Quid plura? Miserrimus de littore se praecipitans, in limo profundi infixus est atque submersus. Et territi sunt valde audientes haec, scientes hominem plus quam triginta annis pauperibus servivisse. Simile contigit cuidam converso in ordine nostro, qui pro sanctissimo viro ab omnibus habebatur. NOVICIUS: Satisfactum fateor interrogationi meae; sed adhuc unum est, quod nosse vellem. Quidam putant mortem esse personam; quibus concordat quod mors in specie hominis cum falce in picturis repraesentatur. MONACHUS: Huic fabulae consentiunt Judaei, qui dicunt unum esse angelum a quo interficitur omne genus humanum. Trahunt autem aucoritatem an eo loco ubi per angelum percussa sunt omnia primogenita Aegypti. Quid autem sit mors, satis dictum est in capitulo primo huius [II.313] distinctionis. Referam tibi tamen aliqua occasione tuae interrogationis unde satis mireris.

 

 

Capitulum LXII.

De matrona agonizante quam mors deserens clericum iuxta stantem invasit.

 

Sicut veraciter audivi, matrona quaedam nobilis in Episcopatu Coloniensi ante annos paucos infirmata est. Quae cum in extremis agere videretur, multaeque matronae tam ex ordine nobilium atque ministerialium circumstarent, inuncta est. In ultima vero collecta vocans ad se cognatam suam, cum tamen vix loqui posset, ait: Ne timeas, non moriae modo. Vidi enim mortem recedere a me, et invadere clericum istum, digito cum demonstrans. Mirum in modum in ipsa hora femina desperata coepit meliorari, et clericus infirmari, adeo ut die octavo moreretur. NOVICIUS: In qua forma vidit mortem? MONACHUS: Nescio. Si formam requiris, audi quod sequitur.

 

 

Capitulum LXIII.

De monstro quod in specie feminae interfecit familiam duarum curiarum, cum in eas respiceret.

 

In Episcopatu Coloniensi villa cui vocabulum est Stamheim, duo milites habitabant, ex quibus unus Guntherus, alter Hugo vocabatur. Nocte quadam, cum iam dictus Guntherus esset in partibus transmarinis, ancilla pueros eius, antequam irent cubitum, ad requisita naturae in curiam ducebat. Quae cum staret iuxta illos, ecce species quaedam mulieris in veste nivea et facie pallida contra ipsos ultra sepem respexit. Quae cum nihil loqueretur, et ancilla in aspectu eius horreret, monstrum idem possessionem Hugonis quae proxima erat adiens, ultra sepem illius praedicto modo respexit, deinde ad cimiterium de quo venerat rediens. Post paucos vero dies infans Guntheri maior infirmatus, ait: Septimo die moriar; post alios septem dies morietur Dirina soror mea; [II.314] deinde post hebdomadam morietur soror mea minor. Quod ita factum est. Post mortem vero infantum, mater et ancilla de qua supra dictum est, defunctae sunt. Eodem tempore obiit Hugo miles et filius eius. Horum testis fidelis est Gerlacus Subprior noster.

 

 

Capitulum LXIV.

Ite dem monstro quod Bonnae de uno sepulchro exivit et aliud intravit.

 

Simile contigit in ecclesia Bonnensi. Tempore quodam dictis vesperis, cum scholares in ipso crepusculo ludos exercerent in claustro, viderunt de uno sepulchrorum in quibus canonici solent sepeliri, speciem quandam humanae formae egredi, quae super aliqua sepulchra deambulans, in quoddam sepulchrum se demisit. Post breve mortuus est quidam canonicus, et in eodem tumulo, de quo fantasma illud egressum est, positus. Deinde post paucos dies alter canonicus in eadem ecclesia moritur, et in loco ubi ingressum fuerat sepelitur. Christianus Bonnensis, monachus noster, eidem visioni interfuit. Huiusmodi visionibus quandoque futura praesignantur. NOVICIUS: Secundum haec quae dicta sunt, beati quos Dominus invenerit vigilantes. MONACHUS: Occasione huius verbi referam quod nuper audivi.

 

 

Capitulum LXV.

De monacho qui in Alna cadens exspiravit, dum legeretur Evangelium: Vigilate quia nescitis, et cetera.

 

Cum in Alna domo ordinis nostri Diaconus legisset Evangelium de Confessoribus, scilicet: Vigilate quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit, verbis eisdem completis, quidam monachus in choro cecidit et exspiravit. Et timuerunt omnes, verborum Domini effectum considerantes. Unde fratres, quia nescimus qua hora Dominus noster venturus sit, vigilemus fide, vigilemus et opere, ut cum venerit, et per mortem pulsaverit, confestim et laeti aperiamus ei. Quod nobis praestare dignetur Dominus noster Jesus Christus, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Amen.