BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Caesarius Heisterbacensis

ca. 1180 - ca. 1240

 

Dialogus miraculorum

 

Distinctio X

 

________________________________________________________________

 

 

 

Distinctio decima

De miraculis.

____________

 

 

Capitulum I.

Quid sit miraculum; a quo vel a quibus fiant, seu in quibus;

quae etiam sit causa miraculorum.

 

Non sine ratione post sacramentum corporis et sanguinis Christi tractandum suspicor de miraculis, quia qui digne illud conficiunt vel eo participant, nonnunquam gloria miraculorum illustrantur. Licet enim omnia quae in superioribus distinctionibus dicta sunt, satis sint miraculosa, attamen in praesenti distinctione aliqua de rebus miraculosis dicere proposui. Et bene hoc fieri arbitror in distinctione decima, eo quod Aegyptus decem plagis valde miraculose sit percussa. NOVICIUS: Quid est miraculum? MONACHUS: Miraculum dicimus quicquid fit contra solitum cursum naturae, unde miramur. Secundum causas superiores miraculum nihil est. NOVICIUS: A quo vel a quibus fiunt miracula? MONACHUS: Miracula fiunt Deo auctore, secundum quod in Psalmo legitur: Tu es Deus qui facis mirabilia. Fiunt [II.218] etiam miracula tam per malos quam per bonos. De bonis quaestio non est; de malis vero Salvator dicit in Evangelio: Multi dicent mihi in illa die, Domine Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus? et cetera, usque illuc, nescio qui estis. NOVICIUS: Quae est causa miraculorum? MONACHUS: Causa multiplex est, mihique inexplicabilis. Aliquando Deus miracula operatur ut in elementis, ut mortalibus suam ostendat potentiam. Aliquando genera dat linguarum, sive spiritum prophetiae, ut manifestet suam sapientiam. Aliquando gratiam dat sanitatum, ut suam magnam nobis revelet misericordiam. NOVICIUS: In quibus fiunt miracula? MONACHUS: In hominibus, in elementis, igne scilicet, aere, aqua et terra, in avibus, piscibus, animalibus et reptilibus. Quae ut magis tibi fiant nota, aliqua de singulis tibi subiungam exempla. De sanctis vero qui nostris fuere temporibus, miracula plurima tibi dicere possem; sed scripta aliorum silentium mihi imponunt. Aliqua tamen tibi referam unde satis mraberis. Nostris enim contigit temporibus quod sequitur.

 

 

Capitulum II.

De Winando qui infra unam horam ab Jerusalem translatus est in Dioecesim Leodiensem.

 

In Dioecesi Leodiensi villa quae Elzelo dicitur, laicus quidam habitabat religiosus nomine Winandus, matris monachi nostri Winandi, a quo nomen traxit, avunculus. Hic tempore quodam peregrinationis gratia cum quibusdam provinciae suae hominibus Jerosolymam profectus est. In die vero Paschae cum post sollemnia missarum se ad reditum illi praepararent, eisque praedictus Winandus ut homo devotus suaderet dicens, conveniens est fratres, ut in hac sacratissima die quiescentes, omnes eius horas peraudiamus; persuadere non potuit. Festinantibus eis ad portum, ipse remansit, omniaque diei illius officia peraudiens, solus post eos die sequenti iter [II.219] arripuit. Cui persona magnae reverentiae in equo occurens atque salutans, ait: Cur sic bone homo solus incedis, vel unde venis? Respondente eo, ab Jerosolymis venio, et sic atque sic mihi contigit; ille protinus subiunxit: Ascende et sede post tergum meum, bene insequemur socios tuos. Quod cum fecisset, eadem die iuxta praedictam villam eum deposuit dicens: Cognoscis ubi sis? Dicente illo, provinciam quidem agnosco, sed quid circa me agatur ignoro; eques adiecit: Quia Christum honorasti, idcirco missus sum ut te reducerem. Ecce domus tua, vade et enarra mirabilia eius quae circa te gesta sunt. Quem cum noti eius vidissent, dixissentque, ubi sunt socii tui? Respondit: Hodie fui in Jerusalem, et reliquerunt me heri ibidem, praecedentes me. Et non crediderunt ei, dicentes: Senex iste delirat. Qui statim concivium subsannationes declinans, cum pecunia quae ei supererat ex gratia coelestis convectoris, limina beati Jacobi Apostoli petivit, et antequam socii eius redirent, ipse rediit. Duplici igitur testimonio glorificatus, peregrinorum videlicet quod in Pascha in Jerusalem sit relictus, et concivium quod die sequenti in Elzelo sit visus, ab utrisque magnificatus est Dominus, tanta mirabilia ubique divulgantes. NOVICIUS: Si Gerardus de Holenbach, sicut dictum est in distinctione octava capitulo quiquagesimo nono, translatus est in ictu temporis ab India in provinciam nostram ministerio diaboli, Dei tamen praecepto, non hoc miror de coelesti nuncio. Antiqua nostris temporibus renovantur miracula. Helias Tesbites per currum et equos raptus est in paradisum; hic vero non minus miraculose per equum et equitem in morula temporis transvectus est per multa spatia maris atque terrarum. MONACHUS: Ego tecum sentio. Audi nunc aliqua de personis ordinis nostri miracula.

 

 

Capitulum III.

De monacho idiota qui in somnis accepit scientiam praedicandi.

 

Relatione quorundam Abbatum ordinis nostri didici quod dicturus sum. Monachus quidam per visionem nocturnam [II.220] in coeleste templum se transpositum vidit, in quo alba et stola indutus, coram Domino Evangelium legit. Erat enim Diaconus et idiota. Qui cum legendi benedictionem postulasset a Domino, huiusmodi responsum accepit: Ab hac hora habeas scientiam atque virtutem praedicandi verbum Dei, quotienscunque tibi iniunctum fuerit. Lecto vero Evangelio evigilans, intellexit quod somnium esset. Miratus tamen de tam manifesta visione dicebat intra se: Hodie lecturus es Evangelium ad missam; si eiusdem coloris inveneris stolam qualem in coelo vidisti, vera ert visio. Nutu vero factum est Dei, ut a sacrista stola consimilis exponeretur. Mox quasi de visione certificatus, quid viderit Abbati exposuit. A quo iussus loqui verbum Dei, usque hodie impraemeditate tam excellenter et tam efficaciter illud proponit, ut omnes suos auditores in stuporem convertat. Aliis siquidem temporibus nullius est litteraturae. NOVICIUS: Miraculum Salomonis qui in somnis scientiam accepit, in isto resultat. MONACHUS: Deus enim scientiarum Dominus est, aliis scientiam miraculose ut dictum est conferendo, aliis non minori miraculo habitam subtrahendo.

 

 

Capitulum IV.

De clerico qui per minutionem litteraturam perdidit, et rursum recipit eandem anno revoluo sanguinem minuendo.

 

Abbas de Lapide sancti Mychaelis tempore Capituli generalis per Hemmenrode transiens, casum mirabilem nimis ibidem recitavit. Fuit apud nos, inquit, clericus bonae admodum litteraturae. Hic cum die quadam in vena sanguinem minueret, sic omnem scripturarum scientiam perdidit, ut eam per sanguinem effudisse videretur. Litteram ab illa hora non cognovit, Latini sermonis nec unum quidem verbum intelligere vel proferre potuit. Et ut noveritis privationem sensus non fuisse in causa, sed divinam potentiam, omnium rerum prius habitarum plene retinuit scientiam. Qui cum tam mirabilem litteraturae suae iacturam cum dolore multis exposuisset, quidam ei suasit dicens: Anno revolto, eodem die et eadem hora [II.221] iterum minuas; forte subtracta recipies. Quod cum fecisset, scientiam pristinam recepit. A Domino factum est istud, sicut et praecedentia, et est mirabile in oculis nostris. Aliis etiam per alios Dominus tribuit gratiam sanitatum.

 

 

Capitulum V.

De converso Eberbacensi cuius tactu infirmi sanabantur.

 

In Eberbacho conversus quidam exstitit, homo simplex et bonus, aetatis decrepitae. Huic Dominus tantam contulerat gratiam, ut tactu manus eius diversae infirmitates fugarentur. Quod ubi saecularibus compertum est, ex utroque sexu, tam divites quam pauperes, gratia sanitatum ad monasterium confluentes, virtutem benedictionis eius senserunt. Ex quorum concursu videns Abbas fratrum quietem turbari et domum in expensis non modicum gravari, eidem converso ne alicui saeculari de cetero manus omponeret praecepit. Et cessavit ex illa hora in eo virtus miraculorum. Haec mihi ante hoc biennium cum essem in Eberbacho, a monachis recitata sunt. Ego vero virum sanctum adii, et cum rogassem eum ut pro me oraret, simpliciter respondit: Quotidie oro pro te, et pro toto mundo. NOVICIUS: Quibus operibus meretur tanta gratia? MONACHUS: Exemplo non verbis respondebo tibi.

 

 

Capitulum VI.

De monacho contemptore temporalium cuius tactu vestimentorum infirmi sanabantur.

 

Retulit nobis nuper Abbas quidam ordinis nostri de quodam monacho, cui tanta a Domino concessa est gratia, ut virtute vestimentorum eius multi sanarentur. Saepe, si tamen adhuc vivit, dum fratres vestes eius induunt, vel cingulo se cingunt, sanantur. Quod cum tempore quodam Abbas eius considerasset, nec aliquid specialitatis in illo vidisset, his verbis eum secretius allocutus est: Dic mihi fili, quae est causa tantorum miraculorum? Respondit ille: Nescio domine. Non plus ceteris fratribus oro, non plus ieiuno, non plus vigilo, non plus laboro; sed unum scio, quod me extollere [II.222] non potest prosperitas, neque frangere adversitas, sive de persona mea sit, sive de aliorum. Cui cum dixisset Abbas, non te turbavit quod miles talis nuper grangiam nostram incendit? Respondit: Non. Totum enim Deo commisi. Si modicum habeo, cum gratiarum actione recipio; si multum, iterum gratias ago. Et cognovit Abbas quod causa tantae virtutis esset amor Dei, et contemptus rerum terrenarum. Sanctae virtutes, fides videlicet, spes, caritas, iustitia, humilitas, obedientia, zelus disciplinae, atque compassio, saepe gloria miraculorum remunerantur, sicut subsequentibus exemplis declaratur.

 

 

Capitulum VII.

De rustico fornaci in Hemersbach incluso et per sanctum Jacobum liberato.

 

Juxta Coloniam duae generationes rusticorum inter se graves satis inimicitias exercebant. Ex quibus una infirmior, in castrum vicinium Hemersbach se transtulit. De quo partem adversam satis damnificans, cum die quadam unum ex eis cepissent, volentes tres ex eis pecuniae aliquid ab illo extorquere, dicebant: Si non dederis nobis pecuniam, puniemus te. Quibus ille respondit: tres obulos habeo, emite ex eis cuneos et comedite, quia nihil amplius habebitis. Fidemque habens in deo et in sancto Jacobo, subiecit: Quinque marcas domi habeo in cista mea, et calciamenta nova, quibus limina petam sancti Jacobi; non vobis dabo illam pecuniam. In die sancti Stephani profecturus sum, et ante ortum diei) a vobis recessurus. Mirantibus eis verborum eius constantiam, duos) illi compedes imposuerunt), et in fornacem illum mittentes, octo viros nocte illa ad custodiam ei) deputaverunt. Quem semel ac secundo interrogantes, utrum adhuc ibi esset; et ille tot vicibus respondisset, etiam adhuc sum hic; tertio eadem sciscitantibus nihil re-[II.223]spondit, quia virtus fidei iam illum clausa fornace eduxerat. De spe in superioribus multa dicta sunt; virtutem vero caritatis sequentia declarabunt.

 

 

Capitulum VIII.

De Abbate qui in caritate a monacho suo admonitus carnes comedit.

 

Abbas quidam ordinis nostri monacho suo infirmo precepit carnes manducare. Ille mox obediens licet invitus, Abbati respondit dicens: Et ego vos rogo in caritate wadem, ut mecum illas comedatis. Qui statim deprecanti consentiens resedit; morsellum de scutella monachi tulit et comedit. Sequenti die si bene memini in ecclesiam ubi homo quidam a daemonio vexabatur devenit. Rogatus a circumstantibus ut daemonem adiuraret, in haec verba prorupit: Adiuro teimmunde spiritus in ea caritate qua pridie propter monachum meum carnes comedi, ut exeas ab hoc homine. Qui mox ad idem verbum exiit et fugit, ac si caritatis incendium sufferre non posset. Quantum Deo caritas placeat, ex vitio inobedientiae plenius ostenditur.

 

 

Capitulum IX.

De monacho qui carnem foetidam coepit comedere, cum Abbati suo obedire nollet ad esum carnium.

 

Alius quidam Abbas cum haberet monachum infirmum, ut ad recuperationem virium carnes comederet praecepit; sed ille pertinax nimis, praecipienti non acquievit. Ut autem Dominus ostenderet, meliorem esse obedientiam, quam stultorum victimas, inobediens monachus mox in rabiem versus in agrum cucurrit, ubi canem mortuum offendens, carnes eius foetentes avidissime comedere coepit. Et quia in carnibus peccavit, in carnibus punitus est. Quid postea de eo actum sit ignoro. Haec duo miracula mihi narravit magister Johannes Decanus Aquensis, asserens sibi illa veraciter recitata. Audiant haec) monachi et obediant, neque inconditam [II.224] abstinentiam caritati praeponant. Aliud adhuc referam exemplum, per quod cognosces quam bona virtus caritatis, et quam periculosum vitium inobedientiae.

 

 

Capitulum X.

De femina a daemonio liberata et ab eodem ob inobedientiam confracta.

 

Nobilem quandam feminam in Saxonia diabolus obsidens durissime vexavit. Quam dum pro remidio sanitatis ad diversa sanctorum limina ministeriales eus duxissent, die quadam sacerdos quidam superveniens, forma quidem despectus, sed gratia Dei praeditus, vexationi illius compassus est. Ex multa enim caritate Dominum exorans, daemonium eiecit, feminam sanitati restituens. Cui dedit in mandatis, ut per dies triginta in eodem loco manens quotidie communicaret, et singulas horas canonicas praedictorum dierum peraudiret. Quod cum fecisset novem diebus, nihil mali sui deinceps suspicantes abduxerunt eam. In via turbine maximo impulsa, atque deiecta, sic totaliter confracta est a diabolo, ut omnia eius membra humanis visceribus simillima apparerent. NOVICIUS: Quae fuit causa poenae tam crudelis. MONACHUS: Inobedientia. Simile habes in Dialogo sancti Gregorii de quodam clerico obsesso, et a sancto Benedicto liberato. Cui cum praecepisset ne unquam ad sacros ordines accederet, et ille post annos multos transgressor existeret, mox eum diabolus pervasit, tamdiu vexans donec spiritum exhalaret.

 

 

Capitulum XI.

De daemone quem Albertus Scodehart ioculariter eiecit.

 

Abbas de Nuinburg quae est abbatia ditissima nirgri ordinis in Saxonia, nuper per nos transiens, retulit nobis miraculum de curatione cuiusdam obsessae iocundissimum. Est, inquit, apud nos miles quidam religiosus Albertus nomine, [II.225] cognomento Scothart. Hic ante conversionem in armis erat tam strenuus, in militia tam nominatus, ut pene omnes nobiles terrae nostrae certatim ei sua munuscula, dextrarios videlicet, et vestimenta pretiosa dirigerent, quatenus illum sibi associarent. Die quadam dum quaedam puella duodecim annorum cuiusdam militis filia, in quadam sedens ecclesia, a religiosis exorcizaretur, in risum resoluta clamavit: Ecce amicus meus venit, ecce amicus meus venit. Requirentibus illis de quo diceret, respondit illa: bene videbitis eum. Dicebat enim de praedicto milite, qui eadem hora satis remotus fuerat ab ecclesia. Qui quanto plus propinquavit, tanto plus illa exultavit. Qui cum ecclesiam intraret, illa ei assurgens, et manibus plaudens, salutavit eum dicens: Ecce iste est amicus meus, cedite cedite, sinite illum appropinquare. Erat enim indutus vestibus purpureis atque cultellatis. Qui cum accessisset ad eam, et dixisset, sum ego amicus tuus? Respondit per os puellae diabolus: Etiam amicus meus optimus, omnem enim voluntatem meam facis. De quo verbo miles satis turbatus est, licet dissimularet. Subridens tamen sic ait: Tu daemon stultus es et fatuus. Si prudens esses, nobiscum ad tornamenta pergeres, in quibus homines capiuntur et occiduntur. Ut quid sine causa vexas puellam hanc innocuam quae non peccavit? Dicente diabolo, si vis ut tecum pergam, sine ut intrem in corpus tuum; respondit miles: Certe non intrabis in me. Et diabolus: Concede ut sedeam in sella tua. Quod cum negasset, petivit locum in aliqua parte equi vel freni; quae omnia negata sunt ei. Ad quem rursum diabolus: Non possum pedes currere. Si vis ut tecum vadam, aliquem mihi saltem locum concedas circa te. Miles vero puellae compassus, ait daemoni: Si illam volueris deserere, concedam tibi unam lingulam pallii mei, tali conditione ut in nullo me laedas, et tamdiu mihi adhaereas, quamdiu tornamenta quaero. Quando tibi praecepero, bona tua voluntate sine contradictione recedes. Et iuravit ei diabolus dicens: Non te laedam, sed promovebo. Exiensque de puella, lingulae pallii eius insiliit, mirabili motu se prodens. Ab illa hora tantum gloriae in tornamentis militi accessit, ut quos lancea deiicere vellet deiiceret, quos capere caperet. Cum eunte ibat, et cum [II.226] loquente loquabatur. Quando prolixius in ecclesia orabat, dicebat: Modo murmuras nimis. Quando aqua benedicta se aspersit, iterum aiebat: Vide ne me tangas. Cui miles: Si una gutta te tetigerit, non mihi placebit. Tempore illo quo crux praedicabatur, cum miles intraret ecclesiam gratia signationis, diabolis illum retrahere nisus est dicens: Quid hic agis? Respondit miles: Deo propono servire, et tibi renunciare. Recede ergo a me. Haec dicente milite, respondit Sathan: Quid tibi in me displicuit? Nunquam te laesi, sed ditavi. Per me gloriosus factus es nimis. Attamen tecum manere nisi consentias non potero, quia hoc promisi. Tunc miles: Ecce crucem iam suscipio, et ut ilico nunquam reversurus recedas a me, in nomine crucifixi te adiuro. Et reliquit eum diabolus. Qui mox cruce signatus mare transiit, ubi duobus annis peregrinis et pauperibus aedificavit. Habebat enim annuatim in redditibus plus quam trecentas libras argenti, teste praefato Abbate. In quo hospitali usque hodie cum uxore sua in habitu religioso membris Christi servit, religiosorum omnium, maxime ordinis nostri susceptor devotus. Quibus in ioco dicere solet: Vos domini Abbates, et vos monachi non estis sancti; nos milites tornamentis operam dantes sancti sumus, quia daemones nobis obediunt, illosque eiicimus. NOVICIUS: Nescivi daemones sic ioculariter eiici posse. MONACHUS: Non iocus sed virtus compassionis illum eiecit. Quantum apud Deum possit caritas atque fraterna compassio, subiecto declaratur miraculo.

 

 

Capitulum XII.

De Theoderico milite de Rulant qui fluxu sanguinis laborans Sarracenos miraculose fugavit.

 

Frater Walterus monachus in Hemmenrode referre solet miraculum mirabile, cui se interfuisse memorat. Cum peregrini in prima expeditione obsiderent civitatem Acharon, contigit quodam die, ut egressi Sarraceni manu violenta propellerent Christianos in castra sua. Erat autem ibi tunc miles quidam iuvenis Theodericus nomine, frater domini Ko-[II.227]nonis de Rulant, qui adhuc vivit. Is fluxu sanguinis adeo laborabat et infirmitatur, quod in lecto suo non per se, sed in lintheamine vertebatur. Hic autitio strepitu et clamore fugientium, interrogavit quid hoc esset. Et cum audisset rem, iussit sibi afferri arma sua, et se armari in lecto sedendo. Tandem strato dextrario suo, et accintus ense, iussit se levari super equum suum, et fluebat sanguis etiam per sellam. Acceptaque lanccae exivit dicens: Deus adiuva me, et sanctum sepulchrum. Qui tanta vehementia prorupit in Sarracenos, transiens et circumgyrans, percutiens et propellens, quod omnes Christiani animati et confortati sunt per eum solum, adeo quod eiecerunt hostes a castris. Quo facto rediit ad lectum infirmitatis suae, et tertiae die mortuus est. Audi nunc de iustitia miraculum satis gloriosum.

 

 

Capitulum XIII.

De milite cuius vinea collecta, ob perfectionem decimationis repleta est miraculose.

 

Miles quidam in dandis suis decimis tantae erat devotionis ac iustitiae, ut ei summum esset studium illas solvere sine mora, sine dolo, sine vexatione. Habebat autem vineam quandam quae circa decem carratas annuatim facere solebat. Tempore quodam ut post patuit magis ex Dei dispensatione quam ex aeris intemperie, postquam collectum est vinumque expressum, una tantum inventa est carrata. Quo auditio miles, servo suo verbum memoria dignum respondit: Quod meum erat, inquit, mihi Dominus tulit, ego illi portionem suam non auferam; vade et da sacerdoti carratam hanc pro decima. Quod et factum est. Eodem tempore militis germanus sacerdos quidam iuxta praedictam vineam transiens, eam uvis refertam vidit; moxque ad fratrem intrans, de negligentia illum arguit dicens: Quare nondum collecta est vinea vestra? Respondente illo, diu collecta est; sacerdos subiunxit: Nequaquam; iam illam plenam vidi. Quaesitum est et inventum, nec unquam aliquo anno uberiores fructus fecit quam in illo. Haec nobis eodem tempore recitata sunt, et satis doleo quod nomen militis sive loci non retinui. Aliud tibi referam de humilitate miraculum satis magnum. [II.228]

 

 

Capitulum XIV.

De converso cuius oratione olla confracta miraculose illa reparata est.

 

Fuit in Hemmenrode conversus quidam bonus Everhardus nomine, custos mediae portae. Is aliquando egressus cum fratribus carpentariis tempore hyemis in silvam, eorum utensilia custodiebat, et cibaria praeparabat. Una dierum cum solito tardius surrexisset ad vigilias, egressis fratribus ad laborem, ipse orationes suas accelerebat, ut illis pulmentaria tempestivius praeparare potuisset. Inter orandum apposuit ollam aeream foco, sed aquam oblitus est infundere. Post horam olera impositurus, invenit ollam candentem; subitoque turbatus et factus sine consilio, ut subveniret ollae aquam frigidam infudit. At illa ut suae naturae est, dissiliendo statim confracta est. Aliam vero ollam in qua laborantes procuraret non habens, genua ad orationem flexit, et cum lacrimis Deum suppliciter imploravit, ut misericordiam et consilium sibi daret, quatenus pro nomine suo laborantes exspectato non privarentur edulio. Pius Dominus humilitatem ministerii eius attendens, orationem eius exaudivit. Qui surgens ab oratione, ollam eandem iuxta se integram stantem conspexit. Gratias igitur agens Deo, ollam arripuit, aquam infudit, ignibus admovit, olera imposuit et ea quam velocius potuit coxit. Quibus sufficienter decoctis, horam tertiam significavit; et fratres oratione completa ad reficiendum consederunt. Post refectionem autem professi sunt, quia toto illo tempore quo ibi demorati fuerant, tam bona olera non comedissent, simul et mirati sunt, quod citius solito tertiam significasset, cum ille ex diverso ipsos indignantesputasset, quod tardius solito eam pulsasset. Nimirum in decoctione illa horam sibi plurimam praeterisse crediderant, quia divinae cooperationis inaestimabilem dispensationem non plene sentiebat. De obedientia vero subiungam miraculum, iam dicto excellentius. [II.229]

 

 

Capitulum XV.

De converso ob cuius obedientiam pisa in agro siccans miraculose versa est.

 

In praefata domo conversi pisam messuerant. Quae dum ad siccandum sparsa iaceret in agro, venerunt iidem conversi ad Priorem dicentes: Nisi totus conventus ocius exeat, nec non et infirmi, pisamque vertant, tota peribit. Timebant enim pluviam imminentem. Et praecepit Prior omnibus qui ire possent, ut se praepararent. Mox ex infirmitorio conversorum frater quidam simplex exiens, ex multo fervore obedientiae ante omnes festinabat; et cum agro in quo pisa iacebat propinquasset, illa mirum in modum in oculis eius per diversa loca se vertebat. Quod ubi vidit, Deo gratias agens rediit. Cui Prior occurrens ait: Cur reverteris frater? Respondit ille: Domine non est necesse ut procedatis, quia pisa totaliter versa est. Quis, inquit, vertit illam? Respondente humiliter converso, ille qui bene facere potuit; Prior uta ita esse comperit, non absque multa admiratione cum conventu reversus est. NOVICIUS: Jam non ambigo quin magna sit virtus obedientiae, quae tanto miraculo remuneratur. MONACHUS: Sicut Deus obedientiam in subiectis, ita zelum disciplinae diligit in praelatis.

 

 

Capitulum XVI.

De Sophia Abbatissa cui tenuis cervisia versa est in vinum.

 

In Hovenne domo sanctimonialium ordinis nostri, quae Abbati nostro commissa est, anno praeterito quaedam Abbatissa defuncta est, nomine Sophia. Haec tam fervens et tam rigida fuit circa disciplinam, ut sorores saepe turbatae, quod erat virtutis vitium iudicarent. Huic aliquando tenuis cervisia est in vinum conversa. Quam etiam angelus Domini quadam nocte cum de matutinis exiret, cum laterna antecedebat. Haec duo miracula in extremis confessa est Abbati nostro domino Henrico. Hic cum canonicus esset in ecclesia Bon-[II.230]nensi, et ipsa sanctimonialis in Ditkirgen, quae est domus nigri ordinis, Deo inspirante ille relictis omnibus conversionis gratia ad domum nostram venit, et ipsa pro eius perseverantia quanto intentius potuit Domino supplicavit. Paucis diebus elapsis cum a fratribus suis carnalibus vi fuisset reductus ante habitus susceptionem, ipsa iam desperans dimisit orationem.Quam ipse mox in somnis ob hoc arguens, et ut omissas orationes reinciperet admonens, adiecit: Primam missam meam audies in ordine Cisterciensi. Quod ita Dei nutu factum est. Nam ipse ad nos rediit, et ipsa habitum mutavit; sicque in Monte sanctae Walburgis, ubi tunc Priorissa fuit, primam eius missam audivit. NOVICIUS: Non miror si Deus huic religiosae feminae praedicti potus mutavit saporem, cum mihi novicio, ut de perfectis taceam, amara quaeque converterit in dulcorem. Melioris siquidem saporis nunc mihi videntur nostra incondita pulmentaria, quam ante conversionem fercula carnium delicatissima. MONACHUS: Farinula Helisei, id est gratia Christi facit hoc. Jordanus vero monachus de Hemmenrode aliquibus annis quod magis fuit miraculosum, studio abstinentiae ab omni potu abstinuit, tempore tamen messionis sive in multo caumate cum reliquis laborans. Ut ad praedicta redeamus, sicut Deus bonis et amara quaeque cum gratiarum actione gustantibus convertit in dulcedinem, ita aliquando ingratis dulcia in amaritudinem.

 

 

Capitulum XVII.

De pistrice blasphemante cuius pasta versa est in fimum.

 

Cum post confirmationem Ottonis in regno tanta esset abundantia annonae, ut in Episcopatu Coloniensi maldrum quinque vel sex denariis multo tempore venderetur, contigit in quadam eiusdem Diocesis villa, cuius nomen excedit, miraculum dignum memoria. Pistrix quaedam panes ad coquendum formaverat. Et qua tempore abundantiae pistores modicum lucrantur, illa commota clamavit ad puerum suum: Mittamus hunc fimum in clibanum. Justo Dei iudicio factum est ei secundum verbum suum, et pasta pulcherrima per [II.231] decoctionem conversa est in fimum. Extrahentes vero panes, cum reperissent formam non substantiam, extimuit, et fimum fimo miscens, tantum miraculum celare non potuit. Marcmannus monachus noster, tunc temporis cellerarius, partem unius panis nobis attulit, quem curiosius considerantes, nil in eo vidimus nisi fimum conglutinatum. Valde enim celebre factum est hoc miraculum tempore eodem. Saepe enim Deus homines in ea re qua peccant punit. Verbi gratia.

 

 

Capitulum XVIII.

De Ottone de Sconinburg qui per totam Quadragesimam carnes comedit, et post Pascha illis vesci non potuit.

 

Nobilis vir otto de Sconinburg, patre suo existente ex illa parte maris in servitio Domini, ipse inique egit contra Dominum, et adversus servum eius parentem proprium. Nam sicut ipse suis auxiliariis condixerat, cives opidi quod iam dicto castro attinet, dolose quasi aliquid cum eis tractaturus convocans, capere et exactionem in eos facere proponebat. Qui cum praemuniti fugissent, uxores eorum et liberos spoliavit. Et quia tam inique egit contra suos, Dominus plaga insanabili illum percussit. Addita est et poena mirabilis. Nam in praeterita Quadragesima tantum appetitum habuit carnes comedendi, ut non solum eis non carere vellet, imo etiam cocum suum ad comedendum illas secum vi compelleret. Quas cum pertinacius manducasset per totam Quadragesimam, ventumque fuisset ad sextam feriam ante Pascha, dixerunt ei quidam: Domine, hodie dies est Dominicae passionis, dies Christianae afflictionis, hodie carnes omnino comedere non licet. Quibus respondit: Ego hodie comedam sicut hactenus comedi. Mira res. In ipso sanctissimo die Paschae quando carnes benedicuntur, et fidelibus per sacram communionem illas comedere licentiatur, ipse illis ob praedictam transgressionem iusto Dei iudicio vesci non potuit, piscibus deinceps utens usque in diem mortis suae. NOVICIUS: [II.232] Justus est Dominus. MONACHUS: Ad honorem Domini Salvatoris, de eius sacra imagine aliqua subnectam miracula; deinde veniam ad elementa.

 

 

Capitulum XIX.

De crucifixo apud sanctum Goarem vulnerato, de quo sanguis exivit.

 

Tempore discordiae inter Ottonem et Philippum, in oratorium sancti Goaris Confessoris quod situm est in territorio Treverensi, et est firmissimum, tum propter situm loci, tum propter structuram, provinciales se suaque transtulerunt. Quo cognito Warnerus de Bonlant, vir potens et dives, cum ad expugnandum illud arietes, machinasque applicuisset, nec tamen profecisset, imaginem crucifixi ligneam hi qui deintus erant contra hostes in quandam fenestram posuerunt, sperantes quod ob illius venerationem loco parcerent. Quidam vero ex ballistariis de cruce non curans, imo locanti illam indignans, telum misit, et sacram yconam in brachio profunde satis vulneravit. Mox mirum in modum antiqua renovantur miracula, et ad instar venae humanae, sanguis de loco vulneris coepit stillare. Timore tanti miraculi postea praedictus Warnerus cruce signatus est. Audiens tanta mirabilia dominus Philippus Abbas Ottirburgensis, locum adiit, de rei veritate inquisivit. Cui cum ab omnibus hoc quod praedictum est diceretur, Judaeus qui tunc casu affuit, Abbatem in partem traxit, dicens: vere domine, verissimum est quod audistis. Et sicut ipse mihi retulit, multo amplius delectabatur in testimonio inimici. Adhuc telum ibi reservatur, adhuc vulnus et sanguinis stigmata illic ostenduntur. Utrumque Abbas noster se vidisse testatur.

 

 

Capitulum XX.

Item de cruce lanceata cui simile contigit.

 

Circa idem tempus Otto contra Philippum ascendens cum exercitu, usque Wizinburg pervenit. Ubi satellitibus eius quandam ecclesiam intrantibus, unus ex illis crucifixum in eminenti loco positum, tunica linea et cum multo studio con-[II.233]suta tectum vidit et concupivit. Quam cum manu non potuisset attingere, lancea nisus est extrahere. Et quia firmiter imagini connexa fuit, in diversis locis illam pupugit. Dominus vero ut sibi factum ostenderet, quicquid eius imagini iniuriae vel contemptus irrogatur, egit sua potentia ut de singulis punctionibus sanguis ubertim emanaret. Semel enim adhuc mortalis confixus atque lanceatus est in terris, et tamen quotidie sedens ad dexteram Patris se configi per Prophetam conqueritur dicens: Et me configitis gens tota die. Quanta vero poena tales sequatur, sequens miraculum declarat.

 

 

Capitulum XXI.

De furibus qui in Traiecto crucem furati sunt et suspensi.

 

Apud inferius Traiectum hoc anno sacrarium in ecclesia sancti Martini fures effringentes, quosdam thesauros una cum cruce pretiosissima gemmis et auro decorata asportaverunt. Qui cum essent plures, duobus crucem committentes, ipsi cum thesauris abierunt. Mane cum tantum sacrilegium ad notitiam Episcopi atque canonicorum pervenisset, dolentes valde, maxime de cruce ob portionem ligni Dominici, milites per dversas vias miserunt, qui fugientes insequerentur. Hi vero qui crucem portabant, per stratam publicam incedebant. Ad quos cum pervenissent milites, nil de eis mali suspicantes, pertransierunt. Christus vero in quem peccaverunt fures a sensu alienavit, gressum fixit, ita ut a strata declinantes paludem intrarent, nec tamen motis pedibus procedere possent. Altera vero die praedicti milites reversi, cum eos pene in eodem loco et maxime lutum calcando vidissent, mirati dixerunt: Isti sunt quos heri hic dimisimus. Ad quos cum unus clamasset, boni homines male inceditis, quare non ascenditis stratam tritam? Responderunt illi: Bene incedimus, non vos sollicitet iter nostrum. Tunc unus ex militibus Deo inspirante dixit ad socios: Aliquid istud portendit, forsitan rei sunt, teneamus illos. Ad quos cum descenderent, illi crucem paludi immerserunt. Interrogati vero de furto, responderunt: Nos [II.234] crucem tulimus, ubi sit scimus; sed nisi certi de vita fuerimus, nunquam illam ostendemus. Quid plura? Ducuntur ad Episcopum, gratia crucis promittitur immunitas, crux ostensa reportatur, extra provinciam conducuntur. Et quia iustus iudex nullum peccatum relinquit inultum, et saepe peccato punit peccatum, permisit ut sequenti die iterum ecclesiam infringerent, in qua capti sunt, et suspensi. NOVICIUS: Satis evidens fuit hoc miraculum. MONACHUS: Tante est virtus crucis, ut et suis contemptoribus ut dictum est inferat poenam, et venerantibus illam restituat sanitatem.

 

 

Capitulum XXII.

De matrona quae sine dolore peperit, cum convenisset in mariti signatione.

 

Cum Scholasticus Coloniensis Oliverus crucem praedicaret in Flandria, sicut ipse nobis retulit, inter reliquos signatus est ibi miles dives et honestus. Quod ubi uxor eius comperit, afflicta est usque ad mortem. Erat enim vicina partui. Ad quam Oliverus consilio mariti ingressus, inter verba consolationis addidit et haec: Si consilio meo acquieveris, et virum tuum Christo militare permiseris, ab imMinenti periculo sine dolore liberaberis. Cumque illa verbis eius placata fuisset, Scholasticus subiecit: Tempore partus veste mariti tui signata te contegas, et crucis virtutem senties. Solebat enim cum maximis cruciatibus parere. Mira Christi clementia. Instante hora pariendi, illa non immemor consilii, pallio viri se texit, et pene sine omni dolore partum effudit. Alia de cruce aeque miraculosa in sequentibus tibi recitabo, quia ad elementorum miracula festino. NOVICIUS: Quot sunt elementa? MONACHUS: Quatuor, ignis videlicet, aer, aqua, terra. In quibus videtur temporibus nostris impleri hoc quod per Salvatorem in Evangelio dicitur: Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi, et reliquia quae ibi sequuntur. Alibi praedicit bella et terrae-[II.235]motus per loca, pestilentias et famem, terroresque de coelo, et signa magna. Licet haec omnia ante diem iudicii plenius sint implenda, ex parte tamen ea vidimus impleta, secundum quod subiecta declarabunt exempla. Vidimus enim signa stellarum et pressuras gentium; audivimus sonitus maris et fluctuum; audivimus etiam quod filius hominis in nubibus visus sit, terroresque de coelo, et signa magna. De igne, elementoque superiori ad quod stellae pertinent, primo loco dicendum est; postea de ceteris per ordinem.

 

 

Capitulum XXIII.

De divisione solis in tres partes.

 

Anno Domini millesimo ducentesimo sexto, Philippo Rege celebrante curiam sollemnem cum principibus, signum magnum apparuit in sole. In tres siquidem partes divisus est, ita ut intervalla essent inter partem et partem, ad instar lylii tres flores habentis. Quod ibi notari coepit, multi concurrerunt, super tanto miraculo disputantes. Hermannus vero Lantgravius interpretatus est, quod unus de principibus imperii eodem anno moriturus esset; nec erat idonea eius interpretatio. Post multam horam conierunt partes, et redintegratum est corpus solare. Abbas Karolus Vilariensis, nec non et monachus eius Wigerus eidem curiae interfuerunt; quae dicta sunt viderunt, nobis eodem tempore visa referentes. Facta est haec visio tertio Kalendas Februarii. NOVICIUS: Quid tibi significare videtur tripartita haec solis divisio? MONACHUS: Deus statum imperii principibus congregatis ostendere voluit. Sol videtur hoc loco designare Romanum imperium. Sicut sol magnitudine et splendore praecellit universa sydera coeli, sic idem imperium augustinus fulget ceteris regnis mundi. Apud Romanum imperium quandoque fuit monarchia, ut sicut stellae lumen habent a sole, ita Reges ut regnare possent, haberent ab Imperatore. Triplex solis divisio designabat schisma imperii, in tres principes divisi, qui omnes nomen Romani Regis sibi usurpabant. Primus fuit Fredericus, qui adhuc patre vivente fuerat in regem a prin-[II.236]cipibus electus, cui etiam omnes iuraverant. Secundus erat avunculus eius Philippus, post mortem fratris neglecto Frederico in regem a quibusdam principibus electus. Tertius Otto fuit, a Coloniensi Archiepiscopo eiusque auxiliariis substitutus. Isti ambo Aquisgrani coronati fuerant in regem. Horum uno occiso, et altero deposito atque defuncto, Fredericus eiectus, qui hodie imperat, solus regnare coepit, et quasi ad suam plenitudinem sol divisus rediit. In quibusdam provinciis eodem die visae sunt quinque partes. Per tres partes supradictos tres Reges intelligo; per duas, quartam et quintam, Bernardum Ducem Saxoniae, et Bertolphum Ducem Ceringiae, qui satis pro imperio ambo laborabant, accipio.

 

 

Capitulum XXIV.

Item de eclypsi solis et morte Philippi Regis.

 

Mense sequenti, scilicet pridie Kalendas Martii, aliud signum apparuit in sole; non dico miraculosum, quia naturale, sed magnae rei praenosticum. Facta siquidem est eclypsis solis tam magna tempore meridiano, ut vix aliquid splendoris superesset. Multi videntes extimuerunt, dicentes aliquid magni fore futurum. NOVICIUS: Quid tibi videtur eadem eclypsis figurasse? MONACHUS: Non sum Daniel, et ideo non asserendo, sed opinando interpretor. Videtur mihi defectus ille solaris praesignasse mortem Philippi, qui sequenti anno occisus est et defecit. Particula illa luminosa, quae recrescere coepit et augmentari, Otto fuit, qui post Philippi mortem factus est magnus atque gloriosus. Videturque eisdem temporibus impletum quod Dominus dicit in Evangelio: Nam virtutes coelorum movebuntur. Coelum quandoque designat praesentem Ecclesiam et universalem; coeli vero Ecclesias particulares. Virtutes coelorum, sunt praelati Ecclesiarum, Episcopi videlicet, Abbates, Praepositi. In praedicto enim schismate non solum principes saeculares, sed et spirituales moti sunt, quia tum propter pecuniam, tum propter amorem, sive timorem, instabiles facti, nunc uni, nunc alteri [II.237] iuraverunt. Nam ipse princeps Episcoporum, scilicet Papa Innocentius, primo Ottonem fovit et coronavit; postae ob causam multis notam illum deponens, Fredericum ei adversarium suscitavit. In luna vero signa non defuerunt, quae eclypses magnas solito crebrius passa est. Quod si in stellis signa quaeris, quod vidi referam.

 

 

Capitulum XXV.

De stella quae visa est Coloniae post meridiem.

 

Post mortem Henrici Imperatoris cum de successore Coloniae in palatio tractaretur, post meridiem visa est stella lucidissima. Concurrentibus nobis in curiam Episcopi, omnes illam vidimus, sed quid portenderet visio tam insolita, scire non potuimus.

 

 

Capitulum XXVI.

Item de stella maxima quae apparuit post solis occasum.

 

Similiter (oc anno per duas hebdomadas visa est post solis occasum stella tantae mgnitudinis, ut ad instar ignis splendorem de se emitteret. Judaei asserunt eam signum fuisse sui Messiae adventus. Haec dicta sint de signis stellarum. Porro de igne aethereo, fulmine scilicet atque tonitruo, quae ex collisione nubium gignuntur, aliquae proferam exempla, ut noveris secundum verba Salvatoris terrores de coelo et signa magna etiam his temporibus contigisse.

 

 

Capitulum XXVII.

De tonitruo et fulmine in vigilia sancti Mathiae.

 

In vigilia sancti Mathiae Apostoli erit biennium quod in Colonia contigit res satis miraculosa, et ideo miraculosa, quia insolita. In crepuscolo eiusdem noctis ignis cadens de coelo turrim sancti Andreae incendit, similiter et sepem circa curiam cuiusdam canonici, quae per multos civium labores extincta sunt. Eadem autem nocte glacies fuerat congelata. Unde et miraculum reputabatur, quod tonitrua audiri, et fulmina videri poterant. Aliud tibi referam exemplum terribile satis. [II.238]

 

 

Capitulum XXVIII.

De theatro in Saxonia fulminato.

 

Sacerdos quidam de Saxonia nuper mihi retulit miraculorum stupendum. Hoc, inquit, anno in terra nostra in quodam theatro fulminati sunt viginti homines, solo sacerdote evadente. Fugit enim cum alios ardere videret. Decebat enim ut ihnis quo nihil levius est, levitatis amatores puniret. NOVICIUS: Miror quod sacerdos non est punitus, cum ipse plus ceteris credatur peccasse. MONACHUS: Saepe Deus sacerdotibus parcit, propter ordinem, sicut legitur de Aaron, quem non percussit lepra, sed sororem, cum tamen non legatur sorore minus peccasse. Vel forte in eo aliquod boni Deus praevidit, propter quod illi pepercit. Quod vero aliquando ob huiusmodi levitates Deus sacerdotes puniat, praesto est exemplum.

 

 

Capitulum XXIX.

De sacerdote in Elyzacia fulminato.

 

Est villa in Episcopatu Treverensi, Elyzacia vocata, in qua anno praeterito quarta feria ante Nativitatem sancti Johannis contigit, hoc grande ac terribile miraculum. Sacerdos loci Henricus nomine dum sederet in taberna, facta est intemperies aeris maxima. Quo festinante cum campanario suo in ecclesiam, cum campanas pulsarent, crevit tempestas, et nebula, et inenarrabilis strepitus aeris in ecclesia. Veniensque repente ictus turbinis, prostravit utrumque, clericum scilicet et campanarium, ita quod campanarius sub clerico iacebat. Campanarius vero in nullo laesus est, clerico extincto. Cuius genitalia exusta sunt, reliquo corpore intacto. Quae filius eius accurrens, calcando extinxit, et avulsit. Ex quo patet fornicatorem illum fuisse. Vestimenta vero eius ita sunt lacerata, ut nulla particula cohaereret solidae parti, nec solida essent, excepta illa particula in qua dependere solebat manipulus in sinistro brachio. Sed et stivalia sua quae nova erant, ita sunt dilacerata, ac si fuscinulis dissipata essent. Soleae vero sic sunt factae, ac si in aqua fervida [II.239] fuissent decoctae. Campanarius autem in maximo timore ac stupore iacens, vidit daemones insultum facientes in ecclesia; sed et capsula quae erat post altare, prosiliit super altare, et apertura facta est in ea, quae adhuc ita remanet. Sancti vero quorum reliquiae ibi sunt, egressi fortiter resistebant daemonibus, et factum est inter sanctos et daemopnes vehementissimum certamen. Tandem devicti daemones, cum corpus asportare non possent, partem tecti secum abstraxerunt. Refert idem campanarius quod coprus sacerdots usque ad tectum turris, sub qua scilicet pulsantes steterant, et sub qua prostrati iacebant, violentia daemonum aliquotiens sit raptum, sed beneficio sanctorum relapsum. Aiunt clericum eundem tunc de novo acquisisse coronam coreizando, quam quasi victor iuxta domum suspendit, ut ibi stulti homines luderent, ducerentque choreas. NOVICIUS: Sicut in hoc sacerdote considero, in dilaceratione vestium atque calciamentorum Deus punivit superbiam; sicut in exustione genitalium, luxuriam. MONACHUS: Bene sentis; quia saepe poena respondit culpae. Hoc etiam te scire volo, et probare exemplo, quod sicut Deus ut dictum est malos per fulmina atque tonitrua de coelo punit, ita per eadem aliquando bonis succurrit.

 

 

Capitulum XXX.

De Richwone per tonitruum a praedonibus liberato.

 

Richwinus cellerarius noster cum die quadam tempore discordiae inter saepedictos Reges de Colonia exiret, non procul ab urbe plures armatos ex latere stratae publicae in suis dextrariis sedere conspexit. Quibus visis cum satis timeret, unus ex eis cursu rapidissimo ad eum veniens, equum eius per frenum tenuit, quem his verbis superbe allocutus est dicens: Domine monache descendite; oportet me habere equum istum. Vix verba finierat, et ecce Dominus non verbo sed tonitruo praedoni pro servo suo respondit. Nam cum tota illa die nulla fuissent audita tonitrua, ictus tam validissimus inopinate personuit, ut equus satellitis genibus terram peteret, [II.240] et ipse nutantis tergo vix inhaereret. Moxque manum a freno monachi retrahens, ait satis humuliter: Ite in pace, bonus enim vir estis. Cui ille regratians, laetus processit, divinitus se liberatum recognoscens. Haec mihi idem Richwinus ore suo confessus est. NOVICIUS: Valde timendus est, cui sic aether famulatur. MONACHUS: Non solum ignis aethereus, sed et terrenus qui lignis nutritur, et ab hominibus succenditur, ei deservit, nunc ad Creatoris nutum vim naturalem cohibendo, nunc in re frigida non minus miraculosa eandem exercendo.

 

 

Capitulum XXXI.

De vidua quae mensuras suas ponens contra ignem, domum suam ab incendio liberavit.

 

In Episcopatu Coloniensi opido imperiali quod Duseburg dicitur, vidua quaedam cervisiam braxare ac vendere solebat. Die quadam cum civitas casu fuisset incensa, ipsumque incendium domui eius appropinquasset, illa iam non habens spem in auxilio humano, ad divinum confugit. Nam omnia sua vasa quibus cervisiam emptoribus mensurare solebat, ad ostium domus contra flammas ponens, in multa cordis sui simolicitate, sic oravit dicens: Domine Deus iustus et misericors, si unquam aliquem hominum his mensuris decepi, volo ut domus haec comburatur. Si autem feci quod rectum est in oculis tuis, precor iustitiam tuam, ut in hac hora misericorditer respicias necessitatem meam, et mihi meaeque supellectili parcere digneris. Mira fides feminae, mira Dei humilitas. Is qui dixit: Qua mensura mesi fueritis, remetietur vobis, ac si ei oratione fidelis viduae conclusum fuisset, flammas omnia in circuitu devorantes, a domo eius compescuit, cunctis stupentibus quod ignis furens materiam cremabilem lamberet, nec incenderet. Audi nunc alia aeque miraculosa.

 

 

Capitulum XXXII.

De cive Susaciensi cuius vestis combusta est, cruce custodita miraculose.

 

Apud Susaciam civitatem Dioecisis Coloniensis civis quidam in hac ultima expeditione cruce signatus fuit. Eodem [II.241] tempore ut militem suum Deus tentaret, sicut legitur de sancto Job, permisit ut domus eius incendio periret. Flammis vero sopitis, cum omnia quae incendi poterant, in cinerem fuissent redacta, particula vestis eius quam crux occupaverat, integra inter favillas est reperta. Et mirati sunt omnes, tantam sanctae crucis virtutem ubique dilatantes. Simile miraculum in alio loco contigit, sicut audivi a magistro Johanne Decano Aquensi.

 

 

Capitulum XXXIII.

Item de pomo combusto, zona crucis quae circumligata fuerat illaesa.

 

Retulit mihi et aliud de virtute crucis miraculum. Matrona, inquit, quaedam crucem suspectam pomo circumligavit, sicque super asseram iuxta propum in quo ignis ardebat utrumque simul ponens abcessit. Casu, imo quod verius est Dei nutu, pomum cum cruce in carbones lapsum est. Post modicum femina reversa, cum repositum quaereret nec inveniret, tristis de cruce, ignem perscrutata est. Et ecce pomum vidit in carbonem redactum, zonam vero levavit intactam. Quod pro magno miraculo reputans, praedicto Johanni recitavit. NOVICIUS: Satis est mirabili quod idem elementum eodem momento sic in re diversa naturam suam mutat. MONACHUS: Hoc fieri pro diversitate meritorum, quibusdam tibi pandam exemplis.

 

 

Capitulum XXXIV.

De clerico qui a meretrice infamatus incendium non sensit.

 

Gerungus Scholasticus Bonnensis, nuper veniens de studio Perisiensi, historiam retulit satis mirabilem, recentiori tempore illam asserens gestam. Familiam, inquit, cuiusdam viri nobilis atque potentis de Francia, meretrix speciosa sequebatur. Cum qua cum multi infifferenter peccarent, clericus quidam religiosus eiusdem nobilis cappelanus, de subversione familiae dolens, dominum his verbis allocutus est dicens: Omnis pene familia vestra meretricis huius contubernio corrumpitur, quorum [II.242] peccata omnia Deus de manu vestra requiret. Et hoc sciat nobilitas vestra, quod meo servitio carebitis, si non fuerit amota. Mox illa vocatur, verba ei sacerdotis intimantur; ad quae sic respondit: Domine ex invidia loquitur haec. Quia voluptati eius consentire nolui, idcirco me persequitur. Illo respondente, mentiris, vir enim castus est; illa mox subiunxit: Ego celerius faciam vos experiri veritatem. Statim accedens ad clericum, sub forma poenitentis, lacrimis perfusa, post fictam confessionem adiecit: Domine tam vehementer de persona vestra tentata sum, nisi mihi consentiendo ignem a vobis succensum extinguatis, vivere non potero. Ad quod verbum cum se vir iustus signasset, eamque illa hora verbis quibus poterat submovisset, sequenti die iterum venit, verba iam dicta repetivit, hoc etiam adiiciens: Si non feceritis quod postulo, ecce me ipsam interficio. Quo audito, cum plurimum timeret, nec tamen aliquo modo libidini consentire proponeret, respondit: Ecce tali die, tali in loco, si volueris tecum dormiam, dummodo te non interfeceris. Sic illa laeto animo recedente, dominum suum mox adiit, et quia cappellanus suus sibi talia ac talia promisisset, verbis procacibus indicavit. Interim clericus scholari suo praecepit, ut in designato loco lectum ex lignis planis componeret, ligna arida cum stramine subiiceret, deinde lintheamen decenter superextenderet. Quod et factum est. Die vero statuto venit clericus, venit et mulier; sed clericus stipula prius succensa, lectum ascendit; illam ut simul ascenderet vocavit. Quae flammas ex omni parte cernens exsurgere, retrocessit; crebriusque vocata, ad tam horrendos amplexus venire recusavit. Clericus vero Dei adiutus gratia, non aliter sensit illum ignem, quam ventum roris flantem, nec est adustus capillus eius, neque vestimenta eius in aliquo sunt laesa. Quod ut misera illa vidit, territa, et ad horam de tam grandi miraculo compuncta, tam domino suo quam ceteris publice confessa est, quod sanctum virum, sine causa ex solo rancore et invidia ob vindictam praemissae accusationis infamasset. Ipse vero vir venerabilis non ingratus Deo, ad ordinem se transtulit Praedicatorum. [II.243]

 

 

Capitulum XXXV.

De piscatore fornicario quem candens ferrum ob confessionem non laesit, et postea recidivantem aqua frigida combussit.

 

Referre solet dominus Bernhardus de Lippa, quandoque Abbas, nunc Episcopus in Livonia, quoddam miraculum iam dicto miraculo prorsus contrarium. Novi, inquit, piscatorem in Episcopatu Traiectensi, qui cum quadam femina multo tempore fuerat fornicatus. Et quia eius peccatum nimis erat notorium, tempore quodam in Synodo imminenti accusari timens, dicebat intra se: Quid nunc facies miser? Si in hac Synodo de fornicatione accusatus fueris, et confessus, illam in matrimonio mox ducere cogeris; si autem negaveris, candenti ferro convictus amplius confunderis. Statimque ad sacerdotem veniens, magis ut post patuit timore poenae quam amore iustitiae, peccatum confessus est; consilium quaesivit et invenit. Si habes, inquit sacerdos, firmum propositum nunquam peccandi cum illa, candens ferrum secure poteris portare, ipsumque peccatum negare; spero autem quod virtus confessionis liberabit te. Quod ita factum est, cunctis stupentibus quibus fornicatio innotuerat. Ecce hic ignis Dei Potentia, sicut in superioribus exemplis, contra naturam vim suam restrinxit; et sicut in sequentibus audies, mirabilius contra naturam incanduit. Quid plura? Absolvitur homo. Post dies plurimos cum alio quodam piscatore officii sui causa in flumine navigans, cum domum praedictae mulieris vidissent, ait alter alter: Valde miror et multi mecum, quare te in Synodo non inusserit ferrum, cum tam manifestum fuisset tuum peccatum. Ille de gratia sibi collecta indigne glorians, eo quod iam voluntatem fornicandi cum illa concepisset, manu aquam fluminis percussit, et ait: Ecce tantum mihi nocuit ignis ille. Mira Dei iustitia. Qui misericorditer poenitentem custodivit, iuste et miraculose nimis punivit recidivantem. Mox ut aquem tetigit, candens ei ferrum aqua fuit. Quam statim cum clamore valido retrahens, pellem dimisit in aqua; omnia circa se gesta socio referens, sera ductus est poenitentia. Non discordat ab hoc miraculo quod monachus Lambertus recitare solitus est. [II.244]

 

 

Capitulum XXXVI.

De viatore incendiario quem frigidum ferrum inussit.

 

Rusticus quidam contra alium habens inimicitias, cuidam maligno homini de ordine viatorum, quales multi sunt, pecuniam dedit, ut domum illius incenderet. Quam sub specie religionis intravit, et tempore convenienti succendit. Immemor miserrimus hospitalitatis, postquam fuisset reaedificata, accepto pretio renovavit incendium. Turbatus homo de damno repetio, omnes de quibus suspicionem habuit accusavit, qui per ferrum candeus se expurgaverunt. Denuo domus incensa reaedificata est, et ferrum idem in angulum eius proiectum. Quid plura? Venit rursum pseudo viator ille, antiqua corruptus avaritia. Humane satis susceptus, cum ferrum iam dictum vidisset, et quis eius usus esset adinterrogasset; respondit ille: Nescio quis domum hanc en altera vice succendit; et cum de quibusdam habuissem suspicionem, candens illud portaverunt, sed non sunt exusti. Tunc ille: Ad aliquos usus posset converti. Quod cum nutu Dei levasset, sic in manu adustus est, ut cum clamore illud iacteret. Quod ubi paterfamilias vidit, incendiarium per vestem tenens, exclamavit: Vere tu es reus. Mox ad iudicem ductus, culpam nollet vellet est confessus, sicque poena rotali damnatus. Multa enim huiusmodi miracula inveniens in distinctione confessionis. Unde his omissis videamus quid Deus miraculorum nostris temporibus operatus sit in aere. Quod vero ipse Dei filius Jesus visus sit in nubibus coeli, non tamen in maiestate, sed in humilitate, exemplis veris tibi potero demonstrare. [II.245]

 

 

Capitulum XXXVII.

De crucibus quae apparuerunt in Frisia in aere tempore praedicationis crucis.

 

Cum Oliverus Scholasticus Coloniensis, cuius verbis hic utor, crucem praedicaret in Frisia in Dioecisi Monasteriensi, villa Bedian, mese Mayo sexta feria ante Pentecosten, sicut alibi me dixisse memini, triplex forma curcis apparuit in aere, una candida versus aquilonem; alia versus meridiem eiusdem coloris et scematis; tertia medio colore colorata, habens crucis patibulum, et figuram hominis in ea suspensam, elevatis brachiis et extensis, cum infixione clavorum in manibus et pedibus, et capite inclinato. Haec media fuit inter alias duas, in quibus non erat effigies humani corporis.

 

 

Capitulum XXXVIII.

Item de cruce quae apparuit in Sutherhusen iuxta solem.

 

Alia vice et alio loco, in villa Frisiae Sutherhusen, tempore praedictae praedicationis crucis, apparuit iuxta solem una crux caerulei coloris.

 

 

Capitulum XXXIX.

Item de alia cruce quae visa est in villa Docheym provincia Frisiae.

 

Tertia fuit apparitio in Dioecesi Traiectensi, in villa Docheym ubi sanctus Bonifacius coronatus fuit martyrio; ubi in die martyris eiusdem, cum multa millia accessissent ad indictam stationem, apparuit crux alba et magna, ac si trabs ex transverso trabis artificialiter composita fuisset. Hoc signum vidimus omnes: verba sunt praedicti Oliveri; movebatur autem paulatim ab aquilone ad meridiem. Huic visioni interfuerunt dominus Henricus Abbas noster, et Winandus monachus eius, qui et ipsi viderunt. [II.246]

 

 

Capitulum XL.

Item de crucibus quae visae sunt eodem tempore iuxta Coloniam in villa Hellendorp.

 

Retulit mihi quaedam femina religiosa hoc anno, quod modico tempore ante crucis praedicationem, in villa quae Ellendorp dicitur, non multum distans a Colonia, post solis occasum duas cruces viderit in aere, unam maiorem, et alteram minorem, quae paulatim ab occidente movebantur ad orientem. Volens habere testes tanti miraculi, quosdam advocavit, qui et ipsi viderunt. Similes visiones memini me dixisse superius in distinctione octava capitulo decimo septimo, nec non et decimo octavo: primo de duobus conversis qui Dominum viderunt in aere pendentem in cruce; deinde de Rudolpho converso de Lucka qui Christum vidit crucifixum in aere, et quindecim cum eo. Andi adhuc miraculum de aere factum, terribile valde.

 

 

Capitulum XLI.

De nube quae in Saxonia cadens multos submersit.

 

Hoc anno in Saxonia nubes integra de aere cadens inter duo montana, multis tam in corporibus quam in rebus fuit damnosa. Tantis enim aquis abundabat, ut monasterium in valle proxima situm pervaderet, et omnem in eo animam viventem, ab homine usque ad pecus, extingueret. Officinas evertit, supellectilem dvexit, sepes destruxit. Quinque tantum monachi in turrim fugientes, ex omnibus salvati sunt. Vocatur autem idem monasterium Winendenburg, et est de ordine Nigrorum. Deinde idem torrens intolerabilis impetu suo civitatem vicinam invadens, cuius vocabulum est Isleve, similia ibi operatus est mala. Omnesque ecclesias, nec non et omnia civitatis habitacula violenter intravit, homines atque iumenta submersit. Et quia Deo non est cura de bobus sed de hominibus, magnum et memoria dignum in suffocatis ostendere dignatus est miraculum. Nam omnes illi qui transacto diluvio in ecclesiis sive domibus reperti sunt, niveo can-[II.247]dore nitebant. Qui autem in tentoriis sive tabernis extincti erant, carbonibus nigriores apparebant. Tali enim caractere Deus bonos distinguebat a malis. NOVICIUS: Sicut in hac plaga considero, non casu sed Dei iudicio iusto flagellamur. MONACHUS: Hoc plenius notare poteris in diluvio Frisiae, in quo amplius quam centum millia hominum simul extincta sunt, ac deinde anno tertio circa quadraginta millia. Tempus et causam eiusdem plagae satis expressi in distinctione septima capitulo tertio. NOVICIUS: Videntur mihi diluvia haec particularia celerem iudicis adventum praenunciare. MONACHUS: Verum est, quia eodem tempore impletum pro parte est, quod ipse promisit dicens: Erit in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore. Nam sicut mihi retulit Abbas sancti Benrhardi, timor tantus erat in frisia, ut singuli singulis momentis mortem suam exspectarent, et quasi arescerent prae exspectatione. In qua tanta facta est pressura populorum, ut multi Frisonum provincias peterent alienas. NOVICIUS: Ego ista tunc temporis intellexi. MONACHUS: Ex quo loqui coepi de aquis, ostendere tibi volo, quanta Deus miracula etiam nostris temporibus operatus est in illis.

 

 

Capitulum XLII.

De puero monstruoso post baptismu sanato.

 

Godefridus magister noviciorum nostrorum, ante conversionem parochiam quandam regebat. Hic cum die quadam puerum baptizaret, de cuius latere pendebat caro miri horroris, mox ut infantem in nomine sanctae Trinitatis tribus vicibus immersum extraxit, monstruosum illud apostema nusquam comparuit. Quo viso hi qui aderant glorificaverunt Deum, baptismi virtutem ubique praedicantes. [II.248]

 

 

Capitulum XLIII.

De pagano apud Babylonem baptizato et sanato.

 

Quando peccatis nostris exigentibus in obsidione Damiatae Christianus exercitus ex parte datus est in manus Sarracenorum, Episcopus Beluacensis ductus est in Babylonem captivus, et cum eo multi. Cumque satis humane a Soldano tractarentur, femina quaedam pagana civis Babylonica filium sic habebat infirmum, ut nulla spes vitae esset in illo. Nocte quadam ostensum est ei in somnis, ut si praedictus Episcopus illum baptizaret, mox omnem corporis sospitatem recuperaret. Illa sollicita de filio, mane cum familia ac perentibus ad Episcopum venit; quid viderit exposuit; baptizari illum muliliter pelivit et obtinuit. Sicut retulit Henricus miles de Ulmene qui praesens erat, baptisterium pagani circumsteterunt, et riserunt; quorum risus versus est in admirationem. Nam adolescens qui desperatus intravit, baptizatus, sanissimus exivit. Spero quod usque hodie in fide Christi perseveret; et forte alii eius exemplo crediderunt. Sed quid baptisimi virtutem in aliis commendo, cum illam mirabiliter satis expertus sim in memetipso?

 

 

Capitulum XLIV.

Item de auctore huius Dialogi, qui beneficio baptismi convaluit.

 

Cum adhuc scholaris parvulus tempore quodam in acutis laborarem, et semel ac secundo post chrisim recidivassem, contigit ut puella quaedam pagana, quam matertera mea pecunia comparaverat, baptizaretur. Habebat enim circa decem annos aetatis. Suasum est matri meae ut eodem lintheamine quo illa de baptismo exierat, adhuc madido me involveret; et sciret gratiam sanitatis celerius secuturam. Quod cum factum fuisset, [II.249] attactu illius aquae sacratissimae mox in sudorem erupi, et convalui. Licet enim beptismus medicina sit animae, multi tamen illius virtute sanitatem corporum consecuti sunt, sicut legitur de Tarquilinio, et Cromatio Urbis praefecto. NOVICIUS: Vellem aliquod audire miraculum in aquis simplicibus factum, quibus nec consecratio nec sacri chrismatis infusio tribuit virtutem. MONACHUS: Prius tibi adhuc unum referam de baptismo, cuius virtutem amplius etiam in re adversa cognosces.

 

 

Capitulum XLV.

De cane qui a scholaribus baptizatus, in rabiem versus est.

 

Tempore quodam quidam scholares, sacerdotum morem imitantes, in quodam flumine canem sub invocatione trini nominis baptizaverunt. Canis vero virtutem tanti nominis sustinere non valens, mox illis videntibus versus est in rabiem. Pueris vero, eo quod genus illud insanissimum sit, pepercit Dominus, sciens non malitia, sed ex stultitia sacramento factam iniuriam. De aquis vero simplicibus habes exemplum superius capitulo tricesimo quinto, de piscatore quem aqua exussit. Habes etiam exemplum aliud in distinctione tertia capitulo vicesimo primo, de homine peccatore, ob cuius vitia mare intumuit, et post confessionem tranquillum factum est. Simile tibi nunc recitabo de quo satis miraberis.

 

 

Capitulum XLVI.

De Richardo Rege Angliae et periculo eius in mari.

 

In prima expeditione Jerosolymitana Richardus Rex Anglorum cum multitudine peregrinorum copiisque maximis transfretavit. Die quadam circa crepusculum orta est in mari tempestas validissima, ita ut naves procellis concussae, et vi ventorum impulsae, mortem omnibus intentarent. Rex vero sicut et ceteri mortem ante oculos habens, tota illa nocte clamavit: O quando erit tempus, in quo grisei monachi surgere solent ad laudandum Deum? Tanta enim bona [II.250] illis feci, ut non dubitem quin mox ut coeperint pro me orare, Dominus nos recipere debeat. Mira fides Regis. Dominus vero qui dicit: Si habueritis fidem sicut granum synapis, dicetis huic monti, transi hinc, et transiet, evidenti miraculo fidem iam dicti Regis remuneravit. Nam circa octavam horam noctis tempore matutinali, monachorum surgentium Dominus orationibus excitatus, et ipse per potentiam consurgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna, ita ut omnes de tam subita maris immunatione mirarentur. Reversus vero idem Rex, gratia eiusdem miraculi amplius ordinem honoravit, quasdam domus eleemosynis ditando, de novo alias exstuendo. Haec de miraculis aquarum dicta sufficiant, quia ad miracula terrae festino.

 

 

Capitulum XLVII.

De pressuris quae facta sunt nostris temporibus.

 

Videtur nostris temporibus impletum quod Dominus in Evangelio dicit: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae et fames, terroresque de coelo, et signa magna. Licet de his aliqua dixerim exempla, superaddam nunc plura. Nostris temporibus gens Sarracenorum duce Salatino Rege Syriae surrexit contra gentem Christianorum, a quo capta est Jerusalem cum terra sancta. Contra quam gentem perfidam tres vidimus expeditiones maximas fidelium. Prima fuit sub Frederico Imperatore; secunda sub Henrico filio eius; tertia sub Frederico qui hodie imperat. Nostris inquam temprobus gens Latinorum surrexit contra Graecos, illorum perfidia provocata, cepitque Constantinopolim et magnam partem Graeciae. Circa eadem tempora manifestari coeperunt haereses Albiensium. Unde zelo fidei conturbarae sunt gentes catholicorum, et inclinata sunt regna, utputa Franciae et Hispaniae, ad illius destructionem; sed nondum est finis. Ut enim taceam de regnis gentium infidelium, quanta fuerint bella inter regna fidelia, uti regna Francorum adversus regnum Anglorum, inter regnum Alemanniae contra Gallorum regnum, novimus omnes. Quaedam etiam gens anno praeterito intravit regna Ruteno-[II.251]rum, et totam ibidem gentem unam delevit; de qua nobis non constat, quae sit, unde veniat, vel quo tendat. De pestilentiis et fame legimus satis, non in libris, sed in pressuris nostris. Post mortem praedicti Henrici Imperatoris tanta fames erat, ut maldrum siliginis in Alemannia marca Coloniensium, et in quibusdam provinciis decem et octo solidis venderetur, et ex magnitudine famis populus innumerabilis extingueretur. De terraemotibus per loca, nova et magna tibi referam miracula.

 

 

Capitulum XLVIII.

De terraemotu in Cipro.

 

In anno praesenti, qui est millesimus ducentesimus vicesimus secundus ab incarnatione Domini, sicut narrant quidam de eisdem partibus vienientes, duae civitates in Cipro a terraemotu corruerunt. In una vero illarum dum Episcopus in altari staret, missamque celebraret, ecclesia tremefacta cecidit, et tam ipsum quam reliquum populum extinxit.

 

 

Capitulum XLIX.

De terraemotu in Brixa.

 

In Adventu Domini haeretici Mediolanenses haereticis qui erant in Brixa, multa plaustra cum victualibus transmiserunt. In ipsa vero die Nativitatis Domini dum convivarent, Dominus terram concussit, et cadentibus aedificiis plus quam duodecim millia hominum extinxit. Alii fugientes in campum cum audirent clamores morientium, non fuerunt ausi redire in civitatem ad illorum succursum. Mediolanenses vero civitatem suam deserentes, plus quam per octo dies in tentoriis habitabant, timore eiusdem terraemotus. In Pergamo, in Cumis, in Venetia, in Cipro, in Papho, et in aliis multis provinciis atque civitatibus eodem tempore multos terruerunt terraemotus. Nec mirum. Tot turres, tot aedificia corruerunt, ut nihil aliud, nisi finis mundi instare videretur. Quod a saeculo est inauditum, sicut in capite ieiunii magister Oliverus praedicavit Coloniae, duo montes in Papho habentes intra se [II.252] stagnum conierunt, ita ut efficerentur mons unus. Dominus vero terrae dum per montem aquae viam praepararet, cum tanta vi erupit, ut obviant,a quaeque deleret.

 

 

Capitulum L.

De terraemotu in Colonia.

 

Parvo intervallo post iam dictum terraemotum, id est tertio Idus Januarii, factus est Coloniae et circa, novus terraemotus tam validus, ut parietes aedificiorum concussi, ruinam minarentur. Eadem hora Abbas noster in Monte sanctae Walburgis, erat enim ante ortum solis missam celebrans, sic concussus est, ut ex eodem motu ecclesiam lapsuram, et altare cui astabat a terra deglutiendum esse formidaret. Deinde circa temous duarum hebdomadarum esse formidaret. Deinde circa tempus duarum hebdomadarum Aquenses alium terraemotum senserunt. Venti etiam tam validissimi his temporibus ut nosti fuerunt, ut non modicum terrorem nobis incuterent. In hoc eodem anno de quo nunc loquimur, contigerunt duo supradicta miracula, scilicet conflagratio theatri, et casus nubis, ut habes capitulo vicesimo octavo et capitulo quadragesimo primo.

 

 

Capitulum LI.

De igne qui visus est de coelo in terra Comitis de Monte.

 

In hac septimana vigiles cuiusdam castri Comitis de Monte, sicut veraciter audivi, contra coelum respicientes, viderunt coelum ipsum aperiri, ignemque de ipso exire. Qui ad aerem inferiorem descendens, ad diversa loca terribiliter satis ac mirabiliter movebatur, alicuius magnae rei portentum se ostendus. NOVICIUS: Satis me terret horum oratio. MONACHUS: Adhuc habeo quod tibi dicam de miraculis terrae.

 

 

Capitulum LII.

De homine de fodina in qua per annum iacuerat obrutus, mirabiliter liberato.

 

In Dioecisi Treverensi villa cuius nomen est Wanebach, iuxta ecclesiam eiusdem villae duo homines in argenti fodina [II.253] laborabant, unus inferius, alter vero superius in margine fossae. Interim lateribus fossae collapsis, homo qui in fundo erat molibus terrae atque petrarum obruiter; superior vero cum illis cadens, sic contritus est, ut tertia die moreretur. Uxor autem obruti putans eum defunctum, missam pro eius anima celebrari fecit. Et quia paupercula erat, nec sufficere potuit ad celebrationes missarum, singulis diebus in ecclesia coram altari pro remidio animae eius thus incendit, tribus tantum diebus neglectis. Quod cum fecisset per annum intergrum, homines lucri causa purgare coeperunt fodinam. Cumque instrumentis suis obruto propinquassent, clamavit ille: Parcite, parcite; massam sic competenter reiicite, ut non obruatis me. Illi primum putantes fantasma esse, cum vocem eius cognovissent, fecerunt ut postulaverat. Nudatus autem, cum interrogatus fuisset, quomodo ibi tanto tempore vivere potuisset, respondit: Singulis diebus tali hora diei, quodam odore aromatico ita sufficienter refectus sum, ut tota illa die usque ad eandem horam neque manducare neque bibere delectarer. In toto hoc anno per tres tantum dies eodem odore carui, et tunc fame pene mortuus fui. Non tamen exprimere potuit virtutem vel causam eiusdem odoris. Uxor eius de hoc requisita, mox intellexit; quid pro anima eius fecerit, ut praedictum est omnibus exposuit. NOVICIUS: Si spiritualia animabus impensa sic prosunt corporibus, puto quod illis in poenis positis multum possint prodesse. MONACHUS: De hoc satis audies in sequentibus. Quantum enim prodest humilibus in sacramentis Ecclesiae fides et devotio, tantum stultis ac superbis eorundem sacramentorum obest irrisio.

 

 

Capitulum LIII.

De homine qui sacramentum cinerum irridens pulvere suffocatus est.

 

Retulit nobis Theodericus monachus noster quondam Comes in Wiede, rem satis mirabilem. Novi, inquit, in Confluentia carnificem quendam, hominem in officio suo probum satis, nomen illius exprimens. Hic cum tempore quodam tertia feria ante Cineres, totam pene noctem in comessationibus ex-[II.254]pendisset, mane quasi ad abluendas carnes cum quodam suo collega tabernam intravit. Cumque ad officium missae pulsaretur, et fideles ad ecclesiam confluerent, nec non ex eadem taberna, iamque soli hi duo illic remanentes potarent, ait alter carnifici: Certe modo nimis diu exspectamus; eamus ergo ad ecclesiam propter sacros cineres. Cui ille mysterium cinerum irridendo, respondit: Sede, ego tibi dabo cineres, et tu mihi. Tollensque cineres de lare, iactavit super caput eius. Et ecce mox poena irrisionis subsecuta est. Nam statim circa caput et faciem tantum sensit pulverem, ac si follibus ei insufflaretur. Cumque territus exclamaret, tantum ore cineris hausit, ut pene suffocatus fuisset. Accurrerunt multi, plagam tam mirabilem videntes. Ductus est in proximam insulam, in qua non pulvis sed gramen erat; sed nihil illi profuit. In Rheno, in pomerio, in solario, neque in aliquo loco a turbine cinerum se defendere potuit; a quibus tandem suffocatus, poenam irrisionis luit. Ecce homo de quo supra disctum est, devotionis gratia etiam sub terra vivere potuit; hunc in aere iam dicta culpa suffocavit. Duo nunc subiiciam miracula; primum meruit virtus humilitatis, sequens virtus castitatis.

 

 

Capitulum LIV.

De converso subulco et arbore eius meritis scissa.

 

Liffardus cuius memini in distinctione quarta capitulo quarto, conversus fuit in Hemmenrode. Hic cum esset homo bene natus, ut per humilitatem amplius mereretur, porcosmonasterii pascere non despexit, imo precibus idem officium obtinuit. Die quadam cum iuxta nemus gregem porcorum pavisset, vidit ibi duas arbores quae de uno trunco processerant. Cui cum una placuisset, dixissetque in corde suo, Deus quam idonea esset haec arbor ad alveolos porcorum, mox cecidit, ac si securi succisa fuisset. Ecce non oranti sed cogitanti lignum obedivit. Haec de humilitate. Audi aliud miraculum de castitate. [II.255]

 

 

Capitulum LV.

De puella et silice in signum stabilitatis eius scisso.

 

Allardus novicius noster, sicut ipse mihi retulit, habet materteram nomine Juttam, quae ante conversionem licet corpore fuisset casta, gestibus tamen nimis ostendebatur levis ac lasciva. Erat enim nubilis. Haec cum die quadam cum sororibus luderet, germanus eius magnae gravitatis clericus affuit. Qui dolens de sororis levitate, silicem solidissimum de flumine tulit, et ait: Prius scindetur lapis iste in manu mea, quam soror mea Jutta stabilis fiat, ac monialis. Deus vero ut ostenderet hominem non esse iudicandum secundum faciem, mox silicem in manu eius scidit. Quod ubi illa comperit, tum verbo fratris, tum miraculo lapidis compuncta, nuptiis ac saeculo valedixit, et in claustro sanctimonialium cui vocabulum est Bethbure, religionis habitum suscepit, eundem lapidem usque hodie in testimonium castitatis atque conversionis suae reservans. Haec dicta sint de elementis. Placet nunc audire aliquid miraculosi de his quae in illis moventur, avibus scilicet, piscibus, animalibus ac repitilbus? NOVICIUS: Placet. MONACHUS: Quod dicturus sum, utrum scriptum sit an non, ignore; ego enim illud non didici ex lectione, sed ex cuiusdam religiosi viri relatione.

 

 

Capitulum LVI.

De avicula meritis sancti Thomae Episcopi a milvo liberata.

 

Matrona quaedam beatum Thomam Cantuariensem plurimum diligens, assiduis infirmitatibus laborabat; et cum doloribus angeretur, eundem martyrem his verbis invobīcabat: Sacte inquit Thoma adiuva me. Habebat autem nescio cuius generis aviculam, quae ex assiduitate audiendi, eandem absolute satis proferre didicerat orationem. Die quadam milvus extra domunculam eam videns, rapuit, et avolavit. In ipso raptu dum unguibus illius avis premeretur, cunctis qui aderant audientibus clamavit de aere: Sancte Thoma adiuva me. Ut autem mirabilis Deus martyris sui merita pretiosa demonstraret, milvo ut aviculam dimitteret praecepit. Quae [II.256] statim cum multa alacritate rediit ad dominam; et ille rapinae suae poenam luens, mortuus cecidit in terram. NOVICIUS: Quid est quod sanctus succurrit periclitanti aviculae, et non aegrotanti famulae? MONACHUS: Quia illa aliam vitam non habebat, quam ista per fidem exspectabat. Voluit etiam ei ostendere quod dilatio curationis eius non foret ex impotentia, sed ex providentia; quia virtus in infirmitate perficitur. Audi aliud miraculum.

 

 

Capitulum LVII.

De columbis quibus miles licentiam dedit avolandi.

 

Miles quidam Anselmus nomine de villa Lisere, columbas plurimas nutrire solebat. Dictum est ei quia graviter nutriendo illas peccaret, eo quod sata et granaria laederent proximorum. Die quadam eis ad comedendum annonam proiiciens, cum omnes essent in unum coram eo congregatae, clara voce cunctis qui aderant audientibus dicebat: Vos columbae, si Dei voluntas est, ut penes me habitetis, manete; sin qutem, praecipio vobis in eius nomine, ut statim recedatis. Ad quod verbum mox omnes columbae simul se levantes, simul avolaverunt, neque ultra reversae sunt ad illa domicilia. NOVICIUS: Quomodo ibi manere potuerunt contra voluntatem divinam? MONACHUS: Non fuit Dei voluntas, ut miles easdem columbas nutriret; non tamen contra Dei voluntas, ut miles easdem columbas nutriret; non tamen contra Dei voluntatem ibi esse poterant. Voluntas Dei potentia eius est. Unde in Psalmo: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, et cetera. Putas Deo placere, cum nisi, accipitres, grues, et ceterae huiusmodi aves ad levitates nutriuntur? Absit. Possunt tamen aliquae, utputa cyconia, ad necessitates a religiosis nutriri, sive hospitari; de quibus propter occasionem miraculum tibi recitabo.

 

 

Capitulum LVIII.

De cyconiss quibus Prior Cisterciensis benedictionem dedit.

 

Apud Cistercium, ubi caput est ordinis nostri, plurimae nidificant cyconiae. Quod ideo a fratribus religiosis permittitur, quia per illas non solum monasterium, sed omnia in [II.257] circuitu loca ab immundis vermibus mundantur. Hyeme appropinquante recedunt, et tempore certo redeunt. Die quadam cum cies suas ordinassent ad peregrinandum, ne hospitalitis concessae immemores esse viderentur, conventum qui eadem hora in agro laborabat petentes, eumque crebrius grutillando circumvolantes, omnes in admirationem verterunt, ignorantibus quid peterent. Ad quos Prior: Puto quod licentiam petant recedendi. Elevansque manum benedixit eis. Mox mirum in modum cum multa alacritate simul avolantes, monachis exeuntibus in viam qui regularem benedictionem accipere sive exspectare parvipendunt, magnam verecundiam incusserunt. NOVICIUS: Quid dicturi sunt homines rationales Dei donis ingrati, cum audierint columbas obedire, cyconias regratiari? MONACHUS: Hoc est quod Dominus per Jeremiam Prophetam populo suo Israel improperat dicens: Turtur et hyrundo et cyconia custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non cognovit iudicium Domini Dei sui. NOVICIUS: Ubi habitant aves istae in hyeme? MONACHUS: In locis utique calidis.

 

 

Capitulum LIX.

Quod hyrundines semper solita repetant habitacula.

 

Sicut mihi retulit quidam sacerdos, pater aliquis familias plurimos habens nidos hyrundinum in domo sua, et hoc ipsum de quo tu quaeris, discere desiderans, unam ex eis cepit, cartulamque verba haec continentem: O hyrundo ubi habitas in Hyeme? pedi eius alligans, abire permisit. Sciebat enim experimento, quia semper loca, nec non et habitacula solita repeterent. Illa cum ceteris in Asiam veniens, in domo cuiusdam Petri nidificavit. In cuius pede cum propter ingressus vel exitus quotidianos praedictam cartulam contemplaretur, scire volens quid esset, avem cepit, cartulam legit et amovit, alteramque annectens, tali modo interrogationi respondit: In Asia in domo Petri. Quod cum supradictus paterfamilias in reversione hyrundinis suae didicisset, historiam hanc pro miraculo multis recitavit. De cyconiis vero multa admiratione [II.258] digna tibi recitare possem, si non ad utiliora festinarem. Masculi suas feminas valde zelant, adulteria gravissime vindicant. Habent tamen feminae unum remedium satis miraculosum. Si ante adventum sui comparis aquis se immergere potuerit, culpam adulterii ille minime cognoscit, sicque poenam mortis evadit.

 

 

Capitulum LX.

De cyconia propter adulterium occisa.

 

In curia cuiusdam militis, sicut a quodam religioso viro veraciter audivi, nidus erat cyconiarum, maris scilicet et feminae. Illa absente masculo adulterium admittens, frequenter paludi quae domui proxima erat se immersit. Quod cum miles notasset, causam scire volens, fossam sepibus operiri praecepit. Quid plura? Cum illa admisso scelere, solitam aquam peteret, nec ei ingressus pateret, interim mas venit, crimen agnovit, adulteram rostro impetivit. Ad cuius interfectionem cum solus non sufficeret, cum furore avolans, et post horam rediens, multis cyconiis sibi associatis, in oculis omnium qui in curia aderant, miseram interfecit. NOVICIUS: Puto istam zelotypiam aliquid in se continere sacramenti. MONACHUS: Bene putas. Saepe enim in scripturis Deus avibus se comparat. Cuius sponsa, anima fidelis est. Adulterium vero, omne peccatum mortale, quod ab illo seperat, et diabolo coniungit. Aqua baptismus est vel poenitentia, quae semper reiteratur, et culpam abluit, ne Deus illam videat vel cognoscat ad vindictam. Hic dictis pro exemplo, etiam de piscibus qui de eodem elemento, id est aqua facti sunt, unde aves, aliquid tibi miraculosi recitabo.

 

 

Capitulum LXI.

De anulo Conradi Praepositi in esoce reperto.

 

Conradus Praepositus sancti Severini in Colonia, etiam Praepositus erat Xantensis. Hic cum tempore quodam ad idem opidum navigaret, et manus extra navim in flumine lavaret, anulus aureus bonus valde ex eius digito labens, ce-[II.259]cidit in Rhenum. Anno vero sequenti cum ad iam dictum opidum iterum iret navigio, circa eundem locum in quo anulum perdiderat, piscatores obvios habuit, a quibus si aliquos haberent pisces captos, inquiri praecepit. Responderunt illi: Habemus esocem unum qui Praeposito Xantensi debetur, quem vendere non audemus. Quibus cum dicerent, ecce Praepositus praesens est, piscem ei obtulerunt. Quem cum cocus exenterasset, anulus praefatus in eius visceribus est repertus. Quem cum celare non posset nec vellet, Praeposito eum ostendit. Quem ille mox agnovit, et non absque magno miraculo recepit.

 

 

Capitulum LXII.

De aquis in sanguinem versis et piscibus earum.

 

Sacerdos quidam et monachus de ordine nigro, anno praeterito retulit mihi de aquis et piscibus rem valde miraculosam. In provincia inquit nostra, sicut hodie multi sunt testes, tempore quodam omnes paludes et fluenta in sanguinem versa sunt. Quorum amaritudinem cum pisces sustinere non possent, relictis aquis aridam petiverunt. Anguillae vero sepes ascendentes, illisque inhaerentes, sic inventae sunt. Multitudo autem piscium in aquis mortua est, ad instar unius plagae Aegypti. Aliquid nunc subiiciam de animalibus et bestiis quae in terris gradiuntur, quod miraculosum sit.

 

 

Capitulum LXIII.

De bubalis qui custodem suum interfecerunt.

 

Cum Wilhelmus novicius noster in prima expeditione Jerosolymitane rediret Romam, casum ibi tunc recentem audivit, unde multi mirabantur. Bubulcus quidam bubalos iuxta urbem paverat viginti annis et amplius. Die quadam cum non procul a pascentibus in agro dormiret, quatuor ex eis convenientes, frontes quasi ad colloquium coniungebant, et post horam ad suum custodem currentes, tum pedibus calcando, tum cornibus ventilando, eum in frusta dividentes interfecerent. [II.260]

 

 

Capitulum LXIV.

De lupa quae scholarem interfecit in Carpania.

 

Retulit nobis Abbas Daniel de lupa rem satis mirabilem. In Carpania, inquit, ubi Scholasticus eram, scholaribus die quadam licentiatum fuerat ire ad silvas. Qui in nemore lupae antrum reperientes, catulos omnes eiecerunt. Quorum pedes unus bipenni sua amputavit. Quibus recedentibus lupa rediit, et ut catulorum pedes praescisos vidit, recedentes insecuta, solummodo eum qui hoc egerat, nimium furens impetivit. Ille vero timens, arborem ascendit. Quem cum insequi non posset, coepit unguibus circa radices fodere. Et cum sic non proficeret, alios lupos advocavit. Interim nunciantibus scholaribus, homines de villa cum cladiis, cuspitibus et baculis ei in auxilium venientes, lupos abegerunt, in medio sui illum ducentes. Lupis invitatis ad horam sequentibus et redeuntibus, illa sola perseveravit, vindicare se tentans multis conantibus. Et cum essent proximi villae, lupa se periculo dans in ultionem catulorum, armatorum custodias irrupit, et scholari sgulae insiliens, protinus extinxit. Quae statim occisa est. NOVICIUS: Satis miror quod scholarem illum prae ceteris cognoscere potuit. MONACHUS: Multa huiusmodi fiunt Dei iudicio, ex quibus unum est quod sequitur.

 

 

Capitulum LXV.

De homine cuius omnes liberos lupi suffocaverunt.

 

Homo quidam iuxta Aquisgrani tres habuit liberos. Eo vero tempore quo Philippus ibidem coronatus est, multi in provincia lupi videbantur. Ex quibus unus iam dicti hominis infantem extra domum reperiens, rapuit, quem collo suo iniiciens, silvas petivit. Miles quidam casu per viam equitans, misertus infantis, post lupum cursitavit, eumque vivum et incolumen ex dentibus illius excussit. Non multo post idem puer nescio quo Dei iudicio a lupo rapitur, praefocatur et comeditur. Habebat idem infans sororem maiorem se; quae cum die quadam missa fuisset in agrum ad hauriendam aquam de fonte, lupus multis videntibus ad illam cucurrit, et ante-[II.261]quam homines subvenire possent, puellam extinxerat, intestina eius devorans. Sic homo ille duobus liberis privatus, cum tempore quodam guerrae uxorem cum supellectili sua in civitatem transtulisset, tertium puerum ad custodiam domus suae quoadusque reverteretur dimisit. Quem reversus non invenit, nec postea vidit; et veri simile est quod a lupo sicut ceteri fuerit raptus atque suffocatus. Ex quo loquimur de lupis, referam tibi de lupo quod nuper audivi, unde satis mirabar.

 

 

Capitulum LXVI.

De lupo qui puellam traxit in nemus, ut os de gutture socii erueret.

 

Juxta villam cuius nomen excidit, lupus puellam adultam invasit, dentibus brachium illius tenens. Quam cum secum traheret, quotiens illa clamare coepit, clamantem durius pressit, et tecenti pepercit. Quid plura? Ducta est ab eo in silvam ad alium lupum, cuius gutturi os fuerat infixium. Qui cum nimis torqueretur, per os alterius lupi manus puellae in guttur hiantis mittitur, a qua os quod inhaeserat extrahitur. Sanatus vero mox cum suo collega puellam ad villam propriam reduxit. NOVICIUS: Ego quendam iuvenem vidi, qui in infantia a lupis fuerat raptus, et usque ad adolescentiam educatus, ita ut more luporum supra manus et pedes curere sciret, atque ululare. MONACHUS: Haec de bestiis dicta sint. Nunc vero de vermibus aliqua subiungam, sicque distinctionem concludam.

 

 

Capitulum LXVII.

De bufone qui persecutus est Theodericum cognomento Cancrum.

 

In Carpania villa Dioecesis Coloniensis cuius superius memini, homo quidam fuerat de quo mihi non constat utrum adhuc vivat, religiosus, sed caecus, Theodericus nomine, cognomento Cancer. Hic tempore quodam iuventutis suae dum in agro tribolus aridos levasset, bufonem sub eis magnum offendit. Qui cum se contra eum in pedes suos poste-[II.262]riores quasi ad pugnam erexisset, ille iratus arrepto ligno vermem occidit. Mirabile dictu. Cum Theodericus nihil minus suspicaretur, vidit bufonem extinctum sua insequi vestigia. Quem cum denuo transfodisset, et multotiens concremando incinerasset, non tamen profecit. Non fuit locus adeo remotus, adeo mundus, qui ei ad dormiendum esset tutus. Noctibus per cliperum timore illius ad trabem suspendebatur. Cum tempore quodam equitaret cum quodam venatore socio suo, eique tanta mirabilia conquerendo recitaret, ecce vermem eundem ille vidit caudae equi eius inhaerentem, celeriusque ad eum scandentem. Qui mox exlamavit: Cave cave, en diabolus equum tuum ascendit. Mox ille desiliens, occidit eum. Alio itidem tempore sedente eo cum sociis suis, conspicatur saepedictum vermem in poste proximi parietis. Ecce, inquit, ubi diabolus ille. Nunquam ab eo liberabor, nisi se vindicaverit. Moxque nudata coxa, sinebat vermem accedere. Quem cum momordisset, mordentem manu iactavit, ipsumque morsum celerius rasorio ad hoc praeparato abscidens, longius proiecit. Mox mirum in modum ipsa praecisura ob infectionem veneni ad instar pugni intumuit, et crepuit. Sicuqe liberatus est a verme illo immundissimo. Postea idem Theodericus a quodam milite innocenter exoculatus, tantae effectus est religiositatis, ut semper nudipes incederet, sicque limina beatorum Apostulorum Petri et Pauli, nec non et sancti Jacobi apud Compostellam, multis vicibus frequentaret. NOVICIUS: Nunquam audivi talia. MONACHUS: Saepe per huiusmodi monstra Deus peccantes punit, ut noverint quanta sit in futuro, ubi vermis non morietur, et ignis non extinguetur, vanis, gulosis, nec non et luxoriosis, atque immundis poena praeparata. De vanis, ut sunt venatores, iam dictum est. De luxuriosis exemplum habes in Vita sancti Malachiae, ubi homo luxuriosus per bufonem fugatus est a femina religiosa. De gulosis memini me dixisse in distinctione quarta capitulo octogesimo sexto, ubi intestina gallinae versa sunt in bufonem. Referam tibi de hoc etiam recens exemplum. [II.263]

 

 

Capitulum LXVIII.

Item de bufone qui in phyala bibuli sacerdotis repertus est.

 

In Berge villa Dioecisis Coloniensis sacerdos quidam celebrat, homo satis mirabilis, et gulae totus deditus. Nolo eum nominare; spero quod adhuc vitam suam debeat emendare. Huic consuetudo est tempore aestivo, propter incitamenta gulae, tantum in phyalis bibere, id est in scyphis vitreis. Die quadam phyalam suam vino repletam tollens, cum nescio cui illam ad potandum prrigeret, bufo magnus fundo insedit. De qua visione valde terri, mirabantur quomodo corpus tam grande intrare potuisset, cum eidem vasi quod inferius diffundebatur, esset collum longum et exile nimis. Cumque sacerdos non posset vermem eiicere, neque vas vellet frangere, in locum unde illud tulerat reposuit, et post horam reversus, nihil in eo reperit. Nimirum liquor ille miraculose conversus fuerat in vermem horridum, ut eius exemplo sacerdos abhorreret ebrietatem.

 

 

Capitulum LXIX.

De bufone qui repertus est super, altare Judaeorum cum celebrarent cenophegia.

 

Non est diu quod per huiusmodi vermem Deus Judaeos qui corpore et cultu omnino immundi sunt, miraculose satis confudit. In villa proxima quae Wintere nominatur, tempore quodam Judaei illic commorantes, in domo cuiusdam militis quam conduxerant, quasdam sollemnitates celebrabant. Cumque altare pannis multis ac mundis operuissent, tempore sacrificii vespertini simul intrantes, sacerdos ad altare accedens, postquam pannos revolvit, sub eis circa medium altaris maximum bufonem invenit. Qui cum ex nimio horrere clamasset, accurrere Judaei, accurrerunt et Christiani; nec potuit latere visio tam monstruosa. Plures enim milites, et eorum uxores ad spectaculum confluxerant, qui in risum resoluti, Judaeorum confusionem augmentaverunt. Per quos etiam recitatum est tunc tempros domino Gevardo Abbati nostro, a quo ego audivi. NOVIC-[II.264]US: Satis delector in huiusmodi miraculis, quae sunt destructiva erroris atque vitiorum, et quaedam incentiva fidei atque virtutum. MONACHUS: Noveris etiam vermes venenatos, aliquas habere virtutes naturales.

 

 

Capitulum LXX.

De serpente qui vulnus satellitis suxit et sanavit.

 

Retulit nobis Henricus de Foresto, miles honestus et verax, rem de serpente satis mirabilem. Satelles inquit quidam iuxta nos anno praeterito vulneratus in latere et male sanatus, erumpente sanie amplius torquebatur. Die quadam cum nudato latere super truncum succisae arboris se reclinasset, ut sanies efflueret, obdormivit. Interim serpens advenit, et vulnus suxit. Expergefactus ille, serpentem excussit. Et licet territus fuisset propter venenum, magnum tamen mox sensit remedium. Suasum est ei ut denuo in eodem loco, praedicto modo colubro copiam sugendi daret; forte sanitatem omnino reciperet. Quod ita factum est. Sanissimus vero effectus, in tantum a serpente coepit diligi, ut vix in aliquo loco dormire posset, quin ad eius lectum veniret. Cuius consortium homo abhorrens, provinciam mutavit; interimque per annum fere dimidium illum non vidit. Reversum denuo serpens sequitur; et cum non posset intrare ubi ille cubebat, mane ante ostium repertus est. Suasum est ei ut monstrum occideret. Respondente illo, curatorem meum non occidam, tandem importunitate serpentis exasperatus, occidit illum. Sicque ab eo liberatus est. NOVICIUS: Melior erat serpens iste illo serpente de quo dictum est in distinctione sexta capitulo vicesimo secundo. MONACHUS: Ille peccatum maximum punivit; ad hoc enim creatus fuerat. Quantum serpentes hominibus parcant, duobus tibi pandam miraculis.

 

 

Capitulum LXXI.

De matrona Flandriensi quae serpentem in orbita bibit, et in partu eundem effudit.

 

Matrona quaedam in Flandria, sicut nuper audivi a Wigero monacho Vilariensi, cum infantem peperisset, circa illius corpusculum serpens meaximus se complicaverat. De quo cum [II.265] disputatum fuisset, quomodo foret sine periculo infantis abstrahendus, consilio cuiusdam gladius super cum positus est. Ad cuius frigiditatem coluber territus, se erexit, et ab infante cecidit. Qui baptizatus, paucos supervixit dies. In orbita eundem serpentem matrona fertur bibisse.

 

 

Capitulum LXXII.

Item de muliere cui dormienti serpens per os ingressus est, et per partum egressus.

 

Simile pene contigit in Dioecesi Traiectensi in villa Dulre. Nutrix Allardi novicii nostri, sicut ipse mihi retulit, cum quadam die iuxta alveola apum dormiret, ingens serpens per os ventrem illius intravit. Adveniente eius marito ut dormientem excitaret, vidit caudam ad mensuram digiti eiusdem serpentis adhuc superesse. Quem cum retrahere non posset, illa evigilavit dicens: Valde incommode soporata sum. Et noluit ei maritus indicare quod acciderat, ne ex ipso timore moreretur. Erat enim vicina partui. Cui a matre consilio viri lac et dulcia quaeque ministrabantur, ut serpens eisdem potatus, quiesceret. In hora vero partus mulier cum infante serpentem effudit. Quem cum vir extracto gladio exspectasset, et ille sicut est naturaliter prudens, ad feminam rediret, praeoccupatis eius itineribus occisus est. Adhuc eadem mulier vivit. Si omnia recitare vellem quae meis temporibus miraculose, id est contra solitum cursum naturae facta sunt, ante me temous deficeret, quam copia dicendorum. Interim ista teneas, in his delecteris; quia ad ea quae magis utiliora sunt festino. Quia scriptum est de Deo: Mementote mirabilium eius quae fecit, horum quae dicta sunt recordemur, dicentes cum Propheata: Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Nomen Patris Christus est, per quem facta sunt omnia. Cui cum eodem Patre et Spiritu sancto honor sit et imperium, per omnia saecula saeculorum. Amen.