Caesarius Heisterbacensis
ca. 1180 - ca. 1240
|
Dialogus miraculorum
Distinctio IX
|
________________________________________________________________
|
|
Distinctio nonaDe sacramento corporis et sanguinis Christi.____________
Prologus.
Locuturus tecum de sacramento corporis et sanguinis Christi, cum timore illud attento, quia ubi sola fides operatur, et rationis iudicium excluditur, non sine periculo discutiantur. Unde nil novi sive inusitati inde dicere praesumo, sed quae sancti sive doctores eximii de illo senserunt, summatim replicabo. Adiiciam et exempla plurima, quae mihi a personis probatis memini recitata. In quibus si aliqua fuerint quaestione digna, ut scrupulus removeatur, tua discutiatur interrogatione. [II.165]
Capitulum I.De sacramento corporis et sanguinis Christi. Interrogatio quid sit sacramentum, quae res sacramenti, quae causa institutionis, quae forma, quis modus conversionis vel sumptionis.
Universa Ecclesiae sacramenta, corporis et sanguinis Christi sacramentem praecellit. In ipso via, veritas, et vita. Via, quia digne accedentes ducit ad Deum. Unde et viaticum dicitur. Veritas, quia edentes Christo incorporat. Unde et sacra communio vocatur. Vita, quia Christo incorporatus in anima mori non sinit. Unde et eucharistia dicitur, id est bona gratia. De primo Salvator dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Ecce via. Qui descendit ipse est et qui ascendit, secum ducens omnia sua membra, alia in re, alia vero in spe. De secundo item dicit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere potus est. Ecce veritas. Ait et de tertio: Qui manducat panem hunc, vivet in aeternum. Ecce vita. Simile intelligas de calice. Nec absque mysterio de corpore et sanguine Christi in nona distinctione tractandum suspicor; quia numerum novenarium philosophus exterminatori omnium, id est morti assignavit; et Christus qui est vita omnium, nona hor diei in cruce exspiravit. Sacramentum hoc fit in commemorationem Dominicae mortis. Unde Apostolus in prima Epistola Tessalonicensibus scribit dicens: Quotienscunque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annunciabitis, id est repraesentabitis, donec veniat, ad iudicium scilicet. Ita glossa exponit. Apparente eo in gloria, cessabit figura. Omnia quae in superioribus distinctionibus dicta sunt, scilicet de conversione, de contritione, de confessione, satisfactione) et simplicitate, quaedam sunt praeparamenta ad hoc sacramentum. Nullae etiam visiones magis fidem roborant, quam cum eum quem sub specie panis et vini latere credimus, oculis corporeis intuemur. [II.166] NOVICIUS: Antequam visiones edisseras, peto ut breviter me expedias, quid sit hoc sacramentum, quae res sacramenti, quae causa institutionis, quae forma, quis modus conversionis, quis modus sumptionis. MONACHUS: De sacramento eucharistiae tractandum est cum timore ac reverentia, quia magis in illo operatur fides quam ratio humana. Audi tamen breviter quae maiores nostri de illo senserunt. Tria sunt in sacramento hoc consideranda, unum quod tantum est sacramentum; alterum, quod est sacramentum et res; tertium, quod est res et non sacramentum. NOVICIUS: Quid est sacramentum tantum? MONACHUS: Species visibilis panis et vini. NOVICIUS: Quid est sacramentum et res? MONACHUS: Caro Christi propria et sanguis. NOVICIUS: Quid est res et non sacramentum? MONACHUS: Mystica Christi caro, Ecclesiae scilicet unitas. NOVICIUS: Quare dicitur sacramentum? MONACHUS: Quia sacrae rei est signum. Aliud ibi videtur, et aliud ibi creditur. NOVICIUS: Quae fuit causa institutionis? MONACHUS: Quia Dominus, ut dicit Eusebius Emisenus, corpus assumptum ablaturus erat ab oculis nostris, et illaturus sideribus, necesse erat ut in die Coenae sacramentum veri corporis et sanguinis consecraret, ut coleretur iugiter per mysterium, quod semel offerebatur in pretium. NOVICIUS: Quae est utilitas in hac institutione? MONACHUS: Duplex est in eo utilitas, quia in illius perceptione augetur virtus, id est caritas, et est medicina quotidianae infirmitatis. Unde Augustinus: Iteratur quotidie haec oblatio, licet Christus semel passus sit, quia quotidie peccamus peccatis, sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest; et quia quotidie labimur, quotidie Christus pro nobis mystice immolatur. NOVICIUS: Quae est forma huius sacramenti? MONACHUS: Forma attenditur in verbis et in rebus. In verbis, quia cum haec verba proferuntur, Hoc est corpus meum; et post, Hic est sanguis meus, conversio fit panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Unde Ambrosius: Sermone Christi hoc conficitur sacramentum, quia sermo Christi creaturum mutat, et sic ex pane fit corpus Christi, et vinum cum aqua in calicem missum fit sanguis, consecratione verbi coelestis. NOVICIUS: Quis est modus conversionis? MONACHUS: Modus est [II.167] ineffabilis. Panis ut dictum est cum haec verba proferuntur, Hoc est corpus meum, Dei virtute per ministerium sacerdotis transit in corpus Christi. Simile intelligas de vino, manentibus tamen accidentibus, colore scilicet, pondere et sapore. NOVICIUS: Potest de aliquo grano nisi de frumento hoc sacramentum confici? MONACHUS: Sicut sanguis non conficitur nisi de vino, et hoc expresso, ita nec corpus Christi nisi de frumento, et hoc in panem redacto; quia Dominus grano frumenti se comparavit, nec non et pani. NOVICIUS: Quis est modus sumptionis? MONACHUS: Dupliciter sumitur, spiritualiter et sacramentaliter. Bonus utroque modo manducat, malus vero sacramentaliter tantum. Sic non manducans manducat, et econverso. NOVICIUS: Quare sumitur sub duplici specie, cum sub utraque Christus sit totus? MONACHUS: Ut ostenderetur totam humanam naturam suscepisse, ut totam redimeret. Panis enim ad corpus, vinum ad animam refertur. Haec tibi breviter dicta sufficiant, quia in sententiis de his plenius tractatur. NOVICIUS: Cum iam quae dicta sunt credam, quatuor tamen mihi probari desidero non sententiis sed exemplis. Primum est quod sub specie panis sit verum corpus Christi natum ex Virgine; secundum, quod sub specie vini sit verus eius sanguis; tertium, quod digne conficientes sive communicantes mereantur gratiam, indigne autem poenam. MONACHUS: Dicam tibi plura de singulis exempla fidei nostrae satis necessaria, quae mihi a personis probatis sunt relata.
Capitulum II.De Godescalco de Volmuntsteine qui Christum sub specie infantis in manibus suis vidit.
Fuit apud nos monachus quidam Godecalcus nomine, de castro quidem Volmuntsteine oriundus, et in maiori [II.168] ecclesia Coloniae canonicus. Ante conversionem satis exstiterat lubricus, sed bene morigeratus. Modica ei scientia litterarum inerat; sed spiritus patientiae et pietatis ad magnam vitae perfectionem illum provexerat. Hic cum ante hos sex annos in die Natalis Domini ad privatum quoddam altare missam cum multa devotione et lacrimis ut ei moris erat inchoasset, scilicet, Puer natus est nobis, factaque esset transsubstantiatio, non iam in manibus suis speciem panis, sed infantem pulcherrimum, imo speciosissimum illum forma prae filiis hominum, in quem et angeli prospicere concupiscunt, tenuit et vidit. Cuius caritate succensus, et mira pulchritudine delectatus, complexus est eum ac deosculatus. Timens tamen moram propter circumstantes, super corporale dilectum posuit, et ille ut missa perfici posset formam sacramentalem resumpsit. Quamdiu beatus ille vidit speciem infantis, nullam ibi vidit speciem panis, et econverso. Qui cum nescio cui visionem revelasset, tacita persona sua, et ille aliis, quodam die de auctore tantae visionis interrogatus, me audiente respondit: Certissime illa die Christus hic visus est; et nihil plus dicere voluit. Postea duobus sacerdotibus, Theoderico scilicet de Lureke et Constantino, visionem revelavit. Quod intelligens Winandus infirmarius noster, posito eo in infirmitorio, ait: Bone frater Godescalce, vidistis in missa Salvatorem? Respondente illo simpliciter, etiam; adiecit: In quali forma? In forma, inquit, infantis. Et ille: Quid fecistis ei? Respondit: Osculatus sum eum ante os suum. Ad quod Winandus: Et quid postea actum est? Ego, ait, super altare eum posui, et reverso eo in formam priorem, sumpsi illum. Eadem moriens confessus est Abbati nostro domino Henrico. NOVICIUS: Gloriosa sunt quae dicis. Sed miror si talia aliquando revelantur etiam malis sacerdotibus. MONACHUS: Sicut bonis ad bonitatis remunerationem, ita nonnunquam Dominus malis sacerdotibus se ostendere dignatur ad correctionem. Verbi causa. [II.169]
Capitulum III.De Adolpho sacerdote qui in hostia vidit virginem cum infante, deinde agnum, postea crucifixum.
Cum dominus Abbas praedictam visionem, visitandi gratia pergens in frisiam, cuidam militi recitasset, ille Adolpho sacerdoti de Dyeferne recitata replicavit. Quod ubi ille audivit, suspirans ait: Ad quid Dominus Deus viris sanctis et in fide perfectis talia ostendit? Mihi peccatori meique similibus qui saepe de hoc sacramento dubitamus, huismodi visiones deberent revelari. Die quadam cum idem Adolphus missam celebraret, et ante Agnus Dei hostiam levasset ad fragendum, in ipsa hostia virginem in sede residere infantemque in sinu servare contemplatus est. Nosse volens quid esset ex altera parte, mox ut hostiam vertit, agnum in ea conspexit. Quam rursum regyrans, vidit in ea quasi per vitrum Christum in cruce pendentem capite inclinato. Videns hoc sacerdos extimuit, diu stans et deliberans, utrumibi subsistere vel sacramentum perficere deberet. Cuius fletibus Dominus placatus, sacramento formam priorem reddidit, et ille missam perfecit. Cumque populus de tanta mora miraretur, ipse ambonem ascedens, cum lacrimis populo visionem retulit; et signati sunt eadem hora ab eo homines quinquaginta. Erat enim octava Apostolorum Petri et Pauli. Nec miror si sic perspicue et tam iocunde sicut Godescalcus eum videre non potuit, quem quotidie sibi ad iudicium immolavit et sumpsit. Habebat enim concubinam. Nuper tamen audivi quod vitam suam occasione ut spero eiusdem visionis emendare incipiat, et feminam in monasterio sanctimonialium in Runengen locare proponat. Haec mihi a Bernardo monacho nostro recitata sunt, ipsique ab eodem Adolpho. Salvator corporis sui veritatem in hoc sacramento ut praefatus sum bonis sacerdotibus ostendere dignatur ut consolentur; in fide nutantibus ut erigantur; male viventibus ut terreantur. Ecce exempla. [II.170]
Capitulum IV.De Episcopu Livoniae qui Christum vidit in altari.
Venerabilis Episcopus Livoniae et magister Lambertus Decanus sanctorum Apostolorum in Colonia, cum ante annos paucos simul ad curiam pergerent imperialem, et in via de scripturis sermocinarentur, etiam mentio habita est de corpore Domini. Decano in hoc sacramento efferente fidem Christianam, Episcopus respondit: Ego novi sacerdotem qui nuper oculis corporalibus Christum in altari vidit. A quo cum Decanus personam tanta visione dignam extorquere tunc non potuisset, ultima die quando seperandi erant ab invicem Episcopus ei confessus est quia ipse esset. Haec idem Decanus retulit Praeposito Pleysensi, et ipse mihi. Quod vero Deus dubitantibus de hoc sacramento etiam suam carnem ostendat, subsequens sermo declarat.
Capitulum V.De sacerdote de Wickindisburg qui in canone dubitans vidit crudam carnem.
Nondum puto duos annos esse elapsos, quod sacerdos quidam de sacramento corporis Christi dubitans, in castro cui nomen est Wickindisburg celebravit. Qui cum in canone de tam mirabili conversione panis in corpus Christi satis haesitaret, Dominus ei in hostia carnem crudam ostendit. Hanc cum vidisset etiam vir nobilis Widekinus, stans post tergum eius, dicta missa sacerdotem in partem traxit, et quid infra canonem egerit vel cogitaverit diligenter inquisivit. Ille vero tam de visione quam te interrogatione territus, confessus est et non negavit se eadem hora de sacramento dubitasse. Et retulit uterque alteri se crudam carnem in hostia vidisse. Idem Widekinus filiam habet Syfridi de Runkel in coniugio, filiam sororis Abbatissae de Rindorp, quae mihi anno praeterito eandem visionem recitavit. Vis etiam [II.171] nosse quod malae vitae sacerdotibus Dominus ostendat, quod ab eis crucifigatur? NOVICIUS: Volo. MONACHUS: Audi visionem terribilem.
Capitulum VI.De sacerdote qui hostiam in ore ob maleficia servans, de ecclesia egredi non potuit.
De sacerdote quidam luxuriosus feminam procebatur. Et cum illius non potest habere consensum, dicta missa corpus Domini mundissimum in ore tenuit, sperans si sic illam deoscularetur, quod vi sacramenti voluntas eius ad suos libitus inclinaretur. Sed Dominus qui per Zachariam Prophetam conqueritur de huiusmodi sacerdotibus dicens: Et me crucifigitis gens tota die, tali ordine maleficia eius impedivit. Cum exire vellet de ostio ecclesiae, sic sibi crescere videbatur, ut laquear oratorii vertice pulsaret. Territus miser hostiam de ore suo extraxit, et quia mentis inops erat, in angulo ecclesiae eam sepelivit. Timens vero ultionem divinam super se citius venturam, sacerdoti cuidam sibi familiari confessus est sacrilegium. Qui simul ad locum accedentes, reiecto pulvere non repererunt speciem panis, sed formam licet modicam hominis in cruce pendentis. Erat enim carnea et cruenta. Quid postea de ea factum sit, vel quid sacerdos egerit, non recordor, quia diu est ex quo haec mihi ab Hermanno cantore nostro, cui historia satis nota erat, recitata sunt. NOVICIUS: Deterior fuit iste crucifixoribus Christi. MONACHUS: Verum est quia si illi cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Iste cognitum contempsit, et contemnendo crucifixit. Jam tibi satis probatum arbitror quod sub specie panis sit verum corpus Christi, et tam a malis quam a bonis sacerdotibus conficiatur. NOVICIUS: Si sacerdotes omnes talia audirent, auditisque crederent, puto quod plus quam modo deifica sacramenta honorarent. MONACHUS: Satis miserabile est, quod nos homines pro quorum salute hoc sacramentum institutum est, tam tepidi circa illud sumus, cum bruta animalia, vermes et reptilia in illo Creatorem suum recognoscant.
Capitulum VII.De corpore Domini in ecclesia furato, quod a bobus in agro proditum est.
In villa quae Komele dicitur, nocte fures ecclesiam infrigentes, inter cetera etiam scrinium cum corpore Domini inde tulerunt. Qui cum nihil aliud in eo praeter reliquias et pixidem cum sacramento reperissent, nil prorsus de eis curantes, eandem pixidem super sulcum agri villae promixi ponentes confusi recesserunt. Mane cum rusticus quidam cum aratro et bobus in eodem agro araret, venissentque animalia iuxta pixidem, stupentes steterunt. Quos cum arator stimularet, nec procederent, nunc recalcitrando, nunc exorbistando, iratus ait: Quis diabolus est in bobus istis? Non enim clare videre poterat, quia in ortu diei arabat. Diligentius tamen circumspiciens, deprehendit anzte pedes boum pixidem, et scrinium ecclesia suae iuxta illam. Tunc causam rebellionis non ignorans, omnibus in agro dimissis, in villam recucurrit, tam sacerdoti quam ceteris quae acta sunt referens. Tunc omnes simul in agrum descendentes cum cruce, thuribulo et cereis, corpus Dominicum in ecclesiam reportaverunt. Huic processioni interfuit Godefridus Prior de Hovenne, qui mihi ista recitavit. Similem honorem ei azini exhibuerunt de platea in lutum descendendo, sicut me dixisse recolo distinctione quarta capitulo nonagesimo octava. Audi nunc de vermiculis visiones satis dignas.
Capitulum VIII.De apibus quae basilicam corpori Dominico fabricaverunt.
Mulier quaedam cum apes multas nutriret, et illae non proficerent, imo passim morerentur, cum contra hoc remedium circumquaque quaereret, dictum est ei quia si corpus Domini inter illas locaret, mox lues ipsa cessaret. Quae ecclesiam adiens, et se communicare velle simulans, corpus Domini sumpsit; quod statim a sacerdote recedens extrahit, et in uno [II.173] ex alveolis illud locavit. Mira Dei potentia. Vermiculi Creatorem agnoscentes, de favis suis dulcissimis hospiti dulcissimo capellulam mirae structurae fecerunt, in qua altare eiusdem materiae erigentes, sacratissimum corpus super illu posuerunt. Et benedixit Dominus operibus eorum. Processu temporis cum femina idem vasculum aperuisset, et iam dictum oratorium considerasset, expavit, currensque ad sacerdotem, confessa est ei omnia et quae egit et quae vidit. Tunc ille assumptis secum parochianis suis ad vasculum venerunt, apes circumvolantes et in laudem Creatoris bombizantes abegerunt, capellulae parietes, fenestras, tectum, campanile, ostium, et altare admirantes, corpus Domini cum laude et gloria ad ecclesiam retulerunt. Licet enim mirabilis sit Deus in sanctis suis, mirabilior tamen in his minimis praedicatur. Ne ergo aliquis de cetero tale quid praesumat, referam tibi rem terribilem, quam mihi anno praeterito magistra de Insula sancti Nycholai recitavit.
Capitulum IX.De poena mulieris paralyticae propter corpus Domini quod super caules suos seminaverat.
Fuit in eadem insula puella quaedam obsessa, laica tamen, quam et ego ibidem vidi. Requisitus diabolus a quodam sacerdote, cur tanto tempore tam crudeliter Hartdyfa de Cogheme torqueretur, per os puellae respondit: Quare? Bene et optime meruit. Ipsa Altissimum super olera sua seminavit. Qui cum verbum minus intelligeret, nec ille exponere vellet, sacerdos feminam adiit, quid se ea diabolus dixerit exposuit, monens ne negaret si intelligeret. Quae statim culpam confessa est dicens: Verbum bene intelligo, quod nunquam tamen homini per me publicatum est. Quando iuvencula eram et hortum excolendum suscepissem, nocte quadam mulierem vagam hospito recepi. Cui cum damna horti mei exposuissem, asserens omnia olera ab erucis devonari; respondit illa: Bonam te instruam medicinam. Accipe corpus Domini et comminue illud, sicque super olera spargas, et statim lues cessabit. Ego misera cui maior cura erat de [II.174] horto quam de sacramento, cum in Pascha corpus Domini suscepissem, et extractum de eo fecissem sicut edocta fueram, quod oleribus in remedium, mihi teste diabolo factum est in tormentum. NOVICIUS: Crudelior erat mulier haec ministris Pylati, qui Jesu mortuo pepercerunt, ne ossa eius comminuerent. MONACHUS: Idcirco usque hodie luit peccatum illud maximum, et sunt cruciatus eius inauditi. Attendant hanc poenam, et si non culpam, qui deifica sacramenta ad lucra temporalia, vel quod execrabilius est, ad maleficia convertunt. Etiam vermes si reverentiam circa hoc sacramentum negligant, aliquando poena mulcutantur.
Capitulum X.De musca quae circa corpus Domini in hora sumptionis, volitans, mortis poenam solvit.
Anna praeterito cum quidam ex sacerdotibus nostris coram Episcopo Theodorico missam quotidianam de Domina nostra celebraret, in ipsa hora fractionis musca grandis circa et supra calicem volitare coepit ita importune, ut quasi vi velle intrare videretur. Sacerdos tremens ac timens cum manus haberet occupatas, et muscam exsufflaret nec proficeret, Henricum Diaconum qui hora eadem Episcopo pacem porrigebat, tusciendo crebrius advocavit. Tunc illa alacri volatu altius labens, praesumptionibus culpam ibi luit; quia post morulam, completa sumptione atque ablutione, intuente sacerdote quem turbaverat, quasi lapillus inter corporale et calicem extincta ruit. Quam Diaconus de altari proiecit. NOVICIUS: Satis me delectat horum oratio. MONACHUS: Etiam Dominus in simplici pane tanto sacramento assignato quandoque miracula operatur.
Capitulum XI.De muribus qui hostias non benedictas rodentes litteras non tetigerunt.
Nondum annus ut puto transiit, quod hostiae plures a ministris propter fissuras sive pustulas reprobatae in Eber-[II.175]bacho, in fenestra altari contigua proiectae sunt. Accedentes vero mures omnia quae erant extra circulos devorabant, litteras et auqe intus erant in nullo penitus laedebant. Sacrista ista considerans, reputavit pro miraculo. NOVICIUS: Quid est quaeso quod mures vel vermes in sacramento altaris comedunt? MONACHUS: Species tantum. In illa Christus videtur et tangitur, et ab indignis iniuriatur. Corpus eius verum quod sub illa latet, glorificatum est. Et quia immortale est, non potest corrumpi; quia splendidum est, non potest a nobis videri; quia subtile est, non potest a nobis palpari. A sacerdote quidem tenetur, sed non tangitur, nisi mediante specie. Species ipsa videtur, tangitur, frangitur, masticatur, satiat, corrumpitur et iniuriatur. Quando aliquod horum attribuitur corpori Christi, de specie debes intelligere. Tanta est gloria huius sacramenti, ut non solum bruta in quibus anima motabilis est, sed et insensibilia elementa virtutem illius sentiant. Verbi causa.
Capitulum XII.De corpore Domini quod in flumen proiectum haereticos dimersit.
Tempore illo quando manifestari coeperunt haereses Albienses, quidam maligni virtute diabolica suffulti, quaedam signa atque portenta ostenderunt, quibus et easdem haereses roboraverunt, et multos fidelium in fide subverterunt. Super aquas ambulaverunt, et non sunt submersi. Cernens hoc sacerdos quidam fide catholicus et vita religiosus, sciens vera signa cum falsa doctrina esse non posse, corpus Domini cum pixide ad flumen ubi illi populis suas ostensuri erant virtutes deportavit. Dixitque in audientia omnium: Adiuro te diabole per eum quem in manibus porto, ne in hoc flumine ad huius populi subversionem per hos homines tantas exerceas fantasias. Post haec verba illis super undas fluminis ambulantibus ut prius, sacerdos turbatus, corpus Dominicum in flumen iactavit. Mira Christi potentia. Mox enim ut elementum tetigit sacramentum, fantasia cessit veritati, et speudo illi sancti, [II.176] quasi plumbum descendentes in profundum sunt submersi. Pixis vero cum sacramento statim ab angelis sublata est. Videns sacerdos haec omnia, de miraculo quidem exultavit, sed de iactura sacramenti doluit. Totam vero illam noctem in lacrimis et gemitu transiens, mane pixidem cum sacramento reperit super altare. Haec nobis eodem tempore relata sunt. Aliud in mari de corpore Domini contigit miraculum quod non silebo.
Capitulum XIII.Item de corpore Domini quod nave confracta ad reliquas naves natavit.
Quando in ista magna expeditione naves ex omni parte Alemanniae congregatae mare intraverunt, ob causas diversas praeceptum est sacerdotibus ne in aliqua navi corpus Dominicum servaretur. Quae cum omnes iussis obtemperarent, una sola navis Frisonum obedire noluit, quae citius inobedientiae poenam solvit. Dei siquidem iudicio confracta est, et pixis servans corpus Domini cum ceteris quae in navi erant eiecta. Homines vero aliis navibus subvenientibus liberati sunt. Et ecce vident eminus pixidem in pelago natantem, quae tam celeri motu ad naves festinabat, ut velificare videretur. Quae cum in navim unam recpeta fuisset, aliud in ea visum est miraculum. Cum operculum eius esset patulum, nec zona circa nodum firmatum, inter undas illas procellosas nec una quidem guttula intravit. Hermannus Decanus sancti Gereonis in Colonia qui praesens fuit et haec vidit, pro magno miraculo ea solet recitare. Terra etiam in hoc sacramento suum recognoscit auctorem.
Capitulum XIV.De corpore Domini quod Coloniae de manibus sacerdotis labens lapidi miraculose impressum est.
Plebanus sanctae Columbae in Colonia cum in quadam sollemnitate paschali populum communicaret, hostia de manu [II.177] eius lapsa cecidit super pavimentum lateribus stratum. Ut autem Dominus se ostenderet Dominum terrae sicut et maris, mox ut hostia quantum ad speciem modici ponderis, lapidem tetigit, lateris illi duratia cessit, ita ut circulus et litterae in illo apparerent, quemadmodum fieri solet cum molli cerae sigillum imprimitur. Sacerdos territus, mox hostiam levavit, et laterem eruit. In quo cum tam ipse quam multi alii tantum miraculum vidissent, et expavissent, consilii inops sacerdos, locum tam mirabiliter hostia signatum rasit, pulverem ponens inter reliquias. Huic miraculo Arnoldus monachus noster dicit se interfuisse. Ut etiam Dominus ostenderet in aere potentiam suam, tale quid fieri permisit.
Capitulum XV.De hostiis in Anrode clericorum insania excussis.
In villa cui Anrode vocabulum est, sacerdos quidam est nomine Everhardus. Hic ante annos paucos ad ecclesiae eiusdem festivitatem vicinos sacerdotes convocavit. Sollemnizantibus eis in vesperis circa altare et insanientibus, unus ex eis pixidem quae super altare cum corpore Domini pendebat, casu evertit, et quinque ex ea hostias excussit. Quod ubi compererunt ceteri, mox organa sua suspenderunt. Quaerentibus eis hostias et non invenientibus, populo eiecto et foribus obseratis, dum omnes angulos perscrutarentur, nec comparerent, unus eorum divino nutu ambitum qui erat circa murum ascendit, ubi easdem hostias in modum crucis dispositas attendit. Erat enim idem circuitus pixide multo altior. Obsequens aer suo Domino, corpus eius de pixide lapsum excepit ne super terram laberetur; ubi ab angelis susceptum, in locum illum sublimen deportatum est. Haec mihi a Methilde magistra de Fussinich relata sunt. Cognovit et ignis sacramenti huius virtutem. [II.178]
Capitulum XVI.De ecclesia combusta et corpore Domini intacto.
Non est diu quod quaedam ecclesia in provincia nostra exusta est. Cumque omnia quae cremari poterant in cinerem fuissent redacta, flammis sopitis homines intrantes solam pixidem cum corpore Christi illaesam super altare repererunt. Quod pro miraculo magno sicut revera fuit, Conrado Priori Loci sanctae Mariae et aliis quam pluribus referentes Deum glorificaverunt, plurimum per hoc in fide confortati. Ecce habes ex his quae dicta sunt, evidentissima argumenta, quod omni creaturae, rationabili, ut homini, irrationabili, ut animalibus, insensibili, aquae scilicet, terrae, aeri et igni, manifestata sit virtus divini huius sacramenti. NOVICIUS: Satis mihi probatum est quod sub specie panis sit verum corpus Christi; nunc autem verum eius sanguinem esse sub specie vini, similibus mihi exemplis ostendas. MONACHUS: Noveris consimiles causas esse subsequentium visionum quas et praesedentium. Quibusdam, ut iustis, forma sanguinis ostenditur, ad devotionis suae remunerationem; de sacramento dubitantibus, ad confortationem; male viventibus, ad correptionem. Ecce exempla.
Capitulum XVII.De Abbate Daniele qui formam sanguinis vidit in calice.
Bonae memoriae Daniel Abbas Sconaviae, quandoque Prior noster, cum die quadam missam celebraret, formam humani sanguinis in calice vidit. Et quia tunc temporis non fuit sibi conscius alicuius mortalis, eandem visionem nequaquam sibi ad iudicium, sed ad consolationem concessam speravit. Huius visionis testis est Gerardus monachus noster, aliquando concanonicus eius in maiori ecclesia Coloniae. Comparetur igitur visio haec visioni Godescalci, qui Dominum vidit sub specie panis in forma infantis, sicut dictum est capitulo secundo. Porro quod aliquando forma sanguinis quibusdam de sacramento dubitantibus ostendatur ad confortationem, sermo sequens declarat. [II.179]
Capitulum XVIII.De Heylardo sacerdote de Wuninsdorp qui formam humani cruoris vidit in calice.
Heylardus sacerdos de Wuninsdorp, cum die quadam in ecclesia iam dictae villae missam diceret, et de sacramento ex immissione diaboli periculose dubitaret, quando ventum est ad orationem Dominicam ubi calix discoopertus deponi solet, humani cruoris speciem in illo vidit, et expavit. Ac si ei diceret Dominus: Si non credis sacramento, veritatem discas experimento. Et cum fides via sit ad speciem, species haec sanguinea te reducat ad fidem. Duravit autem forma illa usque ad sumptionem. Interfuit eidem missae Mildeboldus Comes de Lunbere, vir fide et opere parum catholicus. Heylardus vero sibi timens, magistro Johanni Decano Aquensi visionem retulit, a quo ego illam didici. Quod autem huiusmodi visiones quandoque fiant non solum ex culpa sacerdotis, imo etiam ex perfidia circumstantium, subesequens probat exemplum.
Capitulum XIX.De cive Hildinshemensi qui in canone vidit calicem cum dubitaret sanguine Domini exuberantem.
Retulit mihi iam dictus magister Johannes aliam de sanguine Domini visionem satis terribilem. Cum in ecclesia sanctae Walburgis in Hildinsheim unde ipse oriundus est, sacerdos missam celebraret nomine Albero, civis quidam post tergum eius stans, cum ea quae ibi tractabantur minus crederet, liquorem ita in calice exundare vidit, ut ad instar ollae ferventis supereffluens totam altaris superficiem operiret. Qua visione satis est territus, et spero quod per illam ad fidem sacramenti sit reductus. Habebat autem liquor exuberans formam sanguinis humani. Ac si ei voce Christi diceretur: Ego in ara crucis propter te sicut aqua effusus sum, et tu de medicina tua dubitas? [II.180]
Capitulum XX.De Hertwico scholare qui vidit formam sanguinis in calice in Risene.
Johannes Pator de Risene frater carnalis monachi nostri Bernardi, missam quadam die celebravit, et ministravit ei scholaris quidam adultus nomine Hertwicus. Qui cum post perceptionem corporis et sanguinis Christi vinum calici infunderet, visibilis cruoris formam in eo vidit. Sacerdos vero videre non potuit, et ideo forte quia ipse in culpa non fuit. Idem adolescens clericatum deserens factus est miles, et usque hodie se Christi sanguinem fundere ostendit, quia multos depraedatur et affligit. Referam tibi aliam visionem, de qua mihi non constat utrum propter sacerdotis aliquod meritum sive culpam, vel circumstantium ostensa est.
Capitulum XXI.De Hildebrando sacerdote de Mestede qui vidit speciem cruoris in calice cum duobus militibus.
Hildebrandus sacerdos de Mestede iuxta Covardiam, cum die quadam missam celebraret, facta transsubstantiatione, sanguinem sacramentalem saepedicto modo transformatum vidit in calice. Volens tanti miraculi habere testes, duos milites ex parochianis suis qui eidem missae intererant advocavit. Qui cum non vini sed cruoris speciem cum sacerdote vidissent, expaverunt valde; multum tamen confortati sunt in fide. NOVICIUS: Satis expeditus sum de sacerdote et circumstantibus; sed miror si aliquando huiusmodi miracula contingant propter eos qui praesentes non sunt. MONACHUS: Etiam frequenter. [II.181]
Capitulum XXII.De corporali sacramenta infuso, qui ablui non potuit, donec inclusa dubitans illud videret.
Sacerdos quidam in Dioecesi Coloniensi, quadam die missam celebrans, iusto Dei iudicio calicem cum sanguine in canone fudit super corporale. Quod statim humani cruoris concepit formam. Cumque dicta missa sacerdos nimis moerens super calicem illud crebrius lavisset, rubeum colorem abluere non potuit. Tunc amplius territus, orationes omnibus suis parochianis instituit, corporale lavit, sed non profecit. Quo viso tollens secum sacrum lintheum, Rudolphum Scholasticum Coloniensem, virum magni nominis accersivit, casum exposuit, corporale ostendit, et quod nullo liquore color ille sanguineus ablui, nullaque arte sive oratione posset deleri contestus est. Cui ille sicut vir prudens respondit: estne aliquis in parochia vestra, qui de hoc sacramento dubitet? Respondit sacerdos: est quaedam inclusa, quae frequenter inde dubitat. At ille: Ostendite illi, forte idcirco Deus vestigia sanguinis in hoc corporali deleri non sinit, quatenus eis visis illa in fide roboretur. Quod cum factum fuisset, expavit mulier et credidit, et Deus statim pristinum colorem in lintheo reformavit.
Capitulum XXIII.Item de corporali infuso in quo sanguis humanus apparuit.
Similis casus contigit iuxta nos, fine tamen dissimili. Cum sacerdos quidam in ecclesia, cuius nomen excidit sicut et sacerdotis, missam festinanter et negligenter diceret, calicem fudit. Timens vero pro tanta negligentia si ad aures praelatorum deveniret, diutius ab altaris officio suspendi, casum suppressit; dictaque missa corporale complicavit et abiit. Aestimabat enim quia nemo vitae, vagus et negligens valde. Campanarius vero quem negligentia minime latuerat, post discessum sacerdotis corporale revolvit; et ecce sanguis ru-[II.182]bens ac madens in omnibus partibus per quas liquor calicis de defluxerat apparuit. Territus homo de tam mirabili visione, statim Coloniam cucurrit, Conradum nunc Praepositum maiorem, tunc Decanum, ceterosque Priores convenit, et quid praedicto sacerdoti contigerit, quidve viderit per ordinem recitavit. Cui praeceptum est ut tali die allato secum corporali Coloniam rediret, ut et veritatem plenius agnoscerent, et qualiter de tanta negligentia satisfaciendum esset plenius deliberarent. Ego eodem tempore veni Coloniam, et recitata sunt mihi omnia haec a Bernardo maioris ecclesiae canonico. Quid vero post haec actum sit, non intellexi. Estne tibi adhuc satisfactum tot et tantis exemplis, an adhuc plura requiris? NOVICIUS: Sic mihi satisfecit oratio tua, ut iam non dico credam, sed quod amplius est, sciam post consecrationem sub specie vini verum esse sanguinem Christi. Cum enim Apostolus dicat, fidem esse substantiam rerum sperandarum, argumentum non apparentium, quae visu tam manifeste ut dictum est percipiuntur, iam non creduntur, sed sciuntur. Quod sub tam multiplici testimonio visum est, me vidisse reputo. MONACHUS: Adhuc subiungam duo exempla, per quae cognosces quod etiam quandoque Dominus in simplici liquore operetur miracula, ad honorem tanti sacramenti.
Capitulum XXIV.De infirmo cui ablutio conversa est in sanguinem.
Sacerdos quidam, sicut mihi alius quidam religiosus sacerdos retulit, infirmum aliquem visitavit. Erat idem infirmus laicus admodum religiosus. Qui ait sacerdoti: Domine, num hodie celebrastis? Respondente illo, etiam; aegrotus subiunxit: Peto ut manus quibus tractastis sacrum Christi corpus et sanguinem, coram me abluatis, eritque meae infirmitati eadem ablutio antidotum. Quod cum fecisset, aqua in crathera munda recepta est. De qua cum bibisset infirmus, residuam in cistam poni iussit, et diligenter operiri. Postea cum eandem aquam requireret, puer ad cistam acce-[II.183]dens non aquam in crathera, sed purum sanguinem reperit. Quo allato, pro sacerdote missum est, a quo in ecclesiam deportatus, inter reliquias positus est. NOVICIUS: Quid sentis de sanguine isto? MONACHUS: Non credo fuisse Christi sanguinem, quia aqua in illum minime vertitur, nec vinum quidem absque debita sacerdotis benedictione. Deus vero ob devotionem hominis elementum mutavit, ut ostenderet quod eundem sanguinem quem sacerdos quotidie sumit in ecclesia sacramentaliter, fidelis quisque in omni loco possit sumere spiritualiter.
Capitulum XXV.De nobili femina cui ultima ablutio per panem suscepta conversa est in sanguinem.
Quaedam nobilis femina de Enthenich, sicut a quodam edocta fuerat, tertiam ablutionem ex digitis sacerdotis in pane recepit credens si eandem per quatuor partes agri sui reconderet, quod nulla aeris intemperies vel grando segetes laederet. Panem interim in scrinio suo reponens, dum tempore oportuno accederet, quatenus eum per agrum suum divideret, in sanguinem coagulum eum vidit conversum. Territa nimis marito eum ostendit atque sacerdoti. Pro qua re omnes a Prioribus Coloniensibus citati, sacerdos satis punitus est, illis vix se excusantibus quod nullum foret in causa maleficium. Non enim placet Deo si ad aliquos usus temporales sacramenta illa convertantur. NOVICIUS: Placet quod dicis. Nunc peto ut exempla proferas de digne conficientibus. MONACHUS: Prius tibi ostendere volo qualis esse debeat vita sacerdotum digne conficientium.
Capitulum XXVI.Qualis esse debeat vita sacerdotum.
Gloria vitae sacerdotalis in duobus praecipue consisti, castimonia videlicet et scientia. Debet enim castus esse et litteratus. Exemplum castimoniae habes in Zacharia patre [II.184] Johannis de quo Lucas sic ait: Et factum est ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. Vicis suae tempore Pontifices templi tantum officiis mancipati, non solum a complexu uxorum, sed etiam a domorum ingressu abstinebant. Nostris autem sacerdotibus a quibus non carnalis successio, sed spiritualis perfectio quaeritur, qui quotidie praesto debent esse altari, perpetua castitas indicitur. Quod vero litteratus esse debeat, testis est Malichias qui dicit: Angelus scientiarum est, et legem ex ore eius requirent. Hinc est quod Hely sedebat ante fores tabernaculi, ut responderet omni quaerenti. Audi quid illitterato sacerdoti per Ozee dicatur: Quia tu scientiam repulisti, repellam te ne sacerdotio fungaris mihi. NOVICIUS: Numquid omnes sacerdotes illiterati repellendi sunt a Domino? MONACHUS: Non. Quibus deest usus scientiae exterioris, habeant ut praedictum est lumbos praecinctos, et lucernas ardentes in manibus, id est opera bona. Quod si sibi commissos illuminare non valent verbo praedicationis, ad divinum amorem illos accendere studeant exemplo bonae conversationis. Introiens sacerdos ad altare Dei, lavare debet faciem, os et manus, id est maculas cogitationis, locutionis et operum, in labro aeneo quod fecit Moyses ex speculis mulierum. Aqua est contritio, manuterium confessio. Quod illa abluit, ista abstergit. Specula mulierum sunt exempla sanctarum animarum, fides scilicet Abrahae, obedientia Ysaac, lenitas Jacob, mansuetudo Moysi, humilitas David, zelus Heliae, pietas Josiae, castitas Danielis. In his si sacerdos se consideraverit, facile cognoscet suam imperfectionem. NOVICIUS: Qualis esse debeat conficiens, satis ostendisti; nunc me expedias in quibus consistat potentia conficiendi. MONACHUS: Quae de his legi vel audivi, paucis explicabo.
Capitulum XXVII.Quae exigantur in sacerdote, ut Christi corpus possit conficere.
Tria exiguntur in sacerdote ut possit conficere, ordo, verba, intentio. Quartum est substantia panis et vini. NO-[II.185]VICIUS: Quid si post benedictionem panis, vinum per negligentiam non esset in calice? MONACHUS: Ex consuetudine ordinis nostri cogimur credere ibi esse corpus Christi, quia benedictionem panis non repetimus, sed calicis tantum. Simile sentio, si sacerdos post prolationem verborum illorum, Hoc est corpus meum, subsisteret, neque calicis benedictionem perficere posset. Magister Petrus Cantor et sequaces eius hoc non concedunt, dicentes non posse fieri transsubstantiationem panis in corpus Christi, donec prolata sint haec verba, Hic est sanguis, et cetera. Quibus multi doctorum contradicere videntur in suis scriptis; similiter et verba evangelica. Prius Dominus panem benedixit, porrigens illum discipulis ad manducandum, iam non panem, sed corpus suum. Postea quam coenatum est, aliquo intervallo interiecto, benedixit calicem. Quis dicere audeat ibi non fuisse corpus Christi, nisi calice prius consecrato? Nullus omnino. NOVICIUS: Estne in tali casu sanguis Christi? MONACHUS: Etiam, in corpore non in calice. Non enim corpus Christi est sine sanguine; nec tamen ibi est per conversionem, quia ante prolationem horum verborum, Hic est sanguis, vinum non est conversum in sanguinem. NOVICIUS: Da mihi exemplum, quod sub specie panis sit corpus Christi antequam calix benedicatur. MONACHUS: Superior capitulo secundo habes exemplum in visione Godescalci qui mox prolatis his verbis, Hoc est corpus meum, vidit Christum in forma humana. NOVICIUS: Si statim Christus est tibi totus, superflue videtur mihi calix consecrari. MONACHUS: Sub duabus ergo speciebus celebrat hoc sacramentum Ecclesia, ut animae et corporis susceptie in Christo, et utriusque liberatio in nobis signeficetur. Nec plus sub utraque, nec minus sub altera tantum sumitur hoc sacramentum. Eadem enim ratio est, ut ait Hylarius, in corpore Christi, quae in manna praecessit. De quo qui plus colligebat, non amplius habebat, nec qui minus paraverat, minus inveniebat. MONACHUS: Satis de his expeditus sum. MONACHUS: Non inutiliter his praemissis videamus quantum gratia et gloriae mereantur sacerdotes digne conficientes. [II.186]
Capitulum XXVIII.De sacerdote Claustri in cuius manibus infra canonem Christus visus est.
In Hemmenrode sacerdos quidam senex Henricus nomine ante paucos menses defunctus est, vir sanctus et iustus, qui annis plurimis in eodem coenobio fuerat sacrista. Hic cum die quadam in choro conversorum ad altare sancti Johannis Baptistae celebraret, quidam ex conversis circumstantibus Salvatorem in effigie hominis in manibus eius contemplatus est. Ipse tamen sacerdos non vidit. Haec mihi retulit quidam ex senioribus domus illius.
Capitulum XXIX.De Hermanno Abbate in cuius manibus Henricus de Hart Christum vidit in missa.
Cum in eodem Claustro et ad idem ut puto altare dominus Hermannus die quadam missam diceret, Henricus conversus de Hart, cuius supra saepe memini, in canone columbam miri candoris iuxta calicem vidit residentem. Vidit et ante sumptionem infantem pulcherrimum, qui ex manibus eius usque ad summitatem crucis ascendere visus est. Qui mox descendens sub specie panis a sacerdote sumptus est. Ex qua visione colligitur quod sub specie panis sit veritas corporis Dominici, et quod illa ineffabilis transsubstantio auctoritate fiat Spiritus sancti. Hermannus vero visionem non vidit. NOVICIUS: De malis sacerdotibus quaestio mihi nulla est; quare autem boni sacerdotes eum quem in altari esse credunt non videant, satis admiror. MONACHUS: Ut non videndo, sed credendo amplius mereantur. Fides non habet meritum, ut ait Gergorius, cui humana ratio praebet experimentum. Cum idem Hermannus tunc Prior existens in Hemmenrode, nocte quadam infra matutinas Deum orasset, ut sibi revelare aliquid dignaretur de statu suo, mox ut residens oculos clausit, quidam ei assistens fotrum in quali scyphi a conviantibus portari soeltn argentei ostendit. Ipse vero, [II.187] sicut mihi retulit, orationis praemissae reminiscens, cum intra se diceret, quomodo pertinet ad statum tuum visio fotri humilis? Ille statim superiorem thecam cuius cacumen in nodum desinebat, manu suspendit; et ecce videt pixidem Dominici corporis, cathena aurea ex eodem nodo dependentem. Sicque visio disparuit. Et cognovit Prior corpus fuisse Dominicum, quod iugiter in theca sui cordis per memoriam circumferre consuevit, sperans ex hoc suum statum in oculis Domini minus esse despectum. Quantum in sacerdotibus digne celebrantibus gratia ascendat, et merita crescant, visiones subnexae declarant.
Capitulum XXX.De sacerdote qui infra canonem a terra suspenditur.
Novi quendam sacerdotem ordinis nostri, qui hanc gratiam accepit a Domino, ut quotiens cum devotione missam celebrat, per totum canonem usque ad sacramenti perceptionem, in aere ad mensuram pedis unius se stare sentiat. Nec mirum. Devotio enim ignea est, et semper nititur sursum. Nec magnipendo, si quandoque sibi attrahat suum exterius domicilium. Interior vero eius casa sive domicilium mens est. In qua maiorem habet potestatem, quia illam in coelum sublevat. Cumque tantam gratiam ab alio quodam sacerdote eius amicissimo compereissem, scire volens veritatem, non absque timore ab ipso coepi sciscitari quae audieram. Qui statim rubore perfusus, cum me confundere nollet, ita esse confessus est. Quando festinanter et sine devotione celebrat, vel quando strepitu circumstantium impeditur, praedicta ei gratia subtrahitur. NOVICIUS: Quantum ex his colligo, summum silentium sacerdotis devotio in missae silentio requirit. MONACHUS: Verum dicis. Si sacerdos legalis oraturus pro salute populi solus intravit in sancta sanctorum, et omnis populus, sicut de Zacharia legitur, erat foris exspectans hora incensi, ne orantem impediret: quantomagis sacerdos gratiae qui iam non corruptibile pro una gente sacrificium, sed pro totius mundi salute Patri offert Filium, summam in [II.188] altari pacem requirit et silentium? Unde et beatus Ambrosius post Evangelium monere solebat populum, ut a tusci et omni inquietudine se temperarent tempore canonis. Quod vero devotio ignea sit, se temperarent tempore canonis. Quod vero devotio ignea sit, et rursum nitatur ut praefatus sum, sequens visio demonstrat.
Capitulum XXXI.De Ulrici monacho Vilariensi.
In Vilario Brabantiae ante hoc biennium monachus quidam defunctus est nomine Ulricus, iuvenis disciplinatus, et valde gratiosus, tam corpore quam mente virgo. Hic cum in Namuco die quinto decimo ante mente virgo. Hic cum in Namuco die quinto decimo ante mortem suam missam celebraret sicut mihi retulit praedicti loci Prior, venerabilis inclusa Uda nomine, cui Deus multa revelare consuevit, globum igneum super caput eius conspexit. Erat enim tunc temporis grangiarius. Qui cum infirmatus, in extremis ageret, et Abbas deesset, dixit ei quidam ex circumstantibus: Velletis dominum Abbatem modo videre? Etiam, inquit, valde illum videre desidero, ut praesens congaudere posset mihi eunti ad nuptias. Et adiecit: Cras habebitis propter me festum, scilicet duas missas. Quod ita factum est. Nam altera die dicta missa in conventu, post primam, erat enim Kalendas Octobris, animam virgineam efflavit, quae a coelestibus paranimphis suscepta, in aethereum thalamum ad nuptias agni, et ad amplexus sponsi deducta est. Post tertiam vero celebrata pro eo missa sollemniter in conventu, secundum quod ipse praedixerant, terrae commendatus est. Et sicut mihi dixit dominus Wilhelmus nunc Abbas Vilariensis, tunc Prior ibidem, ne unum quidem peccatum mortale deprehendere potuit in eius extrema et genrali confessione. Fuerat siquidem magnae spei iuvenis, vultum habens angelicum, moribus bonis adornatus, natione Coloniensis. Praedicti vero sacerdotis personam mihi prodere non licet. Est enim vir tantae perfectionis, ut tanta gratia dignus sit, et verbis eius non credere, si tibi propalaretur, sacrilegium iudicares. NOVICIUS: Ulricum quantum ad praedictam visionem similem iudico sancto [II.189] Martino, de cuius capite cum altare benediceret, etiam globus igneus emicuit. MONACHUS: In utroque signum fuit magnae devotionis, cuius auctor Spiritus sanctus est, qui in igne super Apostolos apparuit. Unde non immerito a sacerdote ante canonem sursum corda habere monemur.
Capitulum XXXII.De sacerdote cui Dominus tantam contulit devotionem, ut venter eius dirumpi videatur, accedenti ad altare.
Alium itidem novi sacerdotem, cui accedenti ad altare tantam Dominus saepe contulit devotionem, ut esset venter eius, sicut scriptum est in Job, quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit. Et sicut ipse mihi confessus est, adhuc enim vivit, tam vehementes motus nonnunquam in corde eius devotio excitavit, ut pectus dirumpi videretur. Opertebat eum motus eosdem propter circumstantes reprimere. Quae peccatorum vincula huiusmodi impulsus non dirumperent? Huic congruit illud Davidicum: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis, et cetera. NOVICIUS: Puto quod valde mundis manibus sacrificent, qui tam flammeum pectus habent. MONACHUS: Quod huiusmodi sacerdotes non solum mundas, sed lucidas tempore sacrificii manus habeant, exempla sequentia declarant).
Capitulum XXXIII.De Richmude quae hostiam in elevatione ad instar cristalli vidit perlucidam.
Cum die quadam sacerdos quidam in Monte sanctae Walburgis missam celebraret, religiosa virgo Richmudis, cuius memini in distinctione octava capitulo septimo, post tergum illius stans, hostiam in elevatione tam lucidissimam) vidit, et tam perspicuam, ac si fuisset cristallina, et radio solari perlustrata. Nec impediebant pollices sacerdotis quibus ho-[II.190]stiam tenebat in aliqua parte hostiae claritatem, quia eadem gratia pollices dotabantur. Necdum tamen factam ibi fuisse puto transsubstantionem. Vocabatur autem sacerdos Wilhelmus, aetate quidem iuvenis, sed vitae regularis, in capella iuxta Nussiam professus. Visionem hanc Richmudis ipsa Subpriori nostro Gerlaco retulit, et ipsi mihi. NOVICIUS: Si tanta claritas fuit in pane ut opinaris nondum benedicto, puto magnum esse fulgorem in ipso corpüore Dominico. MONACHUS: Hoc sequens visio prodit.
Capitulum XXXIV.Item de devotione eiusdem quando communicabat, et de claritate quam vidit super altare in canone.
Cum eadem Richmudis, sicut ab eius ore audivi, in praedicta ecclesia ad missam matutinalem staret, infra canonem circa sacramentum maximam contemplata est claritatem. Putans primo quod radius solis per fenestram demissus altare illustraret, propius accessit, et ecce claritas eadem sensim se oculis eius subtraxit. Et intellexit stati, quia lux eadem fuisset ex claritate corporis Christi, non ex sole naturali, cuius ortum eadem hora longe praecesserat. De ipsa vero Richmude et de eius devotione circa illud sacramentum mira dicturus sum. Quando vero gratia communicandi accedebat ad altare, aliquando ante perceptionem, aliquando post labebatur, tenebatur, trahebatur, nunc mentis excessum, nunc corporis defectum incurrens, ita ut dicere posset cum Jeremia: Factus est quasi ignis flammigerans in ossibus meis, et defeci sufferre non sustinens. Videntes haec sacerdotes saepe turbabantur, et circumstantes admirati sunt. Haec de sacerdotibus digne celebrantibus dicta sufficiant. Vis nunc audire aliqua de his qui digne accedunt, et tamen sacerdotes non sunt? NOVICIUS: Volo et desidero valde. MONACHUS: Quantum apud Deum mereantur gloriae et dulcedinis, quantum gratia et fortitudinis, quantum salutis et honoris, digne communicantes, sive communicare desiderantes, variis tibi pandam exemplis. [II.191]
Capitulum XXXV.De femina religiosa Brabantiae quam Christus propriis manibus communicavit.
Nondum duo anni sunt elapsi quod quaedam religiosa femina in Brabantia Uda nomine, de villa quae Thorinbus dicitur, ardenter nimis communicare desiderans, gratiam eandem sibi a sacerdote suo impartire humiliter satis et instanter postulavit. A quo repulsam passa, dicente illo non debere feminas laicas pro libitu suo communicare, sed certo tempore, flevit et ingemuit. Cuius ardorem summus sacerdos attendens, non diu eam passus est fraudari a desiderio suo. Eadem enim nocte cum in stratu suo iacens vigilaret, et orationibus vacaret, Salvator cum multo splendore cubiculum eius ingressus, pixidem in qua corpus eius in ecclesia solebat poni, propriis manibus portabat. Erat quoque circa eum flagrantia miri odoris, et multitudo angelorum in circuitu eius, qui concorditer cantabant antiphonam, Speciosus forma prae filiis hominum, et cetera. Cumque illa beata ad tantam gloriam stuperet, stans coram ea Dominus ait: Quia sacerdos ille corpus meum tibi negavit, ego meis manibus te communicabo. Quod et fecit, hostiam unam de pixide tollens. Sicque recessit. Erat autem alia femina religiosa eius socia, in eodem cubiculo iacens et ipsa vigilans, quae omnia quae dicta sunt vidit. Quod cum ignoraret altera, aestimans eam sopore fuisse depressam, mane sciscitata est ab ea, utrumnam aliquid vidisset. Quae respondit: Etiam. Haec et haec de te vidi. Tunc certior de visione effecta, mox ecclesiam intravit, altare adiit, sacerdotem per quasdam verborum ambages quid de corpore Domini facere vel ubi illud reponere soleret interrogavit. Cui cum locum ostendisset, subiecit: O si mihi semper hic liceret versari, et respicere ad locum hunc sanctum. Petivit etiam sibi thecam reserari. Quod cum factum fuisset, ait sacerdoti: Nostis domine quot hic reposueritis particulas? Sic enim hostias vocare solent. Respondente sacerdote, etiam optime; subiunxit mulier: Rogo ut numeretis [II.192] illas. Quod cum ille fecisset, et una minus reperisset, ex nimio terrore pene amens effectus, corruit et flevit. Cuncta siquidem firmacula, tam scrinii quam pixidis salva invenerat. Tunc eum femina consolata, quid viderit vel quid de hostia actum sit exposuit, monens ne de cetero a tanta gratia tam vehemens desiderium repelleret. Haec nobis relata sunt a Johanne monacho nostro, qui eodem tempore de praedicta villa veniens, veraciter ea ibidem contigisse cognovit. NOVICIUS: Benedicta sit gloria Domini de loco sancto suo. MONACHUS: Non minoris gloriae est quod sequitur, et si non tam manifestum.
Capitulum XXXVI.Item de Hildegunde vidua quam Christus per se ipsum communicavit.
In villa Lubbelare quae duobus milliaribus distat a Colonia, vidua quaedam honesta et religiosa erat, Hildegundis nomine, amica domini Henrici Abbatis nostri. Haec more illius viduae evangelicae pene nunquam recedabat de templo, ieiuniis et obsecreationibus serviens Deo. Habebat autem filium militem iuvenem nomine Wilhelmum, a quo modicum ei impendebatur honoris, amoris et consolationis. Et cum abundaret, immemor naturae, sinebat illam egere, multis modis eam exasperans. Non est recordatus scripturae dicentis: Maledictus a Deo qui exasperat matrem. Similia perpessa est a nuru, uxore) filii. Quae cum infirmata, ad extrema devenisset, dixissetque ancillae: Fac me habere sacerdotem ut communicem; illa verba eius detulit ad nurum dicens: Domina mea petit sacerdotem. Cui illa substomachando respondit: In hebdomada ista accepit corpus Domini, et tamen videtur mihi quod adhuc vivat. Et adiecit indignando: Vade voca illum. Qui cum venisset cum corpore Domini, ait infirma: Quare venistis domine? Respondente sacerdote, ut communicem vos; respondit: Dominus meus cuius corpus petivi, iam hic fuit praesentialiter, et suis manibus me communicavit. [II.193] Ex hoc nunquam suscipiam illud ab homine. Post aliquot vero dies defuncta est. Et quia scriptum est: Qui non honorat patrem et matrem, non laetabitur in filiis, Dominus eadem hebdomada Wilhelmi primogenitum extinxit; reliqui vero eius liberi, cum ferme essent duodecim, secundum ordinem infra breve tempus omnes defuncti sunt.
Capitulum XXXVII.De converso Livoniae qui communicare desiderans hostiam reperit in ore suo.
Retulit nobis dominus Bernardus de Lippa Abbas Livoniae, nunc Episcopus ibidem, rem satis gloriosam. Cum quidam si bene memini conversus, qui nuper fidem susceperat, monachos communicare vidisset, et sibi hoc minime licere cognovisset, stans contra altare communicandi desiderio suspiravit. Et ecce pius Dominus sine sacerdotis ministerio de altari per sacramentum descendere dignatus est in os eius. Qui mox hostiam aperto ore ostendens, et causam tantae gratiae manifestans, cunctos qui aderant in stuporem convertit. Eandem enim hostiam defuisse repererunt in altari. Simile huic contigit ante hoc biennium, quod tanto erat mirabilius, quanto sensui humano profundius.
Capitulum XXXVIII.Item de Erkenbaldo de Burdem, cui idem contigit, cum ei ob occisionem cognati sacramentum fuisset negatum.
Erkenbaldus de Burban vir nobilis et potens, erat tantus amator iustitiae, ut nullam in iudiciis respiceret personam. Hic cum graviter infirmaretur, lectoque decumberet, in proxima camera tumultum, clamoresque femineos audivit. Qui cum de causa sciscitaretur, nullus ei circumstantium veritatem dicere praesumpsit. Tunc mittens unum ex pueris, ait: Praecipio tibi sub interminatione oculorum tuorum, ut dicas mihi meram veritatem. Cui ille pavens respondit: Domine, domicellus meus filius sororis vestrae feminam vi opprimere voluit, et haec fuit causa clamoris. Ad quod [II.194] verbum valde commotus, dixit militibus: Ite, et suspendite illum. Milites obedientiam simulantes, postquam egressi sunt, dixerunt ad invicem: Si occiderimus iuvenem hunc nobilem, et dominus noster sicut opinabile est mox mortuus fuerit, vel morte mulctabimur, vel erimus extorres. Omnia tamen iuveni intimantes, et ut praesentiae avunculi se subtraheret commonentes, post horas aliquas ad dominum suum ingressi, se eius implesse mandatum affirmaverunt. Quinto vero die iuvenis aestimans avunculum de culpa esse placatum vel immemorem, aperto ostio introspexit. Quem ut infirmus conspexit, verbis blandis advocans iuxta se sedere praecepit. Uno vero brachio collum eius stringens, et manu altera cultellum suum clam extrahens, gutturi eius infixit, et occidit. Qui cum planctu et dolore multorum elatus, toti provinciae incussit horrorem. Sed et Erkenbaldo additus est dolor dolori, adeo ut invalescente infirmitate pro Episcopo mitteret, petens sacrum sibi corpus deferri. Qui cum venisset, ille cum multis lacrimis et contritione cordis omnia peccata sua confessus est, tacita tamen iuvenis interfectione. Super quo Episcopus miratus, respondit: Quare subticetis parricidium quod commisistis in cognatum vestrum? Dicente illo, fuitne hoc peccatum? Subiecit Episcopus: Etiam, crudele nimis. Et ille: Ego neque peccatum iudico, neque a Deo mihi remitti deposco. Respondente Episcopo, ego vobis Christi corpus non tradam, nisi parricidium idem confiteamini; subiunxit vir nobilis: Sciatis me domine illum non occidisse ex aliquo rancore sive motu irae, sed solummodo ex Dei timore, zeloque iustitiae. Nunquam aliquis filium sororis plus diligere potuit, quam ego illum dilexi. Si mihi corpus Domini mei negaveritis, ego illi coprus et animam meam committo. Haec enim dixit et egit propter exemplum, ne iustitiae et iudicio derogare videretur. Vix enim Pontifex limen domus egressus fuerat, et ecce aegrotus eum revocavit dicens: Revertimini domine Episcope, revertimini. Videte si in pixide habeatis corpus Christi. Quod cum fecisset, nec aliquid in ea reperisset, subiunxit ille: Ecce, quem mihi negastis, ipse se mihi non negavit. Apparuitque hostia in ore eius. Et im-[II.195]pletum est in eo quod per Sapientem dictum est: Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum; quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. Episcopus vero pavens tantum miraculum ubique divulgavit, per quem etiam quibusdam Abbatibus ordinis nostri innotuit, qui anno praeterito illud in Capitulo generali recitaverunt, cunctis Deum glorificantibus, qui facit mirabilia magna solus. NOVICIUS: Valde me laetificat horum relatio. MONACHUS: Adverte nunc quanta sit in corpore Christi dulcedo.
Capitulum XXXIX.De corporali dulcedine santimonialis quam percipit in sacra communione.
Novi quandam santimonialem ordinis nostri, quae illam a Domino accepit gratiam, ut quando communicat tantam ex ipso sacro corpore dulcedinem sentiat, ac si mel receperit. Non saporem panis, sed mellis ut dixi in masticatione sentit tota illa die, maxime ante perceptionem cibi corporalis, salivam habens mellifluam. Nec mirum. Legitur enim de manna, quod gustus eius fuerit quasi simulae cum melle. Est autem eadem sanctimonialis virgo vitae venerabilis, cuius personam supprimo, eo quod adhuc vivat, et se prodi non permittat.
Capitulum XL.Item de dulcedine Aleidis Abbatissae Monasteriensis ex sacra communione.
Similem gratiam et forte maiorem, audivi collatam fuisse dominae Aleidi primae Abbatissae Monasterii civitatis Westfaliae. Haec quotienscunque corpus Domini a sacerdote suscepit, non panis soliditatem inter dentes, neque panis saporem intra fauces sensit, sed ipsum sacramentum quasi favus mellis sine masticatione per guttur eius in ventrem defluxit, sic ut mira suavitate omnia eius interiora replerentur. Quando defuncta est, dominus Florentius Abbas de Campo sanctae [II.196] Mariae qui pater eius fuerat spiritualis, atque confessor, post sepulturam eius omnibus qui confluxerant eandem gratiam praedicavit. NOVICIUS: Si de cadavere leonis, ut legitur in Judicum, egressa est dulcedo, non miror si de corpore Christi qui est leo de tribu Juda, dulcedo egreditur. MONACHUS: Juste moveris. Videtur huic beatae congruisse illud sponsi in Canticis Canticorum: Favus distillans labia tua sponsa, subaudis, est tibi corpus meum. NOVICIUS: Quae tibi videtur fuisse causa illius dulcedinis in sacramento atque liquefactionis? MONACHUS: Ardor perfectae caritatis qua aestuabat. Nam cum esset naturaliter vel potius ex abstinentia et laboribus semper pallida atque macilenta, quotiens eam communicare contigit, ita inflammabatur ut facies illius igneo colore resplenderet. Legitur in Exodo quod incalescente sole liquefiebat manna. Manna sua albedine atque dulcedine significat Christum, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. De quo et in Psalmo scriptum est: Panem angelorum manducavit homo. Sol quia calet et illuminat, perfecta caritas est. Si ergo manna liquefiebat incalescente sole, non mirum si eius significatum dulcescit et liquefit inardescente caritate. Et licet in sacra communione huiusmodi dulcedo corporalis sive liquefactio sit rarior, non tamen ea dulcedine seu liquefactione quae in anima fit spiritualiter, est salbubrior. Bene Christi dulcedinem, senserat, qui ait: Dulcis et rectus Dominus. Et in alio loco: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. De liquefactione sponsa dicit in Canticis: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est). NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Corpus Dominicum manna est absconditum, omne delectamentum in se habens, et omnis saporis suavitatem). NOVICIUS: Si tanta gratia est in sacramento altaris, quid est quod alii aliis rarius communicant? MONACHUS: Quidam se subtrahunt ex humilitate indignos se iudicantes; alii minus curant, vel propter morsum conscientiae accedere non [II.197] audent. Priores spiritualiter communicant; sequentes magna gratia se privant. Quidam sunt qui et libenter communicant et tanta gratia se dignos exhibent; hi beati sunt. Ponatur duos aequales esse in caritate, et unus simpliciter ad Christi corpus accedat, alter vero simpliciter dimittat, in communicante sicut credo intenditur caritas, et fit in eis mox meriti inaequalitas. NOVICIUS: Unde hoc probas? MONACHUS: Manna non descendit sine rore, neque Christi corpus a bonis sumitur sine augmento gratiae. Quod bonum sit bonis communicare, duobus tibi sequentibus pandam exemplis.
Capitulum XLI.De converso qui communicaturus vidit Christum sanguinem suum quasi stillare in calicem.
In Claustro cuius saepe memini, sicut mihi scripsit quidam ex sacerdotibus domus eiusdem, in quandam sollemnitate Nativitatis Domini, fratres ad sacram communionem se praeparabant. Cumque pacem iam accepturi, post Agnus Dei, terrae ut moris est procumberent, vidit frater quidam puerum Jesum, non tamen quasi recenter natum, sed in cruce quasi passum, cuius omnia vulnera cruorem stillabant, quem tamen calix sanctus subter positus totum recipiebat. Unde frater ille tantis sumendis sacramentis se indignum reputans, ad superiora stalla divertit, aliisque innuentibus ut procumberet, se non processurum signavit. Prima autem cantata aliis ad Capitulum exeuntibus, ipse ad orationem faciendam ut quidam facere solent divertit. Veniensque ad altare sanctae crucis orationi intendit, et videbatur ei tempus breve prae devotionis magnitudine. Cumque orationem protraheret, et abire tempus non sentiret, apparuit ei beata Dei Genitrix, et alloqui eum dignata est. Cur, inquit, hodie sacrosanctum corpus et sanguinem dilecti filii mei non sumpsisti? At ille non ore sed corde se indignum clamabat. Ad quod beata Virgo respondit: Tu te indignum cogitas, et quis putas tanta re dignus esse potest? Hanc igitur offensam tibi condonabo; sed vide ne de cetero simile feceris. Igitur cum orationi intentus et confabulatione beatae Virginis delectatus, quasi in extasi raptus esset, tandem ad se rediit, et ad Capitulum [II.198] post alios accurrere festinabat. Ibat, et ecce occurrebant illi aliquanti fratres sacra altaria circueuntes. Capitulum vero finitum erat. Ipse autem nesciens, et se tempestive ad Capitulum accurrere aestimans, adhuc orabat; sed subsequens monachus signum tertiae pulsavit. Tunc demem intelligens quae circa se gerebantur, se ab hac noxa illi ad solvendum commisit, qui eum sic absentaverat.
Capitulum XLII.De converso qui vidit in os alterius conversi sacerdotem mittere puerum pulcherrimum.
Ibat post haec in Coena Domini quidam frater ad sacram communionem. Fuit plane in maximo torpore et diffidentia, ita quod etiam si fieri posset vellet se sacrae communioni non interesse. Procedebat igitur ad altare, vel potius eundo se quasi subtrahebat, adeo ut sequentibus esset molestus, ipsumque propellerent. Cumque ventum esset ad gradum presbyterii, conversus vidit alium fratrem de quo supra dictum est sequentem. Venitque ei in memoriam visio quaedam quam ab illo didicerat, ac subito mutatus in virum alterum, ibat spirans et anhelans, spiritu iudicii et ardoris accensus quasi furnus et inflammatus, ita ut se capere vix posset. In tali ergo spiritu cum esset, et iam ad alteare alacriter festinaret, vidit ille subsequens, et ex signis apparentibus interioris hominis illius statum coniecit. Humiliante itaque se illo, vidit iste posterior speciosissimum puerum manibus sacerdotis desuper altare accipi, et in os illius fratris deponi. Et cum videret, terrae procumbens, ipsum quem viderat adoravit. Moti sunt autem super hac venia illius quidam, eo quod inordinate fecisse videretur. Et convenit eum unus in audientia plurium, minans se eum proclamaturum. At ille causam ei qui sciebat commisit, ut ab hac eum verecundia tueretur. Qui immisit ei spiritum silentii et quietis, et non movit illum. Porro ille qui puerum Jesum susceperat et portabat, ibat et revertebatur in similitudinem fulguris choruscantis. Incedebat [II.199] vel potius ferebatur in iubilo cordis, in ardore spiritus vehementis, et in tantam spiritus ebrietatem devenerat, ut quasi a sensu alienatus prope modum se non sentiret, et vix ad stallum suum sine titubatione rediret. Super hoc ab illo alio saepe multumque conventus, omnimodis occultabat, donec ille tandem ei qui de statu eius coniecerat, aperire compulsus est. Et sic demum mutua sibi collatione quod viderant et senserant innotuerunt. NOVICIUS: Si se a sacra communione subtrahentes, a beata Dei Genetrice sic corripiuntur; si ipse Dei filius sub eodem sacramento tam veraciter et tam gloriose percipitur, et ex ipsa perceptione caritas intenditur, amodo libentius communicabo. MONACHUS: In sacra eucharistia quam multiplex sit gratia, quam multiplex virtus et medicina, subiecta declarabunt exempla.
Capitulum XLIII.De Mauritio Episcopo Pariensi qui in fine suo per communionem sacram sensum recepit.
Magister Mauritius Parisiensis Episcopus ante mortem suam tam graviter infirmatus est, ut materia rapta in cerebrum, sensum ei subtraxerit. In tali defectu positus, cum corpus Domini cum instantia postulasset, et hi qui circa eum erant propter sensus inopiam illud ei dare non auderent, procuraverunt cum sacerdote ut hostiam non benedictam apportaret. Qui cum venisset cum multa reverentia, qualiter decebat Episcopum communicare, mox ut limen domus sacerdos attigit, Episcopus clara voce clamavit: Tolle tolle, non est Dominus Deus. Revelaverat Deus auriculam eius, ut intelligeret quid circa se ageretur. Stupente sacerdote, nec non et aliis qui aderant, reversus est, verum Christi corpus deferens. Quod cum verbis catholicis valde atque compunctivis adorans, devote suscepit, cum quo et sensum ad Dei gloriam subtractum perfecte recepit. Sicque in bona confessione plenus fide et caritate migravit ad Dominum. [II.200]
Capitulum XLIV.De puerulo qui hostiam non benedictam corpus non esse Domini deprehendit.
Simile contigit cuidam infantulo, sicuti fratres eius carnales Ludolphus et Heydenricus monachi nostri mihi narraverunt. Qui cum infirmaretur, Spiritu sancto afflatus, corpus Christi sibi dari petivit. Cumque eum parentes compescerent, ille fortiter clamavit: Date mihi corpus Domini, date mihi corpus Domini. Delatum est verbum ad sacerdotem. Qui cum diceret, non est securum tali puero qui non intelligit quid sit, dare corpus Domini, hostiam ei detulit non benedictam. Quam cum ei porrigere vellet, et diceret: Ecce hic est corpus Domini; ut Dominus ex ore infantis perficeret laudem, et destrueret perfidiam multorum, qui de eodem sacramento male sentiunt, inspiravit puero ut responderet: Quare me vultis decipere? Non est corpus Domini quod mihi offertis. Ad quod verbum sacerdos admirans, et puero aliquid divini inspiratum arbitrans, sacram ei communionem attulit, quam ille devote satis suscepit. NOVICIUS: Sicut considero per desiderium eucharistiae uterque istorum meruit spiritum prophetiae. MONACHUS: Tantae virtutis est illus desiderium, ut per ipsum quidam etiam revelationibus illustrentur. Verbi causa.
Capitulum XLV.De converso qui per desiderium communicandi spiritum meruit prophetiae.
Conversus quidam de Campo sanctae Mariae cum in quadam sollemnitate peteret a magistro suo licentiam eundi ad monasterium gratia communicandi, et ille non concederet, ceteris euntibus, ipse tristis remansit. Hbebat enim maximum desiderium communicandi. Eadem nocte et sequenti die, omnia quae intra monasterium spiritualiter agebantur, divinitus ei sunt revelata. Et licet absens esset corpore, spiritu tamen praesens fuit, communicans spiritualiter, et si non sacramentaliter. Reversis fratribus ipse eis per ordinem indicavit, [II.201] quis missam maiorem celebrasset, quis legisset Epistolam, quis Evangelium; similiter ad vigilias qui monachi quas lectiones vel quae responsoria cantassent, cunctis mirantibus exposuit. NOVICIUS: Quantum ex hoc loco coniicio, non bene faciunt qui tam salubre desiderium impediunt. MONACHUS: Hoc verum esse, sequens narratio declarabit.
Capitulum XLVI.De femina religiosa quae communione sibi negata, dulcedinem eius sensit in gutture, similiter eius odorem ex remoto percipiens.
Quaedam religiosa virgo, saecularis tamen, cum a sacerdote suo corpus Domini peteret, ille iratus cum indignatione respondit: Vos mulieres semper vultis communicare secundum libitum vestrum. Et non dedit ei. Illa vero per totam missam et postea diu in ore et in gutture suo tantam sensit dulcedinem, ut non dubitaret adesse totius dulcedinis auctorem. Eadem virgo cum die quadam ex remoto deferri videret corpus Domini, miri odoris sensit ex eo flagrantiam. Quam tanto plenius percepit, quanto sacramento plus approximavit. Gerlacus Subprior noster haec mihi retulit, dicens se ab ore praedictae virginis ea audivisse. NOVICIUS: Cum corpus Domini tantae sit dulcedinis, tantique odoris, miror quare solo eius esu corpora non sustententur. MONACHUS: Corpus Domini licet ore percipiatur, magis tamen cibus animae quam corporis est, nec nobis incorporatur, sed Christo nos incorporat. Attamen quod corpus communicantis quandoque sustentetur illo, duplici tibi pandam exemplo.
Capitulum XLVII.De femina quae de solo corpore Christi vixit.
Femina quaedam, sicut monachus noster Renerus quandoque Scholasticus sancti Andreae in Colonia mihi recitavit, ex multa devotione saepe solita erat communicare. Quae quanto plus cibum coelestem coepit appetere, tanto amplius [II.202] corporalem coepit fastidire. Quod ubi sensit, ex permissione sui sacerdotis singulis diebus Dominicis communicavit. Cui cibus ille vitalis tantam contulit fortitudinem, ut sine omni esurie corporali proximam exspectaret Dominicam. Hoc multo tempore actitans, gratiam sibi collatam praedicto sacerdoti confessa est. Ille vero cum Episcopo loci rem tam mirabilem recitasset, timens Episcopus aliquid fallaciae esse in causa, sicut vir sapiens respondit: Cum denuo venerit ad te, loco Dominici corporis hostiam ei porrigas non benedictam, per quam citius rei huius experieris veritatem. Quod cum fecisset sacerdos, femina tentatam se ignorans, mox ut domum rediit, tam vehementer esurire coepit, ut morituram se crederet si non ocius manducaret. Currens tamen prius ad sacerdotem, et eandem famem peccatis suis imputans, pedibus illius se prostravit, et gratiam divinitus collatam sibi subtractam lacrimabiliter exposuit. Quod ubi ille audivit, gavisus valde gratias egit Deo, qui facit mirabilia magna solus. Et dedit ei verum Christi corpus. Cuius virtute mox omnis esuries cessit, et gratia subtracta accessit. Episcopus vero haec audiens a sacerdote, et ipse Deum glorificavit. NOVICIUS: Rem recitas valde miraculosam. MONACHUS: Si Helias Propheta in fortitudine panis hordeacei ambulavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Oreb, quid miraris si femina haec incolumis potuit vivere pasta pane vitae? Multiplex ex illo fortitudo est, non solum animae, sed et corporis. Aliud habes supra exemplum de virgine de Quido, quae praeter Christi corpus nihil comedit, excepta uva quam sugebat. In distinctione septima vicesimo hoc reperies. Audi nunc rem satis gloriosam.
Capitulum XLVIII.De milite qui virtute sacrae communionis in duello triumphavit.
Lodewicus Comes Losensis pater huius qui adhuc superest, etiam Cometiam tenebat de Renhecke. Cui propter [II.203] absentiam miles quidam ministerialis bene natus, multas inferebat iniurias, sua sibi usurpando, et homines ad Cometiam pertinentes depraedaNdo. Quod cum omnibus amicis suis Comes conquereretur, et die quadam diceret cuidam nobili viro qui ab eo bona tenebat, quare mihi non capitis illum praedonem? respondit: Bene eum caparem, si essem securus quod a vobis in corpore non laederetur. Quem cum accepta fide cepisset, Comes sophisma faciens, protinus sepulchrum fieri iussit, in quo militem mollibus involutum sine poena poni fecit; sicque terra opertum extinxit. Cuius cognati mox furentes coram Imperatore Frederico avo huius qui nunc imperat, contra praefatum virum nobilem cum multa vociferatione querimoniam deposuerunt, dicentes quod accepta pecunia Comiti illum tradiderit. Cumque Imperator fremeret, innocentem damnare volens, miles quidam honestus ascenso scamno loquendi licentiam petivit et obtinuit: Domnie, inquiens, medietatem vox verborum audivistis. Si miles praesens esset, forte bene se excusaret. Respondente Imperatore, licentiam habeas adducendi eum; miles militem adduxit. Qui cum per advocatum plene se excusasset, instigantibus adversariis Imperator respondit: Verba sunt, non sic poenam evadet. Resistente ei milite qui illum adduxerat, et dicente, domine, si eum laeseritis, nunquam de cetero verbis vestris credetur; placatus Imperator adiecit: Modo liber abcedat, et si a me vel a meis postea captus fuerit, traditionis poenam exsolvet. Cumque vir nobilis venisset ad limen palatii, sciens longas Regibus esse manus, stans et apud se deliberans, rediit ad iudicium, dicens: Domine, non possum effugere manus vestras; tantum praesumo de mea innocentia et Dei misericordia, ut in instanti paratus sim me defendere secundum quod iustitia dictaverit. Et cum sim nobilis, iuri meo cedo. Respondit Imperator: Modo loqueris sicut probus vir. Quaesitus est in parte adversaria miles fortissimus, qui eum singulari duello impeteret. Die vero altera vir nobilis praemissa confessione coprus Dominicum suscepit; sicque cum adversario suo spem habens in eodem sacramento circulum pugnaturus intravit. Quem cum ille sicut vir validissimus impelleret et propelleret, et venissent simul ante Imperatorem, audiente tam [II.204] Imperatore quam circumsedentibus principibus, pugil clara voce ait ad militem: Dic mihi comedisti aliquid hodie? Respondente illo, etiam, corpus Domini mei comedi; miser ille subiunxit: Etiam si diabolum comedisses, hodie te prosternam. Ut autem pius Dominus sacramenti virtutem ostenderet, mox post verba blasphemiae vires blasphemo subtraxit, et suum militem adeo roboravit, ut illum coram se minaret ut puerum, nec stare posset. Qui tandem se reddidit. Sicuqe per esum Dominici corporis miles fidelis victoriam adeptus, cum multa gloria ad sua liber repedavit. Haec nobis retulit Theodericus monachus noster, quandoque Comes in Wiede, qui duello interfuit, et haec quae dicta sunt vidit et audivit. Igitur sacra communio salus est et animae et corporis.
Capitulum XLIX.De milite qui suspensus mori non potuit, donec Christi corpus percepit.
Miles quidam nobilis terram habens et castra, apud praedictum Fredericum Imperatorem a multis accusatus est quod provinciam spoliaret. Quem cum saepius citasset, et non comparuisset, tandem proscripsit, mandans suis ut illum caperent. Qui cum lateret, non tamen minus rapinas exerceret, casu a quodam ex officio captus, patibulo secundum, quod Imperator praeceperat appensus est. Tertia die miles quidam praeteriens, cum vidisset illum, ait servo suo: Deus quam pulcher homo iste erat. Respondente puero, vir ille nobilis est consanguineus vester; accesserunt propius, ut depositum sepelirent. Ad quos ille de patibulo clamavit: deponite me, adhuc enim vivo. Aestimantibus illis quia fantasma esset, subiunxit: Nolite timere, quia homo Chrisitanus sum. Depositus vero, sic ait: Modicum obsequii ego peccator Deo impendi, propter quod misertus est mei. Singulis diebus tres orationes Dominicas, cum totidem veniis sanctae Trinitati dicere consuevi, angelica salutatione praemissa. Quinque vero orationes, cum quinque veniis, et Ave Maria, quinque vulneribus Christi. Simili modo unam orationem, id est Pater noster, angelo cui commissus sum. Item [II.205] eodem modo unam corpori Christi, quod singulis diebus conficitur per universum mundum, quatenus in fine vitae meae tanto muniri viatico mererer. Quod et Dominus mihi praestabit sua misericordia. Unde rogo ut vocetis mihi sacerdotem, a quo illud suscipiam. Qui cum venisset, confessione praemissa communicavit, moxque spiritum emittens, ad eum cui incorporatus fuerat feliciter migravit. Quem in cimiterio sepelientes, tam grande miraculum divulgaverunt ubique. NOVICIUS: Bene iam ex hoc considero quod sacra communio salus sit mentis et corporis. MONACHUS: Quod salus sit mentis, habes exemplum in distinctione secunda capitulo sexto decimo, de milite Remensi qui eius esu compunctus est ad poenitentiam. Quod vero salus sit corporis, non solum exemplum est nobis praesens miles qui eius virtute conservatus est, ne moreretur, sed et subiecto plenius cognosces exemplo.
Capitulum L.De ancilla sacerdotis quae gratia Dominici corporis sensum recepit.
Anno praeterito in Wide civitate Westfaliae cum ancilla sacerdotis de domo sero exiret, et diabolum in forma cuiusdam a quo amabatur conspiceret, in aspectu illius horrens, se signavit, et monstrum mox disparuit. Cui diabolus iterum apparens ait: Si non fecisses hoc signum, domum viva non intrasses. Quam cum vocaret, et illa exire renueret, subiunxit: Tolle vestem istam. Erat enim stragulata. Quae tam in voce quam in horrore diabolum intelligens, retrorsum cecidit, et sensum penitus amisit. Sacerdos vero hostiam quasi pro remedio mittens in os eius non benedictam, cum nihil ei prodesset, digito saliva madefacto corpus Domini tetigit. Quem cum in os misisset mulieris, mox illa sensum recepit, locuta est et sana surrexit. Haec apud nos canonicus quidam Praemonstratensis recitavit, asserens se eodem tempore fuisse in praedicta civitate. Praedictum miraculum audivi a quodam religioso Abbate nigri ordinis. Adverte nunc quantum consequentur honoris Christi corpus honorantes. [II.206]
Capitulum LI.De milite qui coram Christi corpore in luto veniam petens, luti immunditias non sensit.
Tempore schismatis inter Philippum et Ottonem, dominus Wido Cardinalis, aliquando Abbas Cisterciensis, cum missus fuisset Coloniam ad confirmandam electionem Ottonis, bonam illic consuetudinem instituit. Praecepit enim ut ad elevationem hostiae omnis populus in ecclesia ad sonitum nolae veniam peteret, sicque usque ad calicis benedictionem prostratus iaceret. Praecepit etiam ut quotiens corpus Domini deferendum esset ad infirmum, scholaris sive campanarius sacerdotem praecedens, per nolam illud proderet; sicque omnis populus tam in stratis quam in domibus Christum adoraret. Retulit eis eodem tempore casum satis miraculosum. Miles quidam in francia fuit tantae devotionis, ut quotienscunque Christi corpus elevari sive deferri videret, prostratus illud adoraret. Contigit ut die quadam vestibus suis pretiosis indutus intraret civitatem. Cumque platea in qua equitabat nimis esset lutosa, ex improviso obvium habuit corpus Domini. Quo viso modicum intra se deliberans ait: Quid facies modo? Si in tanta profunditate te prostraveris, perdita sunt vestimenta tua haec delicata; si vero non descenderis, saluberrimae consuetudinis transgressorem te semper accusabit consentia. Quid plura? Praevalescente devotione de equo prosiliens in lutum se misit, in quo flexis genibus manibus elevatis Christi corpus adoravit. Et quia dulcissimus Dominus honorantes se non solum in futuro remunerat, imo etiam in praesenti nonnunquam rehonorat, hoc egit sua potentia, ut totius luti nec una quidem guttula vestimentis eius adhaereret. Tunc equum cum multa admiratione reascendens, amplius in fide confortatus, deum glorificavit. Simile contigit cuidam religiosae feminae in provincia nostra. NOVICIUS: Satis delector in istis miraculis. MONACHUS: Hoc etiam noveris, quia sicut Dominus sua sacramenta ut praedictum est honorantibus rependet honorem, sic blasphemantibus illa nonnunquam in praesenti poenalem inducit confusionem. [II.207]
Capitulum LII.De haereticis qui in ecclesiis furati sunt coprus Domini, et uno propter hoc suspenso.
Non est diu quod quidam sub scemate religionis venientes in Dioecesim Coloniensem, in diversis ecclesiis corpus Domini furati sunt. De reliquis vero ornamentis, calcibus scilicet, libris sive indumentis sacerdotalibus, nulla eis cura fuit. Ex quibus unus in provincia nostra deprehensus, et ubinam fecisset corpus Domini requisitus, respondit: In ltum iactavi illud. Propter quod miser suspensus, proiectus est in cloacam inferni. In proxima vero Synodo a domino Engilberto Episcopo praeceptum est, ut in omnibus ecclesiis Dioecesis suae corpus Domini sub clausura servaretur. NOVICIUS: Quid est quod haeretici hoc sacramentum tam vehemnter persequuntur? MONACHUS: Quia fideles illud ante omnia venerantur, idcirco haeretici idem sacramentum illis in odium maxime execrantur. Multa in distinctione quinta capitulo vicesimo secundo, de errore haereticorum dixisse me recolo, et forte nimis; timeo enim aliquos ibi posse scandalizari; sed quicquid ibi dictum est, sicut testis est mihi Dominus, dixi ad gloriam Christi atque catholocorum, et ad confusionem haereticorum. NOVICIUS: Satisfactum mihi fateor, quantum gratiae mereantur digne communicantes; nunc ad indigne conficientes sermo procedat. MONACHUS: Prius tibi ex scripturis ostendam quam periculose, et quam graviter peccent sacerdotes indigne conficientes.
Capitulum LIII.De sacerdotibus indigne conficientibus.
Sicut legitur in Regum, Oza sacerdos bobus recalcitrantibus ad arcam ne declinaret manum extendit, et mox super temeritate eum Dominus occidit. Dicitur eadem nocte fuisse cum uxore sua. Si sacerdos accedens ad arcam figuralem sublevandam, ob iam dictam causam morte mulctatus est, quid putas poenae merentur sacerdotes adulteri et fornicarii, [II.208] manibus pollutis verum Christi corpus tangentes? Si Johannes, ut ait Augustinus, a pueritia in heremo conversatus, in utero matris sanctificatus, ausus non fuit illum tremendum et reverendum angelis Domini verticem tangere, quomodo tu peccator et pollutus, non dico verticem, sed totum Christum Deum et hominem non solum tangere, sed in ergastulo polluti corporis quasi includere et incarcerare praesumis? Multa alia contra malos sacerdotes proferre tibi possem testimonia; sed magis te aedificant exempla.
Capitulum LIV.De sacerdote in hadenmare qui carbones visus est masticare in perceptione sacramenti.
In Hadenmare villa Dioecesis Treverensis, cum quidam sacerdos qui adhuc vivit, missam celebraret, Theodericus monachus Eberbacensis in hora sumptionis carbones nigerrimos illum vidit masticantem. Est enim sacerdos simplex et rectus, et multa ei divinitus revelantur. Existente me anno praeterito cum Abbate meo in eadem villa; habet enim domus de Eberbacho grangiam in eadem villa, et ad eum spectat divina illic procurare; retulit nobis magister grangiae dicens: Tantum pecuniae oportet me dare praedicto sacerdoti, ne ecclesia divinis careat; est enim homo vitae perversae ac luxuriosus, tres missas frequenter in die celebrans. Cui Abbas respondit: prius ei darem pecuniam ne celebraret. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. NOVICIUS: Quid significat quod carbones visus est masticare. Sumuntne mali corpus Domini? MONACHUS: Sumunt sicut et boni, sed tantum sacramentaliter. Carbonem ignis creat, et est carbo extinctus) ignis nutrimentum. Qui enim indigne Christi corpus tractat et manducat, gehennam sibi praeparat, et nisi de tanta culpa poeniteat, erit in combustionem et cibus ignis aeterni). [II.209]
Capitulum LV.De sacerdote Frisone qui calcavit corpus Domini.
Retulit mihi anno praeterito praelatus quidam religiosus de partibus Frisiae, rem nimis horrendam de quodam sacerdote. Habet enim manus tam tremulas, ut corpus Domini non nisi per fistulam possit sumere. Die quadam cum ex eius manibus sacramentum super terram cecidisset, timens ne ab aliquo posset videri qui culpam proderet, timens etiam ecclesiae suae plus quam animae, pede illud dicitur calcasse. NOVICIUS: In omnibus Christi passionibus non legi talem contemptum. MONACHUS: Idcirco dicit Augustinus super illum locum: Dederunt in escam meam fel, de crucifixoribus eius: Quibus similes sunt indigne, inquit, sumentes et conficientes. Gravius enim peccant contemnentes Christum regnantem in coelis, quam qui crucifixerunt ambulantem in terris. Quod vero ab eis conculcetur, alibi dicit: Conculcat Christum qui libere peccat, et qui eo indigne participat. Ob huiusmodi excessus his temporibus gravissime plagata est Frisia, sicut dixisse me memini in distinctione septima capitulo tertio, de pugile qui corpus Domini sacerdoti de manibus excussit. NOVICIUS: Si mali sacerdotes Christi corpus in altari ut mihi videtur crederent, nunquam talia praesumerent. MONACHUS: Quidam credunt, quidam non credunt. Ut enim taceam de malis, de bonis sacerdotibus tibi referam exemplum.
Capitulum LVI.De Petro medico qui sub specie panis tantum credidit esse sacramentum et non rem.
Coloniae in ecclesia sancti Andreae canonicus quidam exstitit ordine sacerdos, arte medicus, Petrus nomine. Cum die quadam quidam ex eius concanonicus infirmus, eo praesente esset communicaturus, et ei sacerdos diceret, credis hoc esse verum corpus Domini quod natum est de Virgine, et pro te passum in cruce? illeque responderet, credo; praefatus Petrus utrorumque verba notans, expavit. Postea solus conveniens [II.210] Everhardum Scholasticum ecclesiae, qui et ipse communioni intererat, ait: Interrogavit sacerdos infirmum illum bene, et respondit ille bene? Etiam, inquit. Qui alter credit, haereticus est. Tunc Petrus eiulans, pectusque tundens, exclamavit dicens: Vae mihi misero sacerdoti, quomodo hactenus missas celebravi? Nam usque ad hanc horam putabam speciem panis et vini post consecrationem tantum esse sacramentum, id est signum et repraesentationem Dominici corporis et sanguinis. Postea vero ad deletionem eiusdem ignorantiae quae nimis erat crassa, in honere beatae mariae Magdalenae in Stolgingazeet capellam et hospitale in quibus nunc habitant Praedicatores aedificavit. Si vero sacerdos litteratus, et bonae admodum vitae, sic errare potuit, quid dicam de idiotis et malis? NOVICIUS: Si Christus in altari tam a malis quam a bonis tractatur et sumitur, puto quod malos valde indigne respiciat. MONACHUS: Respectus Christi non potest esse sine misericordia; sed secundum subsequens exemplum, quod periculosius est, faciem avertit ab eis.
Capitulum LVII.De sacerdote malo a quo infans Christus in missa faciem avertit.
Sacerdos quidam cum missam diceret, et Christi corpus in manibus haberet, quidam ex circumstantibus in manibus eius puerum vidit, facie ab eo aversa. Quod ubi agnovit, aversionem eandem merito peccatis suis imputans, turbatus est, ita ut dicere posset cum Psalmista: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Spero quod postea vitam suam emendaverit. Quibusdam etiam sacerdotibus indigne conficientibus, pius Dominus sacramentum subtrahit, ne sibi ad iudicium illud sumant.
Capitulum LVIII.De Erwino sacerdote qui corpus Domini in missa perdidit.
Quidam sacerdos Erwinus nomine, Coloniae in ecclesia beati Petri ad altare sanctae crucis missas celebrare consue-[II.211]vit. Hic cum die quadam post factam transsubstantionem hostiam deponeret, de altari rotabatur. Quam cum ubique circa altare quaereret, et populus cum eo, non est inventa. Haud dubium quin per manus sanctorum angelorum perlata sit in sublime altare Dei, ne sacerdote luxuriosus eam sumeret ad suam damnationem. Habebat enim concubinam suam manifeste. Simile habes in distinctione secunda capitulo quinto, de sacerdote cui columba ob fornicationem sacramentum tulit. Alii sunt sacerdotes circa sacramentum altaris tam negligentes, et tam indevoti, ut ex consuetudine conficiendi corpus Domini, a cibis aliis non discernant.
Capitulum LIX.De Daniele Abbate qui in calice reperit crudam carnem.
Abbas Daniel de Sconavia cum Prior esset apud nos, sicut ipse nobis retulit, celebrandi gratia capellam sancti Reynoldi quae sita est iuxta ecclesiam sanctorum Apostolorum in Colonia, intravit. Qui cum sacerdotalibus fuisset indutus, et populus ad audiendam missam per nolam convocatus, cum calicem praepararet, particulam crudae carnis illi intrinsecus reperit adhaerentem. Territus valde, cum deliberaret utrum sibi esset celebrandum vel cessandum, populum timens scandalizare si vestes exueret, panem calici superposuit, vinum et aquam infudit, sicque celebrans totum simul sumpsit. Dicta missa requisivit ab incusa cui calix commissus fuerat, quis novissime ineodem calice celebrasset. Quae respondit: Dominus Bertholphus cognomento vorator lardi. Erat enim iam dictae ecclesiae sanctorum Apostolorum canonicus, sacerdos saecularis nimis, modicum vel nihil habens religiositatis, devotionis, sive divini timoris. Ego puto me eidem missae interfuisse. Confessus est nobis praefatus Daniel, et si tunc non mihi, nunquam se in aliqua missa tantum habuisse consolationis ante vel postea quantum in illa. Postea cum idem Bertholphus hospitaretur apud nos, Abbas noster negligentiam ei recitavit; sed noscio qualiter Deo satisfecerit. NOVICIUS: Melius esset tam miseae vitae sacerdotibus de qualibus supra dictum est, tacitis verbis, et remota intentione, tantum simula-[II.212]torie celebrare, quam corpus Domini conficere et sumere ad iudicium sibi. MONACHUS: Plus istos quaedam auctoritas dicit peccare, quia nihil simulatorie, nihil praestigiose, vel aliter quam institutum est in ecclesia, in hoc sacramento fieri debet. Idem sentiendum est de his qui sine ordinibus celebrant, et more symearum alios imitantur. NOVICIUS: Unde hoc probas? MONACHUS: Ozias Rex Juda cum ex nimio fervore devotionis officium sacerdotale sibi usurparet, a Domino lepra percussus est. Non puto quin multi fuere sub eo mali sacerdotes indigne offerentes, qui tamen puniti non sunt. Ex poena cognoscitur culpa. Audi de hoc recens exemplum.
Capitulum LX.De sacerdote sine ordinibus celebrante, cuius manus sacer ignis devoravit.
Sicut mihi narravit supradictus Daniel, clericus quidam, quando Parisisiis studuit, horrendum satis spectaculum in ecclesia sanctae Dei Genitricis populo praebuit. Nam sacer ignis pene manus eius devoraverat. Quem cum secretius campanarius interrogasset, cuius esset ordinis, et ille respondisset, sacerdos; subiunxit: Nunquam sacro chrismate manus istae perunctae sunt. Sentiens ille spiritu prophetico se deprehensum, confessus est culpam. Quantum Christo tanta praesumptio displiceat, sequens exemplum manifestat.
Capitulum LXI.Item de alio qui sine ordinibus celebrans crucifixum vidit lacrimantem.
Diaconus quidam Steinveldensis de ordine Praemonstratensi, Gerardus nomine apostatans, circa quatuor tempora se ordine sacerdotalem suscepisse finxit, et Coloniae in basilica sancti Mychaelis, quae in Porta Martis posita est, quasi primam missam instruente eum sacerdote miserrimus celebravit. Ego eidem missae tunc scholaris interfui; et multas recepit oblationes. Confessus est postea sacerdoti qui ei [II.213] astitit, a quo ego audivi, quod quotiens se vertit ad populum, crucifixum contra se stantem viderit lacrimantem. Est enim imago eadem antiqua et sculpta, magna satis. Nam pius Dominus qui olim flevit super malitia ruiturae civitatis Jerusalem, et de praesumptione tanta lacrimari dignatus est. Ex lacirmis vero imaginis divinae considerans magnitudinem culpae, poenitentia ductus, Sedem Apostolicam petiit, et in eadem via vitam finivit. Haec dicta sufficiant de sacerdotibus indigne conficientibus. De indigne sumentibus aliqua tibi dicam exempla.
Capitulum LXII.Quomodo sacra eucharistia sumi debeat.
In Exodo praecepit Dominus agnum paschalem comedi assum igni, et cum lactucis agrestibus, renibusque succintis. Si de agno figurali per significationem haec praecepta sunt, quomodo aliquis audebit accedere ad esum veri agni sine igne caritatis, sine amaritudine cordis, et castitate corporis? Nychodemus attulit mirrae et aloes quasi libras centum, et involvit Dominum syndone munda, et post sepelivit in monumento novo, in quo nondum quisquam positus fuerat: et tu quisquis in peccatis es, sine mirra et aloe, id est sine amaritudine poenitentiae, cordisque contritione, Dominum insepulchro foetido reponis? Agnus paschalis decima die mensis tollebatur, et quarta decima immolabatur: per quod ostenditur quod non debet accedere ad eucharistiam nisi qui impleverit praecepta Decalogi, et praecepta quatuor Evangeliorum. Audi nunc quid merantur indigne communicantes.
Capitulum LXIII.De Wirico converso qui carbones sumere visus est loco sacramenti.
In Hemmenrode conversus quidam fuerat nomine Wiricus. Hic ante conversionem male vixerat, et in ordine [II.214] modicum se emendaverat. Die quadam cum iret ad sacram communionem eum ceteris fratribus, in hora illa qua ei sacerdos corpus Domini porrigebat, alius quidam conversus religiosus vidit in os eius mitti non sacramentum, sed carbonem nigerrimum. Rationem supradictam capitulo quinquagesimo quarto, hic assigna de sacerdote de Hadenmare. Quosdam Dominus corpus suum sumere non sinit, ut culpam eorum manifestet.
Capitulum LXIV.De converso proprietario qui corpus Christi sumere non potuit.
Vix duo anni sunt elapsi, quod conversus quidam de ordine nostro infirmatus est graviter, in Pictavia domo quae dicitur Fumoringens. Cuius confessionem cum Abbas audivisset, eumque satis diligenter ad emundationem conscientiae monuisset, allatum est ei corpus Domini. Quod quidem aperto ore suscepit, sed os ad masticandum claudere non potuit. Mirantibus universis qui aderant, sacerdos sacramentum extrahens alteri dedit infirmo, quod ille devote satis sine omni suscepit impedimento. Non multo post conversus idem mortuus est; et causa salutem eius impediens declarata est. Nam quinque solidi, non argentei, sed aerei, cum esset abluendus, circa eum inventi sunt. Non enim ei licuit habere pecuniam. Et glorificaverunt Deum videntes haec. Ad mandatum vero Abbatis in campo sepultus est, et super eum iidem solidi proiecti, dicentibus omnibus qui aderant: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Haec cum idem Abbas recitasset in proximo Capitulo generali, subiunxit: Et ut sciatis nullam fuisse infirmitatem in causa, quare corpus Domini sumere non posset, eadem die gallinam integram comedit. Aestimo tibi iam satisfactum quod sub specie panis sit verum corpus Christi, et sub specie vini post consecrationem verus sanguis Christi, et quod digne conficientes atque sumentes merantur gratiam, indigne vero poenam. NOVICIUS: Etiam si de his dubitassem, amodo dubitare non possum. MONACHUS: [II.215] Dicam tibi in fine nunc huius distinctionis quantum Deo placeat, si munde et sollicite fiant, quae tanto sacramento fuerint necessaria.
Capitulum LXV.De hostia quae in Belle de corporali resilivit, ob vermiculum in ea decoctum.
Circa hoc biennium iuxta Coloniam invilla quae Belle vocatur, gestum est quod dico. Die quadam cum sacerdos missam celebraret, et dicto Evangelio ut saecularibus mos est, ministrante scholare hostiam patenae superpositam super corporale locasset, illa mox resilivit. Putans hoc sacerdos casu accidisse, neque hostiam bene locatam, denuo eandem superposuit, quae remotius eo intuente resilivit quam prius. Cumque tertio id tentasset, quasi turbine impulsa, proiecta est de altari. Quo viso territus est valde, et se tanto ministerio indignum reputans, praecepit scholari, ut eadem hostia reservata, aliam superponeret, quam et consecravit. Dicta vero missa tollens secum hostiam praedictam, Coloniam properavit, inveniensque Priores apud sanctos Apostolos, hostiam eis ostendit; quid de ea actum sit recitavit. Cunctis causam mirantibus, unus clericorum hostiam contra lucem levans, maculam in ea contemplatus est. Quam cum in aspectu multorum fregisset, cymex qui vulgo pediculus parietinus dicitur, apparuit in ea decoctus. Et glorificaverunt Deum omnes qui aderant. Haud dubium quin a sanctis angelis reiecta sit, qui non sunt passi, ut panis tam foetido vermiculo corruptus, per ministerium sacerdotis transiret in corpus Domini sui. Hellewicus Prior Montis sanctae Walburgis testatur se eandem hostiam vidisse. Sacerdos adhuc vivit; qui mihi minus credit, interroget illum. Vides quanta sit negligentia sacerdotum nostrorum? Olim sacerdotes legales ad panes propositionis agros ipsi excolebant, seminabant, triturabant, molebant, pinsebant, panes formabant, et coquebant. Erantque de simula mudissima. Attamen in illis panibus sola erat figura. Heu modo panes sub quibus est veritas, id est corpus Christi post consecrationem, modo pinsunt, formant, et [II.216] coquunt negligenter uxores campanariorum; et ideo tales eveniunt negligentiae. Unde cum Abbas noster die quadam celebraturus esset missam in quadam ecclesia, et essent hostiae nigerrimae, ait campanario: De quo grano sunt hostiae istae? Respondente illo, de havena, noluit celebrare; valde arguens illum, dixit quod nihil ibi fierit. NOVICIUS: Quid sentiendum est de spelta? MONACHUS: Requisitus de hoc dominus Papa Honorius per litteras cuiusdam Abbatis ordinis nostri, respondit, speltam magis pertinere ad hordeum quam ad triticum. De corporali vero tibi etiam referam exemplum.
Capitulum LXVI.De corporali quod ob tactum impraegnatae sanctimonialis sanguineam contraxit maculam.
In domo quadam sanctimonialium, cum custos coenobii eiusdem femina religiosa, die quadam corporale lavisset, iuvencula quaedam quae ei ad solatium fuerat deputata, cum ea lotum extendit ad siccandum. Ad cuius tactum mox macula sanguinis apparuit. Qua visa custos iterum corporale lavit, et maculam abluit; sed mox ut iuvencula manum apposuit, mox eadem apparuit. Delatum est miraculum ad magistram; iniunctae sunt orationes, revelata est causa; quaesitum est et inventum. Fuerat enim impraegnata occulte, et ideo tactu corporalis indigna. Quantum Deo mundae manus placeant ad idem ministerium, sequens declarat exemplum.
Capitulum LXVII.Item de corporali quod Godescalcus in exsiccatione rupit, et divina virtus reparavit.
Godescalcus de Volmuntsteine cuius supra memini, cum die quadam corporale cum sacrista nostro extendisset ad poliendum, illudque per medium rupisset, custos illud complicans, in theca reposuit. Postea illud explicans, cum integrum reperisset, miratus est valde, sanctitati praedicti sacerdotis illud ascribens. Quantum gratiae in exsiccatione unius corporalis meruerit virgo [II.217] de Quido, habes supra in distinctione septima capitulo vicesimo. Igitur pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus, qui abstulit peccata mundi. Sine esu huius agni, securi non egrediemur de Aegypto, id est de hoc mundo. Differentia et modus comestionis satis in capitulo primo huius distinctionis ventilata sunt. Sic illum comedere studeamus, ut eius virtute de deserto nostrae religionis pervenire valeamus in terram verae promissionis; in qua per ipsum et cum ipso ultimum et aeternum pascha celebrare mereamur. Amen. |