BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Caesarius Heisterbacensis

ca. 1180 - ca. 1240

 

Dialogus miraculorum

 

Distinctio VIII

 

________________________________________________________________

 

 

 

Distinctio octava

De diversis visionibus.

____________

 

 

Capitulum I.

Ratio quare in octava distinctione de

diversis visionibus tractetur.

 

Mirari poteris, quare distinctionem diversarum visionum ad octavum distulerim locum. Non absque ratione et causa sacramenti noveris hoc factum. Sicut enim Christus in Evangelio scalam composuit ex octo beatitudinibus, per quam coelos conscendere possit omnis Christianus, ita in hac distinctione scala erigenda est ex totidem ordinibus, per quam humanae visioni condescendat coelestis exercitus. Duo latera huius scalae duo sunt genera visionum, corporalis scilicet et spitritualis, ita tamen, ut per spiritualem omnis visio intelligatur, in qua solus spiritus operatur. NOVICIUS: Quae est visio corporalis? MONACHUS: Cum aliqua Dei dono corporaliter videntur, et per illa aliquid significatur, ut sicut legitur Heliseus vidit currus igneos in raptu Heliae, et rex Balthazar articulos manus scribentis in pariete. Hac visione saepe angeli, nec non et animae sanctorum in subiectis corporibus a mortalibus oculis corproeis contemplantur, ut postea dicetur sub exemplis. NOVICIUS: Quae est visio spiritualis? MO-[II.81]NACHUS: Quae fit per imagines sine corporibus, ut fieri solet in extasi et in somnis. Sub hac comprehendamus et visionem intellectualem, licet multum ab ea differat. Quam quidam dicunt esse triplicem, aenigmaticam scilicet quam habent viatores, praesentariam qua utuntur cives, et mediastinam quam hebuerunt Adam et Eva in paradiso. NOVICIUS: Quid est visio intellectualis? MONACHUS: Visio intellectualis sive mentalis est, quando nec corpora nec imagines rerum videntur, sed in incorporeis substantiis intuitus mentis mira Dei figitur potentia. In supremo gradu huius scalae locemus Christum, qui Deus est et homo, caput et origo sanctorum omnium; in secundo gradu descendendo, ordinem Angelorum; in tertio gradu ordinem Patriarcharum atque Prophetarum; in quarto gradu ordinem Apostolorum; in quinto gradu ordinem Martyrum; in sexto gradu ordinem Confessorum; in septimo gradu ordinem Virginum, Viduarum et Contentium; in octavo gradu visionem quarumlibet rerum miraculose apparentium. NOVICIUS: Quali modo sive in qualibus formis coelestes spiritus, utrum sint angeli seu humani, mortalibus se videndos exhibeant, magis exemplis quam sententiis scire desidero, praemissa tamen prius visione Dei ac Salvatoris nostri Jesu Christi. MONACHUS: Invoca mecum Spiritu sanctum, qui ab ipso procedit, de cuius etiam apparitione mirabili aliquid dicere propono, ut hoc quod postulas, digne valeam adimplere. Licet indivisa sint opera sanctae Trinitatis, et Patri Filius, atque utrique Spiritus sanctus credatur consubstantialis, nunquam tamen in subiecta creatura Pater mortalibus apparuisse reperitur, quod de Filio et Spiritu sancto dici non potest. Duas siquidem in Christi persona naturas confitemur, divinam et humanam. Secundam illam, lucem habitat inaccessibilem, in qua nemo eum vidit unquam. Secundum istam, humanam scilicet, in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Visus est enim ante legem et sub lege a patribus, sed in aliqua subiecta creatura; visus est tempore gratiae in humana natura. Et licet semel ex Virgine sit natus, nutritus ac lactatus, semel a Magis adoratus, et in templo praesentatus, passus, et a mortuis suscitatus, ascenderitque in coelum, attamen usque ad diem iudicii eadem sa-[II.82]cramenta mirabiliter quodammodo renovare non desinit, secundum praedicta visionum genera suis dilectis et electis nunc in infantia et pueritia, nunc in adolescentia et iuventute suam praesentiam exhibens, sicut sequentia declarabunt exempla.

 

 

Capitulum II.

De sacerdote cui nativitas Christi in somis revelata est.

 

Sacerdos quidam de domo nostra, dum de sacramento incarnationis Christi plurima cogitaret, nocte quadam per visum in nativitatis eiusdem raptus est diversorium. In quo dum audiret quia virgo esset paritura, respondit: Christus semel natus est, denuo nasci non poterit. Si virgo haec paritura est, aliquis propheta magnus de ea nascetur, non Christus. Vix verba finierat, et ecce illa sine omni dolore peperit filium, pannisque involutum monacho porrigebat. Quem ille inter brachia sua colligens, ac deosculans, mysterium intellexit, et motu dulcedinis illius evigilans, praemissas cogitationes, tam iocunda visione remuneratas, minime dubitavit. Ecce visio haec spiritualis fuit, sed in somnis facta. Aliam huic subiungam visionem, quam discernere non possum, utrum in somnis sive per mentis excessum contigerit, propter diversorum relationem.

 

 

Capitulum III.

Item de sorore Christina et eadem nativitate.

 

Dominus venerabilem virginem Christinam cuius in praecedentibus memoria habita est, in Bergis sanctimonialem, visione suae nativitatis laetificare volens, tempore quodam ei cum matre et Joseph apparuit, pannis involutus, et in praesepio reclinatus. Erant enim iidem panniculi lanei et albi, a pannis sororum nihil differentes. Fascia vero qua membra eius ligata erant, grisei coloris videbatur. Vides quanta humilitas, quanta pietas in Dei filio. Pannos suos pannis ordinis conformare dignatus est, ut amplius illa beata de suscepto habitu gratularetur. Simile habes in superiori distinctione capitulo sexto decimo, ubi domino Christiano de Clau-[II.83]stro morienti in cuculla cum matre apparuit. NOVICIUS: Quod genus visionis videtur tibi praecellere, illud scilicet quod fit in somnis, sive illud quod fit in excessu mentis? MONACHUS: Ut plenius de hac quaestione te expedire valeam, diversas somniorum causas tibi distinguam.

 

 

Capitulum IV.

De diversitate somniorum et visione spirituali.

 

Somnium quandoque fit ex reliquiis cogitationum et curis; quandoque ex crapula; quandoque ex inanitione ventris; quandoque ex illusione et fantastica imaginatione inimici sine praecedente cogitatione; quandoque ex praemissa cogitatione, illusione secuta; quandoque per revelationem Spiritus sancti, quae multis modis fit; et est hoc genus somnii dignissimum. Nec tamen minus, imo magis meritorium est, si cogitatio sancta praecessit. Igitur quocunque modo visio fiat nocturna, meo iudicio illa quae fit per mentis excessum antefertur, quia certior, quia rarior, quia iocundior. Prior visio quando de coelestibus est, proprie dicitur revelatio; secunda contemplatio. In utraque homo moritur exterior, et viget interior. Illa est infra rationem, et ideo habet meritum; ista supra rationem, unde magis pertinere videtur ad praemium. Quando mens per contemplationem in Deum vadit, sensus rationis deficit. Hinc est quod in ortu Benyamin Rachel moritur. Rachel, quae interpretatur visum principium, designat rationem; Benyamin, cuius interpretatio est filius dexterae, contemplationem. Rachel vero in nativitate Benyamin moritur, cum de ratione coelestium contemplatio nascitur. Quantae sit infirmitatis sensus rationis, mens intra se experitur. Quod si verum non esset, Apostolus excessum suum manifestans non diceret: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit. NOVICIUS: Licet visio spiritua-[II.84]lis dignior sit corporali, magis tamen me delectat audire exempla de ista, quia coelestes spiritus, sive quod maius est, ipsum creatorem spirituum oculis corporeis posse videre, omnibus visionibus antepono. MONACHUS: Visionem nunc tibi referam, de qua iudicare debes, utrum spiritualis sit an corporalis; est enim de nativitate Christi.

 

 

Capitulum V.

De monacho qui Christum quasi recenter natum vidit cum Maria et Joseph.

 

In Claustro monachus quidam in magna erat devotione, et videbatur bonam Dei manum super se habere. Erat quippe in opere manuum strenuus, in oratione et psalmodia devotus, potens ad vigilandum, et fervens ad quodlibet iniunctum. Cumque tam bonum circa festum Omnium Sanctorum habuisset spiritum, eiusque nullum aut modicium per plures dies sensisset detrimentum, coepit, non tam audacter quam reverenter a Domino precibus exigere, ut eum in festo suae sanctissimae nativitatis qualicunque consolaretur visitatione. Aderat iam vigilia Nativitatis Dominicae, et ille necdum tepuerat a devotione, nec a supradicta defecerat intentione, praesumens et praesagiens aliquid de divina dignatione. De nocte autem ubi serrectum est ad matutinas, tantus torpor invasit corpus eius et animam eius, ut etiam taederet eum vivere. Intravit tamen chorum cum aliis, nil psallere valens aut volens, dulcissimam illam sollemnitatem ex toto ut sibi videbatur amissurus, a desiderio suo frustratus. Accessit vero ad eum alius monachus, innuens ut pro ipso responsorium decimum cantere debuisset. At ille, non infirmitate praepeditus, sed desidia devictus, signum refutabat. Sic ergo felices illas vigilias et sollemne gaudium infelici torpore transigebat, quippe quem nec psallere nec ad responsoria surgere libebat. In decima tamen lectione sedebat, sibi vigilans quidem, sed clausis oculis, et cogitabat molestias suas [II.85] in amaritudine animi sui. Dicebatque sibi, secum ratiocinando: Ecce sic et sic habuisti; haec et haec petisti. Ubi nunc est illa devotio, ubi spes illa, et pia de divina pietate praesumptio? Quid nunc agitur tecum? Et adiecit: Petieras ut aliqua tibi revelatio fieret. Et si modo fieret, quid potissimum videre eligeres? Utique Dominum Christum, vel dulcissimam eius matrem, aut certe ambos simul. Cumque his et huiusmodi cogitationibus occupatus sederet, vigilans, ut supra dictum est, sed clausis oculis, lector dixit: Tu autem. Et cantor surgens subiuxit responsorium: Benedictus qui venit in nomine Domini. Et ecce astitit ante illum torpentem monachum matrona quaedam reverendi vultus et incomparabilis pulchritudinis, habens in brachio infantulum adeo parvulum, quasi recenter natum, involutum fasciolis vilibus valde et abiectis, in tantum ut etiam super vilitate earum ille compassionem conciperet. Stabat autem quasi retro ipsam senex amictus pallio, indutus tunica, et pilleus non acuminatus super caput eius, quae omnia videbantur esse de lana alba et munda. Vultum tamen senis videre non potuit, situ pillei impediente. Vidit etiam fusum cum licio pendere a latere matronae, sed colum vidisse se non meminit. Vidit, et quia clarius videre voluit, quam vidit, nihil vidit. Aperuit enim carnales oculos, et gloriosam illam visionem perdidit. Et intellexit, quod beata Virgo fuisset illa matrona, infans Christus, et senex Joseph. Et recepit in illa hora spiritum suum bonum, et reliquum sanctae sollemnitatis transegit in gaudio magno. Anno gratiae millesimo ducentesimo tertio decimo facta est visio haec. NOVICIUS: Quia genus huius visionis discernere non valeo, ad tuum illud examen transmitto. MONACHUS: Expertorum esset talia diffinire. Quod si dixero visionem istam fuisse spiritualem, obiiciteur quod non sit in somnis facta, quia monachus tunc vigilavit; necque in extasi, quia sensuum exteriorum eo tempore bene compos fuit. Item si iudicavero illam corporalem, respondens, quod oculis corporalibus clausis, corporaliter videre non potuit. Quid ergo? Audi de hoc meam opinionem, non assertionem. Quantum ax aliis visionibus colligo, corporalem illam iudico, quia lucidum Christi aspectum civiumque coelestium, tam subtilis pal-[II.86]pebrarum prohibere non potest paries. Hinc est quod inclusa quaedam cum a Sathana sub specie angeli illuderetur frequentibus, et hoc cuidam sacerdoti litterato confessa fuisset, dolos illius non intelligens; respondit ille: Cum denuo tibi apparuerit, oculos claude. Si angelus fuerit Domini bonus, non minus eum videbis; si vero malus, illum ita videre non poteris. Quod verum esse didicit experimento.

 

 

Capitulum VI.

De Priore qui vidit stellam in nocte Dominicae Nativitatis super cantantes.

 

Alteri cuidam sacerdoti supradictae domus, tunc Priori existenti, Dominus sub alio typo nativitatis suae mysterium ostendit. Cum in quarta Dominica Adventus cantor responsorium: Intuemini quantus sit iste qui ingreditur ad salvandas gentes, inciperet, et pars conventus ad librum stans, inceptum perficeret, in choro Abbatis super formam, cui cantantes innitebantur, circulum lucidum vidit, et in circulo stellam clarissimam radiantem. Et mox intellexit, sicut intelligere debuit, quod stella eadem designaret Christum; circulus vero lucidus orbem terrarum illius adventu illuminatum. Se stellam esse testatur in Apocalypsi dicens: Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina. Et in sancto Evangelio se appellat lucem mundi. Haec de Christi nativitate tibi dicta sufficiant. Sciasque me hanc visionem ab eius ore audivisse, qui eam videre meruit. Porrp quam gloriosa visio cuidam sacerdotum nostrorum in Christi Nativitate de Christo sit ostensa, audies in distonctione sequenti. NOVICIUS: Precor ut gradatim ascendas de festivitate ad festivitatem, et de infantia ad iuventutem nostri Salvatoris. MONACHUS: Sic faciam, visiones quas in illis et de illo factas novi tibi recitando.

 

 

Capitulum VII.

De Richmude quae in Epyphania Christum vidit in praesepio, Patris vocem audiens desuper.

 

Virgo quaedam circa hoc triennium defuncta est, Rich-[II.87]mudis nomine, habitu saecularis, sed vita religiosa valde ac spiritualis. Jeiuniis et obsecrationibus semper vacabat, mente saepissime excedens, ita ut coeli secretis interesset, et coeli Regem cum coeli civibus frequentius videret. In quadam sollemnitate Epyphaniarum cum in Monte sanctae Walburgis interesset matutinis, et Abbatissa inchoasset responsorium duodecimum, scilicet, In Columbae specie, illa vigilans et orans in excessu facta, Christum infantem pannis involutum et in praesepio positum, coram se vidit, et circa illum quasi thronum aereum ad similitudinem yris. Erantque ex utraque parte eius multitudo angelorum, manibus extensis eum adorantes, et oculorum suorum acies in illum indeclinabiliter defigentes. Nec mirum. Ipse est speciosus ille forma prae filiis hominum, in quem teste Apostolo, angeli concupiscunt prospicere. Cumque ventum fuisset ad locum illum: Paterna vox audita est, non conventum illa beata in qua tunc temporis sensus exteriores defecerant, sed Patrem audivit dicentem: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui). Erat enim idem Dei Filius et hominis tanti decoris, et vox Patris tanti dulcoris, ut exprimere mihi) non sufficeret. Requisita) etiam a me, quales essent effigies angelorum, respondit: Staturas habent humanas, facies virginibus simillimas, genas ad instar rosarum rubentes, et in reliquis membris intectis nove candidiores. Alias mihi adhuc) retulit visiones, quas locis competentibus replicabo. De festo vero Purificationis habes in distinctione superiori capitulo vicesimo visionem mirificam virginis de Quidone. NOVICIUS: Puto huiusmodi revelationes quandoque ex affectu orationis obtineri. MONACHUS: Hoc certissimum est.

 

 

Capitulum VIII.

De virgine cui Christus apparuit in aetate trienni.

 

In Francia virgo quaedam Christum in aetate trium annorum quando iam loqui per naturam poterat, videre desi-[II.88]derans, hoc ut fieret precibus instabat. Erat enim tam perfectae vitae, ut non immerito talia praesumeret, et se exaudiri speraret. Die quadam cum dicta missa ipsa, populo omni egresso, sola in ecclesia moram faceret, et oraret, infAntem quasi triennem circa altare deambulantem conspexit, putans a matre illum ibidem neglectum. Erat enim tam speciosissimus, et tantae gratiae vultus eius, ut in illius aspectu delectata ad se vocaret et manibus demulceret, sic dicens: Dic mihi bone puerule, ubi est mater tua? Qui dum nihil ei responderet, aestimans illa utpote infantem eum nondum posse fari, subiuxit: Nosti dicere Pater noster tuum? Ad quod dum non responderet ut prius, adiecit: Dic post me, Ave Maria gratia plena, Dominus tecum. Et dixit post eam infantulus eadem verba tam hilariter et tam distincte, ut illa miraretur. Similiter factum est de clausula secunda, scilicet, Benedicta tu in mulieribus. Cum vero ei praediceret: Et benedictus fructus in ventris tui, totius humilitatis magister sua inspiratione sciens scriptum: Non te laudet os tuum, sed alienum, eandem clausulam dicere noluit, sed mox illa intuente per ostensam formam coelos penetravit. Tunc primum virgo venerabilis se exauditam intelligens, gratias egit Christo, qui tam celeriter implevit desiderium suum ex semetipso. Ipse revera Dominus Jesus est fructus ille benedictus, de quo Isaias cecinit: Ex erit fructus terrae sublimis. Fructus terrae, filius Mariae. Benedixisti, inquit Psalmista, Domine terram tuam. Non potuit gingnere terra benedicta nisi fructum benedictum. NOVICIUS: Dignum mihi nota videtur, quod Dominus orationem ore proprio editam recitare renuit, et in verba quibus matrem beatificare videbatur mox erupit. MONACHUS: Exemplum nobis dedit, ut et ita faciamus. Sermonem iam in longum protraximus tam in praesenti distinctione quam in praecedentibus de apparitionibus infantiae Salvatoris; vis nunc aliquas audire ex illis visionibus quibus se ostendere dignatur suis amicis in aetate perfecta? NOVICIUS: Volo et desidero, et maxime tamen de illius passione. MONACHUS: Bene moveris. Passio enim Domi-[II.89]nica proxima est sollemnitas post Purificationem. Ipsa est festum propitiationis. Per ipsam tartarus est destructus, paradisus apertus, captivitas captivita, mors evacuata. Passio Domino omnium tribulationum humanarum est antidotum. Contritionem excitat, lacrimas producit, tentationes compescit.

 

 

Capitulum IX.

De praedicta Richmude quae Dominum vidit in domo pontificis inter persecutores.

 

Praedicta Richmudis tempore quodam, ut puto Dominicae Passionis, cum de ipsa mediando valde contereretur, mente excedens, mox per spiritum in domum quandam amplam et hyemalem rapta est, in qua Salvatorem stantem vidit nudipedem et quasi captivum, et circa illum multitudinem Judaeorum. Stabat enim demisso vultu, sola tunica indutus, atque discinctus, manibus etiam demissis. Tunica eius flavum videbatur habere colorem. Et sicut ipsa mihi retulit, in diversis angulis domus deni ac duodeni ad instar cyconiarum congregati susurrabant, de morte illius tractantes. Erat enim domus summi pontificis, in qua acta sunt secundum historiam, quae huic ancillae Dei ostensa sunt spiritualiter. Quantum huiusmodi visiones mentes religiosas compugnant, visio subsequens ostendit, quae corporalis est.

 

 

Capitulum X.

De virgine cui Christus frequenter vigilanti apparet in cruce.

 

Nuper virgo quaedam religiosa, licet adhuc in habitu saeculari posita, Subpriori nostro Gerlaco cum multis lacrimis retulit, quod Salvatorem in cruce pendentem cruentis vulneribus videre soleat. Nec minus, ait, illum video, si compassione et dolore urgente oculos clausero. Ecce hic habes evidens argumentum, quod visio illa, de qua dictum est superius capitulo quinto, fuerit corporalis. Femina vero iam dicta ex eisdem visionibus tantum profecit, ut de Domini passione neque cogitare neque loqui possit sine lacrimis et contritione. Quod autem de eadem beatissima passione quasi de fonte [II.90] torrentes lacrimarum deriventur, sermo sequens declarat. Lacrima quia cito siccatur, torrenti comparatur.

 

 

Capitulum XI.

De Daniele monacho cui Christus apparens in cruce, contulit gratiam lacrimarum.

 

In Claustro sacerdos quidam ante annos paucos defunctus est, homo simplex ex illitteratus, Daniel nomine, vitae satis durae. Orationibus et veniis infatigabiliter operam dabat; omnes pictancias sibi appositas recusabat. Hic cum vice quadam piscem sibi ab Abbate missum refutasset, sequenti nocze in choro diabolum prope se vidit assistere, et piscem quem ipse despexerat manducare. Pro qua inobedientia corporaliter quidem satisfecit, sed non lene ab obstinatione recessit. Positus vero in agone, sensibusque iam universis praemortuus, sola in oratione labia movebat, et vox penitus non audiebatur, et sic ultimum in psallendo spiritum reddidit. Iste Daniel multas revelationes habuit, multa vidit, sed valde pauca innotuit. Confessus est tamen tribus vicibus sibi Dominum apparuisse. Prima vice in cruce ante gradum presbyterii; secunda in candidis vestibus ante maius altare; tertia in ignea forma desuper altare. Cui cum Salvator diceret, puto quod in prima fuerit apparitione: Daniel pete a me quod vis et fiet tibi; ille, sicut mihi retulit quidam seniorum domus illius, respondit: Domine sufficit mihi gratia tua, nil aliud a te peto, nisi tantum ut lacrimas habere possim, quo-[II.91]tiens passionis tuae fuero recordatus. Et Dominus: Habeas tibi hanc gratiam. Ab illa enim hora sicut audivi, quando de passione Christi cogotare aut loqui coepit, mox lacrimae eruperunt. Nec mirum. Christus Jesus ipse est silex ille limpidissimus, qui aquas indeficientes filiis Israel ministravit in deserto. Bibebant omnes de spiritali consequente eos petra; petra autem erat Christus. NOVICIUS: Quomodo est intelligendum hoc quod in Psalmo legitur: Percussit petram, et fluxerunt aquae; abierunt in sicco flumina? MONACHUS: Nota est de hoc historia, allegoria satis usitata; idcirco aliquid tibi dicere volo quod praesenti visioni congruat, et mentem tuam moraliter aedificet.

 

 

Capitulum XII.

Quomodo intelligendum sit: Percussit petram, et cetera.

 

Percussit petram, et cetera. Secundum intellectum tropologicum, id est moralem, Moyses homo est claustralis, quem Regis filia, id est gratia divina, misericorditer tulit de flumine vitae saecularis. Interpretatur enim Moyses, sumptus ex aqua. Patra, cordis est duritia; virga, crux Dominica; percussio, passionis Christi recordatio. Petrae scissio, cordis est compunctio. Bis Moyses ut legitur percussit silicem, et tunc primum profudit aquam. Primus ictus pertinet ad passionis Christi memoriam, secundus ad passi compassionem. Judaeus silicem semel percutit, quia Christum passum quandoque cogitat, sed non compatitur, et ideo cor eius scindi non potest ad lacrimas, quibus abluat sua peccata. Tu vero si cogitationi compassionem addideris, petram bis percutis, et vix esse poterit quin cor tuum scindatur ad compunctionem, et flumina lacrimarum inde erumpentium per oculos exeant, atque per maxillas decurrant, et quasi in sicco flumina, etiam impetu suo terram infundant. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Quod Christi passio medicina sit contra tentaiones, dicam tibi per exempla. [II.92]

 

 

Capitulum XIII.

De Petro monacho de Claustro.

 

Fuerat in praedicto Claustro quod alio nomine Hemmenrode dicitur, iuvenis quidam bonae indolis et laudabilis admodum conversationis, Petrus nomine, de Confluentia oriundus, cui creberrimas Dominus Deus fecit consolationes. Quaedam ex his quae de illo dicturus sum, superius tibi recitavi; quae idcirco replicare dignum duxi, quia postea eadem plenius et verius a quodam eius confratre familiarissimo cognovi. Nam audivit aliquotiens voces psallentium in sublimi. – Quadam etiam vice cum ministraturus domino Karolo Abbati quondam Vilariensi, confessionem dixisset, et absolutionem de more devotius acciperet, audivit vocem de coelo dicentem sibi: Dimissa sunt omnia peccata tua. Alio etiam tempore cum sacristae missam celebraturo ipse astaret, et lampas extincta fuisset, lumen aliunde affere volens, sed angustia temporis praeoccupatus non valens, flatu lampadem reaccendit. – Sane huic iuveni studium erat, semel in die adminus revolvere et recitare sibi sanctissima et dulcissima passionis Christi improperia, gratiarum spiritualium efficacissima incitamenta. In quo studio tantam per dimidum circiter annum difficultatem passus est, ut quasi non sibi valere huiusmodi meditationes arbitrari debuisset. Tandem cum perstisset pulsans, et illatas sibi iniurias et difficultates indefessus effregisset, secreta illa Christi violenter intravit, ac deinceps sine difficultate, et quasi ad manum paratis quotidie epulis, meditationibus illis suavissimis cum magna iocunditate usus est. In canone quoque non magnopere curabat orare, sed de passione Christi meditabatur. – Habebat item in desiderio et tam humiliter quam vehementer optabat revelari sibi divinitus aliqua imagine vultum Salvatoris, ut cum meditare debuisset, ad eundem vultum, quasi conspectum et bene cognitum, facilius intuitum mentis imaginarie dirigere posset. Et Dominus qui hoc ei inspiravit desiderium, non fraudavit eum a desiderio suo. Laborabat ergo mirabili ac multiplici luxuriantis carnis molestia, diabolo interitum, sed Domino profectum ei de tentationibus ordinate. Unde cum quodam [II.93] tempore in angulo chori conversorum diutius et devotius orationi incubuisset, divinum implorans auxilium, ne sineretur labi in peccatum, post horam surrexit, et recessit. Siquidem in memoriam ei venit, quod aliud quid agere habebat ex praecepto. Ascendens igitur per stella, transitum habuit per ante altare infirmorum et conversorum. Ubi cum pervenisset, veniam celeriter accepturus coram altari, et abcessurus, sub lampade se humiliavit; et ecce ibi Dominus Jesus stans ante eum, vel potius quasi pendens in cruce. Qui piisima brachia sua abstrahens a cruce, servum suum amplexatus est, et tanquam praecordialem sibi, in signum mutuae familiaritis, eum ad pectus suum attrahendo strinxit, tentationesque illius validissimas stringendo compescuit. Sane cum terrae procumberet, optime sui compos erat; sed felici illa visione ita sensu suo abstractus et ita dulciter affectus est, ut non plene scire potuerit, utrum corporeis oculis, an solo spiritu revelationem illam recepisset. Attamen cum multas tam ante quam postea consolationes acceperit, hoc tamen fatetur, quod ista supergressa est universas. Tantam siquidem acceperat gratiam lacrimarum a Domino, ut infra matutinas vix aliqua hora oculi eius siccarentur. Huius rei testis sum ego, qui iuxta illum ad psalmodiam staba, aliquanto tempore. Ita enim feverbat in Christi passione, ut spe martyrii Theodericum Episcopum Livoniae sequeretur, sine Abbatis sui permissione. Acceperat ille auctoritatem a domino Papa Innocentio, secum ducere omnes qui ire vellent ad propagandam vineam Domini Sabaoth in populo barbaro. Adhuc vir Dei vivit, et ex praecepto Abbatis sui parochiam in Livonia regit, ubi praedicat et baptizat, multosque tam verbo quam exemplo aedificat et in fide confirmat.

 

 

Capitulum XIV.

Item de monacho eiusdem coenobii tentato, in cuius aspectu crucifixi vulnera peruncta sunt.

 

In supradicto Claustro alius quidam frater magnam lon-[II.94]gamque tentationem habuerat, dicentibus sibi cogitationibus suis ut heremita fieret. Adeo hac tentatione devictus fuit, ut aliqua etiam loca perlustraverit, explorans aptum sibi habitaculum. Tandem conversus ad beatam Virginem, ei se totum commisit, ipsam sibi ipse pro se fideiussorem constituens, quod quicquid ipsa suggessisset, hoc ille sine percunctatione aggrederetur. Cumque ad beatam Virginem sub hac conditione saepius recurreret, quadam vice orante eo coram altari, vox insonuit dicens: Fideiussorem me constituisti, ego me absolvere volo. Ille vero erigens se, vidit virum venerandi habitus ante altare assistere, crucem in manu tenere, crucifixi sancta quinque vulnera digito superinducere, et sic evidenter dicere: Sic omnis qui ordinem istum quem professus es servaverit, Dominum nostrum perungit, sicut me vides facere. Et sic ille a tentatione sua liberatus est.

 

 

Capitulum XV.

De Christina monacha cui crucifixus apparuit et senex perungens vulnera eius.

 

Beatae memoriae Christinae de Volmuntsteine, cuius supra memini, etiam crucifixus apparuit, et homo senex iuxta eum, qui ex pixide quam in manu habebat, perungebat vulnera illius. Genus tamen visionis discernere non valeo.

 

 

Capitulum XVI.

De sanctimoniali tentata quam Christus complexus est.

 

Alteri cuidam sanctimoniali ordinis nostri, quam nominare nolo, tempore quodam cum esset gravissime tentata, Dominus Jesus Christus totius Ecclesiae sponsus, visibiliter apparens, amplexatus est eam, et omnem illius turbationem in magnam convertit tranquillitatem. Ecce in omnibus his exemplis habes quod visio Dominicae passionis, nec non et meditatio atque compassio maximum contra tentationes sit antidotum. Sunt et in illa multiplices consolationes, sicut subiecta declarabunt testimonia. [II.95]

 

 

Capitulum XVII.

De duobus conversis Claustri qui viderunt Christum in aere pendentem in cruce.

 

Duo conversi de Hemmenrode in quadam grangia eiusdem domus quodam tempore manebant. Stabant autem simul vice quadam, et hora contemplorii Deo suae servitutis pensum persolvebant. Dicto completorio, respicens unus ad coelum vidit in sublimi crucem splendidam, et in ea Dominum crucifixum. Erat autem crux illa adeo splendida, ut ab ipso splendore sese invicem clarissime contuerentur. Nam alias tenebrae erant super faciem terrae. Erat enim hyemis temous. Et quia loqui non licebat, signum fecit alteri, quasi interrogans si aliquid videret. At ille nihil se videre signavit. Tunc ipse signum illi fecit, ut genua flecteret et oraret. Quod cum fecissent ambo simul, erectus post pusillum tantae visionis factus est socius et testis. Ambo adhuc ut puto vivunt, nec licet prodere nomina illorum. NOVICIUS: Quae tibi videtur causa fuisse tantae visionis conversorum eorundem, meritum an culpa? MONACHUS: Si propter eos visio eadem facta est, alterum videtur causa fuisse, bona videlicet vita vel culpa aliqua, sive utrumque. Hoc verum esse, vel posse esse verum, visio subsequens declarabit.

 

 

Capitulum XVIII.

Item de converso de Lucka qui vidit Christum cum quindecim religiosis in aere crucifixum.

 

In Lucka domo ordinis nostri, cuius in superiori distinctione memini capitulo vicesimo quarto, conversus quidam est, sicut ab Adam eiusdem domus monacho didici, vir bonus et disciplinatus, Rudolphus nomine, cui divinitus multa revelantur. Hic cum nocte quadam dictis matutinatis ante lucem sub divo staret, et orationes aliquas diceret, Christum in aere cruci affixum pendere vidit, et circa eum quindecim homines singulos in singulis crucibus. Ex quibus decem erant monachi, et quinque conversi, omnes ei bene noti, utpote congragatio-[II.96]nis suae professi. Ita aer fuerat illuminatus ex Christi praesentia, ut singulos plene discerneret. Cumque stupefactus staret ob tam mirabilem visionem, Dominus de cruce clamavit: Nosti Rudolphe, qui sint hi quos circa me vides crucifixos? Respondente converso: Novi Domine, qui sint, sed quid sit quod video, prorsus non intelligo; subiunxit Dominus: Hi soli ex omni congregatione mecum crucifixi sunt, meae passioni vitam suam conformantes. NOVICIUS: In quo se illi conformaverunt? MONACHUS: Utique in obedientia, in patientia, in humilitate, in abrenunciatione totius proprietatis, propraeque voluntatis. Haec et his similia monachos martyres faciunt, in quorum persona per Psalmistam dicitur: Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. Ecce crux, de qua in Evangelio dicit ipse crucifixus: Qui non tollit crucem suam quotidie, et sequitur me, non est me dignus. Non dicit, semel sicut Petrus, sed quotidie sicut Anthonius. Sicut didici nuper a praedicto monacho, omnes illi quindecim adhuc vivunt, excepto uno, qui iam obdormivit in Domino. NOVICIUS: Nemo claustralium visionem hanc ignorare deberet. MONACHUS: Verum dicis; quia multi putant se esse monachos et non sunt, ore et non vita dicentes cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quam mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. NOVICIUS: Dic quaeso, quomodo nobis sit intelligendum quod idem Apostolus dicit: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis? MONACHUS: Secundum praecedentia videtur sic intelligendum.

 

 

Capitulum XIX.

De crucifixione religiosorum.

 

Apostolus enumeratis operibus carnis, cum exposuisset fructum spiritus, subiunxit: Qui autem sunt Christi, et cetera. [II.97] Duplex est religiosorum crucifixio, hominis interioris per alienam compassionem, et hominis exterioris per propriam carnis mortificationem. Crux dicitur a cruciatu. Crux monachorum rigor ordinis est, tum propter vigilias et orationes, tum propter ieiunia et castigationes, tum propter silentium et opera manuum, tum propter carnis continentiam et vestimentorum stratique duritiam. Qui autem sunt Christi, qui cum Apostolo dicere possunt: Christo confixi sumus cruci; carnem suam crucifixerunt, id est cruci affixerunt, cum vitiis operum, et concupiscentiis desideriorum pugnantes. Nec ponuntur illi duo genitivi plurales instrumentaliter, sed passive, eo quod per virtutes in carnis maceratione mortificentur. Tres clavi quibus corpus monachi cruci debet esse affixum, tres sunt virtutes, per quas teste Hieronimo martyres efficiuntur, scilicet obedientia, patientia, humilitas. Manum monachi dexteram configat obedientia sine murmuratione; sinistram patientia sine simulatione. Clavum obedientiae impellat amor supernae libertatis, clavum patientiae timor poenae gehennalis. Pedes illius vera humilitas configat, ut non solum praelatis, sed et fratribus se propter Christum subiiciat, ut dicere possit cum Psalmista: Humiliatus sum usquequaque Domine. Et in alio loco: Imposuisti homines super capita nostra. Duo pedes, duplex est superbia, mentis scilicet et corporis. Et licet superbia caput sit omnium vitiorum, non tamen incongrue per pedes qui infimae sunt partes corporis, quandoque designatur. Quod enim valde odimus et despicimus, hoc pedibus conculcamus. Unde Josue filiis Israel, ut colla Regum calcarent praecepit. NOVICIUS: Satis mihi placet quod dicis; nunc residuas Dominicae passionis visiones explana. MONACHUS: Quod Dominus suam passionem nunc ad consolationem, nunc ad correptionem iustis ostendat, praesto est exemplum. [II.98]

 

 

Capitulum XX.

De Conrado converso qui in extasi factus, Christum vidit in cruce.

 

Conversus quidam apud nos ante annos aliquot defunctus est, vir bonus ac timoratus, nomine Conradus. Ipse est qui vidit in dorso fratris Wilhelmi serpentem cum in choro dormiret, sicut dictum est in distinctione quarta capitulo tricesimo secundo. Hic tempore quodam cum in domo nostra Dollindorp, cui praeerat, solus esset, et magnum cordis sui defectum sentiret, ait intra se: Och miser, debes sic mori sine homine. Vix verba finierat, et in extasim ruens, ecce Salvatorem coram se in cruce pendentem vidit. Qui ait: Conrade, vides quanta propter te sustinerim? Moxque post verba consolationis adiunxit: Omnia enim opera tua bene placent mihi, uno tantum excepto. Quibus dictis, conversus ex visione tam salutifera confortatus, ad se rediit, et cum oculos aperiret, ut eum quem spiritu viderat cerneret, visio disparuit. Requisitus a fratre Richardo converso religioso, cum ei recitasset visionem, si Dominum adinterrogasset de eodem opere, respondit: Non, iam dictam praetendens necessitatem. NOVICIUS: Quid est quod Salvator in viro sancto opus reprehendit, quod tamen ei innotescere noluit? MONACHUS: Puto quia illum de omnibus suis operibus voluerit esse sollicitum, ut dum unum nesciret, de singulis timeret. Idem ante mortem suam confessus est Abbati nostro quod voces angelorum nocte quadam audierit in coelo. Obiit autem in ipsa dulcissima festivitate assumptionis Dominae nostrae, ipsius ut spero precibus cui devote servierat, die tali de terris assumptus in coelum. Non solum sonsolatio est in Christi passione, imo etiam in sacris imaginibus quae eandem beatam passionem repraesentant. Nam honorantes illas Christus honorat et renumerat; punit indevotos et negligentes. [II.99]

 

 

Capitulum XXI.

De milite cui crux inclinavit, quia inimico suo pepercerat ob illius amorem.

 

Temporibus nostris in provincia nostra, sicut audivi, miles quidam alterius cuiusdam militis patrem occiderat. Casu accidit ut occisi filius occisorem capteret. Quem cum in ultionem patris extracto gladio trucidare vellet, ille pedibus eius prostratus ait: Rogo vos domine per homorem sanctissimae crucis in qua Deus pendens misertus est mundo, ut mei misereamini. Quibus verbis ille compunctus, cum staret et quid facere vellet deliberaret, invalescente misericordia hominem levavit et ait: Ecce propter honorem sanctae crucis, ut mihi qui in ea passus est, peccata mea indulgeat, non solum tibi culpam remitto, sed et amicus ero. Deditque ei popusculum pacis. Non multo post idem miles cruce signatus mare transiens, cum ecclesiam Dominici sepulchri aliis peregrinis viris honestis de sua provincia commixtus intraret, et ante altare proximum transiret, imago Dominici coprporis illi profunde satis inclinavit de cruce. Hoc cum aliqui ex eis considerassent, nec tamen scirent cui tantum honorem exhibuisset, ex consilio singillatim reversi sunt, nec tamen alicui eorum inclinatum est nisi cui prius. Tunc causam sciscitantes, cum ille diceret se indignum esse tanto honore, quae supra dicta sunt memoriae occurrerunt. Quae cum fratribus retulisset, mirati sunt de tanta Dei humilitate, scientes imgagines eius inclinationem factam fuisse pro gratiarum actione.

 

 

Capitulum XXII.

De sanctimoniali cui crucifixus tenebras temperavit.

 

Soror quaedam ordinis nostri capellam oratorii ingressa, cum ante altare coram crucifixo psalmos legeret, et iam tarde esset, custos illam ibi esse nesciens, ostium forinsecus clausit et recessit. Quod cum illa intrinsecus audiret, nec tamen pulsae praesumeret, ibidem pernoctavit. Et sicut ab eius ore audivi, radius quidam ad instar stellae de brachio exiens [II.100] crucifixi, tantum ei luminis praestitit, ut in tenebris illius beneficio psalmos suos legeret. Est super idem altare imago beatae Virginis lignea, filium tenens in sinu. Cumque eadem sanctimonialis tempore quodam coram illa psalterium lectitaret, puerulus inopinate advenit, et quasi scire vellet quid illa legeret, in librum respexit et rediit. Est autem eadem venerabilis femina laica et vidua, multumque circa ordinem fervens ac devota, plurimas habens a Deo consolationes.

 

 

Capitulum XXIII.

De novicio cuius fronti crux impressa est, cum inclinaret ad Gloria Patri.

 

Novicius quidam in Hemmenrode cum vice quadam in choro ad versiculum sanctae Trinitatis devote inclinaret, crucem fronti suae imprimi sensit, et puto quod eadem hora cogitaverit de passione. Vocatur autem Hartmannus, et adhuc vidit. NOVICIUS: Puto quod sculptores et pictores sacrarum imaginum aliquod speciale praemium ex hoc percipiant. MONACHUS: De hoc dubitare non debes, si tamen magis sit devotio, quam avaritia mercedis in causa.

 

 

Capitulum XXIV.

De monacho pictore qui in Parascheve mortuus est.

 

Monachus quidam nigri ordinis de Episcopatu Maguntinensi, ante annos paucos defunctus est. Erat autem pictor bonus, et ordini nostro tam devotus, ut gratis, expensis tantum receptis, in diversis dominibus ad diversa altaria miri decoris crucifixos depingeret. Nam nostros crucifixos ipse pene omnes fecit, nullas a nobis requirens expensas. Volens suo effigiatori ostendere summus ille crucifixus, ad cuius imaginem omnes facti sumus, quantum sibi labor ille sanctissimus placeret, in Parascheve, die scilicet in qua eius passio specialiter repraesentatur, illum non sine multorum admiratione de hoc mundo assumere dignatus est. Quasi diceret Dominus: Quia circa meam passionem mente et corpore devote semper laborasti, de illa cogitando, illamque per picturas aliis exhibendo, ecce in die meae passionis te de labore ad requiem [II.101] assumo, in qua non iam mentaliter vel per picturas figuraliter, sed praesentialiter, id est facie ad faciem me contempleris. Haec dicta sint de eo quod Dominus eos qui imagines suae passionis honorant, rehonoret et remuneret. Nunc tibi ostendam quod negligentes illarumque contemptores puniat et confundat.

 

 

Capitulum XXV.

De crucifixo ecclesia sancti Georgii in Colonia, qui campanarium trusit.

 

Coloniae in ecclesia sancti Georgi Martyris crux metallina est effigiem habens Salvatores, per quam multa miracula facta sunt ac sanitates. Unde multa luminaria matronae civitatis coram illa accendere consueverunt. Maxima tamen causa illarum virtutum fuisse creditur, portio Dominici ligni quae inclusa habebatur, quae nunc extracta gemmis et auro circumdate est. Campanarius vero eiusdem ecclesiae, cum nullam ei reverentiam exhiberet, sed vadens cubitum frequenter luminaria inde subtrahens in usus suos converteret, nocte quadam cum se in lectulum suum reclinasset et adhuc vigilaret, crux eadem ad eum venit, et cum voce increpationis tam valide tutudit, ut infirmatus multis diebus sanguinem vomeret. Huius miraculi ego bene recordor, et erat celeberrimum in tota civitate, ita ut ab illo tempore in maiori veneratione habita sit eadem crux.

 

 

Capitulum XXVI.

De vindicta in milites qui hostes suos in ecclesia occiderunt.

 

In Cometia de Monte ante non multos annos inter duas cognationes militium tam graves inimicitiae ortae sunt, ut se invicem caperent et occiderent. Die quadam cum plures unius partis convenissent in ecclesia villae quae Westupe dicitur, adversae patrit per vetulam proditi sunt. Dederat enim eis signum dicens: Quod ex eis intraverint, totiens nolam traham. Quod cum fecisset, ecclesiam cum multitudine in-[II.102]gressi, armati super inermes irruerunt. Quo viso illi arreptis sacris imaginibus, gladiis opposuerunt, sperantes sibi illarum beneficio parci debere. Percussores vero nullum loco exhibentes honorem, nullam sacris imaginibus reverentiam, ita hostium cruorem sitiebant, ut imagines oppositas mutilarent, ipsique crucifixo brachia praescinderent, et circiter octo milites in ecclesia trucidarent. Quod sacrilegium dure satis vindicatum est. Nam infra breve tempus ab occisorum consanguineis occidentium numerosa multitudo sic gladio deleta est, ut vix duo superessent. Vetula vero quae illos prodiderat, tempore messis nimio calore aeris suffocata est. Et quid dicam de malis Christianis, cum apud Damatiam Sarraceni Christum ignorantes, ob iniurami imaginis eius graviter sint puniti?

 

 

Capitulum XXVII.

De vindicta Dei in Damiatanos qui fune crucifixum traxerunt.

 

Cum in obsidione Damiatae maxima pars exercitus Domini Sarracenis occurrisset, nescio quo Dei iudicio infideles fidelibus superiores effecti, eos in fugam verterunt, multos ex eis occidentes, et plurimos captivos abducentes. Quod ut cognoverunt in civitate obsessi, in tantam laetitiam resoluti sunt, ut in confusionem fidei nostrae laquemu collo crucifixi iniicerent, sicque sacram illam imaginem aliis additis iniuriis per omnes plateas civitatis traherent, cum multa vociferatione et plausu manuum, victoriam deo suo ascribentes. Christus vero qui mortuus et quasi nullius valoris videbatur, in tam execrabili culpa, post breve tempus valde terribiliter reviviscere coepit, in vindicta. Nam Damiatanos, ut poena concordaret illatae iniuriae, ulceribus percussit in gutture, sic ut etiam cibaria non possent glutire. Paulo post civitatem ipsam inexpugnabilem eis abstulit sua virtute, ita ut nec unus in eius vastatione caderet Christianus. Alia adhuc plura miracula de sacris imaginibus tibi dicere possem, sed usque ad decimam distinctionem illa reservo. Hoc etiam scias quod [II.103] usque hodie Christus in suis membris crucifigitur, nunc a Judaeis, nunc a Sarracenis, nunc a falsis Christianis. Unde per Malachiam conqueritur dicens: Si homo configit Deum, quia vos me configitis. Item: Et vos me configitis gens tota. Christianos nostris temporibus a Judaeis esse crucifixos audivi; a Christianis aliquem ad litteram esse crucifixum nondum audivi; quosdam a Sarracenis nuper fuisse crucifixos intellexi.

 

 

Capitulum XXVIII.

Item de concivibus quos crucifixerunt, cum confugere vellent ad Christianos.

 

Supradicta Damiata cum per obsidionem multum esset artata, quidam ex paganis occulte exeuntes de civitate, tum ut Christiani fierent, tum ut mortem evaderent, ad nostros confugere coeperunt. Quos Sarraceni insequentes et comprehendentes reduxerunt, singulsquei crucibus singulos appendentes, ad confusionem Christianorum supra muros omnes suspenderunt. NOVICIUS: Quid sentiendum est de istis? MONACHUS: Si fidem sitiebant, et in fide timore poenarum non nutabant, haud dubium quin martyres sint. Non solum ad infidelibus Christus martyrizatur, sed etiam a malis Christianis per pauperum iniurias quotidie configitur et flagellatur.

 

 

Capitulum XXIX.

De Christo qui in paupere conquetus est converso se fuisse percussum.

 

Non est diu quod quidam pauper nescio qua impellente necessitate loqui volens Henrico Duci Lovaniae, qui adhuc superest, praesentiam illius adire tentavit. Cui cum unus camerariorum indignatus, scapulis eum impelleret et passim baculo caederet sine misericordia, conversus quidam ordinis nostri hoc vidit et ingemuit, compassus illi etiam usque ad lacrimas. Subsequenti nocte Salvator ei in somnis apparens super altare in gloria magna, ait: Gratias tibi quod heri tantum mihi compassus es, quando camerarius Ducis tam [II.104] immisericorditer sine causa fustigavit me. Ad quam vocem conversus evigilans, intellexit quod Christus adhuc in suis membris pateretur. NOVICIUS: Dic quaeso, estne adhuc aliqua alia forma despecta, in qua Christus mortalibus dignetur apperere? MONACHUS: Etiam. Tanta es humilitas in Christo, ut aliquando sub figuris infirmorum, aliquando quod amplius est, species leprosorum assumens, nobis appareat. Si primum verum non esset, nequaquam diceret in Evangelio: Infirmus fui, et visitastis me. De secundo dicit Isaias: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit: et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo, et cetera. Licet in Dialogi sancti Gregorii et in aliis plura de his occurant exempla, non tamen, quia ita promissum est, tibi dicere licet nisi nova, id est nostris temporibus gesta.

 

 

Capitulum XXX.

De Henrico contracto monacho Claravallis, qui in somnis vidit Christum in pectore suo obdormire, cum infirmus moreretur.

 

Henricus contractus Claraevallis monachus, cuius memini in distinctione prima capitulo sexto decimo, qui ante paucos annos defunctus est, in eadem domo quandoque infirmarius fuit. Hic cum tempore quodam haberet magnum infirmum iam morti proximum, et nocte surgens ad signum matutinarum, cum eundem infirmum considerasset, sperans illum posse durare, chorum ex hoc securior intravit. In quo dum sedendo modicum quid dormitasset, ecce Salvator in figura infirmi affuit, et super pectus illius se reclinans requievit. Henricus vero de hoc territus, cum surgere vellet, Dominus eum compescuit, dicens: Bone sine me quiescere. Ad quod verbum expergefactus, mox recordatus est infirmi sui, et surgens atque in infirmitorium festinans, illum agonizantem reperit. Quem cum ad terram deponere vellet, super pectus eius in modum visionis exspiravit. Quod autem Dominus species quandoque leprosprum assumat, sequentia declarant exempla. [II.105]

 

 

Capitulum XXXI.

De Theobaldo Comite qui in figura leprosi, Christi pedes lavit.

 

Nobilissimus princeps Theobaldus Comes Campaniae, de cuius operibus misericordiae in Vita sancti Bernhardi Abbatis Claraevallis mira leguntur, tantae humilitatis erat, ut etiam praesentialiter tuguria leprosorum visitaret. Adhuc vivunt suum castrum leprosum quendam manentem, ante cuius domunculam quotiens eum contigit transire, de equo descendit, et ad illum intrans, postquam pedes eius lavit, eleemosynam dedit, et abiit. Post breve tempus idem leprosus Comite ignorante defunctus est et sepultus. Die quadam Comes iterum via illa transiens, mox ut ante tugurium sibi notum venit, descendit dicens: Oportet me visitare patrem meum. Intransque non leprosum, sed in leprosi forma et habitu contemplatus est Dominum. Cui cum consueta opere misericordiae impendisset, et tanto devotius, quanto inspirabatur a visitatio fortius, hilaris exivit. Cumque suis dixisset, gaudeo me vidisse leprosum meum; responderunt ei quidam: Domine sciatis pro certo eum dudum esse defunctum, et in tali loco sepultum. Quod ubi comperit princeps piissimus, exultavit in spiritu, eo quod videre eique ministrare meruerit praesentialiter, quem multo tempore in suis membris veneratus est. Ut autem Dominus Jesus tantam humilitatem tanti principis etiam in praesenti remunareraret, et ut verba sua vera ostenderet quae dixerat: Quicquid uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, se illi exhibere dignatus est. Audi aliam visionem, ista adhuc excellentiorem.

 

 

Capitulum XXXII.

De Episcopu qui leprosi nares lingens, gemmam decidentem suscepit.

 

Eo tempore quo haeresis Albiensium pullulare coepit, contigisse dicitur quod narro. Erat in regno Francorum Epi-[II.106]scopus quidam, aetate iuvenis sed magnae religionis. Nominis eius sive Dioecesis eius non memini. Hic tantae fuit pietatis, misericordiae ac humilitatis, ut equitans in via neminem leprosorum sibi occurentium sine eleemosyna praeteriret. Saepe etiam de equo descendit, et petentes praeveniens, nummis manibus illorum tanquam Christi gazophilacio immissis, atque deosculatis, iterum ascendit et processit. Die quadam dum per stratam publicam incederet, leprosus quidam secus viam stans in agro, voce raucissima ut sui misereretur clamavit. Erat enim aspectus eius tam horridus, et quasi a lepra tam corrosus, ut oculus humanus non sine cruciatu illum inspicere posset. Quem ut sanctus Episcopus vidit, misericordia motus, mox de equo ruit, et ad illum currens obtulit ei eleemosynam. Ad quem leprosus: Non sunt mihi necessarii nummi tui. Cui cum Episcopus responderet: Quid ergo vis ut faciem tibit? ille subiunxit: Ut putredinem huius infirmitatis meae abstergas, digito ostendens carunculam de naribus pendentem, magni horroris atque foetoris. Quam cum vir beatus Christi amore succsensus, manu tergeret, clamavit ille dicens: Cessa, cessa, asperitatem dignitorum tuorum tolerare non valeo. Cumque adhiberet partem camisiae suae quae de panno fuerat satis subtili, simili clamore prohibitus est. Tunc Episcopus: Si pati non potes manum, si non pannu delicatum, unde vis ut abstergatur? Respondit leprosus: Nihil aliud patiar praeter linctionem linguae tuae. Mox ad illud verbum lucta non modica oriri coepit in corde Pontificis inter gratiam et naturam; illa ut fieret volente, ista contradicente. Sed gratia Dei cooperante et naturae vim faciente, linguam apposuit, et promuscidem elefantinam linxit. Mira res. Mox de naribus eius qui leprosus videbatur, gemma pretiosissima lapsa est in os Episcopi. Et ut ostentderet se esse Christum, qui ad probandam Episcopi virtutem se finxerat leprosum, in oculis eius gloriose coelos ascendit. Et quia eiusdem gloriae particeps futurus esset Episcopus, ascendens repromisit. Dominus Gevardus Abbas noster rediens de Capitulo generali, haec nobis retuli, asserens tunc recenter fuisse gesta. NOVICIUS: Quid est gratia [II.107] cooperans? MONACHUS: Duplex est gratia Dei, operans, per quam Episcopus tantum bonum voluit; cooperans, per quam illud perfecit. Poterat Antistes iste venerabilis merito dicere, cum sancto Jacob Patriaecha: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. NOVICIUS: Magna sunt quae dicis. MONACHUS: Ut autem non solum in ore duorum, sed et trium testium stet omne verbum, addam tertiam visionem duabus his non imparem, sed forte iudicio tuo propter opus maiorem.

 

 

Capitulum XXXIII.

Item de Episcopo Salzburgensi qui leprosum communicans, vomitum eius sumpsit, cum sacramentum eiecisset.

 

In Salzburgensi Ecclesia iam a multo tempore religiosi exstiterunt Episcopi, ex quibus unus, nescio utrum huius qui nunc est, sive eius qui ante eum fuit, praedecessor esset, infirmorum seu leprosorum lares studiose etiam quandoque per semetipsum visitavit. Die quadam tuguriolum quoddam intrans, et leprosum ut ei visum est hominem in eo lecto decubantem ac gementem reperiens, si aliquid vellet requisivit. Cui cum ille responderet: Corpus Christi desidere; Episcopus festinus abiit et attulit, orique leprosi qui valde horridus videbatur, cum cautela qua potuit immisit. Ille vero ad comprobandam Antistitis fidem, antequam masticasset eucharistiam, nauseam simulavit, et cum foetidissimo vomitu quod sumpserat citius reiecit. Episcopous vero territus, manibus mento eius suppositis, eiectas recepit immunditians, quas statim in os mittens sumpsit ob honorem sacramenti. Postea cum eundem leprosum visitare vellet, et non inveniret, dictum est ei a circummanentibus quod multo tempore in eadem domuncula nullus habitasset leprosus. Et cognovit vir Deo plenus, tum ex testimonio referentium, tum ex gratia ex praedicta sumptione percepta, quia Christus esset, qui multis modis electorum suorum constantiam probare consuevit. Haec dicta sint de Christi persona. Porro de illius resur-[II.108]rectione atque ascensione, nullas intellexi visiones relatu dignas, nisi solam, si tamen visio dici potest.

 

 

Capitulum XXXIV.

De odore aromatico in Pascha.

 

Sacerdos quidam de domo nostra, sicut ipse mihi retulit, cum anno praeterito in sacratissima nocte Paschae staret ad matutinas, finito duodecimo responsorio, et hymno, Te Deum laudamus, incepto, tantam circa se sensit flagrantiam aromatum, et per tantam moram, ut miraretur quid esset vel unde esset. Cui cogitationes suae dicebant: Non est aliunde odor iste aromaticus, nisi ex praesentia sanctarum mulierum, de quibus tota nocte cantatum est, quia venerunt cum aromatibus ut ungerent Jesum.

 

 

Capitulum XXXV.

De passione Christi.

 

NOVICIUS: Cum resurrectione passione dignior sit, quid est quod tantae revelationes habentur de illa, et tam pauca de ista? MONACHUS: Primo hoc ascribendum est humilitati Christi, ne videatur iactanter manifestare ea quae egit gloriose, et supprimere illa quae pertulit ignominiose. Deinde quod nullum est sacramentorum, quod tam efficax sit divini amoris incentivum, quomodo opprobria passionis. Apostolus dicit se nihil scire nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Ergo Christi passio eius fuit lectio. O quantum legere desiderabat Job in libro passionis Christi, quando dicebat: Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum Omnipotens audiat, et librum scribat ipse qui iudicat, ut in humero meo portem et circumdem illum quasi coronam mihi? Liber vitae Christus est, secundum Johannem septem signaculis signatus, in quo, ut ait Paulus, est salus, vita et resur-[II.109]rectio nostra, quem Apostoli cum multa gloria miraculorum, quasi coronam portaverunt per universum mundum. Quem cum primo obtulissent scienti litteras, id est Judaeo, et respuisset illum tanquam signatum, obtulerunt illum nescienti literas, scilicet gentilitati, et cum illum intelligere non posset, exposuerunt ei, sicut Philippus eunucho. Librum hunc Christus ipse scripsit, quia propria voluntate passus est. In pelle siquidem corporis eius scriptae erant litterae monores et nigrae, per lividas plagas flagellorum; litterae rubeae et capitales, per infixiones clavorum; puncta etiam et virgulae, per punctiones spinarum. Bene pellis eadem prius fuerat multiplici percussione pumicata, colaphis et sputis cretata, arundine liniata. NOVICIUS: Gaudeo me cum fructu didicisse quod ignoravi. MONACHUS: Dicam tibi nunc aliquans visiones Spiritus sancti. NOVICIUS: Peto ut prius expedias me de Spiritu sancto, et si sit differentia inter ipsum et spiritum quem Christus in cruce emisit. MONACHUS: Hoc faciam ipso adiuvante, et hoc quanto compendiosus potero.

 

 

Capitulum XXXVI.

De Spiritu sancto.

 

Spiritus sanctus Deus est, tertia in Trinitate persona, a Patre Filioque procedens aeternaliter, ipsis consubstantialis, eiusdem sapientiae atque potentiae. Unde in Psalmo: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum). Quod Spiritus sanctus a Patre procedat, dicit Filius: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri). Item: Qui a Patre procedit). Quod a Filio procedat, testis est Apostolus dicens: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra). Ipse etiam Spiritus sanctus ubi vult spirat). Sanctus, multiplex, unicus, subtilis, modestus, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens), humanus, benignus, [II.110] stabilis, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis. Cuius varia dona cum Apostolus enumerasset, sic conclusit: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Inter hunc, Spiritum sanctum scilicet, et eum quem Christus in manus Patris moriens commendavit, tanta est differentia, quanta inter creaturam et creatorem. Nam spiritus ille anima Christi intelligitur, quae a corpore eius separata est per mortem, quod de Spiritu sancto dicere nefas est. NOVICIUS: Sub quibus speciebus Spiritus sanctus solet praesentiam suam mortalibus manifestare? MONACHUS: Duas tantum species reperio manifestiores, sub quibus in novo testamento visus est. In columba visus est super Christum; in linguis igneis super Apostolos. Nec hoc sine causa. Septem enim naturales virtutes habet columba, quae avis est simplicissima, per quas dona Spiritus sanctus ignit per amorem, illuminat per scientiae operationem. NOVICIUS: Petitioni meae satisfactum fateor per sententias; nunc precor ut si aliqua nosti exempla sub-[II.111]iungas. MONACHUS: Quod nostris temporibus in columba et igne visus sit, verissimis tibi pandam exemplis.

 

 

Capitulum XXXVII.

De Henrico converso, et columba quam vidit super caput Hermanni Prioris.

 

Cum dominus Hermannus Abbas esset in Claustro, et in sollemnitatibus interim dum chorus hymnum, Te Deum laudamus decantaret, circuiret ad fratres commonendos, atque secundum consuetudinem in chorum conversorum diverteret, Henricus conversus cuius memini in distinctione quinta capitulo quinto, vidit columbam candidam de cruce quae erat super altare conversorum, in verticem ipsius descendentem. Ubi multum quiete sedebat, donec circuitis universis de choro exiret. Tunc avolans reversa est super crucem. Hymno vero expleto, cum inciperet lectionem evangelicam, eadem avis sacratissima volavit supra quandam columnam analogio proximam, illic sedens, et auscultans, sacraeque lectioni aurem diligentius adhibens. Qua perlecta, rursum rediit ad crucem. Et testatus est idem conversus saepius in festivitatibus se eandem visionem vidisse. Quotiens, inquit, chorum conversorum intravit, et coram altari profunde ut ei moris est inclinavit, mox columba praedicta crucem deserens, capiti eius insedit. In quo statim tantum creavit strepitum percussione alarum, tantum splendorem nitore pennarum, ut ab omnibus potuisset audiri et ab universis videri, si illis datum fuisset audire vel videre. Puto conversum hunc eundem fuisse, qui vidit super caput novicii cum in monachum benediceretur columbam, sicut dictum est in distinctione prima.

 

 

Capitulum XXXVIII.

De monacho in cuius capite visa est columba cum legeret Evangelium.

 

Cum in eadem domo monachus quidam iuvenis Evangelium legeret in conventu, praedictus Henricus columbam can-[II.112]didissimam super caput eius descendere vidit, illic quiete residentem usque ad finem Evangelii. Fuerat enim idem monachus ibi hospes, et tam bonae vitae ut tanta gratia dignus haberetur. Processu temporis cum factus fuisset sacerdos, cuidam monacho ex fratribus eius sacerdos quidam saecularis dicebat: Ego frequenter video columbam super caput illius monachi, quando missas celebrat. Non tamen puto eum aliquando missae eius interfuisse corpore, sed spiritu. Est enim vir religiosus, multas habens revelationes a Deo. NOVICIUS: Quid sentiendum est de huiusmodi columbis? MONACHUS: De hac quaestione quantum potui expedivi te in distinctione secunda capitulo quinto, loquens de sacerdote fornicario, cui columba sacramentum altaris tulit, et post poenitentiam restituit. Signum est adventus Spiritus sancti columba. Si nihil fuisset divini in praedictis columbis, etiam alii eas vidissent. NOVICIUS: Hoc satis credibile est. MONACHUS: Quod autem Spiritus sanctus etiam in igne praesentiam suam quandoque manifestet, audies in distinctione nona capitulo tricesimo quarto. Quia iam plures visiones tibi retuli de Chrsito, quasdam etiam de Spiritu sancto, unam tibi adhuc dicam de sancta Trinitate.

 

 

Capitulum XXXIX.

De sanctimoniali cui mentaliter ostensum est sacramentum sanctae Trinitatis.

 

Non est diu quod quaedam sanctimonialis ordinis nostri, dum in quadam die Dominica ad primam staret, et chorus psalleret fidem Athanasii, illa de mysterio summae Trinitatis cognitans, mente excessit. In quo excessu tanta ei sunt revelata de illa summa et aeterna Trinitate, ut suo confessori illa, sive modum eiusdem visionis explicare non posset. Ecce sic copiose Dominus visioni nostrae condescendit. Ipse est quem Jacob in somnis vidit innixum scalae. Angeli vero ascendentes sive descendentes, sunt ceteri ut dictum est ordines civium coelestium, descendentes nobis apparendo, et ascendentes se nostris visibus subtrahendo. Ipsi enim sunt [II.113]Christi corpus et membra. NOVICIUS: Qua similitudine? MONACHUS: Similitudinem tibi diam satis manifestam.

 

 

Capitulum XL.

Qua similitudine electi dicantur membra Christi.

 

Caput Chriti Deus est; caput Ecclesiae Christus. Oculi Christi sunt angeli, semper faciem Patris videntes. Aures eius Patriarchae, legem Dei audientes. Nares Christi sunt Prophetae, quae futura erant procul odorantes. Os eius Apostoli, quae ab ipso viderunt et audierunt mundo praedicantes. Barba Christi sunt Martyres, fortitudinem mentis quam barba disignat, in suis tormentis ostendentes. Ubera Christi sunt Confessores, verbo et exemplo infirmos nutrientes. Venter eius Virgines et Continentes, fructui carnis amorem castitatis anteponentes. De his sponsa dicit in Canticis Canticorum dilecto: Venter tuus eburneus, distinctus saphiris. Ebur quod frigidissimum est, designat virginitatem; iacinctus vero qui aerei coloris est, perfectionem vidualem. NOVICIUS: His non inutiliter praemissis, precor ut de singulis ordinibus si quas nosti subiungas visiones. MONACHUS: Hoc libens faciam, et hoc primo de angelis.

 

 

Capitulum XLI.

De Angelis.

 

NOVICIUS: Quot sunt ordines angelorum? MONACHUS: Novem. Angeli, Archangeli, Virtutes, Potestates, Principatus, Dominationes, Throni, Cherubin et Seraphin. Dicuntur autem angeli, id est nuncii, quia divinam voluntatem suggerendo nobis nunciant. Quilibet homo habet angelum sibi a Deo deputatum ad custodiam, ab hora nativitatis usque ad diem mortis. Quorum ministerium quantum sit hominibus necessarium, quibusdam tibi pandam exemplis. [II.114]

 

 

Capitulum XLII.

De virgine quae per angelum liberata est a stimulo carnis.

 

In Francia virginem quandam religiosam et inclusam Sathanas gravissime per stimulum carnis colaphizavit. Illa nesciens virtutem in infirmitate perfici, iugiter cum multis lacrimis Deum rogavit, quatenus eius pietate a tam immunda tentatione mereretur liberari. Cui cum die quadam oranti angelus Domini apparuisset visibiliter, dixissetque, vis ab hac tentatione liberari? Et respondisset illa, volo domine, volo; coelestis nuncius subiunxit: Dic versiculum istum Psalmi: Confige timore tuo carnes meas, a iudiciis enim tuis timui, et liberaberis. Angelo vero recedente vel potius disparente, illa versiculum cecinit, et mox tentatio cessavit. Mira res. Fugato spiritu fornicationis, statim accessit spiritus blasphemiae, a quo tanto fortius, quanto periculosius tentabatur. Coepit enim dubitare de Deo et fide Christiana. Tunc magis quam prius misericordiam divinam invocans, se a tam nefanda tentatione liberari cum lacrimis oravit. Tunc angelus Domini secundo ei apparens, ait: Quomodo habes modo soror? Respondit illa: Nunquam peius domine. Et angelus: Putas te posse vivere sine tentatione? Necesse est ut alteram istarum habeas, elige quam volueris. Ad quod virgo respondit: Domine, si sic necesse est, eligo primam tentationem. Licet enim fuerit immunda, humana tamen erat. Ista vero quam nunc patior, prorsus diabolica est. Cui angelus: Dic versiculum istum: Feci iudicium et iustitiam, non tradas me calumniantibus me, et liberaberis. Quod cum fecisset post angeli discessum, blasphemiae spiritus eam deseruit, et stimulum carnis recepit. NOVICIUS: Quis tibi videtur angelus iste fuisse? MONACHUS: Eius ut puto proprius, qui illam maluit in carne tribulari, quam non mereri. Tentatio enim custos est humilitatis, et materia exercendae virtutis. Virginibus et eis qui non peccaverunt, inanis gloria atque superbia importuniores esse consueverunt. Quam sollicite sancti angeli sibi commissorum opera bona considerent, ut Deo illa repraesentent, subsequens sermo declarabit. [II.115]

 

 

Capitulum XLIII.

De converso qui angelum frequenter vidit et dicendo gratiam perdidit.

 

Conversus quidam de Hemmenrode cuiusdam eiusdem domus grangiae magister erat, vir bonus ac disciplinatus. Juxta hunc cum exiret ad opera manuum sive ad negotia dimus suae, alius quidam simplex conversus angelum Domini ambulantem frequenter vidit. Quod cum retulisset domino Hermanno Abbati suo, referenti respondit: Quia visionem retulisti, nunquam angelum de cetero videbis. Quod ita factum est. NOVICIUS: Non videtur mihi frater iste deliquisse, si sibi divinitus revelata, Abbati proprio manifestavit. MONACHUS: Satis puto quod non absque aliqua cordis iactantia conversus visionem eandem recitaverit. Et quia hoc Abbas consideravit, quod futurum aestimabat praedixit. Erat enim vir prudens et litteratus ante conversionem, sanctorum Apostolorum in Colonia Decanus. NOVICIUS: Cum quilibet homo duos habeat angelos ut dicis sibi deputatos, bonum ad suggerendum bonum, et malum ad suggerendum malum, quid est quod tam facile hominis voluntas angelo malo consentit ad peccatum? Estne bono in consiliis efficacior, et ad vim inferendam valentior?

 

 

Capitulum XLIV.

Quid operatur angelus bonus sive malus circa hominem.

 

MONACHUS: Licet homo habeat angelum bonum ad custodiam, et malum propter exercitium, neuter tamen illorum voluntati humanae vim inferre valet, ut propter illius consilium violenter inclinetur ad bonum, sive ob huius suggestionem trahatur ad malum. Contulit Deus homini liberum arbitrium. NOVICIUS: Quid est liberum arbitrium? MONACHUS: Facultas voluntatis et rationis, qua eligitur bonum assistente gratia, malum vero desistente gratia. Liberum dici-[II.116]tur, propter voluntatem quae libera est et sine necessitate; arbitrium, propter rationem quae ea quae voluntas appetit, arbitratur et discernit. Et licet ratio saepe voluntatem sequatur ad peccati consensum, nunquam tamen approbat malum. Quod vero voluntas tam prona est ad peccandum, causa subest. Habet enim diabolus duos satellites etiam se crudeliores, quibus illa impellitur, fomitem scilicet carnis, quem scriptura vocat tyrannum, et mundum. Caro concupiscit, diabolus concupita incendit, mundus incensa ne extinguatur, se obiicit. Ex peccati fomite multa oriuntur vitia; diabolus multa sibi assumit subsidia; mundus innumerabilia offert oblectamenta. Ecce currus et equites Regis Syriae, id est diaboli, missi ad capiendum Heliseum, id est iustum. Quibus visis, id est in circuitu tuo consideratis, si clamaveris cum ministro Helisei: Heu heu heu, domine mi, quid faciemus? Voce prophetica tibi respondeo: Noli timere, plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. Aperi oculos et vide. Habes intra te rationem contra carnis fomitem, circa te angelos contra diabolum, turbam contra turbam. Et ecce, inquit, mons plenus equorum et curruum igneorum, id est custodiam, non unius sed multorum angelorum in circuitu Helisei, id est hominis electi. Contra carnis incentiva oppone virtutes naturales. Habet super haec omnia gratiam divinam, quae mox ut menti tuae si in peccatis fueris infunditur, carnis incentiva restringit, diabolum retundit, mundi gloriam tibi in odium vertit. Hoc etiam scias quod quaedam facimus sine instinctu utriusque angeli. Quae si bona fuerint, amplius in eis meremur; si mala, plus demeremur. NOVICIUS: Satis de his expeditus sum; nunc quod residuum de visionibus angelicis nosti, mihi manifestes. MONACHUS: Quod animas sibi commissorum Deo repraesentent, ex hoc quod sequitur poteris probare. [II.117]

 

 

Capitulum XLV.

De sorore Christina quae vidit angelum praesentatorem animarum.

 

Soror Christina de Volmuntsteine sanctimonialis in Bergis, cuius in superioribus memini, tantae fuerat perfectionis, ut praesens vita ei esset in taedio, et mors in desiderio. Tempore quodam quadragesimali cum se in proximo Pascha putaret esse morituram, mente excedens rapta est in locum amoenissimum, haud dubium quin in paradisum. In quo vidit altare miri decoris, et ante altare multae reverentiae personam, cuius pulchritudo inaestimabilis erat nimis. Quam cum interrogasset quae esset, vel cuius officii, respondit: Ego sum Archangelus qui praesento animas ante Deum. Et illa: Numquid domine et animas de ordine nostro praesentas? Etiam, inquit. Omnium in ordine tuo bene viventium animas, monachorum videlicet, conversorum et sanctimonialium, ego praesento ante Deum. Et adiecit: Non modo morieris, sed in proximo Pascha. Quod ita factum est. Nan cum per aliquot dies aegrotaret, et pene quotidie communicaret, in agonia posita viaticum sibi dari petiit, cum quo nondum plene mastico, spiritum reddidit coelo. Cum esset adhuc in praedicto mentis excessu venerabilis virgo Christina, vidit super altare mitram magni decoris pendentem. Et cum requireret ab angelo quid futurum esset de anima cuiusdam sacerdotis quem specialiter diligebat, cuius tunc recordabatur, respondit: Cum obierit, mitra hac capiti eius imposita, ante Dominum illum repraesentabo. NOVICIUS: Quem putas angelum istum fuisse? MONACHUS: Sanctum Mychaelem, qui ut dicit auctoritas praepositus est paradisi. Ceteris enim angelis diligentior est circa genus humanum. Unde in Daniele legitur fuisse princeps filiorum Israel. Hinc est quod suam memoriam in terris haberi voluit, ut ab hominibus de quorum salute semper sollicitus est, agnosceretur, diligeretur, et obsequiis veneraretur. NOVICIUS: Quid si in aliquo loco sibi deputato minus veneratur? MONACHUS: Ibi et minora eius beneficia experiuntur, ita ut aliquando etiam praesentialiter inde recedere videatur, secundum tesitmonium subsequentis visionis. [II.118]

 

 

Capitulum XLVI.

De hominibus qui viderunt reliquias montis Gudinsberg transmigrare in Stromberg.

 

Eo tempore quo dominus Theodericus Coloniensis Archiepiscopus qui adhuc superest, castrum in Gudinsberg aedificavit, sacerdos quidam religiosus a Colonia rediens, cum monti iam dicti nominis propinquasset, sanctum Mychaelem Archangelum in specie bene nota, de eo in vicinum montem qui Stromberg dicitur, in quo memoria est Petri principis Apostolorum, alis extensis volare conspexit. Eodem tempore homo quidam Theodericus nomine, de villa proxima cum uxore ad ecclesiam properans, de praedicto monte capsellam cum reliquiis quam saepe viderat, super Stromberg per aerem duci vidit. Ambo illam viderunt, et usque hodie ambo testes sunt tantae visionis. Si mihi minus credis, interroga dominum Wilhelmum sacerdotem de Stromberg, qui se ab ore illorum qui haec viderunt audivisse testatur, et dicet tibi. Habebat enim et adhuc habet sanctus Archangelus in Gudinsberg, vel ut alii dicunt in Wudinsberg, ecclesiam nomini suo consecretam. Et cum esset mons idem fortis satis, et ad munimen provinciae bene situs, nullus tamen in eo castrum aedificare praesumpsit, quia hoc non posse fieri ob praedictam memoriam ab incolis referebatur. Praedictus vero Theodericus huiusmodi verba non attendens, et castrum in eo aedificans, antequam muros eius perfecisset, depositus est. Nec miror si ab eodem castro angelica recesserunt subsidia, cuius omnia pene aedificia ex usuris cuiusdam Judaei quem praefatus ceperat Episcopus sunt constructa. Quam potenter sanctus Mychael electorum animas in exitu ab inimicis defendat, audies in distinctione duodecima capitulo quinto. Non solum beatus Mychael cum ceteris coelestis militiae exercitibus fideles protegit cum moriuntur, sed etiam in praesenti ab hostibus visibilibus. [II.119]

 

 

Capitulum XLVII.

De militibus Templi quos pagani videre non potuerunt dum horas suas dicerent.

 

Non est diu quod sex milites Templi in vicina Sarracenorum horam quandam canonicam prostrati dicebant. Ex inopinato paganis supervenientibus, cum illi surgere vellent et fugere, magister eis innuit ut iacerent. Mira res. Ut Rex coelestis ostenderet, quantum ei magistri fides et discipulorum obedientia placeret, angelos suos misit, a quibus infidelium turba turbata est, quidam capti, et plures occisi. Cumque eos quos angeli vinxerant Templarii comprehendissent, et illi sumus et occisi? Responderunt: Quando necesse habemus, veniunt nobis in auxilium; quando non indigemus, revertuntur in tabernacula sua. Intellexerant enim sanctos angelos illos fuisse quos ipsi videre non potuerunt, qui laudantibus Deum semper assunt, ipsosque custodiunt. Ipsi revera sunt castra Dei, qui Iacob cum timore revertenti in terram suam venerunt in auxilium. Fueruntque ei, ut dicit sciptura, obviam angeli Dei. Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt haec. Hoc miraculorum cum recitatum fuisset Regi Philippo, in castris cum rediret de obsidione Coloniae, respondit: Certe, si habuissem legem pone in ore, ego psalmum reliquissem, et fugissem. Haec dicta sint de visionibus angelorum. Porro de visionibus Patriarcharum atque Prophetarum pauca dicere habeo, quia rarius sanctis novi testamenti apparent. NOVICIUS: Quae sit causa illius raritatis, qui etiam fuerint Patriarchae, qui Prophetae, et quare sic dicti, precor ut edisseras; deinde si quas nosti visiones de illis subiungas. MONACHUS: Quanto brevius potero de requisitis te expediam.

 

 

Capitulum XLVIII.

De Patriarchis et Prophetis.

 

Patriarchae sunt viri iusti et gloriosi, cum quibus locutus est Deus, Abraham scilicet, Ysaac et Jacob, et alii quam plu-[II.120]res qui illos tempore et praecedebant et sequebantur. Dicuntur autem Patriarchae quasi patrum principes, eo quod aliis facti sint via recte incedendi, et norma bene vivendi. Horum successores exstiterunt Prophetae, et ipsi viri magni et incliti, qui Christi sacramenta et Ecclesiae, et si qua alia futura erant, tam perspicue praeviderunt et praedixerunt, ac si oculis eorum corporeis fuissent obiecta. Unde quidam illorum dicebat: Non faciet Dominus verbum super terram, quod non prius revelet servis suis Prophetis. Prophetae fuerunt Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel et duodecim Prophetae, qui etiam ea quae praeviderunt vel praedixerunt, scripto perpetuaverunt. Unde Prophetae dicti sunt videntes, vel significantius Prophetae dicuntur quasi praefatores, velquasi porro fantes, id est a longe. Quare autem rarius Apostolis sive Martyribus nobis apparent, causa esse videtur, quod respectu iam dictorum ordinum modica et pene nulla est illorum memoria apud Ecclesiam Latinorum. Graeci vero in nataliciis illorum sollemnizant, et ideo forte saepius illis apparent. De sancto Johanne Baptista cuius memoria celebris est per universam Ecclesiam, aliquas visiones subiungam. Ipse est enim novissimus Prophetarum, et plus quam Propheta. Nam Lex et Prophete, teste Domino, usque ad Johannem.

 

 

Capitulum XLIX.

De monacho Claraevallis qui sanctum Johannem Baptistam diligit.

 

In Claravalle monachus quidam iuvenis est aetate Johannes nomine, mirus dilector sancti Johannis Baptistae. In die siquidem Nativitatis illius est natus, et ob hoc a perentibus Johannes vocatus. Supra reliquos sanctos illum diligit, et quotiens aliquid ad ipsum pertinens psallitur, ut est canticum patris eius Zachariae, ibi voci penitus non parcit. Nocte quadam cum idem canticum cum choro cantaret, et ventum fuisset ad illum versiculum: Et tu puer Propheta Altissimi vocaberis, et cetera, sacerdos quidam stans in choro oppo-[II.121]sito, flammam de capite eius surgere vidit. Vocatur enim Wilhelmus, estque sacerdos religiosus, cui multa divinitus revelantur. Qui dictis matutinis, dominum Sigerum Priorem adiit, et quid de fratre Johanne viderit exposuit. Quem statim, vocavit Prior dicens: Dic mihi bone frater Johannes, quid cogitasti in laudibus, quando inchoatum est canticum, Benedictus Dominus Deus Israel? Cui ille respondit: Credite mihi domine, ego cogitavi, si esses in coelis, vox tua nunquam raucesceret, et semper Deum laudares cum angelis. Et Prior: Quid habuisti in corde infra istum versiculum: Et tu puer Propheta Altissimi vocaberis? Ad quod iterum respondit: Ita accensum est cor meum in hora illa ad memoriam sancti Johannis quem valde diligo, ut vix me capere possem prae gaudio. Et cognovit Prior quod flamma eadem signum fuisset vehementissimi amoris de corde adolescentis in coelum ascendentis. Anno praeterito visio haec a praedicto Priore Claraevallis Priori de Claustro recitata est, a quo ego illam didici.

 

 

Capitulum L.

Item de sanctimoniali eiusdem Praecursoris dilectrice.

 

Retulit mihi domina Irmingardis magistra de Insula sancti Nycholai anno praeterito cuiusdam sanctimonialis bene sibi notae miram dilectionem erga praedictum Domini Praecursorem. Plus omnibus sanctis illum dilexit. Nec suffecit ei de illo cogitare, illum obsequiis et orationibus honorare, consororibus illius praerogativas praedicare, quin etiam ad perpetuam eius memoriam versifecaretur de eius annunciatione, nativitate, et gaudio perentum. Litterata siquidem fuerat, et ideo versibus prosequi studuit, quicquid de illius sanctitate legerat. Omnes etiam personas saeculares cum quibus loquebatur, monuit et rogavit, ut liberos suos Johannem vel Zachariam nominarent, feminas vero Elizabeth. Cumque moritura esset, Johannes monachus de Claustro eam visitavit. Sciensque eius affectum circa sanctum Johannem, ait: Matertera, cum fueritis defuncta, qualem missam vultis ut primum cantem pro anima vestra, pro defunctis an de sancto Johanne [II.122] Baptista? Ad quod illa sine omni deliberatione respondit: De sancto Johanne, de sancto Johanne. Cumque ad extrema pervenisset, compassa sorori sibi servienti, ait: Vade soror super solarium, et quisce modicum. Quod cum fecisset, et levi sopore quiesceret, huiusmodi vocem per somnum audivit: Quid hic iaces? Sanctus Johannes Baptista inferius est cum sorore Hildegunde. Hoc illi nomen erat. Ad quam vocem sanctimonialis expergefacta, neglectis vestibus in camisia descendit, et iam illam exspirasse invenit. Circa quam tam suavissimus oder erat, ut non dubitaret illic adesse praesentiam sancti Johannis, qui animam suae dilectricis choris sociaret angelicis. Narravit mihi et aliam visionem, ista adhuc iocundiorem, quam sibi a magistra domus in qua visa est dicebat esse recitatem.

 

 

Capitulum LI.

De duabus monialibus contendentibus pro sancto Johanne Baptista atque Evangelista.

 

Duae sanctimoniales fuere, et adhuc sunt ut puto in Lutere monasterio Dioecesis Treverensis, ex quibus una specialiter diligebat sanctum Johannem Baptistam, altera vero sanctum Johannem Evangelistam. Quae quotiens conveniebant, inter se de illorum maioritate contendebant, ita ut magistra quandoque vix posset eas compescere. Illa omnia dilecti sui praevilegia, in medium proponebat, cui ista sui dilecti praerogativis valide satis obviabat. Nocte quadam ante matutinas sanctus Johannes Baptista suae dilectrici in somnis apparens, sic ait: Soror, noveris sanctum Johannem Evangelistam me maiorem. Nunquam homo castior fuit illo, mente simul et corpore virgo. Ipsum Christus ad Apostolatum elegit; ipsum ceteris Apostolis plus dilexit; ipsi gloriam suae transfigurationis ostendit. Ipse beatissimus in pectore Jesu in Coena recubuit; ipse morienti astitit; ipsi virgini Christus virgo matrem virginem commendavit. Ipse ceteris Evangelistis altius volans, et oculos mentis in rotam divinitatis plenius defigens, Evangelium suum sic exorsus est: In principio erat Verbum, et cetera. Scripsit et Apocalypsim, qua nihil in coelestibus figuris [II.123] obscurius est. Plurima etiam pro Christo passus est tormenta, flagella, fervens oleum exilia. Ecce propter ista et alia multa sua praevilegia maior est me et dignior. Mane ergo voces sororem tuam ante magistram, et procidens ante pedes illius pete ut ignoscat tibi, quod totiens eam exacerbasti mei causa. Quae ad signa matutinalia expergefacta, de tam clara visione cogitare coepit. Dictis vero matutinis, cum se altera sopori dedisset, sanctus Johannes Evangelista per visum affuit, et sub sensu verborum horum suam allocutus est dilectricem: Soror, scias beatum Johannem Baptistam longe maiorem esse me. Inter natos mulierum, teste Christo, non surrexit maior illo. Ipse Propheta est, et plus quam Propheta. Ab angelo est annunciatus, a sterili matre contra naturam conceptus, in utero supra naturam sanctificatus, in heremo sine omni peccato conversatus. Quod de me dici non potest, qui lucris inhians, inter saeculares saecularis saeculariter vixi. Salvatorem quem in utero agnovit, inter turbas ad se venientem digito demonstravit, et in Jordane sacris manibus baptizavit. Ipse coelos vidit apertos, Patrem audiens in voce, Filium videns in homine, Spiritum sanctum in specie columbae. Tandem pro iustitia martyrizatus est. Ergo me maior est. Unde hodie vocare debes sororem tuam ante magistram tuam, et prosternere te pedibus illius, sicque eam rogare ut tibi ignoscat, quod totiens illam exacerbasti, me contentiose Praecursori Domini praeferendo. Mane singillatim ad magistram veniunt, quid viderint exponunt. Tunc simul se prosternentes, et ab invicem ut eis iussum fuerat veniam postulantes, mediante matre spirituali reconciliatae sunt, monente illa ne de cetero de meritis sanctorum contenderent, quae soli Deo nota sunt. NOVICIUS: Satis me aedificat tanta in supernis civibus humilitas. MONACHUS: Nulla, quantum ex praesenti visione colligere poteris, in regno coelorum de maioritate praemiorum est contentio, quia illic teste Apostolo omnis evacuatur praelatio. Hoc tamen scias quod sicut cives superni visitant cum multa consolatione se diligentes, ita quandoque cum invectione et plagis se contemnentes. [II.124]

 

 

Capitulum LII.

De canonico Bonnensi quem sanctus Johannes Baptista trusit.

 

Canonicus quidam erat in ecclesia Bonnensi, qui frequenter cum sodalibus suis moniales in Ditkirgen solebat visitare. Nec erat in eadem visitatione aliquid religiositatis, sed levitas et periculum animarum. Quotiens enim eum oportebat intrare claustrum per monasterium quod in honore beati Petri et sancti Johannis Baptistae dedicatum est, transibat erecto collo, nec una quidem vice coram altaribus caput inclinans. Nocte quadam venerabilis Baptista in somnis illi apparens, et torvo vultu in eum respiciens, sic ait: Et tu inique totiens per oratorium meum transiens, nunquam aliquid mihi exhibuisti honoris, ut saltem 19 vel una vice cervicem flecteres coram altari meo. Levansque pedem tam valide trusit eum in ventre, ut tam ex terrore increpationis, quam ex dolore tunsionis evigilaret. Ab illa enim hora coepit infirmari, et paulatim intumescente ventre ydropicus fieri, sicque vadens, donec invalescente morbo moreretur. Et si vis scire, Johannes erat nomen eius. Forte ex hoc ipso sanctus amplius turbabatur, quod ipsa nominis eius aequivocatio, nil memoriae, nil reverentiae cordi eius impresserat circa ipsum. NOVICIUS: Cum maior sit perfectio patriae quam viae, quid est quod sancti tam dure suas iniurias vindicant? MONACHUS: Voluntas comprehensorum sic divinae voluntati unita est, ut non possint aliud velle, nisi quod illum noverint velle. Viatores vero pro inimicis tenentur orare, illique divinae iustitiae consentire. Mercurius martyr, Julianum, iam cum Christo [II.125] regnans, occidit, qui in via forte pro occisoribus suis Christum exoravit. NOVICIUS: Placet quod dicis. Sed quid est quaeso quOd sanctus Baptista quo nullus maior est inter natos mulierum, tanta ludibria passus est in morte, ut consilio adulterae ad petitionem saltatricis occideretur? MONACHUS: Ut nullius iusti mors abhorreretur. Adhuc enim idem maximus Prophetarum in suis reliquiis ludibria experitur.

 

 

Capitulum LIII.

De mercatore cui meretrix vendidit brachium sancti Johannis Baptistae.

 

Non est diu quod quidam mercator terrae nostrae mare transiens, cum brachium sancti Johannis Baptistae in eius hospitali vidisset, et desiderasset, intelligens custodem reliquarum quandam procari feminam, sciensque nil esse quod mulieres huiusmodi a viris nequeant extorquere, accersiens illam ait: Si feceris me habere reliquias sancti Johannis Baptistae quod est penes custodiam amasii tui, centum quadraginta libras argenti tibi tradam. Illa oblatam pecuniam sitiens, hospitalario consensum praebere recusavit, donec sacrum brachium obtineret. Quod statim negotiatori tradidit, et praedictum pondus argenti recepit. Cernis quantum ludibrium? Sicut olim caput sancti Johannis ab Herode pro mercede saltationis traditum est lascivae puellae, et ab illa datum matri adulterae, ita hoc tempore brachium eiusdem datum est pro munere fornicationis ab hospitalario non minus Herode malo, turpi feminae, et ab illa venditum mercatori. Quod ille non terrae sicut Herodias, sed purpura involvens, ad ultimum pene terrae fugit, et ad civitatem Gruningen quae sita est in introitu Frisae pervenit. Domum in ea comparavit, et in quadam eius columna brachium occultans, valde ditescere coepit. Die quadam sedente eo in taberna, cum ei quidam diceret: Ecce civitas concrematur, et iam incendium appropinquat domui tuae; ille respondit: Domui meae non timeo, bonum ibi reliqui custodem. Surrexit tamen, et domum intravit, in qua dum columnam immotam considerasset, ad tabernam rediit, mirantibus cunctis quaenam esset causa [II.126] tantae securitatis. Interrogatus de custode domus suae, cum per ambages respondisset, et hoc ipsum concives notare intellexisset, timens ne forte sibi vim inferrent, brachium extrahens cuidam inclusae custodiendum commisit. Quae secretum celare nesciens, cuidam depositum prodidit, et ille civibus. Qui statim reliquias tollentes, et ad ecclesiam deportantes, depositori cum lacrimis sua repetenti, durius responderunt. Quem cum interrogassent cuius sancti essent reliquiae, se nomen nescire dixit, nolens eis illas prodere. Ex dolore tamen civitatem deserens, et pauperiem incurrens, non multo post infirmatus est gravissime. Qui cum mori timeret, cuius essent reliquiae, et quomodo illas obtinuisset, confessori suo patefecit. Quod ubi compertum est civibus, thecam argenteam et deauratam, gemmisque pretiosis ornatam, ad similitudinem brachii fecerunt, in ea reliquias reponentes. Ego ante hoc biennium idem brachium vidi, et est pelle et carne vestitum. Vidi ibi et crucem parvam auream reliquiis refertam, Frederici Imperatoris, quae praedicto homini cum brachio data fuerat. NOVICIUS: Cum sancto Johanne sanctorum nemo credatur esse maior, quid est quod nullum signum legitur in vita sua fecisse? MONACHUS: Ut Dominus ostenderet sanctitatem non consistere in signis, sed in bona vita. Post mortem enim signis claruit innumerabilibus et magnis. Praedicti vero cives reliquiis sancti Johannis timentes, retro altare fecerunt domunculam ex tabulis satis firmam, in cuius cacumine noctibus sacerdotem dormire fecerunt. Sub quo prima nocte sic domus conquassata est, ut non parvum ei horrorem incuteret; secunda vero nocte dormientem excussit, in pavimentum illum proiiciens. Cumque unus ex potentibus de civitate infirmaretur, et Theodericus ecclesiae illius sacerdos ab illo rogatus, brachium in domum eius detulisset, ac denudasset, tam brachium quam purpuram cui fuerat involutum, reperit recenti sanguine infectum. Haec mihi ore suo retulit. Sacerdos ab eodem brachip modificum carnis praecidens, cum illam in manu occulte deferrat, tantum sensit ardorem ex eo, ac si ignitum carbonem portaret. Multa siquidem signa ac sanitates per easdem reliquias in illa fiunt civitate, meritis sancti Johannis Baptistae. [II.127]

 

 

Capitulum LIV.

De dente eiusdem qui est apud nos, et de virtutibus per eum factis.

 

Est apud nos dens molaris et magnus eiusdem Praecursoris Domini, tria habens cornua; qui qualiter ad nos deveniret, et quid per illum apud nos operatus sit Dominus, tibi recitabo. Cumque vastata fuisset civitas Constantinopolitana a cruce signatis, et diversi diversa diripuissent, Henricus miles de Ulme inter reliquias pretiosissimas etiam iam dictum dentem sancti Johannis tulit de ecclesia sanctae Sophiae. Quem repatrians in tantum dilexit, ut in castro suo oratorium aedificaret, ibi eum condere volens in altari. Quem ei germana eius magistra in Insula sancti Nycholai, propter affectum quem habuit et habet erga domum nostram, dari nobis suasit, sed tunc persuadere non potuit. Qui post breve tempus a Warnero de Bonlant captus, spe orationum nostrarum iussit eum nobis transmitti. Interim cuidam sororum praedicti coenobii in somnis ostensum est, quod quam cito dens veniret ad locum nostrum, Henricum fore liberandum. Quod ita factum intelleximus. Nam Prior noster per quem transmissus est, in flumine Rheni illius beneficio maximum evasit periculum. Henricus Comes Seynensis habens militem honestum, sed mente captum, cum eo ad nos venit, sperans illum tum virtute reliquiarum, tum beneficio orationum nostrarum posse sanari. Qui dente sacratissimo signatus et tactus, tam celerem [II.128] virtutis eius sensit effectum, ut vix ad iactum ballistae de monasterio progrediens, se sanatum gratularetur. Est enim ut supra dixi, magnus et fortis, et tantomagis ad curandas infirmitaties validus, quantominus in masticandis cibis delicatis est usitatus. Haec dicta sint de Prophetis. De Apostolis vero qui ordinem propheticum sequuntur tempore, aliquas tibi subiungam visiones. NOVICIUS: Prius mihi volo exponi, quare a Christo Apostoli vocati. MONACHUS: Utrumque non absque magno sacramento factum est.

 

 

Capitulum LV.

De Apostolis.

 

Sicut dicunt Evangelia, Christus ascendens in montem, vocavit ad se quos voluit, quos et Apostolos nominavit. Apostolus interpretatur missus, teste Christo qui ait: Non est Apostolus maior eo qui misit illum. Bene autem duodecim sunt vocati, qui aliis mysteria fidei praedicarent, quia duodenarius numerus constat ex quater tribus, vel ex ter quatuor. Ad hoc ergo duodecim sunt electi, ut per quatuor partes mundi missi, fidem sanctae Trinitatis omnibus nunciarent, et credentes ad unam gloriam aeternae beatitudinis convacarent. Duodecim Apostoli duodecim sunt signa coeli, duodecim menses anni duodecim horae diei, duodecim stellae in corona sponsae. Christus vero coelum est, annus aeternitatis est, lux est, corona sanctorum est. Apostoli, duodecim sunt filii Jacob, id est Christi; duodecim fontes deserti; duodecim lapides in veste pontificali; duodecim panes propositio-[II.129]nis; duodecim lapides altaris; duodecim lapides de Jordane sublati; duodecim boves sub aeneo mari; duodecim fundamenta coelestis Jerusalem. NOVICIUS: His utiliter praemissis, nunc secundum ordinem subnectas visiones. MONACHUS: Licet sancti Apostoli per visionem multis appareant, et multa per eos miracula quotidie fiant, de paucis tamen pauca tibi referam, sed quantum ad exemplum sufficientia.

 

 

Capitulum LVI.

De femina sortilega quae sanctum Andream repudiavit.

 

Consuetudo est maxime provinciae nostrae matronis, ut tali sorte specialem sibi Apostolum eligant. In duodecim candelis duodecim Apostolorum nomina singula in sigulis scribuntur, quae a sacerdote benedictae altari simul imponuntur. Accedens vero femina, cuius nomen per candelam extrahit, illi plus ceteris et honoris et obsequii impendit. In hunc modum cum quaedam matrona sanctum Andream extraxisset, et non ei placuisset, reposita candela alium habere voluit, sed iterum idem occurit. Quid plura? Tandem traxit sibi placentem. Cui cum multum exhibuisset obsequii, per omnes dies vitae, et ad extrema perveniens esset moritura, non illum sed beatum Andream sibi assistere vidit. En, inquit, ego sum ille despectus Andreas. Ex quo colligitur quod nonnunquam sancti etiam ultro se ingerunt humanae devotioni. Quantum beatus iste Apostolus se invocantibus succurrere valeatr, sequens narratio declarat.

 

 

Capitulum LVII.

De pelle ursina sancto Andreae empta, per quam mare furens sedatum est.

 

Erant duo iuvenes iuxta ecclesiam sancti Andreae habitantes, qui pro suis mercationibus remotas provincias petere solebant. Tempore quodam cum profecturi essent in Norwegiam, frater Renerus monachus noster, tunc sancti Andreae [II.130] in Colonia canonicus, sicut ipse mihi retulit, quinque solidos illis dedit, petens ut ex eis compararent pellem ursi albam quales regio illa gingnit, ad substratorium coram altari sancti Andreae. Quod cum fecissent, et reverterentur, tanta orta est in mari tempestas, ut omnes mitteret in desperationem. Hoc ideo factum reor, ut Dominus Apostoli sui virtutem ostenderet. Recordati vero praedicti iuvenes pellis sancti Andreae, contra procellas intumescentes, ventosque frementes, illam cum fide levaverunt. Et ecce Dominus meritis Apostoli sui, quem de mari vocavit, suffragantibus, imperavit mari et ventis, et facta est in ipsa hora tranquillitas tam magna, ut omnes qui in navi erant mirarentur. Revertentes vero Coloniam denarios reddiderunt, pellem beato Andreae gratis offerentes, collati non immemores beneficii.

 

 

Capitulum LVIII.

De homine per sanctum Jacobum a suspendio liberato.

 

Civis quidam de Traiecto inferiori, cum filio ad sanctum Jacobum profectus est. Accidit si bene memini ut in quodam loco hospes eius nescio quid perderet, et suspicionem de eo habens, furtum illi coram iudice civitatis imponeret. Quo negante et dicente, Deus novit et sanctus Jacobus testis est, me nunquam fuisse furem, neque furis socium; iudex verbis non credidit, sed suspendii sententia innocentem damnavit. Videns filius patrem damnatum, nec aliquid ei prodesse fratrum tesimonia, flens et eiulans dixit ad iudicem: Rogo vos domine quatenus intuitu Dei et sancti Jacobi me suspendatis, patre meo dimisso. Ego enim novi innocentiam illius. Cuius fletibus et instantia tandem iudex victus, patrem absolvit, ipsumque suspendit. Pater vero tristis nimis cum sociis procedens, et limina beati Jacobi visitans, ipsique pro anima filii supplicans, postquam ad locum suspensionis rediit, ait fratribus: Ecce fratres filius meus; precor ut paululum subsistatis, donec illum deponam et sepeliam. Audita voce patris filius respondit: Benevenias pater, adhuc enim vivo. Depositus ab eo, et interrogatus quaenam esset causa tanti [II.131] miraculi, ait: Sanctus Jacobus Apostolus ab ea hora qua huic patibulo appensus sum, usque nunc manibus suis sustentavit me. Non esurivi, non sitivi, nihil doloris sensi, nec unquam melius mihi fuit omnibus diebus vitae meae. Statimque pariter ad beatum properantes Apostolum, filius ut votum suum solveret, pater ut gratias rependeret, incolumes reversi sunt in civitatem Traiectensem. Et est idem miraculum in eadem civitate, sicut nobis retulit Wilhelmus monachus noster, ibidem canonicus, valde celebre atque notissimum. NOVICIUS: Stupenda sunt quae dicis. MONACHUS: Referam tibi aliud miraculum de sancto Thoma Apostolo, meo iudicio maius isto.

 

 

Capitulum LIX.

De Gerardo milite quem diabolus de ecclesia sancti Thomae in India in momento transtulit in terram suam.

 

In villa quae dicitur Holenbach, miles quidam habitavit nomine Gerardus. Huius nepotes adhuc vivunt, et vix aliquis in eadem reperitur villa quem lateat miraculum quod de illo dicturus sum. Hic sanctum Thomam Apostolum tam ardenter diligebat, tam specialiter prae ceteris sanctis honorabat, ut nulli pauperi in illius nomine petenti eleemosynam negaret. Multa praeterea privata servitia, ut sunt orationes, ieiunia et missarum celebrationes, illi impendere consuevit. Die quadam Deo permittente omnium bonorum inimicus diabolus ante ostium militis pulsans, sub forma et habitu peregrini, in nomine sancti Thomae hospitium petivit. Quo sub omni festinatione intromisso, cum esset frigus, et ille se algere simularet, Gerardus cappam suam furratam 4>) bonam satis, qua se tegeret iens cubitum, transmisit. Mane vero cum is qui peregrinus videbatur, non appareret, et cappa quaesita non fuisset inventa, uxor marito irata ait: Saepe ab huiusmodi trutanis illusus estis, et adhuc a superstitionibus vestris non cessatis. Cui ille tranquillo animo respondit: Noli turbari, bene restituet nobis hoc damnum sanctus Thomas. Haec egit diabolus ut militem per damnum cappae ad impatientiam provocaret, et Apostoli dilectionem in eius corde extingueret. [II.131]Sed militi cessit ad gloriam, quod diabolus praeparaverat ad ruinam, et inde ille amplius est ascensus, unde iste confusus est ac punitus. Nam parvo emerso tempore Gerardus limina beati Thomae adire volens, cum esset in procinctu positus, circulum aureum in oculis uxoris in duas partes dividens, easque coram illa coniungens, unam illi dedit et alteram sibi reservavit, dicens: Huic signo credere debes. Rogo etiam ut quinque annis reditum meum exspectes, quibus expletis nubas cui volueris. Et promisit ei. Qui vita vadens longissima, tandem cum magnis expensis maximisque laboribus pervenit ad civitatem sancti Thomae Apostoli. In qua a civibus officiosissime est salutatus, et cum tanta caritate susceptus, ac si unus illorum esset eisque notissimus. Gratiam eandem ascribens beato Apostolo, oratorium eius intravit et oravit, se, uxorem, et omnia ad se pertinentia illi commendans. Post haec termini sui reminiscens, et in eodem die quinquennium completum considerans, ingemuit et ait: Heu modo uxor mea viro alteri nubet. Impedierat Deus iter eius propter hoc quod sequitur. Qui cum tristis circumspiceret, vidit praedictum daemonem in cappa sua deambulantem. Et ait daemon: Cognoscis me Gerarde? Non, inquit, te cognosco, sed cappam. Respondit ille: Ego sum qui in nomine Apostoli hospitium a te petivi, et cappam tibi tuli, pro qua et valde punitus sum. Et adiecit: Ego sum diabolus, et praeceptum est mihi, ut antequam homines cubitum vadant, in domum tuam te transferam, eo quod uxor tua alteri viro nupserit, et iam in nuptiis cum illo sedeat. Tollens eum, in parte diei ab India in Theutoniam, ab ortu solis in eius occasum transvexit, et circa crepusculum in curia propria illum sine laesione deposuit. Qui domum suam sicut barbarus intrans, cum uxorem propriam cum sponso suo vidisset comedentem, propius accessit, eaque aspiciente partem circuli in scyphum mittens abcessit. Quod ubi illa vidit, mox extraxit, et partem sibi dimissam adiungens, cognovit eum suum esse maritum. Satim exiliens in amplexus eius ruit, virum suum Gerardum illum esse proclamans, sponso valedicens. Quem tamen Gerardus illa nocte pro honestate secum reti-[II.133]nuit. Ecce tam in hoc quam in praedicto miraculo satis perpenditur, quantum beati Apostoli diligentes se diligant atque glorificent. NOVICIUS: Non miror si diligentes se diligunt, cum supra dictum sit de sancto Andrea quod etiam se contemnenti feminae ad diligendum ingesserit. MONACHUS: Sicut supra ostensum est de sancto Johanne Baptista, sicut Apostoli diligentibus se praemium impendunt, ita suos contemptores quandoque puniunt. NOVICIUS: Da exemplum. MONACHUS: Prius de sancto Bartholomaeo praemittam unum miraculum, deinde hoc quod petis subiungam exemplum.

 

 

Capitulum LX.

De dente sancti Bartholomaei de quo sanguis exivit cum deberet dividi.

 

In Monte sancti Salvatois iuxta Aquisgrani nuper inclusa quaedam defuncta est, quae inter suas reliquias etiam dentem habuit sancti Bartholomaei Apostoli. Hoc cum scisset sacerdos qui ei missas celebrabat, eumque postulasset, et illa non annuisset, recessum minabatur, nisi saltem mediam ei pertem donaret. Illa vero dentem multum diligens, et sacerdote carere nolens, ut divideretur consensit, licet invitissime. Mira res. Mox enim ut sacerdos cultellum denti superposuit, ac si denuo sanctus pateretur, guttatim de illo sanguis erupit. Quo viso sacerdos territus est, dentemque inclusae dimisit integrum. Ego vero eundem dentem anno praeterito vidi apud sanctimoniales in Porceto. Quod quandoque Apostoli contemnentes se puniant, ecce exemplum.

 

 

Capitulum LXI.

De femina quae sanctum Judam contempsit.

 

Matrona quaedam specialem Apostolum habere volens, cum eo modo quo supra dictum est de sancto Andrea, per candelam beatum Judam ut puto extraxisset, irata, retro altaris cistam candelam cum nomine iactavit. Volebat enim habere unum de nominatis Apostolis, ut est sanctus Johan-[II.134]nes Evangelista, sive beatus Jacobus. Cui nocte in somnis apparens, dure satis corripuit, conquerens se ab ea contemptum, et post cistam indigne proiectum. Nec sic quievit, donec verbis additae sunt plagae. Intergro enim anno lecto paralytica decubuit. NOVICIUS: Licet sic per sortes Apostolos eligere? MONACHUS: Sorte Mathias Apostolus legitur electus. Non tamen ideo est electus ut aliis anteponeretur, sed ut per eum duodenarius numerus per Judam diminutus suppleretur. Puto tamen ab eadem electione huiusmodi sortes descendisse. Audivi Coloniae quendam litteratum sacerdotem, palam in ecclesia reprobrare tales electiones. Omnes, inquit, Apostoli, aeque honorandi. Quod si alicui illorum specialis honor est exhibendus, beato Petro per quem regio nostra conversa est ad fidem, illum iudico esse impendendum. Ipsum specialem Apostolum nobis Christus destinavit. Beatus vero Heribertus et successor eius Peregrinus Colonienses Archiepiscopi in civitate Colonia omnibus Apostolis unam ecclesiam conventualem condiderunt, in qua omnibus simul aequalis honor idemque servitium exhiberetur. Quantum mereantur in ecclesia eadem Christo eiusque Apostolis digne servientes, ex modico quod sequitur poteris perpendere.

 

 

Capitulum LXII.

De braxatrice ecclesiae sanctorum Apostolorum, cuius domus inter flammas miraculose servata est.

 

Cum incendium illud maximum quod erat sub Adolpho Archiepiscopo, magnam partem civitatis Coloniensis consumpsisset, mulier quaedam quae ecclesiae sanctorum Apostolorum pro sua mercede braxare consueverat domum ligneam prope positam habebat. Cui cum incendium ex vicinis domibus propinquasset, filia eius vasa et supellectilem efferre coepit. Quod ubi mater comperit, restitit dices: Noli filia, noli, sed omnia refer in domum. Sicque clausa domo, mater spem habens in sanctis Apostolis, ecclesiam eorum adiit, sicque oravit: Sancti Apostoli, si unquam vobis digne fideliterque [II.135] servivi, custodite domum meam et vasa vestra. Mira fies feminae, mira et virtus Apostolorum. Qui propriam ecclesiam ex parte concremari permiserunt, braxatricis Suae domum in mediis flammis positam, non sine maxima admiratione multorum illaesam servare curaverunt. NOVICIUS: Valde honorandi sunt Apostoli, per quos mundus iste iudicabitur. MONACHUS: Verba haec mihi revocant ad memoriam civis cuiusdam dictum sive factum relatione dignum.

 

 

Capitulum LXIII.

De Karole cive qui lapides ad fundamenta ecclesiae eorundem Apostolorum obtulit.

 

In Colonia burgensis quidam erat, homo dives ac potens, Karolus nomine, pater domini Karoli Abbatis quandoque Vilariensis. Hic cum audisset, quia Apostoli iudicaturi essent orbem, cogitavit intra se dicens: Peccatum grave est, et lapides anchorarei valde sunt ponderosi. Emam igitur lapides tales ad futuram fabricam sanctorum Apostolorum, ut cum in die iudicii opera mea bona, nec non et mala posita fuerint in statera, Apostoli qui iudices erunt, lapides istos lanci opera mea bona continenti immittent, et mox praeponderabunt. Emit ergo navim plenam lapidibus, quos per currus portari, et iuxta Apostolorum ecclesiam deponi fecit. Quem cum canonici interrogassent, quid sibi vellet per lapides illos; respondit: Aliqua dierum renovanda est ecclesia ista, et tunc erunt vobis necessarii. Non multo post cum ecclesia extenderetur, occasione ut puto eorundem lapidum, in fundamento positi sunt. Haec de Apostolorum visionibus dicta sint. Nunc aliqua tibi dicam de martyribus. NOVICIUS: Quid faciat martyres, quare martyres dicantur, vel quot sint genera martyrii, prius mihi edicas. MONACHUS: Facilis horum solutio est. [II.136]

 

 

Capitulum LXIV.

De Martyribus.

 

Causa non poena facit martyres. Duo enim latrones Christo affixi sunt hinc inde; unus martyr effectus est propter virtutem confessionis, alteri poena sua initium fuit aeternae damnationis. Martyres enim Graece, testes dicuntur Latine, eo quod pro testimonio fidei occisi sunt. Sunt autem quatuor genera martyrii. Quidam occisi sunt propter solam innocentiam, ut Abel; alii propter iustitiam, ut Prophetae et Johannes Baptista; alii propter zelum legis, ut septem fratres Machabaei; alii propter fidem Christi, ut Apostoli eorumque successores, et hi anthonomasice dicuntur martyres, id est testes, quia sanguinis sui effusione fidei Christi subscripserunt. NOVICIUS: Attendunt sancti cum a nobis venerantur? MONACHUS: Etiam. Adhuc enim per diversas visiones suas menifestant mortalibus reliquias, ut venerantibus illas debitores fiant.

 

 

Capitulum LXV.

De revelatione martyris nostri.

 

Quando renovata est ecclesia Bonnensis, quorundam martyrum corpora ex sacra legione Thebaeorum illic reperta sunt. Ex quibus cum unum corpus integrum, et praeterea pars alterius martyris nobis data fuisset, cuidam adolescenti talis de eis visio ostensa est. Videbatur sibi in somnis stare iuxta scrinium earundem reliquiarum. Cui cum quidam diceret: Nosti quid in isto scrinio contineatur? Et monachus responderet: Etiam, corpus martyris nostri; ille subiunxit: Falleris, nam vir unus et dimidius in eo iacent. Quod usque ad illud tempus omnes nos latuit. Tantae enim virtutis sunt eadem sacrata ossa, ut aqua superfusa variis infirmitatibus sit medela. Maxime tamen sanat tumores ac inflasequens declarat. [II.137]

 

 

Capitulum LXVI.

De sanctis ante Alkazar in aere visis, per quos Christiani adepti sunt victoriam.

 

Anno gratiae millesimo ducentesimo decimo septimo, cruce signati ex tota Alemannia ac Frisia cum trecentis fere navibus circa Idus Julii intraverunt portum Ulixisbonae. In quo dum per aliquot dies morarentur, plures naves illic exspectantes, ad petitionem Severi Episcopi iam dictae civitatis, et Episcopi Eborensis, nec non et Templariorum atque Hospitalariorum, castrum Sarracenorum nomine Alkazar, id est omnium carcer, obsederunt. Sexta vero feria post Nativitatem beatae Dei Genitricis Mariae congregati sunt contra eos quatuor Sarracenorum Reges, habentes in exercitu suo ad centum millia pugnatorum. Quibus Christiani numero minores, sed fide maiores, sanctum Jacobum, beatumque Vincentium regionis illius patronum, et alios si quos poterant sanctos invocantes, hostibus occurerunt. In primo vero congressu unus Regum cecidit; interfectorum non erat numerus; plurimi captivati sunt. Qui cum per exercitum ducerentur, quaerebant a Christianis signa victorum, asserentes candidissimam aciem cruces rubeas in pectore gerentes, suorum multitudinem in fugam convertisse. Insuper et galeae quas per mare contra Christianos conduxerant, coelestis illius visionis terrore sunt fugatae. Quod peregrini audientes, gratias egerunt Christo, qui martyrum suorum auxilia eis destinare dignatus est de coelo. Haec mihi relata sunt ab his qui certamini interfuerunt, et ex ore Sarracenorum quae dicta sunt audierunt. NOVICIUS: Estne peccatum cum martyrum relequiis ire ad exquisita naturae? MONACHUS: Peccatum est, si gestantes illas non excusaverit necessitas. Sancti non abhorrent foetorem naturae, sed culpae. [II.138]

 

 

Capitulum LXVII.

De reliquiis martyrum quae Bernardum in latere stimulaverunt cum illicite moveretur.

 

Bernhardus monachus noster tempore quodam ante conversionem nescio quo iturus, reliquias beatorum martyrum Johannis et Pauli in capsula ad latus portabat. Quem cum carnis incentiva ad delectationem moverent, sancti martyres, quia motus illicitos restringere non conaretur, per capsellam latus eius dure satis tundere cooperunt. Quod cum ille non adverteret, et motibus libidinosis quiescentibus, etiam tunsiones cessarent, per horas aliquas, cum iterum titillationes surgerent, renovatae sunt et punctiones. Ac si sancti suum baiulum voce prophetica increparent, dicentes: Mundare, qui fers vasa Domini. Vasa Domini sunt corpora sanctorum. Hinc est quod Achimelech sacerdoti cum haesitaret pueris David dare panem sanctum, David respondit: Et quidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertiusquando egrediebamur; et fuerunt vasa, id est corpora puerorum sancta, id est munda a concubitu. Et sicut mihiretulit praedictus Bernhardus, mox ut notare coepit poenam, in quantum potuit compescuit culpam, ex hoc discens quod sanctis placeat non solum munditia mentium, sed et corporum. NOVICIUS: Quid sentis de praedicatoribus illis, qui tantum propter quaestum reliquias sanctorum circumferunt, multosque decipiunt? MONACHUS: Quod sancti ad talium trufas indignentur, dicam tibi quid) monachus quidam de Bruwilre mihi recitavit.

 

 

Capitulum LXVIII.

De dente sancti Nycholai in Bruwilre.

 

Quando ecclesiam suam monachi iam dicti coenobii ampliare disposuerunt, per quosdam sacerdotes saeculares in linguae potentes, et ad emungendam pecuniam efficaces, den-[II.139]tem patroni sui beati Pontificis Nycholai ad diversas transmiserunt provincias. Erat enim cristallo inclusus. Die quadam cum praedicatores illi conducticii inhoneste se gerendo vas tantarum reliquiarum circumferrent, cristallus crepuit, ac si illorum blasphemias Pontifex reverendissimus sustinere non posset. Quo miraculo viso monachi, dentem retulerunt, neque ad tale opus ultra eum de monasterio efferri passi sunt. Ego rupturam eiusdem cristalii vidi. NOVICIUS: Quid est quod quidam martyres aliis maiora signa faciunt post mortem? Estne hoc ex aliqua eminentia sanctitatis? MONACHUS: Sicut superius dixi, miracula non sunt de substantia meriti, sed signa sanctitatis. Quidam sancti in vita sua multa signa faciunt, et post mortem quiescunt. Alii econverso, quia nulla sanctitatis suae incidia in mundo dederunt, post mortem miraculis clarescunt.

 

 

Capitulum LXIX.

Quare beatus Thomas Cantuariensis plus ceteris martyribus miraculis choruscet.

 

Beatus vero Thomas Episcopus Cantuariensis qui nostris temporibus pro ecclesiae libertate usque ad mortem dimicavit, nullis miraculis in suis persecutionibus choruscavit, satisque de illo post occisionem disputatum est. Quidam dixerunt eum damnatum ut regni proditorem; alii martyrem uti ecclesiae defensorem. Eadem quaestio Parisiis inter magistros ventilata est. Nam magister Rugerus iuravit illum dignum fuisse morte, et si non tali, beati viri constantiam iudicans contumaciam. Econtra magister Petrus Cantor iuravit eum esse martyrem Deo dignum, utpote pro libertate ecclesiae trucidatum. Quorum quaestionem Christus solvit, cum multis et magnis illum signis glorificavit. Non ideo tamen Apostolis sive aliis magnis martyribus in meritis praeferendus est, qui tanta et tam crebra mmiracula post mortem fecisse non leguntur. Simile habes de sancto Annone Coloniensi Archi-[II.140]episcopo. Cui cum post mortem multi detraherent, dicentes eum ecclesiarum fuisse demembratorem, et civium suorum excaecatorem, Dominus Deus in translatione illius, quantae sanctitatis esset, signis plurimis ostendit. NOVICIUS: Probabile est quod dicis; sed aliud est quod me movet. Saepe contingit ut pro reliquiis sanctorum aliae res habeantur, et pro veris falsa venerentur. Videntur tibi huiusmodi veneratores peccare an mereri? MONACHUS: Meo iudicio ignorantia in talibus excusat culpam; pietas meretur gratiam. Hoc verum esse certum est, quia quandoque Dominus per falsas reliquias ad honorem sanctorum quibus ascribuntur, et fide honorantibus illas miracula operatur. Verbi gratia.

 

 

Capitulum LXX.

De freno per quod multa fiebant miracula, cum eiusdem martyris esse putaretur et non esset.

 

Miles quidam praedictum martyrem beatum Thomam Cantuariensem ardentissime diligens, si aliquid de illius posset habere reliquiis circumquaque investigavit. Hoc cum audisset quidam dolosus sacerdos in cuius domo hospitabatur, ait illi: Ego frenum quo diu usus est beatus Thomas penes me habeo, et saepe virtutes eius expertus sum. Quod miles audiens, et ita esse putans, sacerdoti pecuniam postulatam laetus obtulit, et frenum cum multa devotione recepit. Deus vero cui nihil est impossibile, fidem militis remunerare volens, ad honorem sui martyris multa per idem frenum facere dignatus est miracula. Quod miles considerans, in honore martyris in ecclesiam condidit, loco reliquiarum frenum sacerdotis pessimi in ea reponens. Hic sit finis de visionibus martyrum, quia compendio uti volens, ad ordinem festino confessorum. NOVICIUS: Qui sint confessores, et quare sic dicti, mihi edicito; postea visiones subiungas. [II.141]

 

 

Capitulum LXXI.

De Confessoribus.

 

MONACHUS: Ad ordinem confessorum pertinent Pontifices, Abbates, clerici, monachi, nec non et laici religiosi viventes, Christumque vita et ore confitentes, et sine sanguinis sui effusione ad eum quem confessi sunt, migrantes. Tempore persecutionis omnes Christiani confessores dicti sunt, Christum in suis tribulationibus corde et ore confitentes, maxime tamen hi qui pro illo passi sunt. Qui postea anthonomasice dicti sunt martyres, et nomen confessorum specificatum est maxime ad sacerdotes Domini, peccatorum confessiones recipientes, quibus data est a Domino potestas ligandi atque solvendi. NOVICIUS: Qui tibi videntur maiores, martyres an confessores? MONACHUS: Quaestio haec solvenda est secundum excessus et excedentia. Licet ordo martyrum ordinem confessorum praecellat dignitate, quidam tamen confessores quibusdam martyribus merito longe sunt superiores. Unde habes in hymno:

 

Plus currit in certamine

Confessor iste sustinens,

Quam martyr ictum sufferens,

Mucrone fundens sanguinem.

 

Ecce exemplum. Certum est ordinem Episcoporum digniorem esse ordine. Abbatum, attamen quidam Abbates regales quibusdam Episcopis gloria et honore maiores sunt. NOVICIUS: Consentio. MONACHUS: Quanta sit in visionibus beatorum confessorum consolatio, paucis tibi explicabo.

 

 

Capitulum LXXII.

De converso cui sanctus Nycholaus apparuit in choro.

 

Est quidam apud nos conversus, cuius nomen prodere non licet, vir bonae conversationis, et sanctum Nycholaum specialiter diligens. Iste, sicut ab ore eius audivi, in quadam sollemnitate infra matutinas, iam dictum confessorem pontificalibus indutum in choro stare conspexit. De cuius [II.142] visione quae magnae fuit reverentiae, tantum gaudii cor eius concepit, ut sibi altitudine duorum pedum a terra suspensus videretur. Non solum hic beatissimus Pontifex perfectorum visitator, sed et miserorum in summis necessitatibus esse dignoscitur liberator.

 

 

Capitulum LXXIII.

De fure quem idem confessor a patibulo liberavit.

 

Nondum duo anni sunt elapsi, quod in villa quadam iuxta Coloniam, sicut nuper illic audivi cum praeterirem, loco furis quidam deprehensus est. Utrum esset reus vel innocens, mihi dici non potuit. Quo morti adiudicato, et laqueo collo eius iniecto, in patibulo appendissent, ille nullum dolorem sustinens, cum iam mortuus aestimaretur, clara voce clamavit: Invanum laboratis, non poteritis me strangulare, sanctus Episcopus dominus meus Nycholaus mihi assistit. En video illum. Quod multi audientes, et ita esse experimento cognoscentes, putantes eum innocentem, ob honorem sancti Nycholai depositum abire permiserunt. Qui Bruwilre ad memoriam sui liberatoris currens, gratias egit, se a suspendio illius meritis absolutum proclamans. NOVICIUS: Audivi ab infantia quod sanctus Nycholaus omnes Episcopus misericordia praecellat. MONACHUS: Tantae pietatis est et misericordia praecellat. MONACHUS: Tantae pietatis est et misericordiae, ut et malos a morte sicut dictum est saepe liberet, et bonos mori desideret. Illos, ut emendentur; istos, ut aeterna beatitudine furantur. Revera dissolvi et esse cum Christo, multo melius est. Et beati sunt mortui qui in Domino moriuntur.

 

 

Capitulum LXXIV.

De Adam monacho quem sanctus Nycholaus cum sancto Paterniano ab infirmitate sanaverunt.

 

Adam monachus de Lucka, cuius in superioribus memini, in quadam conventuali ecclesia Saxoniae, quae Bucka dici-[II.143]tur, scholas frequentavit. Cumque in cimiterio multi lateres essent repositi ad fabricam oratorii, ipse sicut puer unum ex eis tulit, et in eo sculpere coepit. Quod cum magister eius vidisset, terruit eum dicens: depone laterem, quia excommunicatus es. Ad quod verbum puer territus, mox coepit infirmari. Cumque invalescente morbo ad extrema devinisset, et quasi iam morituro data fuisset candela in manu, duos Pontifices, beatum scilicet Nycholaum, et sanctum Paternianum praefatae ecclesiae patronum, coram se stare vidit et agnovit. Stabant autem in habitu pontificali, et in claritate magna. Dixitque ad sanctum Paternianum beatus Nycholaus: Vis ut tollamus puerum istum nobiscum? Respondit ille: Non, quia in alio ordine morietur. Sicque disparuerunt. Eadem hora puer convalescens surrexit, et magistro eius qui praesens fuerat tunc temporis miraculum divulgante, in ecclesia est compulsatum, et ad honorem tantorum Pontificum, Te Deum laudamus decantatum. Haec mihi ab eodem Adam nuper relata sunt.

 

 

Capitulum LXXV.

De puero opilione cui sanctus Nycholaus mortem suam praedixit.

 

In villa quae Leiglinge vocatur in circa duo milliaria distat a Colonia, ante hoc setennium contigit quod dicturus sum. Puer quidam simplex cuiusdam matronae illic pecora pavit. Hic beatum Nycholaum in tantum diligebat, ut singulis diebus medietatem panis sui in honore illius pauperibus erogaret. Orationibus etiam assiduis misericordiam eius interpellebat. Cuius devotis obsequiis beatus Pontifex delectatus, die quadam ei in agro apparens, in forma et habitu venerandi senis, ait: Puer bone, mina gregem domum. Cui cum ille responderet: Domine adhuc nimis est mane, si hoc facerem, domina mea increparet me; subiunxit sanctus: Fac quod dixi, quia hodie ante solis occubitum morieris. Ad quod verbum puer territus, cum interrogaret eum, domine quis es? Respondit ille: Ego sum Nycholaus Episcopus, quem semper exoras, et cui prandiola tua dividere consuevisti; modo veni remunerare te. Vade ergo ad hospitium tuum, [II.144] et accipe corpus Domini, et praepara te, quia hodie ut dixi morieris. Sicque disparuit. Cumque puer cum ovisbus reversus fuisset, et domina eius eum interrogasset, quare tam mature venisset, respondit: Necessitas compulit me, quia ante noctem moriturus sum. Et illa: deliras. Reduc ergo gregem ad pastum, quia non morieris. Qui statim in lectum suum se reclinans, cum sacerdotem petivisset, et ille venisset, ait ei matrona: Timeo puerum istum aliquid fantasiae vidisse, investigate ab eo diligenter, quid viderit, quid habeat, vel quare talia loquatur. Quod cum fecisset sacerdos, puer ei visionem per ordinem recitavit. De cuius manibus cum communicasset, hora praedicta exspiravit. Ecce in his duobus pueris cognoscere poteris pietatem sancti Pontificis. Scholarem consilio sancti Paterniani distulit spe vitae melioris; pastorem hunc fidelem secum duxit ad pascua aeternae viriditatis. NOVICIUS: Quia sanctus Nycholaus crebrius ceteris Pontificibus in ecclesiis tam in sculpturis quam in picturis repraesentatur, vellem si esse posset aliquam videre imaginem faciei illius simillimam, per quam memoria eius menti meae tenacius imprimeretur. MONACHUS: Ostendam tibi quandam mirifici operis yconam, quae ab eo qui sanctum Nycholaum in carne vidit fertur formata, et ad illius similitudinem depicta.

 

 

Capitulum LXXVI.

De tabula sancti Nycholai apud Porcetum.

 

In Porceto monasterio quod iuxta Aquisgrani situm est, tabula cubitalis est, imaginem beati Pontificis Nycholai ab umbelico et sursum in se repraesentans, quam beatus Gregorius Regis Graeciae filius et coenobii eiusdem primus Abbas atque fundator, illuc advexit. Dicitur eadem fuisse ycona, quam barbarus, sicut in Miraculis sancti Nycholai legitur, tulit, et ad custodiam sui theolonei posuit, cuius occasione ad fidem conversus est, cum sua perdidisset, et caesa imagine eadem recepisset. Plurimae per eam virtutes factae sunt, maxime in praegnantibus. Tempore quodam cum ad domum cuiusdam honestae matronae in partu laborantis fuisset deportata, et contra eam ad parietem suspensa, ea hora qua partum [II.145] edidit, ne parientem quasi attenderet, cunctis qui aderant intuentibus tabula se vertit. Est autem eiusdem imaginis facies oblonga, et exesa, multae gravitatis et reverentiae. In fronte calvities, capilii tam capitis quam barbae candidae canitiei. Nuper vero monachis cedentibus, sanctimoniales ordinis nostri cum tabula locum receperunt. NOVICIUS: Satis me aedificat humilitas beati huius confessoris, qui se superius cibatum gloriatur in pane pauperis pastoris. MONACHUS: Quis maior Christo qui in iudicio dicturus est: Esurivi, et dedistis mihi manducare? Nullus. Quantam vero Christo eiusque beatis confessoribus eleemosyna placeat, vel quam valenter his qui faciunt illam, in periculis succurant, ex sequenti visione demonstrabitur.

 

 

Capitulum LXXVII.

De magistro Johanne cui infirmanti sanctus Martinus et sanctus Godehardus succurrerunt.

 

Magister Johannes Decanus Aquensis cum scholaris esset, tam graviter tempore quodam infirmitatus est, ut confessus et inunctus, nihil ei nisi mors superesse videretur. Cui cum materia rapta esset in cerebrum, solus iacens in expressum venit, viditque homines sibi ignotos intrare, qui lances quas manibus portabant, cum lignis brevibus et quadratis ante ipsum ponebant. Stantibus eis ex una parte lectuli, contemplatus est introire tres inclinitos confessores, sanctum videlicet Martinum Turonensem Episcopum, et sanctum Godehardum Episcopum Hildeshemensem, beatumque Berwardum, qui eum ex parte altera circumstetere. In quorum aspectu puer Johannes uni imponitur lanci, et ligna loco ponderis alteri. Cumque elevata statera inventus esset aeger minus habens, praedicti confessores puerum parvulum et mendicum sinui eius imposuerunt, qui simul lancem adversam mox suspendentes, lignis graviores apparuerunt. Statimque Johannes, qui mihi visionem hanc retulit, in suodorem erumpens, chrisim fecit, et de eadem infirmitate citius convaluit. NOVICIUS: Quid scholaris aegrotantis ponderatio, vel quid pueri pauperis significet adiectio, penitus ignoro. MONACHO: Puer idem valde pauper erat et despectus, cuius in tantum misertus est Johannes ut ei et [II.146] panem frequenter daret, et matri commendaret. Homines barbaros qui eum in lance appendebant, daemones fuisse suspicor, qui semper morientibus se ingerunt; ligna, pueri peccata. Quae quia meritis eius graviora videbantur, sancti confessores quos saepius interpellaverat, eleemosynarium eius lanci immiserunt, cuius beneficio adiutus est. Quod vero vita humana quandoque propter eleemosynas morti subtrahatur, habes exemplum in Vita sancti Johannis Eleymon, de Petro theolonario, pene in consimili casu et visione. Hinc est quod Nabugodonozor Regi dum se in visione vidisset sub figura arboris ab angelo esse praecidendum, Daniel consuluit, ut peccata eleemosynis redimeret. Quod vero ob peccata etiam ante tempus quandoque vita hominis praecidatur, idem Daniel testis est. Cumque Balthazar praedicti Regis filius, cum uxoribus et concubinis in vasis templi Domini convivando Deum irritaret, vidit contra se articulos manus scribentis in pariete tria haec verba, mane, techel, phares. Quam scripturam sic Daniel Regi interpretatus est. Mane, id est ante tempus, dinumeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. Techel, appensus es in statera, et inventus es minus habens, scilicet de iustitia. Et quia peccata praeponderaverunt, eadem nocte occisus est, et divisum est regnum eius Medis et Persis. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Tres praefati Pontifices, aliorum trium Episcoporum visionem mihi ad memoriam revocant relatu dignam.

 

 

Capitulum LXXVIII.

De Gerardo Abbate Claraevallis cui sanctus Eucharius cum sociis apparuit.

 

Bonae memoriae dominus Gerardus) Abbas Claraevallis qui nostris temporibus fuit, cum tempore quodam visitandi gratia pergeret ad Claustrum, et apud religiosos fratres sancti Mathiae hospitaretur, eadem nocte dictis matutinis ecclesiae criptam solus intravit, et ad sepulchra sanctorum Eucharii, Valerii, atque Materni, qui Treverorum primi erant [II.147] Episcopi et nostrarum regionum Apostoli, devote satis oravit. Maxime tamen petivit sibi revelari divinitus, utrum magis expediret in officio abbatiae manere, vel illam resignare. Cui gloriosi illi tres praesules in multo splendore simul apparentes dixerunt: Frater, nequaquam officium tuum resignes, quia in brevi cum palma martyrii ad nos pervenies. Sicque disparuerunt. Mane cum esset profecturus, Praepositus sancti Symeonis eum, ut secum in reditu hospitari dignaretur rogavit. Quod et promisit. Cumque completa visitatione rediret Treverim, de promissione satis eum poenituit, volens iterum orare ubi prius, quaedam neglecta in prima visione sperans sibi denuo esse revelanda. NOVICIUS: Quae fuerunt illa? MONACHUS: Ubi anima sancti Materni fuisset infra illos triginta dies quibus sepultus fuerat. Quid plura? Promissi sui memor, in domo Praepositi se recepit, et sicut ipse procuraverat, in ipsa nocte solito maturius surgens et matutinas decantans, monachis relictis, et converso assumpto, ad ecclesiam sancti Eucharii perrexit, criptam intravit, et oravit. Ubi sub forma prioris visionis praefatos Pontifices videre meruit. Ad quem sanctus Eucharius: Novi ad quid veneris. Ecce Maternus, interroga eum. Quod eum fecisset, respondit ille: Anima mea per illos triginta dies fuit in paradiso. Et quia sciebat se ad corpus esse reversuram, mercede sibi in coelestibus praeparata frui non potuit. Mane ergo in officio tuo, quia per palmam martyrii cito nobis sociaberis. Quod ita factum est. Nam a quodam misero propter zelum ordinis latenter interfectus est. Deinde beatus Pontifex adiunxit: Existente me in paradiso, nil actum est in mundo quod non viderim. Vides quanta sit potentia electae animae a corpore exutae? Si tanta vidit in terrestri paradiso, quanta putas videt quando fruitur Deo? NOVICIUS: Non ambigo quin omnia tunc sciat et videat. Si sanctus Benedictus adhuc existens corruptibilis ex beneficio unius animae coelos penetrantis, totum mundum vidit sub uno radio solis ante oculos suos collectum, non mirum si [II.148] anima Deo unita contemplatur omnia. MONACHUS: Bene sentis; et hic de confessoribus sit finis. De visionibus vero quarundam virginum aliqua tibi referam; prius tamen de ipso ordine virginali te expediam.

 

 

Capitulum LXXIX.

De Virginibus.

 

Tanta est gloria virginalis ut angelis comparetur, quia qui non nubent neque nubentur, erunt sicut angeli Dei. Hinc est quod in tabernaculo foederis tertio operimento quod erat de pellibus rubricatis, quartum fuerat superpositum de pellibus iacinctinis. Per pelles rubricatas designatur martyrium, quod est consummatio omnium virtutum; per iacinctinas quae aerei sunt coloris, virginitas, quae ut quidam dicunt, supra omnem virtutem est, et angelicam redolet conversationem, Virgines sequuntur agnum quocunque ierit utroque pede, id est integritate mentis et corporis. NOVICIUS: Ergo virgines continentibus et coniugatis maiores sunt? MONACHUS: Maiores sunt, si compares statum ad statum, quia dignior est ordo virginum, quam ordo coniugatorum. Attamen in ordine coniugatorum vel viduarum, multi sunt multis virginibus in merito multo maiores, quia penes carnis integritatem quae virtus non est, quam etiam infideles habent, meritum non consistit, sed penes caritatem. Quis ergo audeat aliquas virgines etiam sanctissimas, Patriarchis, Prophetis et Apostolis, qui coniugati erant pene omnes, anteferre? NOVICIUS: Quid ergo est quod sancti in tantum commendant virginitatem? MONACHUS: Ut ostendant quantum Deo placeat castitas. Haec in virginibus vocatur virginitatis sive continentia virginalis; in coniugibus pudicitia coniugalis; in viduis continentia vidualis. Unde de eodem semine quod de manu seminantis cecidit in terram bonam, aliud fecit fructum tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum. Primus debetur coniugatis, secundus viduis et continentibus, tertius virginibus. Et est saepe in praemio tricesimus maior centisimo, et hoc propter intensionem caritatis. Hinc est quod beatam Mariam Magdalenam Ecclesia in letaniis ante-[II.149]posuit virginibus, ne illis propter ruinam inferior videatur. Noveris tamen melius esse continere quam nubere, quia Christus qui sapientissimus est, virginitatem elegit; et studium servandae virginitatis pro Christo, caritatis virtutem plurimum intendit. Quam sint iocundae, quam salutiferae visiones sanctarum virginum, sequentia declarabunt.

 

 

Capitulum LXXX.

De Theoderico Episcopo Livoniae qui sanctam Mariam Magdalenam viduis, et sanctam Margaretam virginibus assistere vidit cum eas velaret.

 

Venerabilis Theodericus Episcopus de Livonia cuius supra memini, cum tempore quodam sanctimoniales consecraret, sanctam Mariam Magdalenam viduis assistere unus monachorum vidit, beatam vero Margaretam virginibus. Inter stantes deambulabant, vocatas praesentabant, coronas et velimina componebant. Erat enim tali visione dignus, utpote vir bonus et religiosus.

 

 

Capitulum LXXXI.

De Arnoldo monacho Vilariensi quem sancta Maria Magdalena tactu sanavit.

 

In Vilario domo ordinis nostri et Dioecesis Leodiensis, monachus quidam est Arnoldus nomine, vitae laudabilis, et magnum habens zelum circa ordinis disciplinam. Hic cum ex nimia abstinentia in tantum stomachum suum infrigidasset, ut vix aliquos cibos reciperet, imo recepta mox reiiceret, tempore quodam ad tantum devenerat defectum, ut lecto decumbens, mortem minaretur. Cui beata Maria Magdalena nocte apparens visibiliter, pectore discooperto, contra locum stomachi manum misit, ac delinivit. Qui ex sacrae manus attactu adeo confortatus est, ut mane surgens sanus, non absque magna fratrum admiratione chorum intraret. [II.150]

 

 

Capitulum LXXXII.

De Abbatissa in Hovenne cuius oculos sancta Linthildis curavit.

 

Recordor nunc dominae Gertrudis Abbatissae de Hovenne, quae satis mirabiliter per visionem cuiusdam sacrae virginis, sicut ipsa mihi retulit, sanata est. Haec cum pene per dimidium annum vehementi dolore oculorum cruciaretur, sanctam Linthildem virginem cuius memoria in eodem coenobio celebris est, studuit invocre, meritis eius sperans adiuvari. Quodam mane in lecto suo pene caeca iacens et vigilans, iam dictam virginem in veste candida coram se stare conspexit. Cuius oculos cum tam veste quam manu tersisset, continuo clare vidit, et omnis dolor illa recedente recessit.

 

 

Capitulum LXXXIII.

De imagine sanctae Katherinae ibidem.

 

In eiusdem sacrae virginis altari, scilicet Linthildis, pro ornatu imago gloriosae martyris et virginis Katherinae lignea et sculpta decenter stare consuevit. Die quadam matrona quaedam honesta Aleidis nomine, uxor Wirici militis de Girzene, coram illa cum pedissequa sua ad orationem stetit. Erat autem ipsa imago per negligentiam ut puto sic posita, ut pene vultum totaliter haberet ad parietem. Quae dum se multum morose in oculis iam dictarum feminarum verteret, clamavit famula: Videte domina, videte, qualiter imago haec regyret se. Respondit illa: Et ego video. Viderunt hoc ipsum et aliae mulieres illic stantes. Vix annus expletus est, ex quo contigit haec visio miraculosa. NOVICIUS: Quia huius sacratissimae virginis Katherinae ossa oleum stillare non cessant, certum est illam multum esse suavem ac misericordem. MONACHUS: Virtutum earundem indicium, emanans ex ossibus eius est oleum. [II.151]

 

 

Capitulum LXXXIV.

De osse sanctae Katherinae quod oleum stillavit.

 

Retulit nobis dominus Henricus Abbas de Scimenu, quod de osse eius dum nobis de eodem particulam frangeret, gutta olei erupit. Quam ne super terram caderet, vix retinuit. Sed quid dicam de gutta, cum eius sacra tumba, sicut hi qui in instanti de Syna venerunt testantur, oleo sit repleta? Viderunt enim caput eius cum capillis et ossibus natare in oleo. De quo cum a monachis loci diversa vascula sacri liquoris reciperent, tam nobis quam ceteris religiosis revertentes eadem pro benedictione diviserunt. NOVICIUS: Vellem nunc aliquas de nostris virginibus, scilicet undecim millibus audire visiones, quae nos ad ampliorem illarum incitarent venerationem. MONACHUS: Referam tibi quaedam quae habentibus earum reliquias, terrori sint si circa illas fuerint negligentes, consolationi autem si habitas venerentur.

 

 

Capitulum LXXXV.

De duabus sacris virginibus quae de Folcoldesrode reversae sunt Coloniam.

 

In Folcoldesrode domo ordinis Cisterciensis quae in Thuringia sita est, Abbas quidam ante annos paucos defunctus est, qui circa sanctorum reliquias satis exstiterat devotus. Unde et Dominus huiusmodi ei visionem ostendere dignatus est. Nocte quadam in somnis Coloniam in ecclesiam santarum undecim millium virginum se transpositum vidit, ubi extra eius septa iuxta quendam murum duo virginum corpora sepulta intellexit. Mox Coloniam pergens et locum revelatum ex cunctis indiciis cognoscens, Abbatissam adiit, visum exposuit, et ut sibi quaerere liceret quas viderat petivit, et [II.152] obtinuit. Ostensus est ei quidam nomine Ulricus, cui consuetudo erat earundem sacrarum martyrum corpora effodere. Conductus vero ab Abbate, cum in loco denominato duos reperisset sarcofogos, et uno aperto inter ossa sacra pectinem pulcherrimum vidisset, concupivit et tulit, eumque cyrothecae suae immissum, in sinum proiecit. A quo cum impediretur in fodiendo, eum extraxit, super fossam illum ponens in loco eminenti. Superveniens quaedam ex sororibus, tam curialitate quam sanctitate pectinis delectata, secrete tulit et abiit. Corporibus vero effossis et in scrinio decenter compositis, cum mane Abbas cum eis proficisci proposuisset, eadem nocte in forma et habitu virginali illi in somnis apparentes dixerunt: Tecum ire non possumus. Quibus cum respondisset, quare dilectissimae dominae? sUbiunxit una: Quia pectinem meum perdidi, quem mihi mater mea dedit cum de patria mea egrederer. Et ille: Quis habet illum domina mea? Respondit: Quando Ulricus sepulchrum meum aperuit, et vidisset illum, cyrothecae suae imposuit, cum qua abscondit illum in sinu suo. Quem cum extractum super marginem fossae posuisset, superveniens quaedam sanctimonialis Friderunis nomine, furata est illum. Mane ad Abbatissam veniens ait: Quod est nomen homnis, qui virgines has effodit? Respondit, Ulricus. Et adiecit: Est hic aliqua domina quae vocetur Friderunis? Respondente ea, etiam; subiecit: Peto, ut uterque vocetnr. Quod cum factum esset, ait Ulrico: Quando corpora sacra effodisti, pectinem ibi invenisti, cetera quae supra dicta sunt adiungens. Respondente illo, domine verum est; conversus ad Friderunam dixit: Et vos domina tulistis illum. Qua confitente, subintulit: Rogo ut restituatis pectinem, quia sine illo mecum ire renuunt. Quem cum celerius retulisset, et ab Abbate in scrinio positus fuisset, ad monasterium suum illas devexit, in quo cum multa gloria sunt susceptae, et in loco honesto locatae. In magna ibi fuerant veneratione, sed hoc quamdiu vixit Abbas ille cui se revelaverant. Tempore schismatis quod erat inter Ottonem et Philippum Reges Romanorum, cum diversa bella occuparent Thuringiam, timore illorum eadem sacra corpora cum ceteris reliquiis [II.153] et ornamentis deportata sunt super quandam testudinem, locum secretum satis. Pace terrae reddita, cum singula locis suis restituerentur, scrinium cum virginibus neglectum est in iam dicta testudine. Unde indignantes, duabus vicibus thecam suam terribiliter concusserunt, ita ut ab omnibus posset audiri. Bis etiam sacristae in somnis apparuerunt, dicentes, quod recedere vellent de loco in quo ita haberentur contemptui. Quae cum non proficerent neque concussionibus neque revelationibus, in quadam nocte sollemni infra matutinas ante gradum presbyterii stantes, et in habitu decentissimo omnibus apparentes, primum inclinaverunt versus altare, deinde more eorum qui in via sunt dirigendi se vertentes, Abbati et omnibus inclinantes, per quoddam ostium quod pene semper clausum erat exierunt. Quas licet omnes vidissent, aestimabant tamen singuli se illas singulariter vidisse. Dictis matutinis unus monachorum ducto seorsum Abbate confessus est se ante gradum hora et modo praedicto duas speciosissimas vidisse virgines. Cui cum respondisset: Et ego vidi; venerunt alii, et responsum est eis simile. Cumque deprehendisset quod ab omnibus visae fuissent, coepit cum omnibus quaestionari quaedam essent, vel quae causa foret illius visionis. Cui cum diversi diversa responderent, ait unus, divinitus ut puto inspiratus: Puto eas fuisse sacras illas virgines, quae de Colonia nobis allatae, tanto tempore supra testitudinem talem a nobis neglectae sunt. Statim accedentes ad scrinium, cum nihil in eo reperissent, territi Abbatem miserunt Coloniam ut illas reduceret. Veniens vero Coloniam cum Abbatissae et conventui rem per ordinem recitasset, atque easdem virgines in locis unde sublatae fuerant, reperissent, Abbati ut sibi redderentur supplicanti, totus conventus respondit: Beneveniant nobis dilectissimae domicellae nostrae, beneveniant. Certe, ex quo vobiscum esse noluerunt, non eas illuc remittemus. Datumque est ei caput cuiusdam alterius virginis, cum quo tristis) repedavit. Adhuc puto eandem Friderunam vivere, et vix aliqua soror est in eadem ecclesia, quam tam iocunda lateat historia. [II.154]

 

 

Capitulum LXXXVI.

Item de duabus virginibus undecim millium, quae per revelationem sunt inventae et nobis donatae.

 

Sunt apud nos de eodem sacro collegio duae sacrae virgines, etiam per revelationes inventae. Domina Eufemia Abbatissa quae ante annos paucos defuncta est, cum adhuc puella esset in scholis, duae ei virgines in somnis apparuerunt, quae sub extrema parte dormitorii quod cellario contiguum erat, se indigne iacere conquestae sunt. Illa sicut puella visum ut visum reputans, tacuit. Postea cum esset adulta, secundo ei in loco eodem sub forma et habitu speciosissimarum virginum cingulo tenus apparuerunt. Quasi dicerent: Exire de loco isto non possumus, nisi per te. Tunc memor primae visionis, eam quae potior videbatur interrogavit dicens: Quod est nomen tuum? Respondit illa, Anathasia. Ab illo tempore Eufemia importune conventui coepit suggerere, quatenus cellarium usque ad finem dormitorii extenderent, dicens sine ambiguitate duas ibi virgines esse reperiendas. Pollicebatur etiam quod tres solidos communibus expensis superadderet. Acquievit tandem conventus, et sicut mihi retulit Renbodo conversus noster cui idem opus fuerat commissum, cum terra tota fuisset eiecta in praesentia praedictae sanctimonialis, sub fundamento muri sacra illa duo corpora sunt reperta. Quas illa priusquam Abbatissa fieret, nobis transmisit, et celebrata est de eis eodem die missa sollemniter in conventu. NOVICIUS: Non putabam hactenus tam efficaces esse visiones nocturnas. MONACHUS: Saepe per ardentia luminaria corpora earum ostenduntur, nec tamen eadem luminaria ut aiunt quis videre potest, nisi corpore sit virgo. Multa de huiusmodi visionibus Conradus Prior Loci sanctae Mariae dicere consuevit, quae causa brevitatis omitto. NOVICIUS: Placetne sacris illis virginibus quod sic earum corpora per diversas provincias dividuntur? MONACHUS: Ad hoc enim se ostendere dignantur, ut in multis locis earum memoria habeatur. [II.155]

 

 

Capitulum LXXXVII.

De Viatore qui de earum reliquiis miraculose obtinuit.

 

Homo quidam religiosus de ordine Viatorum, cum apud quandam matronam Tuyciensem hospitaretur, conquestus est illi quod decem annis laborasset pro reliquiis sanctarum undecim millium virginum, nec aliquid tamen ex eis posset obtinere. Cuius ad hoc cum auxilium implorasset, illa homini compassa ecclesiam earum adiit, sororibus pro eo preces porrigere volens. Cumque ad tumbam unius virginis oraret, genu lapidi superposito qui maximus erat apponens, tentavit, quod tamen fieri posse non speravit. Mira pietas sacrarum martyrum. Mox ut imbecillis femina lapidem pressit modicum, ille cessit, adeo ut ea quae intus erant videret. Quae dum nullum adesse conspiceret, manu immissa quantum voluit de ossibus tulit, dans ea viatori. Statimque lapide qui vix a sex viris absque instrumentis moveri poterat, eadem qua prius facilitate revoluto, gratias sanctis agens virginibus, laeta rediit ad sua. Sanctorum animae licet semper vultum contemplentur divinum, habent tamen respectum ad corpora sua, et cum viderint nos devotos circa illa, multum in hoc delectantur.

 

 

Capitulum LXXXVIII.

De converso quem sacra virgo in somnis osculabator.

 

Conversus quidam de ordine nostro, cum ex eadem societate quaedam virginum capita ad monasterium suum deferret, ex devotione ea cum vino lavit, lota deosculans. Eadem nocte puella valde speciosa in somnis eidem apparuit converso, eumque complexans ait: Heri quando caput meum lavisti, tam amicabiliter me deosculatus es; ego tibi modo vicem rependam. Ille professionem suam considerans, ut osculum puellae vitaret, caput retraxit, sicque ex eodem motu [II.156] evigilavit. Qui statim intellexit visionem. NOVICIUS: Cum in stratis et hortis civitatis Coloniae beaturum virginum undecim millium passim ossa reperiantur, videtur mihi fieri vix posse quin saepe aliena eis ossa admisceantur. MONACHUS: Retulit mihi monachus quidam de Veteri Monte in quo amplius quam mille dicuntur esse corpora, quod nullas falsas inter se esse patiantur reliquias.

 

 

Capitulum LXXXIX.

De osse equino quod de earum reliquiis miraculose proiectum est.

 

Tempore quodam cum plurima illuc allata fuissent corpora, monachi laverunt illa. Cumque eadem posuissent super sedes Capituli, pannis mundis substratis, et siccarentur, foetor intolerabilis quasi ex eis exhalans, omnium nares infecit. Timens dominus Goswinus Abbas foetorem eundem ex aliquo diaboli ludibrio fuisse creatum, ut per eum devotionem fratrum erga reliquias martyrum extingueret, assumptis secum sacerdotibus, vestes sacras induit, cum quibus circa ostium Capituli stans, sic ait: Adiuro te immunde spiritus per eum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem, ut si aliquid tui operis est in hoc foetore, manifestetur et annihiletur, desque honorem Deo et sanctis his. Mira res. Vix verba compleverat, et ecce os grande equinum cunctis videntibus de medio reliquiarum exiliens, extra Capitulum quasi turbine impulsum proiectum est. Cum quo et omnis foetor extractus est, advenitque odor suavissimus. Tunc omnes Deo gratias egerunt, qui et diabolum in suo opere confudit, et sacntus suos glorificavit. Haec te de virginibus audivisse sufficiat. Referam tibi adhuc unam visionem mirificam, a virgine visam, quae supradictis ordinibus aequaliter conveniat, et virginum visiones concludat. [II.157]

 

 

Capitulum XC.

De puella quae ad hymnum, Te Deum laudamus, chorum psallentium in coelum transferri vidit.

 

Narravit mihi nuper sacerdos quidam de Saxonia, in quodam monasterio cuius nomen mihi exprimere non potuit, puellam fuisse parvulam, quae tantum festivis noctibus vigiliis sollemnibus interesse permittebatur, et eisdem nondum expletis ire dormitum compellebatur. In quadam festivitate cum magistra in tertio ut puto nocturno virginem scapulis ad exeundum impelleret, et illa reniteretur nec proficeret, tristis quidem exivit, sed iuxta chorum remanens, residua peraudire voluit. Cumque inceptus fuisset hymnus, Te Deum laudamus, coelos vidit aperiri, et in ipsos chorum cum cantantibus sublevari. Quando ventum est ad locum illum: Tibi omnes angeli, et reliquia, vidit universos ordines angelorum et singulorum ordinum angelos singulos, demissis capitibus flexisque genibus, manibus extensis Deum adorare, simul omnibus proclamantibus, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, qui trinitatem personarum in unitate essentiae confitebantur. Simile fecerunt Apostoli ad illum locum: Te gloriosus Apostolorum chorus. Et cum chorus incepisset, Te Prophetarum laudabilis numerus, omnes Patriarchae et Prophetae praedicto modo adorabant. Venerunt et Martyres in suis distinctionibus, et in proximo versiculo, scilicet, Te Martyrum candidatus laudat exercitus, in laudem erumpentes maiestati procidebant. Idem de Confessoribus vidit, atque Virginibus. Cumque extremus hymni versiculus, id est In te Domine speravi, non confundar in aeternum, decantaretur, chorus ad terram descendit, et coelum se clausit. Puella omnia haec videns et suspirans, se tanto bono defraudatam oculis propriis conquesta est. Cumque ubertim fleret, et mane sororibus causam sciscitantibus, visum dicere nollet, magistra eam aggressa est. Cui respondit: Deus vobis ignoscat quod tantam mihi gratiam hac nocte subtraxistis. Et recitavit ei visionem. Cui illa: Noli flere bona filia, nunquam de cetero te [II.158] exire compellam. NOVICIUS: Mirifica sunt quae recitas. MONACHUS: Vis nunc audire octavo loco ex his aliqua quae visu, auditu et gustu percepte sunt, nec tamen praedictis ordinibus propter distantiam inseri potuerunt? NOVICIUS: Volo ac desidero. MONACHUS: Sicut in capite huius distinctionis praemissum est, scalam erexi, per quam humanae visioni sancti condescenderent, cuius duo latera duo dixi genera visionum, corporale et spirituale. Octo etiam inserui scandilia, supremum attrinŽbuens Christo, reliquos sex, sex ordinibus sanctorum, de quibus sufficienter dictum est. In octava autem gradu diversarum rerum visiones locabo, primo tamen eam quae visa est de loco nostro.

 

 

Capitulum XCI.

De his quae Hermannus Abbas vidit de loco nostro.

 

Diu antequam conventus noster de Claustro emissus fuisset, dominus Hermannus, nunc Abbas Loci sanctae Mariae, tunc simplex monachus in Claustro, nocte quadam per visum ante gradum presbyterii sibi stare videbatur, et datus est ei in manus crucifixus, ut fieri solet in emissione alicuius conventus. Stabant et circa eum viri emissione alicuius conventus. Stabant et circa eum viri candidati. Vidit etiam in chroro fluvium limpidissimum, qui per utrumque chorum fluebat, et in eo navim. Quam conscendens, cum tam rapidissimus esset cursus eius, ut navis in unam columnarum impegisset, nisi per themonem eius industria fuisset aversa, non stetit donec veniret ad locum quendam infirmitorio nostro proximum. Venerunt et cum eo supradicti viri candidati. Tunc ossa arida humana cum capitibus ex omni parte mirabili quadam virtute a deforis ultra murum cadebant. Erant enim, ut Ezechielis visionis recorder, multa valde. Stante conventu inter montem Stromberg et iam dictum locum, Salvator qui inter eos stare visus est, unum ex monachis dure satis retraxit, alium modestius amovens seorsum statuit. Ecce talis fuit visio. NOVICIUS: Quae est illius interpretatio? MONACHUS: Deus illi praeostendit quae futura erant de loco nostro, tunc quidem obscura, modo plana valde. Dominus Philippus Coloniensis Archiepiscopus sciens ordinem vigere in Hemmenrode, et de illo limpidissimo fluento ariditatem suae Dioecesis irrigare desiderans, de eadem domo conventum [II.159] sibi dari petivit, et obtinuit. Electi sunt ex monachis duodecim, et praedictus Hermannus in Abbatem eis ordinatus est. Qui ante gradum presbyterii, ut longe ante praeviderat, crucem suscipiens, cum eis per navigium venit in montem Stromberg. In quo tribus annis commorati, descenderunt in vallem quae nunc dicitur Vallis sancti Patri, illic muro de quo supra dictum est, se claudentes. Ossa illa arida designant homines saeculares spiritualis gratiae immunes, qui in valle conversi sunt ad vitam religiosam. Fluvius qui per oratorium cum impetu fluebat, significat domus eiusdem religionem. Quae clara est per puritatem traditionum, et impetuosa per fervorem observationum. Quod navim a columna avertit, sine causa non fuit. Nam cum conventus super praefatum venisset montem, et multa eis necessaria deessent, quidam reminiscentes aedificiorum et aliorum multorum quae dimiserant, et murmurantes redire vellent, dominus Hermannus Abbas cum semel ac secundo perseverantia eos monuisset nec profecisset, quasi per themonem navem a columna submovens, ait: Cessate, state, nullus vestrum revertetur; ego arthemonem obieci. Is autem quem dure retraxit Christus, cum aliis quidem fuerat scriptus et nominatus, sed subsequentis importuna petitione submotus. Ipse est Johannes sacerdos, quem Dominus modeste extrahanes, seorsum stare fecit. Cum conventu emissus, cum conventu non stetit, quia per licentiam extortam remissus est. Haec est visionis interpretatio, secundum quod ab ipso didici Abbate Hermanno. NOVICIUS: Nihil hic ut video actum est sine nutu divino. MONACHUS: Navigantibus eis in Rheno, sicut adhuc omnes qui ex eis vivunt testes sunt, viderunt supra se in coelo circulum lucidum et septem in eo soles. NOVICIUS: Quid per circulum, vel quid per septem soles videtur tibi intelligendum? MONACHUS: Per circulum eundem intelligo [II.160] aeternitatem Spiritus sancti; per septem soles, septem eius dona, quibus bono exemplo eiusdem congragationis provincia erat illuminanda.

 

 

Capitulum XCII.

De Rudolpho qui illotis manibus timuit tangere aspersorium.

 

Quidam conversus qui cum eodem conventu missus est, Rudolphus nomine, vir bonus ac religiosus, cum die quadam de privata veniens, illotis manibus oratorium nostrum intraret, et ex ordine se aspergere teneretur, intra suas cogitationes dicere coepit: Aqua haec sancta est et benedicta, nec decet ut manibus immundis te illa aspergas. Cui mox in aere vox clare respondit: Quod ego mundavi, tu non potes pollulere. Et cognovit ibi magis Deo displicere immunditias cordis quam corporis. In animae puritate Deus delectatur.

 

 

Capitulum XCIII.

De monacho qui in excessu factus, propriam vidit animam.

 

Monacho cuidam Deus ostendere volens animae suae puritatem, in excessum mentis illum adduxit. In quo excessu puerum pulcherrimum intra sua viscera contemplatus est. Ad se autem reversus, intellexit eundem fuisse animam suam, Dei mundere ab omni labe criminum mundatam. Puer enim a puritate dictus est. NOVICIUS: Puto quod non sit tutum si homo multis consolationes suas manifestet. MONACHUS: Per multos labores et tentationes, et hoc secrete, divinae consolationes adipiscuntur, et facillime manifestatae subtrahuntur. Utrumque verum esse, singulis tibi ostendam exemplis.

 

 

Capitulum XCIV.

De sanctimoniali quae propter defectum unius pictantiae mirifice consolata est.

 

Cum nuper, hoc anno scilicet, in quadam domo sanctimonialium ordinis nostri, a celleraria per totum conventum [II.161] pictantia, id est ova frixa dividerentur, nescio quo casu una ex eis neglecta est. Non tamen arbitror actum casu, sed divino nutu, ut Dei gloria manifestaretur in illa. Patientissime autem defectum illum sustinens, imo neglectam se gratulans, cum Deo gratias referret, summus ille Abbas invisibilem ei pictantiam misit; cuius inenarrabili dulcedine sic repletum est os eius, fauces, viscera et venter, ut nunquam aliquid tale in vita sua sentiret. Dulcedo haec corporalis erat. Porro in mente et in anima, dulcedine spirituali Deus tam copiose visitavit eam, ut diceret Abbati nostro quod omnibus diebus vitae suae pictantiis omnibus carere vellet, dummodo in consimili dulcedine adhuc una tantum vice sibi liceret deliciari. Pro qua idem Abbas noster ad eius petitionem pro gratiarum actione hymnum, Te Deum laudamus, singulis nobis iniunxit. NOVICIUS: Si Deus sic excellenter tantillum remunerat in praesenti vita, non ambigo quin magnas tribulationes mirifice remuneret in futuro. MONACHUS: Quod facile huiusmodi consolationes in praesenti perdantur, ecce exemplum.

 

 

Capitulum XCV.

De converso qui dicendo perdidit dulcedinem divinitus concessam.

 

Conversus quidam in Hemmenrode cum in orationibus suis mellifluam divinitus accepisset dulcedinem, et ob hoc saepe labores suos negligeret, magister suus crebro eum arguit dicens: Frater, certis temporibus est orandum, et certis temporibus laborandum. Ille sicut homo simplex ut increpantem placaret respondit: O magister, si sciretis causam, non mihi imputaretis. Rogo ut detis mihi osculum. Putabat enim quod impressione labiorum eandem sentire posset dulcedinem. Cui mox ut osculum dedit ille, gratiam irrecuperabiliter ut puto perdidit iste. Simile pene habes supra capitulo quadragesimo tertio, de converso qui angelum saepe vidit, et dicendo gratiam perdidit. Causas vero subtractionis gratiae in praesenti plures esse, alibi tibi assignavi. Quidam tamen licet aliis sibi divinitus ostensa [II.162] crebro referant, non ob hoc gratiam perdunt, sicut supra dctum est de Henrico converso de Hemmenrode.

 

 

Capitulum XCVI.

De viatore prophetici spiritus qui apparuit Henrico converso.

 

Henricus idem cum grangiae quae Hart dicitur praeesset, et die quadam in Mayo segetes curtis, orationes suas ruminando, solitarius circuiret, hominem quendam sub arbore, piro scilicet, quae illic in agro singulariter sita est, contra se stare conspexit. Erat enim decentis staturae, capillis canus, barba prolixa, tunicam habens talarem et clausam, scapulare vero latum ultra genua longum, eratque vultus eius angelicus. Quem cum propius accedens salutasset, dicens, Benedicite frater; respondit ille, Dominus. Et adiunxit: Quomodo placet tibi ordo tuus frater? Converso respondente, bene; iterum adiecit: Bene tibi placere debet, quia nulla vita tantae perfectionis est in Ecclesia Dei. Cuius aspectus cum multam converso incuteret reverentiam, volens conversus aliquam ei dare occasionem petendi aliquid, ait: Cur sic nudis inceditis pedibus? Respondente illo, talis est consuetudo nostra; subiunxit: Peto ut mihi liceat vobis dare calcios, et nobiscum hodie prandeatis. Et recusavit utrumque, dicens: Modicus cibus mihi sufficit et sociis meis. Cumque aliqua secretius simul tractassent, is qui viator videbatur, converso alium diem ad eundem locum praefixit. A quo modicum discedens in plano loco nusquam comparuit. Quo viso Henricus expavit, festinansque ad Claustrum, Priori suo Hermanno, nunc Abbati in Loco sanctae Mariae, quae dicta sunt vel gesta per ordinem recitavit. Cui ille: Cautus esto frater, quia non omne verum est quod verum apparet. Mox ut eum videris ex remoto, signabis te, et cum appropinquaveris ei, iterum eo vidente signabis te, dicesque, benedicite. Quod cum fecisset, subrisit ille dicens: Juste facis signando te, quia non omne verum est quod verum apparet. Neque hoc ipsum habes a te, sed Prior tuus te docuit. Ego, inquit, illum diligo, eo quod religiosus sit et amator disciplinae, et quia quotidie orat pro omni Ecclesia et ordine. Quod et verum est. Men-[II.163]tionem etiam habuit domini Eustachii Abbatis Claustri, et domini Henrici Abbatis nostri, in illo aliqua corripiens, et in isto plura commendans. Et recitavit ei omnia more Helisei quae in conclavi cum Priore sive aliis fuerat locutus. Postea cum idem conversus die quadam dicto completorio aliquid obtinere niteretur a Deo, veniis et lacrimis, et non profecisset, ille curia clausa, ostioque firmato diligenter oratorii, ad eum intravit, increpans eum et dicens: Stolide, putas quod vi possis aliquid extorquere a Deo? Si non esset tibi modo parcitum propter Priorem tuum, forte amentiam incurrisses. Nocte quadam cum idem Henricus defuncto aliquo in ecclesiam deportato sedisset ante altare infirmorum, viator de quo dicere non possum utrum angelus fuerit an homo, ei apparens, signavit ubi Prior esset. Cui cum ille resignasset, in infirmitorio est; signo respondit: Ego novi hoc, bene est ibi. Inclinansque coram eodem altari, recedens, et ante illa tria altaria quae sunt in abside, simile faciens, chorum monachorum intravit, et non comparuit. Saepe illum testabatur e videsse in choro circueuntem in multa claritate. Cui cum ex parte Prioris conversus tunicam obtulisset et cingulum, tunicam recusavit, cingulo suscepto. Ego, inquit, eum dabo bono cuidam monacho Eberbacensi, et magis ei proderit, quam si ego uterer illo. Remisit ei et cingulum laneum, pretio quidem vilissimum, sed virtute pretiosum. Per quem et sanitates factae sunt, et plurimum valet contra stimulum carnis. Quem cum etiam rogaret ut se Priori ostendere dignaretur, respondit: Dominus noster nos frequenter mittit in Jerusalem et alia aeque remota loca, et si videret me Prior, posset per eius interrogationes legatio mea impediri. Et adiecit: Dic Priori ut sollicitus sit circa excitandos fratres, ne dormiant dum pro defunctis cantant, quia sicut milites congregantur ad tornamentum, ita animae confluunt ad officia defunctorum. NOVICIUS: Puto quod mortui vivis in hoc officio sollicitis, dum indigent, vicem caritatis rependant. MONACHUS: Hoc tibi uno ostendam exemplo. [II.164]

 

 

Capitulum XCVII.

De Rudolpho canonico de Aldinsele cui viri candidati horas canonicus decantaverunt.

 

Est quidam canonicus in Aldinsele Rudolphus nomine, homo grandaevus, et circa officia divina valde sollicitus. Nunquam aliquam horam in choro negligit, dummodo incedere possit, sicut testis est Allardus noster novicius, quandoque illius concanonicus. Quodam tempore dum defectum naturae pateretur, ita ut incedere non valens lecto decumberet, nec tamen aliquid doloris sentiret, cum horas suas dicere non posset, quosdam viros candidos in superpelliciis et tonsura clericorum, certis horis adesse vidit, qui ei omnes horas decantabant. Quibus dictis, dicebant ad invicem: Modo exeamus, et sinamus eum quiescere. Quos cum frequenter contemplaretur, et filiam sororis quae ei ministrabat non posse illos videre deprehendisset, intellexit quia animae concanonicorum eius essent, quibus ipse beneficia impenderat. Quia ad sacramentum corporis et sanguinis Christi festino, diversis hic visionibus finem impono.