BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Caesarius Heisterbacensis

ca. 1180 - ca. 1240

 

Dialogus miraculorum

 

Distinctio VII

 

________________________________________________________________

 

 

[II.1]

Distinctio septima

De sancta Maria.

____________

 

 

Prologus.

 

Praemissis sex distinctionibus, videlicet de conversione, de contritione, de confessione, de tentatione, de daemonibus et virtute simplicitatis, inter sex adhuc superstites primam distinctionem sibi vendicat beata Dei Genitrix Virgo Maria, eo quod ipsa sit dignissimum Ecclesiae membrum. Et hoc non incongrue fieri videtur in septimo loco, quia secundum philosophos septenarius numerus est virginitatis, eo quod infra primum limitem denarium, nullum numerum ex se generet. Quod virgo genuit, supra naturam fuit. Ipsa est enim virga de radice Yesse exorta, quae florem nobis protulit, super quem spiritus septiformis gratiae requievit. Cuius virtutem, ut digna scribere et scribenda possim perficere, suppliciter imploro.

 

 

Capitulum I.

De his quae beatam Virginem Mariam mystice designant, et de beneficiis humano generi per eam collatis.

 

Johannes in Apocalypsi vidit mulierem amictam sole, et lunam sub pedibus eius, et coronam duodecim stellarum in capite eius. Mulier haec Virgo est Maria, sole lucidior fulgore caritatis; luna, id est mundo, superior contemptu gloriae saecularis; omnium virtutum stellis tanquam dyademate gemmato coronata; et quod his dignius est, divino partu fecundata. Hanc designant per exemplum mons, [II.2] castellum, aula, templum, thalamus et civitas, palma, cedrus, vitis, rosa, et cum istis numerosa nominum nobilitas. Miror in eius designatione virgam floridam, et rubum inter flammas virentem, vellus madidum Gedeonis, thronum eburneum ac deauratum Salomonis, fontem signatum, hortum clausum, et alia quam plurima, quae brevitatis studio sunt omittenda. Sicut enim in creaturis universis matre Creatoris nil est sanctius, nil dignius, nil excellentius, ita eius visione nulla sanctorum visio dignior, nulla iocundior, nulla eminentior. Cuius preces, ut quidam ait, vitia, Cuius nomen tristia, Cuius odor lilia, et Cuius vincunt labia Favum in dulcedine. Super nucem sapida, et Super nivem candida, Super rosam roscida, Super lunam lucida Veri solis lumine. NOVICIUS: Vere beati et ter beati, qui tantae Virginis digni habiti fuerint visione laetificari, et sermone iocundari, oratione consolari, benedictione confirmari. MONACHUS: Hoc plenius nosces per exempla. Audisti iam ex parte figuras et aenigmata; vis nunc scire qualia et quanta mundus per ipsam consequatur beneficia? NOVICIUS: Nihil plus sitio. MONACHUS: Ipsa est orbis conservatrix, et tribulatorum consolatrix, fida sibi famulantium defensatrix. Per ipsam peccatores illuminantur, desperati ad confessionem reparantur, apostatae a Deo per ipsam Deo mirabiliter reconciliantur, iusti revelationibus consolantur. Nomen eius et memoriale eius morbos sanat, daemones fugat, vincula solvit, timores pellit, tentationes compescit. Per ipsam pusillanimes confortantur, torpentes excitantur, eiecti misericorditer revocantur. Diligentes se [II.3] diligit, imo diligendo praevenit et honorat; contemnentes se, quia iusta est, punit et humiliat. Apud ipsam electuaria sunt confortativa, ungenta sanativa. Nomen eius super mel dulce, et hereditas eius super mel et favum. Morientibus assistit, mortuorum animas ad vitam perducit aeternam. NOVICIUS: Licet omnia haec credam de illa, vellem tamen eadem mihi exemplis dilucidari. MONACHUS: Quae a viris audivi religiosis, tibi referam, ipsius ut spero oratione adiutus. Quod vero mundus eius meritis precibusque conservetur, binis tibi pandam exemplis.

 

 

Capitulum II.

De imagine eius, quae sudavit timore divinae sententiae.

 

Ante hos annos quando validi illi fuere venti atque tonitrua, quorum mentionem feci in distinctione quarta capitulo vicesimo primo, cum in quadam ecclesia provinciae nostrae populus staret, et divina sacerdos celebraret, imago Dei Genitricis tam vehementer sudare coepit, ut astantes notarent et mirarentur, atque ipsae sudorum guttulae peplis matronarum extergerentur. Nutu Dei obsessus eadem hora affuit. Requisitus de causa, respondit: Quid statis admirantes? Filius Mariae manum extenderat ad feriendum, quam si non ipsa tenuisset, mundus iam minime subsisteret. Ecce haec est causa sudoris. Et territi sunt omnes audientes verba tam stupenda. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate religioso ordinis nostri, tunc temporis recenter gesta.

 

 

Capitulum III.

De plaga Frisiae ob iniuriam Dominici corporis.

 

Parvo post haec emerso tempore, anno videlicet gratiae millesimo ducentesimo decimo octavo, mare in partibus Frisiae termonios suos egrediens, multarum provinciarum terras occupavit, villas delevit, ecclesias lapideas deiecit, tantam hominum extinguens multitudinem, ut summa centum millia transcenderet. Ita exaltati sunt fluctus eius, ut turrium altitudines [II.4] operire viderentur, et procella procellam impellens, generale diluvium terris minaretur. Et sicut dictum fuit Abbati nostro, cum eodem anno visitationis gratia Frisiam intrasset, quod fluctus furentes etiam usque Coloniam pervenissent, si non is qui eos excitaverat, Genitricis suae, ut postea dicetur, precibus compescuisset. NOVICIUS: Nosti causam tantae plagae? MONACHUS: Novi. Friso quidam arte pugil in eadem provincia exstitit, qui quotiens de taberna ebrius rediit, totiens uxorem verberibus et plagis satis tribulavit. Tempore quodam timore mariti infirmitatem simulans, ne simulatio eadem posset notari, corpus Domini sibi dari postulavit. Venienti sacerdoti pugil cum sypho cervisiae ebrius occurrens, bibere eum monuit. Et cum ille responderet: Corpus Domini porto, non modo bibam; iratus Friso cum scypho pixidem percussit, et omnes hostias de illa excussit, ita ut per pavimentum dispergerentur. Matronae vero, quae consolationis gratia convenerant, super singulas hostias tanquam stellas radiantes viderunt. Quas sacerdos gemens ac dolens in pixidem recollegit et abiit. Friso vero a Decano provinciae citatus, excommunicatus est, sed non curavit. Qui tandem ad hoc compulsus est, ut cruce pro tanto sacrilegio signatus cum iam dicto sacerdote etiam cruce signato veniret Romam. Cui dominus Honorius Papa culpam confitenti pro poenitentia iniunxit, ut mare transiret, ibique tribus annis in armis Christo serviret. Quid plura? Mare transierunt ambo, et ante Damiatam mortui sunt ambo. Quibus defunctis, cum anno eodem Dominus provinciam terribiliter, ut supra dictum est, plagasset, et causa plagae populum lateret, matronae cuidam valde religiosae, Domino ieiuniis, orationibus, vigiliis et eleemosynis servienti, materterae videlicet domini Witboldi Abbatis sancti Bernardi, beata Dei Genitrix, lacrimis eius mota, populique miserta, apparens sic ait: Porpter iniuriam filii mei in sacramentum corporis eius factam, submersa est Frisia, et adhuc amplius plagabitur, si condigna poenitentia non fuerit subsecuta. Ex quibus verbis colligitur, quod non solum pugilis, sed communibus populi peccatis exigentibus, hoc evenerit. Moxque adiecit mater misericordiae: Leva oculos tuos [II.5] contra mare. Quod cum fecisset, contemplata est pixidem a pugile percussam, in summitate fluctuum natantem. Quae cum in tantum approximasset, ut posset cognosci, ait: Ecce coprus filii mei. In loco enim ubi dispersum est, aedificanda est ecclesia, et debet ei tanta exhiberi reverentia, quomodo sepulchro Dominico. Hoc etiam noveris, quod ambo mortui sunt, pugil scilicet et sacerdos. Sed pugil, eo quod sine contritione obierit, sepultus est in inferno; sacerdos vero adhuc tenetur in purgatorio. Retulit tamen nobis Theodericus Prior de Yesse, eundem pugilem, quantum ad signa exteriora, cum proficisceretur, satis magnam habuisse contritionem; sed credendum est beatae Dei Genitrici. Hac visione cognita, dominus Theodericus Episcopus Monasteriensis, ad cuius Dioecesim maxima pars Frisiae pertinet, missis litteris suis per Ydidam sancti Bernardi cellerarium, sicut nobis ipse retulit, sollemnem provincialibus poenitentiam iniunxit. Quod autem insufficiens fuerit, ex hoc probatur, quod anno praeterito denuo punita est Frisia, multis millibus per aquarum inundationes submersis. Matrona quaedam praedives ex praedicti pugilis domo ecclesiam aedificavit. Ex his quae dicta sunt, considerare potes, quam sollicita sit circa hominum salutem beata Virgo Maria, cui tanta cura exstitit de poenitentia. Quod vero tribulatorum sit consolatrix, sequentia declarabunt.

 

 

Capitulum IV.

De sacerdote idiota, qui a sancto Thoma Cantuarensi degradatus, per beatam Mariam officium suum recuperavit.

 

Retulit mihi quidam Abbas de ordine nostro, de sancto Thoma Cantuariensi, qui nostris temporibus martyrizatus est, quiddam satis delectabile, quod nec in eius Passione legitur, neque in libris Miraculorum eius reperitur. Cum esset in eius Dioecesi sacerdos quidam idiota, nullam sciens missam nisi de Domina nostra, et illam quotidie celebraret, atque apud eum de hoc accusaretur, prohibitus est ob honorem sacramenti a beato Episcopo, de cetero dicere missas. Qui cum esset in tribulatione et egeret, beatamque Virginem iugiter invocaret, illa ei apparens ait: Vade ad Episcopum, et dic ei ex parte mea, quatenus tibi restituat officium tuum. [II.6] Respondit sacerdos: Domina, ego pauper sum et persona despecta, non me audit, neque mihi patebit accessus ad eum. Beata Virgo subiunxit: Vade, et ego tibi viam praeparabo. Et ille: Domina, non credet verbis meis. Respondit illa: Dices ei pro signo, quod cum tali hora et in tali loco cilicium suum dissutum resarciret, ego illud ex parte una tenebam adiuvans eum. Statimque credet tibi. Mane sacerdos sine impedimento intrans ad Episcopum et beatae Dei Genetricis ei deferens nuncium, cum ille diceret, unde credam te ab ea missum? Praedictum signum de cilicio subiunxit. Quo audito, beatus Pontifex stupens simul ac pavens, respondit: Ecce reddo tibi officium tuum, et praecipio tibi ut tantum missam de Domina nostra cantes ac frequentes, oresque pro me. NOVICIUS: Satis miror pietatem Dominae nostrae, quod idiotam depositione dignum sic defenderet, et in ministerio tanto dignum iudicaret. MONACHUS: Hoc actum est ex ineffabili eius misericordia, sicut in sequenti capitulo amplius mirari poteris.

 

 

Capitulum V.

Item de sacerdote in Derlar idiota et deposito, cui sancta Maria ecclesiam restitui praecepit.

 

Canonicus quidam sancti Gereonis in Colonia, Harderardus nomine, vir nobilis, oriundus de Merenberg, Pastor erat cuisdam, ecclesiae super fluvium Logonam sitae, vocabulo Derlar. Cum esset liberalis, et multa consumeret, nec annui ei redditus sufficerent, putans iam dictae suae ecclesiae vicarium multam habere pecuniam, cogitare coepit, qualiter aliquid extorqueret ab illo. Sciensque prorsus hominem illitteratum, assumpto secum Decano Limpurgensi, in ipsa Dominica infra Epyphaniae octavam, cuius officium difficillimum est, cum se sacerdos praeparasset, ecclesiam tanquam missam auditurus intravit. Expavit ille visis tantis viris. Facta tamen confessione, eo quod ignoraret officium diei, introitum de sancta Maria, scilicet, Vultum tuum depreca-[II.7]buntur, inchoavit. Quem Harderardus confundere volens, auctoritate curae pastoralis, officium diei incepit, id est, In excelso throno. Cui cum sacerdos resisteret, cessit ille, confusum se simulans. Finita missa, cum illum dure satis argueret, dicertque, domine, qualem missam dixistis hodie? et ille responderet, de Domina nostra, nonne bona fuit? adiecit Harderardus: Videte ne unquam de cetero missam dicatis in ecclesia mea. Sicque recessit, alio sacerdote substituto. Et cum egeret pauper ille amotus, compassa ei mater misericordiae, nocte quadam Harderado, dictis matutinis, in ecclesia sancti Gereonis soli apparens, durius allocuta est dicens: Ut quid repulisti capellanum meum, avaritia tua ad hoc te instigante? Si non celerius eum restitueris, linguae officio a me privaberis. Ille ad pedes eius corruens, et veniam postulans, omnem satisfactionem promisit. Mox mane directo nuncio amotum restituit, mandans, sicut supra dictum est de sancto Thoma, ut missam de sancta Maria quacunque die vellet celebraret, ipsamque pro suis peccatis interpellaret. Adhuc enim idem sacerdos vivit, et praeest cuidam monasterio sanctimonialium, cuius ipse initiator exstitit. NOVICIUS: Bonum est tali servire Dominae, quae sic sibi servientibus subvenit. MONACHUS: Non solum eos a quibus affliguntur monet et corripit, imo etiam quae illorum sunt potenter defendit.

 

 

Capitulum VI.

De domino Innocentio Papa, quem sancta Maria corripuit per Renerium, cum in ordinem Cisterciensem exactiones facere conaretur.

 

Tempore illo quo Baldewinus Comes Flandriae cum cruce signatis Constantinopolim expugnavit, dominus Papa Innocentius ordini litteris suis mandaverat, ut quadragesimam partem omnium rerum suarum mobilium in succursum terrae sanctae transmitteret. Ordo vero praevilegiis sibi ab eius antecessoribus indultis innitens, ne libertatem concessam vertere videretur in servitutem, tam gravi exactioni subiacere non acquievit. Unde Innocentius furens in tantum ordini in-[II.8]dignabatur, ut dignitatibus saecularibus indulgere proponeret, quatenus possessiones ordinis sibi usurparent. In proximo vero generali Capitulo Abbates, qui confluxerant, spem suam in beata Dei Genitrice, quae ordinis patrona est et advocata, ponentes, scientes sententiam male conceptam eius precibus facile posse revocari, speciales pro eadem necessitate usque ad proximum Capitulum orationes iniunxerunt, hoc etiam adiicientes, ut a capite Quadragesimae nudis pedibus de Capitulo exeuntes, septem psalmos cum letania decantarent. Quod et fecimus. Interim beata Dei Genitrix viro cuidam religioso, nomine Renerio, iam dicti Innocentii confessori, apparens, in haec verba eidem mandavit: Tu ordinem Cisterciensem, cuius advocata sum ego, destruere conaris, sed non praevalebis. Et nisi citius de tuo malo proposito resipiscas, ego te et omnem potestam tuam conteram. Huiusmodi nuncio dominus Innocentius audito, sciens Renerium virum esse sanctum ac veracem, timuit, in tantum de concepto peccato poenitens, ut ordinis praevilegia roboraret, hoc adiiciens, ut primo omnium negotia ordinis in curia expedirentur. Quam indulgentiam cum tam sua bulla, quam omnium Cardinalium subscriptionibus confirmaret, et unus tantum nigri ordinis Cardinalis contradiceret, ita in illum exarsit, ut statim eum amovere minaretur. Cumque in proximo Capitulo patribus nostris haec innotuissent, Christum eiusque Genitricem de tam inopinata mutatione glorificantes, orationes iniunctas cum gratiarum actione dimiserunt. NOVICIUS: Non miror, si advocatiam suam tam potens Regina defendit. MONACHUS: Verum dicis. Licet enim mater sit misericordiae, non tamen obliviscitur circa immisericordes vindictae.

 

 

Capitulum VII.

De vindicta hostium Loci sanctae Mariae.

 

Dum nobilis femina domina Aleidis de Molsberg cum consensu mariti sui Everhardi burgravii quaedam allodia sua per inspirationem divinam ad novam abbatiam ordinis nostri construendam in manus domini Henrici Abbatis nostri libere [II.9] et sine omni contradictione tradidisset, et ante ipsius mortem domus quae vocatur Locus sanctae Mariae constructa fuisset, viri quidam nobiles ex eius cognatis post eius mortem contra iusiurandum venientes, eandem novellam plantationem querimoniis, minis, rapinis multisque aliis incommodis molestare coeperunt. Sancta vero Dei Genitrix Virgo Maria, eiusdem coenobii domina et advocata, sicut a multis dicebatur, hoc apud filium egit, ut Henricus de Molsberg, qui praecipuus videbatur, obsideretur, et supra vires damnificatus, de proprio castro eliminaretur. De Zegenberg vir nobilis, a quo multum domus praedicta vexabatur, a servo suo satis miserabiliter occisus est. Alius quidam ad eius depraedationem properans, in via crepuit medius. Quam vindictam cum audisset alius quidam nobilis, unus de coheredibus, venit ad locum timore correptus, dicens: Domina mea sancta Maria, sint tua tibi, ego parti meae renuncio. Wilhelmus miles de Helpinstein, ab uxore instigatus, quae se heredem possessionum collatarum dicebat, curtim meliorem invadens, fratres multis expensis gravabat. Interim sacerdos quidam religiosus, confessor eius, nocte quadam in Locum sanctae Mariae se per visum transpositum vidit, et cum quidam ex sacerdotibus celebraturus esset missam, et a supradicto Wilhelmo impediretur, vir quidam nigerrimus fuste illum percussit et occidit. Quem visum cum ei recitasset, asserens eum in brevi moriturum, nisi a vexatione monachorum cessaret, ille stimulis quotidianis uxoris suae se urgeri conquerens, non acquievit consulenti. Citatus litteris papalibus, cum esset in violenta possessione, et iudices cum advocatis iam negotium diutius pertractassent, tandem partibus duos dies praefixerunt, unum amicabilem ad componendum, alterum vero ad litigandum. Qui cum componere non possent, diesque tres adhuc superessent ad litigandum, Johannes de Horicheim in Veteri Monte conversus, proxima nocte vidit se in somnis esse in Loco sanctae Mariae, audiens ipsam Virgi-[II.10]nem gloriosam clara voce dicentem: Oportet me recedere a loco isto. Dicente converso: Quo ibis Domina? Respondit: Ad filium meum, conqueri de Wilhelmo de Helpinstein, qui me non sinit quiescere in hoc loco. Mane vero visionem referens cellerario iam memorati Wilhelmi, subiunxit: Sciatis pro certo, quod dominus vester cito morietur propter conventum Loci sanctae Mariae. Cui ille subridendo respondit: Non curetis, tamen vellemus esse absoluti ab eo. Qui post dies paucos pede truncatus, poenam solvit irrisionis. Eadem vero die cum Wilhelmus circa nemus spatiaretur, nisum portans super pugnum, a duobus servis Comitis Seynensis, qui hominem sui iuris captivum ducebant, quem ipse excutere nisus est, lancea transfossus, animam protinus exhalavit. Eadem hora obsessa quaedam in villa, quae Tris dicitur, a castro Helpinstein satis remota, ita coepit saltare, manusque cum cachinno complodere, ut vix a duodecim posset teneri. Interrogata quid haberet? respondit: Modo in hac hora magister meus acquisivit tres animas. Noveritis Wilhelmum de Helpinstein iam occisum. NOVICIUS: Quae fuerunt illae tres animae? MONACHUS: Occisi et occidentium, sicut coniicio, eo quod animam mortui habuerit in re, alias duas in spe. Non multo post interrogatus diabolus in Briseke de anima eiusdem Wilhelmi, per os alterius feminae respondit: Magister meus habet eam, et propter monachos quos spoliateverat, pice et sulphure illam infudit, usque ad summum replens. Uxor vero quae ad tantum malum instigaverat eum, post breve temous a praevingno de castro cum liberis eiecta est. Nam cum sit inexpugnabile, cum scalis nocte intrans illam turpiter eiecit, iniuriam beatae Dei Genitricis vindicans. Ab illo tempore usque hodie monasterium curtim eandem quiete possidet, meritis gloriosae Virginis adiutum. NOVICIUS: Satis [II.11] mihi iam probatum est, quod ipsa totius sit orbis conservatrix, tribulatorum consolatrix, fida sibi famulantium defensatrix. Quod autem peccatores per ipsam illuminentur, quod his omnibus salubrius iudico, aliquo mihi ostendit precor exemplo. MONACHUS: Cum homo homini saepe primam obtineat gratiam, multo amplius hoc credendum est de matre Domini.

 

 

Capitulum VIII.

De Henrico canonico sancti Kuniberti, qui per intercessionem sanctae Mariae conversus est.

 

Canonicus quidam sancti Kuniberti in Colonia, nomine Henricus, vita satis saecularis, cum die quadam solus equitaret, nubecula lucida viam ipsam eo intuente transvolavit, vocemque clarissimam de ipsa nube audivit: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Eratque vox eadem tantae dulcedinis, ut quotiens eius postea recordaretur, lacrimis infunderetur. Cumque vocem hanc coelitus demissam minus attenderet, vel potius non intelligeret, nocte quadam per visum se stare vidit in capella domus suae ante altare coram imagine beatae Dei Genitricis. Quam cum verbis angelicis solito salutaret, respondit illa: Ut quid me salutas? Homo perditus es; et nisi vitam tuam emendaveris, citius peribis. Ego enim et Benedictus intercessimus pro te. Qui cum secundam hanc admonitionem, dulcedine vitae saecularis abstracutus, negligeret, circa tempus sex hebdomadarum tam gravi infirmitate correptus est, ut iniungeretur, nec ulla esset spes vitae eius. Tunc demum ad cor reversus, et quid audierit quidve viderit recordatus, fratribus quibusdam Bergensibus ordinis Cisterciensis ad se vocatis se reddidit, qui in proximo Pascha monachus factus, meritis et precibus beatea Virginis se illuminatum usque hodie gloriatur. NOVICIUS: Cuius fuit vox illa facta de nube, et quis sensus eius? MONACHUS: Quantum ex iam dictis colligitur, beatae Mariae et sancti Benedicti. Orabant enim Christum, ut sicut voluntas eius est in coelo, id est in iusto, ita et eius voluntas, quae semper [II.12] bona est, fieret in terra, hoc est in illo iuvene tunc peccatore. Nec mirari debes, si peccatores per eam illuminantur, quia secundum nomen eius, ita et laus eius in fines terrae. Maria enim interpretatur stella maris, sive illuminatrix. Quod vero desperati et contra omnem gratiam indurati, per ipsam ad confessionem et veniam reparentur, praesto sunt exempla.

 

 

Capitulum IX.

De monacho apud monasterium infirmato, quod Trappa dicitur, cui sancta Maria gratiam confitendi obtinuit.

 

In provincia Pertica domus ordinis Cisterciensis sita est, quae Trappa vocatur. In hac, sicut mihi retulit dominus Henricus Abbas de Scimenu, asserens sibi recitatum ab Abbate iam dictae domus, contigit quod dicturus sum, tunc temporis recenter gestum. Infirmatus est ibi monachus usque ad mortem. Deputati sunt ei duo monachi ad serviendum. Qui dum simul exissent, et aeger solus iaceret, ingressi sunt duo tetri spiritus, in angulo domus stantes. Complosis autem manibus cachinnantes dicebant ad invicem: Cras hora tertia cum magno gaudio deducemus animam huius ad infernum. Mox infirmus tremere coepit atque pallescere, maxime propter morsum conscientiae. Commiserat enim ante conversionem peccata quaedam gravia, quae vetante erubescentia confiteri non poterat, neque clericus in saeculo, neque novicius, neque monachus in monasterio. Pavens vero et cicumspiciens, contemplatus est in angulo opposito matronam pulcherrimam, in haec verba daemonibus cachinnantibus respondentem: Nolite nimis gaudere, ego illi dabo consilium, qualiter dentes vestros evadat. Post quod verbum visio omnis, ministris intrantibus, disparuit. Consilium autem intelligens confessionem, matronam vero sanctam Dei Genitricem, quam in tanto periculo ut opinor invocaverat, Priorem vocari fecit, cui omnia sua peccata, meritis beatae Virginis adiutus, plene ac devote confitens, et ut eadem [II.13] Abbati, qui tunc absens erat, revelaret, supplicans, oleo sacro inunctus, et Dominici corporis sacramento munitus, hora a daemonibus praedicta, sub spe veniae spiritum exhalavit.

 

 

Capitulum X.

Item de duobus mendicis, in hospitis eius Parisiis aegrotantibus, quos de confessione monuit.

 

Simile beneficium consecuti sunt duo pauperes Parisiis a beata Virgine, sicut mihi retulit Lambertus monachus noster, qui eodem tempore ibidem dicit se studuisse. Cumque collecti fuissent in hospitali, quod situm est ante eius oratorium in Paradiso, viro cuidam religioso, eiusdem hospitalis ministro, ipsa Virgo benignissima, cui cura est de omnibus, apparere dignata est, dicens: Bone, vide ut diligentia ac custodia adhibeatur illis duobus pauperibus, quia in periculoso statu sunt, et daemones cum multa sollicitudine illos circueunt quomodo eis noceant. Quod cum indicasset sacerdoti, et ille eos ad emundationem conscientiae hortaretur semel ac secundo, nec proficeret, tandem subiunxit: Miseri, ego novi vos esse in peccatis gravissimis, citoque moriemini, et nisi confessi fueritis, intrabitis gehennam, poenis aeternalibus cruciandi. Illi vero territi, et quod credibilius est, precibus beatae Dei Genitricis illuminati, peccata sua confessi sunt, moreque Christiano decedentes, daemonibus luctum, et sanctis angelis gaudium decedentes, daemonibus luctum, et sanctis angelis gaudium fecerunt in coelo. NOVICIUS: Valde laetificant ista. MONACHUS: Non solum peccatores fidem sine operibus habentes, per ipsam, ut probatum est, illuminantur, imo etiam apostatae a fide, quod signum est maioris misericordiae, per eam Christo reconciliantur. De hoc habes manifestum exemplum in distinctione secunda capitulo duodecimo, de iuvene, qui iuxta Floreffiam Christum abnegans, et diabolo se reddens, eius precibus pervenit ad indulgentiam. NOVICIUS: Simile legitur de Theophilo Alexandrino. Quia iam sermo satis protractus est de beneficiis eius circa peccatores, precor ut etiam exemplis mihi ostendas, quantis vel qualibus per [II.14] eam iusti revelationibus consolentur. MONACHUS: Quam mirifice iustos sibi servientes sancta Dei Genitrix consoletur, ex paucis quae subiiciam cognoscere poteris exemplis.

 

 

Capitulum XI.

De Petro monoculo Abbate Claraevallis, cui in ecclesia Spirensi sancta Maria benedictionem dedit.

 

Causa exstitit, ut quidam ex Abbatibus ordinis nostri pro negotio ordinis ad Henricum Imperatorem filium Frederici mitterentur. Inter quos praecipuus videbatur tam sanctitate quam dignitate, dominus Petrus monoculus Abbas Claraevallis, cuius mentio habita est in distinctione sexta capitulo undecimo. Et quia dominus Ciosterciensis in propria persona venire non potuit, Priorem suum pro se misit. Venientibus eis Spiream, cum in ecclesia beatae Dei Genitricis, cuius structura stupendae magnitudinis est, orassent, cunctis ocius ab oratione surgentibus, et eiusdem ecclesiae aedificia circumlustrando considerantibus, iam dictus Petrus, cuius cogitatus et delectio non fuit in aedificiis corruptibilibus, sed in structura Jerusalem coelestis, in oratione perseveravit. Tandem omnibus egressis, cum in porticu ecclesiae a canonicis honorifice fuissent salutati, et cum instantia multa ad prandium invitati, requisitum est a quodam Abbate, in cuius honore ecclesia eadem esset consecrata. Respondentibus clericis, in honore Dominae nostrae; Abbas Claraevallis inconsiderate subiunxit: Et ego sciebam. Quod verbum Prior Cistercii considerans, tunc quidem tacuit, sed mox ut egressi sunt civitatem, eiusdem verbi recordatus, ait Abbati: Domine Abbas, dicite mihi, unde sciebatis Spirense monasterium in honore Dominae nostrae fuisse consecratum? Ille de verbo prolato dolens, respondit: Visum est mihi bene decere, ut tam mirificae structurae patrona foret mater Dei et coelorum Regina. Prior bene cognoscens eius sanctitatem, et quia aliquid sibi in ecclesia revelatum fuisset, ex responsione coniiciens, adiecit: Ego in hac via vicem gero domini Abbatis Cisterciensis, in cuius auctoritate vobis praecipio, ut non mihi dicatis nisi veritatem. Tunc ille obedientia artatus, cum verecundia respondit: Quando prostratus coram altari pro peccatis meis, [II.15] et viae nostrae negligentiis attentius oravi, ipsa beata Virgo Maria mihi apparens, benedictionem, quam ordo noster super redeuntes de via dicere consuevit, super me dedit in haec verba: Omnipotens sempiterne Deus, miserere huic famulo tuo, et quicquid ei in via subripuit visus aut auditus malae rei aut otiosi sermonis, totum ineffabili pietate propitiatus indulge, per Christum Dominum nostrum. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate religioso ordinis nostri, in cuius domo idem Petrus saepius visitavit. Ex benedictione enim intellexit, eam ibidem fuisse patronam. NOVICIUS: Felix oratio, per quam tantae Virginis meretur benedictio. MONACHUS: Non solum orantes, sed et psallentes sua benedictione consolari consuevit.

 

 

Capitulum XII.

Item de monachis atque conversis in Hemmenrode, quibus ad vigilias benedixit, Henrico converso inspiciente.

 

Henricus conversus in Hemmenrode, cuius memini in distinctione quinta capitulo quinto, loquens de daemonibus, saepius, in sollemnitatibus maxime, gloriosam Virginem inter psallentes videre consuevit. Quae nocte quadam, ipso intuente, de choro monachorum veniens, Dei filium ex se natum in brachiis gestans, chorum ingressa est conversorum. Et more Abbatis fratres excitando circuiens, ante quosdam, qui in oratione vigiles erant et devoti, gradum fixit, filium eis ostendens, ac benedicens, devotioni illorum congratulando. Tepidos autem et dormientes celerius pertransivit, nil consolationis eis impendens. Singulos vero conversos in illa coelesti circuitione visitatos, nec non et neglectos, praedictus conversus diligenter notavit, singulos domino Hermanno, tunc ibidem Priori, nunc Loci sanctae Mariae Abbati nominatim exprimens. Haec ab eius ore audivi. NOVICIUS: Simile recordor te dixisse in prima distinctione capitulo tricesimo quinto de Godefrido monacho Vilariensi. MONACHUS: Tanta caritate beata Virgo sibi devote famulantes complectitur, ut non solum orantibus, non solum psallentibus, sed et dormientibus benedicat. [II.16]

 

 

Capitulum XIII.

Item de eodem converso, et ceteris conversis infirmis, quos noctu visitans benedixit.

 

Nocte quadam cum conversus praefatus sederet in lecto suo in infirmitorio, et ceteris dormientibus diceret orationes suas, vidit Dominam nostram eandem cellulam in magna claritate intrantem, monacho quodam, quem nominare nolo, praecedente, matronis duabus subsequentibus. Super cuius caput cum manum posuisset, lectos infirmorum perlustrans, et dormientibus benedicens, iterum ad eum rediit, manuque super caput eius secundo posita, sic ait: Deus benedicat quicquid hic manet. Sicque egressa est. NOVICIUS: Si sic dormientes noctibus a speculo totius castitatis visitantur, valde decet, ut tam ordinate et tam composite religiosi in lectis suis iacere studeant, ut virgineus aspectus in eis non offendatur. MONACHUS: Juste moveris. Referam tibi de hoc exemplum, quod me audisse recolo a magistro meo in probatione.

 

 

Capitulum XIV.

Item de monachis, quibus dormientibus benedixit, uno tantum neglecto, quia inordinate iacebat.

 

Monachus quidam, sicut frequenter contingit, cum nocte quadam dormire non posset, diceretque orationes suas, contemplatus est in dormitorio feminam miri decoris. Quae cum dormientium lectos circuiret, singulis benedixit, uno tantum monacho neglecto, quem non respicere curavit. Hunc vigilans diligentius notans, cum visio ei fuisset intimata mane, confessus est quod eadem nocte inordinate iacuisset, aliquid sibi de rigore ordinis relaxando. Non mihi dicere potuit magister meus, utrum cingulum deposuerit, vel caligas demiserit, sive tunicam denodaverit. NOVICIUS: Si pro culpa tam modica monachus iste gratia benedictionis privatus est, puto eum dignum esse poena, qui inordinate et impudice iacere dormiens consuevit. MONACHUS: De hoc terribile satis habes exemplum in distinctione quinta capitulo tricesimo tertio, [II.17] de converso quem diabolus impudice dormientem, in forma monialis deosculabatur, qui mox infirmatus, infra triduum mortuus est. Dormientes enim et peccare possumus et mereri Quae enim vigilando cogitamus, sive ad quae movemur, sive bona sint sive mala, eadem nobis saepe per somnia occurrunt. Sicut in cathena cum trahitur et iactatur, pulsus pulsum impellit, ita in dormiente praecedens cogitatio, motus sive consensus opus bonum vel malum inducit. NOVICIUS: Placet quod dicis. Procede nunc de consolationibus iustorum.

 

 

Capitulum XV.

De eo beata Virgo Maria cum sancta Elizabet et Maria Magdalena praedicto converso apparuit.

 

MONACHUS: Supradictum conversum Henricum monachus quidam vitae laudabilis, cuius nomen prodere non licet, obnixius rogavit, ut beatam Dei Genitricem pro se interpellaret, cum ab illa visitaretur. Quod cum promisisset, et die quadam dicto completorio in oratorio grangiae, cuius magister erat, pro ipso preces funderet, apparuerunt oranti tres matronae mirae pulchritudinis. Ad quarum decorem dum stuperet, et quaenam essent vel unde venirent, intra se miratur, una ex eis cogitationibus eius respondit: Ego sum Maria Magdalena; haec est universalis Domina Dei Genitrix Virgo Maria, digito eam demonstrans; tertia vero Elizabet. Et adiunxit: Tu oras pro monacho illo, nomen eius exprimens, magis enim indiges ut ipse oret pro te. Sicque disparuerunt. Super eiusdem monachi caput, cum adhuc esset Diaconus et Evangelium legeret ad missam, idem conversus columbam vidit descendentem, et usque ad finem lectionis ibidem manentem.

 

 

Capitulum XVI.

Vita domini Christiani monachi de Hemmenrode.

 

In eodem Claustro monachus quidam exstitit, praedicto Henrico converso contemporaneus, nomine et opere Christianus. Istum multis modis Domina nostra consolari consuevit, [II.18] secreta sua illi manifestans. Huius beati viri vitam, videlicet qualis ante conversionem fuerit vel post, in quantum scire potui, succincte tibi perstringam. Non alia de illo referam, quam ea quae a religiosis viris, qui eum viderunt et noverunt, mihi dicta sunt. Cum adhuc esset scholaris, et scholas vitans per provincias discurreret, nocte quadam in domo cuiusdam mulieris hospitabatur. Cuius filia cum haberet caput scabiosum, et instaret adolescenti, ut si aliquid contra illum morbum nosset, sibi diceret, asserens multa experimenta scholares scire, et ipse negaret, illaque neganti non crederet, tandem importunitate eius victus, ut se ab ea liberaret, respondit: Accipe barbam Jovis, fulginem et sal, et fac ex eis ungentum. De quo mox ut filiae tuae caput perunxeris, melius habebit. Quae cum eidem morbo essent contraria, fecit tamen mater, sicut edocta fuit, et puella citius, non propter medicinam, sed propter scholaris simplicitatem ut opinor, plene convaluit. – Alio tempore cum in domo quadam sibi ignota dormiret, et propter necessitatem naturae solis femoralibus indutus surgeret, diabolus in specie nudae mulieris illi occurens, dorso eius nudo insilivit. Quem cum nullo conatu de dorso suo excutere posset, sic usque ad tempus matutinale circumrotando, magnum tam corporis quam mentis patiebatur defectum. – Ordinatus in sacerdotem, factus est capellanus Comitis Losensis, in castro eius missas celebrans. Filius vero Comitis, sciens illum virum esse simplicem et timidum, ut eum terreret, ursi pelle se circumdedit, et more bestiae super pedes manusque incedens, ad solum in capella sedentem sic venit, rugitus contra illum emittens. Quo viso Christianus territus, et pene extra mentem factus, arrepto cultello, tam valide illum collo iuvenis infixit, ut rueret pene mortuus. Qui cum post modicum respirasset, timens vitae sacerdotis, ait: Fugite domine Christiane, quia filium Comitis occidistis. Mox ille territus fugit. Et cum venisset ad portam castri, dixit ostiario: Aperi, et sine me fugere, quia filium Comitis occidi. Vides quanta simplicitas? Statim ut haec innotuerunt parentibus et familiae, planxerunt valde. Ad petitionem tamen iuvenis Christianus revocatur, culpa ignoscitur, contra spem vulnera-[II.19]tus citius convalescit. Haec mihi retulit beatae memoriae Walterus de Birbech. – Tempore quodam cum commendationem hominis mortui faceret, mortuus ille surrexit. Fugientibus omnibus qui aderant, fugit et ipse Christianus, venitque fugiendo ad fluvium, qui non longe aberat. Quem mortuus sequens clamavit post tergum eius dicens: Domine, est mihi domi aries optimus, tollite illum, et orate pro me. Sicque ad feretrum de quo exilierat reversus, mortuus est et sepultus. –Habebat autem praeter praedictam capellam, ecclesiam legitimam, cuius Pastor erat, ad quam quotiens ire debuisset, fluvium quendam transire habebat. Qui cum minor esset, equo vectore illum transvadebat; cum vero inundasset, navigio transibat. Quodam igitur tempore cum ad fluvium de more accessisset, maiorem quam crediderat reperit. Propter quod cum se et equum ei committere non auderet, et navicula deesset, et paululum quid faciendum esset deliberaret, ecce apparens ei beata Maria Magdalena, apprehendit eum de vestimento supra collum, et in ulteriorem ripam deposuit, ita ut erat in equo sedentem. Laetus itaque ad ecclesiam pervenit, et divina celebrare exorsus est, nullum habens adiutorem, nisi rusticum ecclesiae custodem. Beata vero Maria Magdalena, quae mirabiliter eum illuc perduxit, missae eius interesse non refugit. Nam quotiens se vertebat dicendo: Dominus vobiscum, vidit matronam reverendissimam in oratorio deambulantem. In qua nullum sciens esse mortalium praeter praedictum custodem, eundem missa finita convenit, interrogans, si aliquid vidisset. Ipse autem et se eam vidisse asserebat. – Quia, teste scriptura, dignum est ut iustus iusificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc, considerans venerabilis sacerdos mundi pericula, diaboli tentamenta, carnis incentiva, divina gratia inspirante, mundum deseruit, et religionis habitum in Hemmenrode suscepit. Die quadam in solario probationis in oratione iacens, et de corporis sui imbecillitate, ordinis districtione, poenisque purgatoriis cogitans, taedere coepit. Et mox mirabili quadam virtute animam suam a corpore separari sensit. Vidit et sepulchrum opere mirifico coram se compositum. Et ecce sancta Dei Genitrix [II.20] in claritate maxima cum multa turba virginum per fenestram eo vidente ingressa est. Dictumque est ei, quod ipsa esset mulier de Nazareth. Quae corpus exanime sacerdotis a capite levans, et Fredericus Imperator, avus huius Frederici, qui hodie imperat, a parte pedum, reverenter illud tumulaverunt. Deinde beata Virgo cum multitudine angelorum obsequentium ad coelestia rediens, animam tumulati, daemonum catervis sequentibus, et massas igneas post eam exsufflantibus, secum duxit, illaesamque custodivit. Ducta tamen ad quendam ignem maximum, edocta est ab angelis, quod post mortem illuc esset reditura et ignem eundem transitura. Repente se corpori restitutam invenit. De modo illius transitionis et causa nemini aliquid dicere voluit. Testamentus est autem animam suam ubique fuisse oculatam, et tantae scientiae, quamdiu exuta fuit a corpore, ut post suscitationem caecitatis suae caliginem miraretur. Interrogatus de formis angelorum sive daemonum, respondit, angelos se vidisse in specie puellarum pulcherrimarum, daemones vero in effigie corvorum. Hic recordor dicti cuiusdam, cuius anima nuper educta fuit a corpore, et reversa. Anima, inquit, educta a corpore, quando non est revertenda, reliquas animas sive spiritus angelicos videt sicuti sunt. Quando vero reversura est ad corpus, non ei datur animas sive angelos contemplari, nisi sub aliqua similitudine et liniamentis, propter viventes. NOVICIUS: Satis videtur istud esse probabile. Sed quid significat quod praedictum sacerdotem Domina nostra cum Imperatore Frederico tumulavit? MONACHUS: Sicut mihi retulit praefatus Walterus, qui huius tumulationis solutionem cum maximo labore, et hoc secretissime, ab eo elicere potuit, quantum beata Virgo illum dilexerit, vel quanti meriti apud Deum fuerit, per eandem ei visionem ostendit. Ac si diceret: Nullus in regno terrene Frederico Caesare qui nunc imperat dignior est, nec ipse tamen praestare obsequium sepultare tuae dignus est. Ita ipse intellexit. Daemones vero in diversis formis saepissime vidit, hominum videlicet, animalium, reptilium, sicut in quinta distinctione memini me plenius dixisse capitulo sexto. – Cum tempore quodam staret inter alios ad psallendum ad horam sextam, vidit mensam [II.21] in medio chori stantem decentissime praeparatam. Venientes autem tres miri decoris matronae, indumenta sacerdotalia apportaverunt, et explicantes ea super mensam ipsi praesentaverunt. – Alio itidem tempore cum in initio laudum Psalmus, Deus miseratur nostri, decantaretur, vidit dexteram Dei super medium chori dantem benedictionem super conventum. Ob quam causam concessum est fratribus conversis, in minoribus festis illum Psalmum peraudire. NOVICIUS: Miror quibus meritis vir iste ad tantam pervenerit gratiam. MONACHUS: Virtutibus animae maxime, caritate videlicet, simplicitate, humilitate et his similibus. In his enim consistit regnum Dei, non in sermone, vel in labore corporali. Praedicare autem seu manibus laborare sine virtutibus modicum valet. Tantae siquidem fuerat humilitatis, ut si aliquem monachorum obvium habuisset, complicatis manicis se contraheret, et ne illum veste tangeret, in partem declinaret. Requisitus de hoc, respondit: Ego sum peccator, et non sum dignus ut hos sanctos viros tangam vel tangar ab eis. Duos siquidem filios ante conversionem in iuventute genuerat, non tamen legitime, Henricum videlicet conversum de Vilario, virum sanctum, de quo dictum est in quarta distinctione capitulo tricesimo primo, et Johannem monachum de Claustro, qui adhuc superest. NOVICIUS: Quid est quod maiorem in huiusmodi revelationibus gratiam videmus impendi peccatoribus et lapsis post poenitentiam, quam his qui innocentiam suam servaverunt? MONACHUS: Ubi superabundavit delictum, ibi frequenter superabundat et gratia. Et fit hoc ex ineffabili misericordia Dei, ne videlicet et lapsi propter peccata commissa desperent, et ne innocentes de sua innocentia superbiant. Sedente me tempore quodam in conventu sanctimonialium ordinis nostri, cum de huiusmodi visionibus conferremus, una ex virginibus dixit ad me: Videte quod Deus talibus secreta sua revelat, et non nobis, unam digito demonstrans, quam non virginem venisse ad ordinem suspicabatur). Cui ego respondi quod iam supra dixi, hoc adii-[II.22]ciens: Vos forte eandem gratiam ascribeberetis virginitati vestrae, et vult Deus magis vos esse humiles, quam virgines. Bene intellexeram, non sine superbia eam verba huiusmodi protulisse. Quod talium mentes quandoque virtus virginitatis extollat, ex verbis cuiusdam alterius sanctimonialis tibi plenius ostendam. Certe, inquit, non ero similis ego, quae virgo sum, viduis, quae filios et filias genuerunt. Quantum tamen Deo humilis virginitas placeat, et quam mirifice sua illis secreta revelet, sequentia capitula declarabunt. NOVICIUS: Memini te superius dixisse, meritum magis consistere in virtutibus animae, quam in operibus exterioribus. Ut quid ergo quotidie mortificamur orando, legendo, vigilando, ieiunando, cantando, et manibus nostris laborando? MONACHUS: Haec omnia sine merito vitae aeternae fieri possunt; motus autem virtutum nunquam. Quicquid sine caritate et ceteris virtutibus fit, mortuum est. Audi ergo utilem distinctionem ex Regulis Theologiae, per quam cognoscere poteris, penes quid meritum consistat. Meritum vero consistit penes gratiam efficaciter, penes liberum arbitrium occasionaliter, penes virtutes formaliter, penes motus virtutum essentialiter, penes opera virtutum, ut est oratio et reliqua paulo ante a te enumerata, instrumentaliter. Plenius tibi hanc distinctionem exponerem, si non ad eas quae adhuc supersunt huius beati viri visiones festinarem. – Quodam tempore cum graviter infirmaretur, et a ministro ut aliquantisper gustaret rogaretur, dixit quod septem dies transissent, in quibus singulis visitationem Domini nostri et dulcissimae matris eius accepisset, de quorum visitatione tam dulciter esset affectus, quod [II.23] nullum cibi vel potus haberet appetitum. – Alio itidem tempore cum aegrotaret infirmitate peremptoria, et filio suo praedicto Johanni quasdam visiones recitaret, cognoscens hoc dominus Gevardus, tunc infirmarius ibidem, postea Abbas noster, a quo haec audivimus, ad Priorem cucurrit, et quia dominus Christianus quadam mirifica filio suo recitaret, nunciavit. Mox Prior ad illum veniens, et coram ipso sedens, si aliquid loqui vellet de confessione, ex industria interrogavit. Cui cum responderet, confessionem feci; subiunxit: Rogo ut aliquid mihi dicatis ad aedificationem. Tunc ille: Quid dicam vobis? Jam enim Domina nostra fuit ante me cum filio suo, et quia horas meas ob corporis imbecillitatem dicere non potui, ipsi me iuverunt. Quasdam horas speciales dicere consueverat. Universa haec audivit praedictus Gevardus post tergum Prioris sedens. Interrogatus etaim, qualia haberent vestimenta, respondit: Cucullas sicut et nos. In tali enim habitu se ei ostendere dignati sunt, qualem ille pro eis susceperat. Sicque fine beato decedens, ab ipsis receptus est, a quibus moriens fuerat visitatus, et in aeternis sedibus cum gloria locatus. Amen.

 

 

Capitulum XVII.

De sacrista de Lucka, qui nocte sanctam Mariam super altare residere conspexit.

 

Nuper monachus quidam ordinis nostri, Adam nomine, per nos traniens, inter cetera, mirafica quaedam de Domina nostra nobis recitavit, quae in suo monasterio veraciter contigisse testabatur, ex quibus duo statim proferam, reliqua locis competentibus reservabo. Vocatur autem domus eius Lucka, et est sita in Saxonia. Est ibi custos, vir bonus et religiosus. Qui cum nocte quadam oratorium intraret, ante matutinas Dominam nostram tanquam oratorii patronam super altare in multa gloria residere conspexit. De qua visione valde laetificatus est, sperans ministerium suum illi placere. Alio vero tempore cum ostia oratorii reseraret, venisssetque ad cancellos, ubi hospitibus stare moris est, diabolum super feretrum, in effigie hominis teterrimi, iacere vidit. Qui cum [II.24] se signaret, nec ille fugeret, mox ut propius accessit, fantasma evanuit. Tunc ad confusionem diaboli, super ipsum feretrum se composuit, tamdiu in eo iacens, donec septem psalmos poenitentiales decantasset.

 

 

Capitulum XVIII.

Item de quodam monacho eiusdem coenobii, qui sanctam Mariam ad vigilias circuire, et singulorum monachorum vultus detegere vidit, duobus tantum neglectis.

 

Alius quidam ex monachis eiusdem loci, vir tanta gratia dignus, nocte quadam Dominam nostram vidit chorum psallentium circuire, et singulorum monachorum vultus detegere, duobus tantum neglectis. Ex quibus unus mox incurrit apostasiam; de altero quid adhuc futurum sit ignoratur.

 

 

Capitulum XIX.

Item de altero monacho eiusdem claustri, cui beata Maria super altare in aere inter multitudinem sanctorum apparuit.

 

In eodem coenobio monachus quidam nocte quadam putans in oratorio nolam ad matutinas esse pulsatam, cum multa festinatione surgens, oratorium intravit, veniensque ante presbyterium, circulum nimiae claritatis ad instar yris formatum in aere super altare conspexit. In quo Dei filium Salvatorem nostrum cum matre beatissima contemplatus est, et circa ipsos ex omni parte multitudinem sanctorum, illorum maxime, quorum in ecclesia reliquiae continebantur. Noverat enim illorum nomina, eo quod quandoque ibidem fuisset sacrista. Nec mihi constat, si idem esset qui supra. Stante eo in loco praedicto, ait Domina nostra duobus angelis: Adducite eum ad me. Quo facto, cum litteras in circuitu coronae beatae Virginis scriptas legere iuberetur, nec posset, ait illa angelis: Deponite eum ad terram, ibique petens veniam, dicat angelicam salutationem, et reducatur. Quod cum factum fuisset, et adhuc easdem litteras minime legeret, tertio eodem modo depositus et reductus, litteras quidem legere et intelligere potuit, sed ne scripturam ulli hominum proderet, interdictum accepit. Quo ad terram ab angelis deposito, disparuit et [II.25] visio. NOVICIUS: Miror sic Domina nostra visitet perfectas feminas, quomodo viros. MONACHUS: Non est apud ipsam differentia. Femina nata est, omnium virorum caput Christum ex se genuit. Utrumque sexum consolatur et visitat, utrique sua secreta revelat. Hoc esse verum, magis tibi ostendam exemplis quam verbis.

 

 

Capitulum XX.

De visionibus nobilis virginis de Quida.

 

In regno Franciae villa quae Quido dicitur, virgo quaedam fuit nobilis et religiosa, sed paralytica. Huic pater suus utpote vir magnus et dives, sacerdotem qui ei divina celebraret instituit, ministros annuosque redditus sufficienter ordinavit. Quae cum orationibus, ieiuniis et divinae contemplatoni operam daret, ita illarum dulcedine pasta est, ut omnis cibus corporalis ei in nauseam verteretur, nec aliquid ex eo sumere posset, nisi succum modicum uvarum. Hospitalis erat valde, per quam et spiritum meruit prophetiae. Ordinem nostrum summo honore venerabatur; et hoc ei saepissime contigisse fertur, ut cum aliqui monachorum sive Abbatum ad eius hospitum divertere proponerent, illorum adventum ipsa praesciret, atque in hunc modum hilaris familiae praediceret: Tali ac tali die illi et illi Abbates sive monachi ad nos venturi sunt, praeparate eis necessaria. Quod ita factum est. Visionem quandam mirificam de ordine nostro videre meruit, quae in ordinis amorem illam plurimum accendit. – Tempore quodam Capituli generalis, de ipso Capitulo, scalam mirae pulchritudinis usque ad coelum vidit erectam, dominumque innixum scalae super Capitulum respicientem. Cuius latera et gradus tanti splendoris erant, ut radios solares superarent. NOVICIUS: Quid autem tibi significasse videtur haec visio? MONACHUS: Licet omnia quae in eodem Capitulo tractabantur ab Abbatibus, qui ex diversis mundi partibus illuc confluxerant, divina inspiratione fierent, haud dubium tamen quin sancti angeli descendentes et ascendentes, eadem Christo, ob cuius honorem fiebant, [II.26] nunciarent. NOVICIUS: Videtur mihi sancta haec virgo in visione hac sancto Jacob Patriarchae aequalis, quem similem visionem in Bethel scriptura vidisse commemorat. MONACHUS: Judicio humano, videtur haec visio illa superior, eo quod illa facta sit in somnis, ista vigilando in excessu mentis. Sequenti Capitulo cum relata fuisset haec visio Abbatibus, exultantes in Spiritu sancto aiebant: Vere terribilis est locus iste, non est hic aliud nisi damous Dei et porta coeli. – Alio tempore cum in die Purificationis Dominae nostrae, clericis aliisque ministris divino nutu absentibus, sola iaceret, intra se tristis dicebat: Modo hic sola iaces, nec aliquid obsequii more Ecclesiae universalis hodie beatae Dei Genitrici impendis. Dum talia in mente volveret, spiritus eius mirabili Dei virtute de corpore educuts, ab angelo in coelestem Jerusalem est deductus. In qua maximam vidit processionem, ex diversis eiusdem beatae Civitatis ordinibus, Patriarchis videlicet, Prophetis, Apostolis, Martyribus, Confessoribus, Virginibus, ceterisque fidelibus. Ex quibus bini ac bini simul incedebant, et candelas ardentes in manibus gestabant. Antiphonas sive responsoria, ad diem pertinentia, more Ecclesiae militantis, omnes decantabant, stationes debitas observabant. Angelus vero virginis ductor, alteri cuidam virgini, quam noverat esse consimilis meriti, illam sociavit, candelam porrigens ardentem. Tantus erat decor omnium, tanta gloria, in dispari tamen claritate singulorum, ut nulla lingua fari sufficeret. Salvator vero qui caput est omnium sanctorum, splendor gloriae et sol iustitiae, indutus pontificalibus, mitram gestans in capite suo, cum baculo, cyrothecis et anulo et reliquis episcopalibus ornamentis, novissimum locum cum matre tenebat. Cuius pulchritudinem omnis ille coelestis exercitus mirabatur. Qui cum post tertiam stationem inchoasset antiphonam: Hodie beata Virgo Maria puerum Jesum, et cetera, ingressi sunt templum ex auro gemmisque constructum. Deinde inceptus est missae introitus, et ab omnibus simul decantatus. Interim Christo introeunte ad altare, postquam expletum est Kyrieleyson a choris alternatim, post Gloria in exelsis, quod ipse inchoavit, beatus Prothomartyr [II.27] Stephanus Epistolam legit de libro Malachiae Prophetae. Sanctus vero Johannes Evangelista, dalmatica indutus, legit Evangelium secundum Lucam, scilicet, Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae, et cetera. Quo perlecto, Dominus secundum morem ordinis nostri ad gradum rediit, et ab offerentibus candelas suscepit. Praedicta autem virgo, per spiritum sentiens se ad corpus reversuram, candelam suam offere noluit, etiam angelo suo praecipiente, volens illam secum ad terras deportare. Quod angelus considerans, candelam in manu eius fregit, superiorem partem auferens, et inferiorem illi relinquens. Sicque ad corpus reversa, partem eandem manu conclusam se retinuisse invenit. De qua plurimae fiebant, et forte usque hodie fiunt virtutes. Nam aquam superfusam infirmi bibunt, et convalescunt. Tam manifesta et tam sublimis erat visio, ut modum eius minime intelligeret, dicens illud Apostoli cum de ea interrogaretur: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit. Dominus Eustachius Abbas de Claustro, Visitator noster, audiens hanc visionem quibusdam Abbatibus referentibus, desiderio veritatis cognoscendae virginem praesentialiter adiit, et ab eius ore quae dicta sunt audivit. NOVICIUS: Non possum visionem Apostoli huic praeferre, qui se usque ad tertium coelum raptum fuisse testatur. MONACHUS: Nosti quid sit tertium coelum? NOVICIUS: Non. MONACHUS: Primum coelum visio est corporalis; secundum visio spiritualis; tertium visio mentalis. Hac usus est in suo raptu Apostolus, sicut et haec virgo. Quod viderunt, hoc intellexerunt. Si autem quaeris in loco, primum coelum intelligas aereum; secundum sidereum; tertium empireum. In hoc corpora electocoelum necne corpore rapta sit haec virgo, nescio, Deus scit. – Aliam vero Deus illi ostendit visionem, multo hac excellentiorem. Cum tempore quodam cogitaret de abysso aeternae praedestinationis, et de ineffabili sacramento atque remidio divinae incarnationis, facta in excessu, virginem coram se vidit cristallinam, id est ad instar cristalli perlucidam. In cuius utero contemplata est infantem pulcherrimum, regio dyademate coronatum. Habebat autem idem dyadema quatuor [II.28] flores eminentes, qui ea intuente sursum ascendentes, et virginis cerebrum excrescentes, in ramos arboreos profecerunt, et modico spatio temporis emerso, quatuor mundi partes implecerunt. Quorum fructus erant pulcherrimi, odoris eximii, mirique saporis. Et ecce sub ramis eisdem apparuit omne genus humanum a prothoplasto Adam usque ad ultimum qui in fine mundi nasciturus est. Soli vero electi fructus arboris carpebant eisque vescebantur, reprobi autem nihil ex eis contingere vel vesci potuerunt. In qua visione tantam divinitus accepit scientiam, ut postea loquens cum aliquo, mox intelligeret, utrum esset praedestinatus, vel praescitus. Si vero praedestinatus, satis cum illo quasi cum concive loqui delectabatur; si autem praescitus, mox se ab eius colloquio liberavit. NOVICIUS: Mira sunt quae dicis. MONACHUS: Si Deus tanta ac talia iustis ostendit in via, quanta putas illis ostendet in patria? Revera, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt. – Die quadam cum corporale quod ipsa laverat, panno mundissimo substrato, radiis solaribus per fenstram immissis super genua sua desiccaret, matrona reverendissimi vultus ad illam ingressa, infantem pulcherrimum, quem manibus gestabat, eidem corporali superposuit, et abiit. Quem cum amovere vellet, ignorans quis esset, ait infantulus: Sine me sedere super lintheamen meum; sicque in oculis eius disparuit. Et cognovit, quia Christus esset, qui sub specie panis super sanctum altare eidem lintheo involvi consuevit. Multa alia huic revelata sunt virgini, quae mihi non sunt relata, quae forte ab aliis sunt conscripta. Non est diu, quod ab hac luce migravit, laboris sui ac patientiae mercedem receptura.

 

 

Capitulum XXI.

De Christina sanctimoniali, quae sanctam Mariam in sua Assumptione coronam de coelo super conventum Vallis sancti Petri demittere conspexit.

 

In Monte sanctae Walburgis coenibio ordinis nostri, quod duobus malliaribus distat a Colonia, quaedam sanctimonialis [II.29] virgo ante annos paucos est defuncta, nomine Christina. Huic Dominus et beata eius Genitrix plurima de secretis suis revelaverunt, ex quibus aliqua, non per ordinem, sed sparsim tibi replicabo. Cum tempore quodam in festivatet Assumptionis gloriosissmae Dominae nostrae visitaret apud nos praedictus Eustachius pater noster, et essent cum eo plures Abbates, in ipsa sacratissima nocte iam dicta virgo de loco nostro visionem vidit huiusmodi. Cum Abbas praefatus dicto Evangelio hymnum, Te Deum laudamus, in choasset, illa stans in choro suo, mentis excessum passa est, viditque coelum super congregationem nostram apertum. Et cum illo in tempore oratorium nostrum totum esset, ligneum, utramque eius frontem auream esse conspexit. Sustollens oculos, cum in coelum intueretur, gloriosam Dei Genitricem totius ordinis nostri patronam, in sede splendidissima vidit residentem, et circa illam sanctorum multitudinem, quorum aetas circa viginti quinque annos esse videbatur. Cum vero chorus monachorum inclinando devote cantaret, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, ipsa Virgo beatissima devotioni eorum congratulans, coronam mirae pulchritudinis, quales in ecclesiis pendere solent, per cathenam auream super conventum demisit. Loco autem nodi gemma erat pretiosa nimis ac lucida, in qua scriptum erat, o clemens, o pia, o dulcis Maria. De ipsa gemma tria procedebant brachiola, quae coronam dependentem retinebant. Ex nomine vero Maria, radii quidam exeuntes, nomina monachorum singulorum, eadem hora in choro existentium, quae per circuitum coronae scripta videbantur, illuminabant. In eisdem nominibus magna erat inaequalitas tam in positione quam in claritate, quia secundum qualitatem meritorum erat claritas nominum; et quorundam nomina, qui recentiori tempore venerant, quorundam nominibus videbantur superiora, qui diu in ordine laboraverant. Ex quo colligitur quod merita Domino famulantium non consistant penes spatium temporis, non in labore corporis, sed magis penes fervorem devotionis. Cum autem [II.30] ventum esset ad illum locum: In te Domine spravi, non confundar in aeternum, coronam retraxit in coelum, clara voce dicens: Sicut ego hodie sum in gloria mea, ita isti omnes mecum erunt in aeternum. Cum nihil apud nos de hac visione sciretur, Theodericus de Lureke monachus noster, mane accedens ad Abbatem nostrum dominum Henrcium, conquestus est ei quod eadem sancissima nocte nihil potuisset habere devotionis, antequam ventum fuisset ad praedictum locum hymni, scilicet, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth. De quo verbo satis mirabatur, cum ei visio recitata fuisset. – Antequam eadem sanctimonialis veniret ad ordinem, essetque nubilis et adulta, die quadam stans ad missam in ecclesia quadam, cum lecto Evangelio campanarius exisset, putans se posse redire ante Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, et sacerdos expletis secretis dixisset, Dominus vobiscum, Sursum corda, et cetera quae ibi sequuntur, imago Dei Genitricis desuper altare ad singula respondit. Illa novitatem vocis considerans, ut campanarium abesse deprehendit, defectum illum gloriosam Virginem supplevisse per os suae yconae non dubitavit. Ex quo nobis verecundia incutitur, si ibi desides et negligentes fuerimus, cum circa illud ineffabile sacramentum tanta sint sanctorum obsequia. Quod autem gloriosi nominis matris Domini invocatio aegrotis salus sit et medicina, subiecta probabunt exempla.

 

 

Capitulum XXII.

De Ottone Praeposito Xantensi, qui precibus sanctae Mariae a duplici infirmitate curatus est.

 

Nobilis vir Otto quandoque Xantensis Praepositus, tempore quodam adolescentiae suae duplici laborabat infirmitate, febre videlicet acuta, et fistula in locis naturae secretioribus. Quam infirmitatem ob verecundiam medicis celans, et pro remedio sanitatis Dominam nostram frequenter invocans, febre invalescente desperatus, et depositus, candela more [II.31] saecularium manui eius impressa, omnibus qui aderant visus est exspirasse. Et ecce beata Virgo, quam invocaverat, spiritui eius visa est adesse cum filio, his verbis eum pro iuvene interpellans: Fili, inquit, da mihi puerum istum. Qui respondit: Mater, tuus sit. Ad quod verbum mox coepit aegrotus, vel, ut contristantibus visum est, mortuus respirare, atque confortari, in tantum ut in lectulum suum se iuberet reponi. De febre vero per intercessionem beatae Virginis tunc plene curatus, cum adhuc fistula laboraret, tacito morbo per totam civitatem Traiectensem missarum suffragia, maxime de Domina nostra pro sua incolumitate sibi impendi postulavit. Et quia medicinam spiritualem medicinae corporali praeposuit, antequam missae essent percantatae, sacramenti virtus fistulam dirupit, et sanies erupit. Sicque integraliter sanatus, pro gratiarum actione cruce signatus est. Eodem tempore veniens Vercellis domum ordinis nostri, dominum Walterum quandoque magistrum suum, et tunc noviter ibidem conversum, modo Abbatem Vilariensem, ibidem reperit, et salutavit, cui etiam per ordinem historiam suae miraculosae curationis recitavit, hoc adiiciens: Utinam modo non essetis hic, ut simul mare transire possemus. Quem cum interrogasset de quibusdam vitiis, quibus illum aliquando subiacere noverat, et si se de illis emendasset, et ille respondisset, non, subiecit: certe males gratias curatori et curatrici vestrae rependitis. Postea vero schisma propter ipsum in Episcopatu Traiectensi ortum est, et exstitit causa multorum malorum. Haec nobis praedictus retulit Abbas Walterus. Quam medicinale sit nomen Mariae, quodam iocundissimo tibi pandam miraculo.

 

 

Capitulum XXIII.

De clerico, cui sancta Maria pro lingua ab Albiensibus haereticis praecisa) novam restituit.

 

Ante hos annos cum catholoci contra Albienses haereticos fuissent signati, et iam non modicum ab eisdem iidem essent [II.32] haeretici exacerbati, duo honesti clerici per terram illorum transitum facientes, cum ecclesiam vidissent in via desolatam, ait unus alteri: Sabbatum est, intremus ecclesiam hanc, et dicamus missam in honore Dominae nostrae. Portabant enim secum librum, calicem, et indumenta sacerdotalia. Antequam esset missa completa, haereticis proditi sunt. Qui armata manu intrantes, et sacerdotem de ecclesia trahentes, linguam eius radicitus absciderunt. Quem socius cum multo labore Cluniacum deducens, monachis commendavit. Illi vero sicut viri catholoci et religiosi, sacerdotem catholicum et notum, propter fidem Christi et Genitricis eius honorem tam crudeliter mutilatum, devote suscipientes, omnem ei humanitatem exhibuerunt. In nocte vero Epyphaniae cum sollemnes decantarentur vigiliae, baculo parietem pulsans ministros advocavit. Qui cum quaererent quid vellet, et ille se in oratorium deportari signaret, volentes ei parcere, non acquieverunt. Tandem importunitate eius taediati, in ecclesiam eum ducentes, ante altare quoddam deposuerunt. Qui cum matrem misericordiae tota mentis devotione invocassent, illa ei apparens, et carnem linguae formam habentem in manu tenens, respondit oranti: Quia propter fidem filii mei et honorem mihi exhibitum lingua tua privatus es, ecce novam tibi restituo. Aperi ergo os tuum. Quod cum fecisset, digitis ori eius immissis, radici linguae praecisae carnem eandem coniunxit et univit, sicque disparuit. Qui mox cum angelo in vocem laudationis erumpens, clara voce clamavit: Ave Maria, gratia plena, usque in finem. Quam salutationem cum crebrius repeteret, stupentes accurrere ministri, accurrerunt et de choro monachi, de tam puro et tam iocundo miraculo Deum eiusque Genitricem glorificantes. Non immemor collati sibi beneficii clericus, in eodem coenobio factus est monachus. Cum Johannes Scholasticus Xantensis circa idem tempus esset in provincia Albiensium cum exercitu Domini, audiens de tanto miraculo, in reditu Cluniacum venit, iam dictum monachum sibi ostendi petevit et obtinuit, linguam vidit, ab eius ore quae dicta sunt audiens. Sicut nobis retulit idem Johannes, reliqua carne [II.33] candidior est, adhuc cycatricem in loco praecisionis servans. Huius miraculi testis est universus Cluniacensium conventus usque hodie.

 

 

Capitulum XXIV.

De Adam monacho de Luka per sanctam Mariam a scabie capitis sanato, et de sanitatibus quas operatur in Monte Pessulano, et imagine eius apud Sardanay.

 

Adam sacerdos et monachus in Lucka, cuius supra memini capitulo decimo septimo, considerans me in huiusmodi miraculis delectari, ex multa caritate mihi de se ipso retulit quod dicturus sum. Cum, inquit, essem puer, ita caput habebam scabiosum, ut prae foetore putredinis eius, mecum sedere vel legere scholares recusarent. Prima oratio quam didici, salutatio erat angelica, adhuc puerulus satis eam frequentans. Cum apud Monasterium Westfaliae positus fuissem ad litteras, et eundo ad scholas sive ad matutinas, quotidie transirem per quandam ecclesiam conventualem ex necessitate viae, sine intermissione ante oratorium in honore Dei Genitricis dedicatum, cum tribus veniis totidem feci salutationes. Nocte quadam putans ad matutinas fuisse compulsatum, surrexi tremens, et cum venissem ad iam dictum monasterium, essetque oratorium clausum, tribus vicibus secundum consuetudinem genua flectendo Dominam nostram angelico versiculo salutavit. Surgens vero, inveni ostium apertum, et tanta erat in ecclesia claritas, ut fulgori meridiano assimularetur. Quam cum stupidus intrassem, vidi ante maius altare septem matronas pulcherrimas residentes, unam in medio, quae ceteris clarior erat, et sex hinc inde, id est tres a dextris, et tres a sinistris. Media vero me vocans, cum propius accessissem, ait: Bone puer, quare non adhibetur cura capiti tuo? Respondente me: Domina, satis circa me laboraverunt amici mei, sed nihil profecerunt; subiunxit illa: Nosti quae sim? Cui cum dicerem, non domina; respondit: Ego sum mater Christi, et domina huius oratorii. Quia mei memoriam sollicitus es habere, ego tibi curam adhibebo. Accipe fructus ligni fusilis, et [II.34] fac tibi hodie ex eo lavari caput tribus vicibus nte missam, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, statimque curaberis. Et adiecit: Accede ad me. Quod et feci. Flectente me coram ea genua, manum super caput meum ponens, ait: Ab hac hora usque ad diem mortis tuae non dolebis caput. Mane vero cuidam feminae, quae me nutrivit, omnia haec retuli. Quae in vallem proximam descendens, et ostensos fructus colligens, praedicto modo caput meum lavit, statimque convalui. Dolorem vero capitis nunquam ab illa hora passus sum, cum tamen hoc in ordine satis sit miraculosum. NOVICIUS: Ut video medicina beatae Virginis nihil efficacius, nil salubrius est. MONACHUS: Nec mirum. Ipsa medicum genuit, ipsa medicinam generis humani ex se produxit. Unde scriptum est: Germinet terra herbam virentem secundum genus suum, id est Maria Christum hominem. Animatum corpus sumens, de virgine nasci dignatus est. Item expressius in Ecclesiastico: Altissimus de terra creavit medicinam, id est ex carne virginis salvatorem. Jesus interpretatur salvator sive salutare. Quia salvator, medicus est, quia salutare, medicina est. Quod Maria terra sit, testis est Isaias, qui dicit: Aperiatur terra et germinet salvatorem. Quod de hac terra creatus sit, idem Propheta dicit in persona Patris: Ego Dominus creavi illum. Et Apostolus dicit eum factum ex muliere. Quid ergo mirum si apud ipsam sunt medicamenta sanitatum, quae hortus est aromatum? Dilectus meus, inquit, descendit in hortum suum, id est in uterum meum, ad areolam aromatum. Considera Rupem Amatoris et alia loca in honore ipsius dicata, et non miraberis, si parata fuerit ad medendum, et efficax ad sanandum. Unde in Monte Pessulano, ubi fons est artis physicae, tantas operatur sanitates in quadam sua ecclesia, ut medici grataie invendentes, pauperculis infirmantibus et pro remedio sanitatum ad se conluentibus dicere soleant: ite ad ecclesiam sanctae Mariae, deferte ei lumen, et recipietis sanitatem. Et cum hoc yronice dicant, pauperes ab eis passi repuslam, ad ipsam confugiunt, et sanantur. Numquid non vides quam celerem sanitatem consequantur febricitantes, ieiunium trium sabbatorum [II.35] usque post solis occasum ipsi voventes? NOVICIUS: Video et admiror. MONACHUS: Considera yconam eius in Sardanay, quae in carnem versa oleum sine cessatione stillat. Huius rei testes innumerabiles sunt, qui de eodem loco in instanti venientes, oleum quod in oculis ipsorum de eadem sacra imagine receptum est, tam nobis quam ceteris religiosis distribuerunt. In quibusdam vero ampullis te teste idem oleum incipit incarnari. Quod virtus nominis Mariae daemones fuget, praesto sunt exempla.

 

 

Capitulum XXV.

De converso, qui per Ave Mariae ab infestatione diaboli literatus est.

 

Retulit mihi Walterus de Birbech monachus de Claustro, diabolum cuidam converso ordinis nostri ita fuisse infestum, ut non per signationem, non per aliquam orationem ab illo posset liberari. Visibiliter illi apparens, multis modis eum terruit. Suasum est ei a quodam viro religioso, ut angelicam salutationem contra occurentem proferret. Quod cum fecisset, malignus spiritus quasi turbine impulsus clamavit: Diabolus dentes ei excutiat, qui te hoc docuit. Sicque liberatus est ab eo.

 

 

Capitulum XXVI.

Item de inclusa, quae eodem benficio illusiones diabolicas evasit.

 

Inclusa quaedam, sicut mihi retulit Subprior noster, qui illam novit, diu a daemone sub specie angeli illudebatur. Non ei data fuerat discretio spirituum. Diabolus saepius falsa quadam circumfusus claritate illi apparuit, et feminam simplicem familiarius alloquens, die quadam in huiusmodi verba prorupit: Nunc venio remunerare te. Requisita eodem tempore a confessore suo quomodo haberet, cum ei responderet, optime; sacerdos sicut vir prudens fiduciam responsionis eius considerans, causam inquisivit. Cui cum confiteretur, quod ab angelo Domini crebrius visitaretur, sciens ille docente Apostolo angelum tenebrarum se transfigurare in angelum [II.36] lucis, respondit: Quando angelus denuo visitabit te, dices: Rogo, domine mi, ut Dominam meam mihi ostendas. Quod si fecerit, visa ea, genua flectes et dices: Ave Maria, gratia plena, et cetera. Et si tunc substiterit, fictio non est; sin autem, scias tibi a diabolo illudi. Quae cum fecisset sicut fuerat edocta, ait diabolus: Ut quid desideras videre illam? Bene tibi sufficere debet praesentia mea. Illa fortiter instante, opere diabolico virgo mirae pulchritudinis se oculis eius obiecit. Qua visa, mox ad pedes eius inclusa se provolvit, et contra fantasma angelicam salutationem proferendo, in turbinem illud resolvit. Quam tamen inimicus evanescens in tantum terruit, ut amens facta, vix post annum dimidium, multorum precibus adiuta, sensum reciperet. Vides nunc quanti sit ponderis nomen Mariae? NOVICIUS: Bene video, et non sine admiratione tam ex praesenti quam ex praedictis exemplis virtutem eius considero. MONACHUS: Invocatio huius nominis non solum corruptores mentium, id est daemones, sed et corruptores corporum, scilicet malos ac libidinosos homines, enervat.

 

 

Capitulum XXVII.

Item de matrona, quae per eandem salutationem angelicam liberata est ab oppressione adulterii.

 

Matrona quaedam cuiusdam honesti militis uxor, instinctu diaboli militem alium admisit. Quae post tempus aliquod inspiratione divina ducta poenitentia de crimine doluit, et adultero prorsus contradixit. Ille vero mariti eius absentiam observans, domum illius intravit, et cum solam reperisset, verbis solitis ad crimen solitum eam invitavit. Quod cum illa renueret, vi renitentem opprimere nisus est. Et cum videret se illi non posse resistere, utpote femina debilis ac delicata fortissimo militi, ad totius castitatis patronam confugit dicens: Rogo te Domina, per illud sactum Ave Maria, quatenus in hac hora liberes me. Ad quod verbum virtus omnis in milite defecit et emarcuit, et femina se ab eius amplexibus excutiens, incorrupta evasit. Postea requisita [II.37] a milite de causa virium sibi subtractarum, respondit illi: Non mea virtute, sed gloriosi nominis Dominae nostrae hoc actum est. Quod cum audisset ille, territus est, nec amplius adulterii verbum ad illam facere praesumpsit. NOVICIUS: Benedictum sit nomen Mariae. MONACHUS: Quod vincula solvantur eius virtute, etiam per exemplum tibi ostendam.

 

 

Capitulum XXVIII.

De Theoderico milite, cuius vincula meritis sanctae Mariae dirupta sunt.

 

Eodem tempore quo dominus Engilbertus Coloniensis Archiepiscopus aedificavit castrum in Furstinberg contra nobilem virum Gerardum de Brubach, iuvenis quidam miles de eius exercitu, Theodericus nomine, facere sibi volens nomen, ante idem castrum captus est. Diu ibidem incarceratus, cum pecuniam pro sua solutione dare spopondisset, extractus de carcere, positus est in domo superiore. Cui addita sunt vincula, et servi ad custodiam deputati. Habebat enim circa pedes anulos ferreos, et circa brachium eiusdem generis manicam, quae annexa cathena, parieti caute satis erat infixa. Nocte quadam cum esset dormiens inter sex satellites tam se quam reliquos captivos custodientes, et Dominam nostram, nec non et alios sanctos solito invocasset, obdormivit. Et ecce in somnis vidit se transpositum in monasterium nostrum. De quo cum vellet egredi, sedens in equo more femineo necessitate vinculorum, dixerunt ei duo ex monachis nostris, Manegoldus scilicet et henricus cognati eius secundum carnem: Nolite egredi, sed revertimini, quia sancta Maria de Hesterbach liberavit vos. Hoc etiam nomine vocatur domus nostra. Ad quod verbum ille evigilans, gavisus est. Et de visione cogitans, utrumnam vera esset an fantastica scire volens, mox ut digitos admovit, pedem unum sine omni difficultate extraxit. Simili facilitate manum a cathena liberavit. Saepius ista tentaverat, sed non profecerat. Cumque ex motu vinculorum unus servorum evigilasset, territus miles, circulum reponere voluit, nec potuit. Tunc primum intelligens, tale [II.38] miraculum Dei Genitricis meritis circa se gestum, servo rursum obdormiente, leniter surrexit, et vicula adhuc servans in uno pede, per lintheamen per fenestram se demisit, et fugit. Quod dum servus comperisset, clamore fugam eius prodidit; sed manus humana capere non potuit quem virtus divina protexit. Multi eum tubis et canibus insecuti sunt, et cum saepius in proximo sub frutectis latitaret, invenire eum non potuerunt. Qui ad nos veniens, eosdem circulos pro gratiarum actione super altare beatae Virginis obtulit, et qualiter eius meritis liberatus sit, nobis per ordinem recitavit. Acta sunt haec anno gratiae millesimo ducentesimo decimo nono. NOVICIUS: Quia eosdem circulos vidi, amplius eidem credam miraculo. MONACHUS: De hoc etiam quod timores pellat nomen Mariae, rem quam nuper audivi tibi referam.

 

 

Capitulum XXIX.

De sacerdote de Polege, cui sancta Maria apparens timores tonitruorum temperavit.

 

In Polege villa Dioecesis Treverensis sacerdos quidam praochiam regit, vir secundum suam possibilitatem multae hospitalitatis, atque laudendae castitatis. Adhuc enim corpore virgo est. Die quadam quendam ex conversis nostris hospitio recipiens, ait ad illum: Ordinem vestrum plurimum diligo, quia multum boni mihi contigit per eum. Antiphonam illam gloriosam, scilicet, Salve regina misericordiae, ab illo habeo, et quid mihi propter illam contigerit, ad aedificationem vobis enarrabo. Ad omnes horas meas illam dicere consuevi. Cum die quadam campum brevem transirem, quandam visitare inclusam, iuxta ecclesiam solitariam habitantem, orta sunt tonitrua tam valida, ut ictus ictui succedens, vires ambulandi mihi adimerent. Veniens tandem cum multo labore simul ac timore ad ecclesiam, ipsam intravi, et coram altari me prosternens, pro ipsa tempestate Dominam nostram interpellavi. Et ecce matrona virginei vultus magnique decoris de altari ad me veniens, cum admirarer quaenam esset, illa prior me allocuta est dicens: Quia antiphonam, Salve regina misericordiae, libenter ac frequenter decantas, nunquam [II.39] tonitrua neque fulmina, quorum timore saepius affligeris, te laedent. Sicque ad altare rediens, in oculis meis disparuit. Et statim intellexi, quia ipsa esset clemens illa, pia ac dulcis Maria. Ab illa enim hora usque hodie a timore praedicto tempestatum, quo nimis afficiebar, meritis beatae Virginis liberatus sum. NOVICIUS: Quantum ex hac visione colligo, videtur quod in sequentiis, cantilenis et hymnis aliisque cantibus in eius honore dictatis, plurimum delectetur. MONACHUS: Hoc certum est, si tamen humiliter et devote eis laudetur.

 

 

Capitulum XXX.

De beata Elizabeth de Sconavia, quae ad illum versiculum: Audi nos, et cetra, vidit sanctam Mariam flexis genibus Christum pro conventu orare.

 

Tempore quodam, sicut ex relatione religiosorum didici, cum conventus sanctimonialium in Sconavia sequentiam: Ave praeclara maris stella, in quadam sollemnitate sanctae Dei Genitricis decantaret devotissime, venerabilis virgo Elizabeth, tunc ibidem magistra, mentis excessum passa, ad illum versiculum: Audi nos, nam te filius nihil negans honorat, vidit Dominam nostram flexis genibus pro eodem conventu preces fundentem. Ab illa enim die usque hodie ex institutione iam dictae Elizabeth idem conventus ad eundem versiculum, cum sequentia decantatur, veniam petere consuevit.

 

 

Capitulum XXXI.

Item de clerico, cui ad illum versiculum: Ora Virgo, sancta Maria panem in os misit.

 

Apud monasterium sancti Crisantii scholasticus quidam fuit nomine Daniel, pueros illic instruens. Huic consuetudo fuit, diebus singulis eiusdem ecclesiae criptam intrare, et coram altari flexis genibus praedictam sequentiam in eius honore decantare. Hoc eum per aliquod tempus actitasset, et ad illum versiculum: Ora Virgo nos illo pane coeli dignos effici, semper surgendo veniam peteret, die quadam beata [II.40] Virgo super altare stans illi apparuit, et panem parvulum nive candidiorem manu tenens, ut os aperiret praecepit. Quem cum ori eius immisisset, tantam ex eo sensit dulcedinem, ut omne mel et favum superaret. Juvenem hunc dominus Daniel Abbas Sconaviae bene novit, qui mihi et ipsam visionem recitavit. Vis nunc scire, quia nominis eius invocatio etiam tentationes compescat? NOVICIUS: Hoc scire necesse est, quia tentationes nos frequenter molestant. MONACHUS: Dicam tibi quod audivi ab Abbate nostro, et ipse se hoc didicisse veraci relatione testatur.

 

 

Capitulum XXXII.

De milite propter domini sui uxorem tentato, quem sancta Maria per osculum liberavit.

 

Miles quidam aetate adolescens, cum quodam milite divite domino suo a quo beneficiatus erat, habitabat. Et licet aetate floreret, amplius tamen florebat virtute virginitatis. Invidia operante diaboli, ab uxore domini sui gravissime coepit tentari. Qui cum per annum eadem incessanter tentatione laboraret, iamque ei intolerabilis esset, submota verecundia, dominae suae quid pateretur aperuit. A qua repulsam passus, amplius affligebatur. Casta enim erat matrona, et viro suo fidelis. Veniens ad quendam heremitam, de cuius consilio totus pendebat, passionem suam illi cum lacrimis confessus est. Cui vir sanctus fiducialiter respondit: O nihil aliud nocet tibi? Ego tibi dabo consilium, ut desiderium tuum consequatur effectum. Per annum istum singulis diebus si fieri potest in ecclesia Dominam nostram Dei Genitreicem Virginem Mariam centies cum totidem veniis angelico versiculo salutabis, et quicquid volueris, per illam impetrabis. Sciebat enim quod castitatis amatrix iuvenem castum licet in errore positum, non desereret. Cumque iuvenis in multa simplicitate Dominae nostrae iniunctum obsequium impenderet, die quadam sedens in mensa domini sui recordatus est, quia dies eadem terminus esset anni. Et statim surgens equum [II.41] suum ascendit, vicinamque intrans ecclesiam, orationes solitas explevit. Qui cum exiret de ecllesia, vidit matronam pulcherrimam, omnen decorem humanum transcendentem, equum suum per frenum tenentem. Miranti quaenam esset, illa respondit: Placetne tibi species mea? Dicente milite, nunquam pulchriorem te vidi; illa subiuxit: Sufficeret tibi si me posses habere uxorem, necne? Cui cum responderet: Cuilibet Regi bene sufficeret species tua, et beatus iudicaretur tuo consortio; subiecit illa: Ego ero uxor tua. Accede ad me, et da mihi osculum. Et coegit eum. Dixitque: Modo initiatae sunt nuptiae, et in tali die coram filio meo perficientur. Ex hoc verbo cognovit eam esse matrem Domini, cuius castitas humanae congaudet integritati. Apprehendensque strepam equi eius, ut ascenderet praecepit, cuius auctoritate miles pressus, obedivit. Ab illa hora ille tam plene a tentatione praedicta liberatus est, ut etiam uxor domini sui miraretur. Haec cum heremitae recitasset per ordinem, ille Genitricis Dei pietatem simul et humilitatem admiratus, respondit: Ego interesse volo diei nuptiarum tuarum. Interim de rebus tuis disponas. Quod cum fecisset, et heremita venisset ad diem praefixum, dixit iuveni: Sentis aliquid doloris? Respondente illo, non, cum secundo post horam id ipsum ab eo sciscitaretur, respondit: Modo sentio. Qui post paululum agonizans, spiritum exhalavit, et cooelestem thalamum promissas nuptias celebraturus intravit.

 

 

Capitulum XXXIII.

Item de sanctimoniali, quam per alapham sanavit, cum in amore cuiusdam clerici esset accensa.

 

Quaedam sanctimonialis virgo a quodam clerico verbis luxuriosis stimulata, in tantum flante Behemoth, cuius anhelitus etiam prunas ardere facit, succensa est, ut corde et ore petitioni eius consentiret, promittens quod dicto completorio veniret ad locum condictum. Erat enim custos ecclesiae. Dicto completorio cum conventus ascendisset dormitorium, et illa exire vellet de oratorio, in ipso ostio Christum manibus [II.42] in cruce expansis stare conspexit. Cui cum egressus non pateret, ad ostium quod erat in opposito cucurrit. Ita succensa fuerat in amore clerici, ut pene rationis expers, quid circa se divinitus ageretur, minus adverteret. Quid plura? Omnes ianuas adiit, et crucifixum in omnibus invenit. Tunc primum ad se reversa, et territa dixit: Forte voluntas Dei non est, ut usquam vadas. Solita fuerat eadem virgo singulis diebus specialem quandam orationem dicere de passione Domini, quam Dominus in tanto periculo remuneravit visione tam utili. Quae tremens ante imaginem beatae Dei Genitricis se prostravit, de peccato suo veniam postulans. A qua cum imago faciem averteret, et illa obnixius supplicatura propius accederet, imago maxillam eius manu percussit, dicens: Quo vis ire fatua? Vade in dormitorium tuum. Tam fortis erat alapha, ut in terram ruens sic iaceret usque ad tempus matutinale. Cumque signa in dormitorio sonarent, et illa in oratorio non pulsaret, putantes eam esse in oratione, vel pressam sopore, intrantes et in multo defectu illam reperientes, postquam refocillata loqui potuit, omnia quae circa se gesta sunt, ad honorem Dei consororibus suis recitavit. Licet gravis esset alapha, prorsus tamen a tentatione per illam fuit liberata. Durus morbus duram requirit medicinam. NOVICIUS: Valde accendere debet sexum virilem in amorem Dominae nostrae, quod in milite tentationem compescuit ipsum deosculando, in femina maxillam eius feriendo, cum tamen utriusque voluntas mala fuerit ac perversa. MONACHUS: Per hoc enim ostendit, quod sexum nostrum non abhorreat, imo aeque ut femineum diligat. Magis etiam decet, ut domina ancillam peccantem castiget, quam servum. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Referam tibi aliud benignitatis eius indicium, adhuc isto gloriosus.

 

 

Capitulum XXXIV.

Item de Beatrice custode.

 

In monasterio quodam sanctimonialium, cuius nomen ignoro, ante non multos annos virgo quaedam degebat nomine Bea-[II.43]trix. Erat enim corpore speciosa, mente devota, et in obsequio Dei Genitricis ferventissima. Quotiens illi speciales orationes sive venias secretius offerre potuit, pro maximis deliciis reputavit. Facta vero custos, hoc egit tanto devotius, quanto liberius. Quam clericus quidam videns et concupiscens, procari coepit. Illa verba luxuriae spernente, istoque tanto importunius instante, serpens antiquus tam vehementer pectus eius succendit, ut flammam amoris ferre non posset. Accedens vero ad altare beatae Virginis patronae oratorii, sic ait: Domina, quanto devotius potui, servivi tibi, ecce claves tuas tibi resigno, tentationes carnis diutius sustinere non valeo. Positisque super altare clavibus, clam secuta est clericum. Quam cum miser ille corrupisset, post dies paucos abiecit. Illa cum non haberet unde viceret, et ad claustrum redire erubesceret, facta est meretrix. In quo vitio cum publice quindecim annos transegisset, die quadam in habitu saeculari ad portam venit monasterii. Quae cum dixisset portario, nosti Beatricem quandoque huius oratorii custodem? respondit: Optime novi. Est enim domina proba ac sancta, et sine querela ab infantia usque ad hanc diem in hoc monasterio conversata. Illa verba hominis notans, sed non intelligens, dum abire vellet, mater misericordiae in effigie nota ei apparens ait: Ego per quindecim annos absentiae tuae officium tuum supplevi; revertere nunc in locum tuum, et poenitentiam age, quia nullus hominum novit excessum tuum. In forma siquidem et habitu illius, Dei Genitrix vices egerat custodiae. Quae mox ingressa, quamdiu vixit gratias egit, per confessioconfortentur, subsequens ostendit exemplum.

 

 

Capitulum XXXV.

De milite in vigiliis deficiente, quem sancta Maria in visione confortavit.

 

Miles quidam iuvenis ac delicatus in Hemmenrode ante annos paucos est conversus, vocabulo Henricus. Factus monachus, cum die quadam a quodam commilitone suo requireretur, quomodo ei ordo placeret et quomodo haberet, re-[II.44]spondit: Optime mihi placet ordo et bene habeo, sed per tempus valde male habui. Interrogatus de causa, quia hominem dilexit, et aedificare voluit, subiunxit: Quando primo conversus sum, ita erant mihi graves sollemnes vigiliae, ut quotienscunque oportabat me ire ad matutinas, timore ac taedio illarum tam corpore quam corde tabescerem. Nocte quadam defectum passus, cum stare non possem, a Priore de choro sum eductus, et in sede infirmorum positus, converso ad custodiam mihi deputato. Mox in extasi factus, contemplatus sum dominam clarissimam, quam diversi ordinis personae praecedebant, per viam quae erat inter me et chorum, incedentem. Habebat enim in capite coronam diversorum colorum, et erat more Judaico velata. Cumque mihi propinquasset, quasi ex necessitate me tangens, veste percussit, et ecce subito confortatus, ita omnis praedicta tentatio conquievit, ut ab illa hora deliciae mihi sint ire ad matutinas. Spero quod Domina nostra fuerit, quae pusillanimes confortat, ne tentationi succumbant. De his a me requisitus idem Henricus, non negavit. Quod vero torpentes ad devotionem excitet, habes exemplum in distinctione quarta capitulo tricesimo de Christiano monacho nostro, quem in oratorio dormientem tetigit dicens: Non est hic dormitandum, sed orandum. NOVICIUS: Bene recordor huius capituli. MONACHUS: Quod vero pro suis vitiis de ordine eiecti, beatae Virginis misericordia revocentur, sequens sermo declarabit.

 

 

Capitulum XXXVI.

De Henrico monacho eiecto, qui meritis beatae Mariae receptus est.

 

Eodem tempore quo Daniel monachus in Hemmenrode, vir simplex et rectus, ultimam incidit infirmitatem, laborabat in eadem domo ydropisi alius quidam monachus Henricus nomine, ordine sacerdos, non tamen adhuc lecto decumbens, sed ambulare vix sufficiens. Qui ad lectum infirmitatis appropians, haec verba ab eodem Daniele audivit: Monachus ille multas habet beatae Virgini referre gratias. Audiens hoc [II.45] Henricus, miratus est, et inquiri fecit ab eo, quinam his verbis notare voluerit. Qui respondit, eum auxilio Dominae nostrae fuisse receptum. Fuerat namque ob excessus quosdam moresque reprobus idem Henricus eisctus de domo. Unde nimium dolens, die noctuque lacrimis et orationibus insistebat invocare beatam Virginem, ut ipsa ei regressum ad propriam domum donaret. Tempore generalis Capituli per Abbatem suum seniores interpellavit, qui unanimiter ei contradixerunt, eo quod incorrigibilis existeret. Quod ubi comperit, iratus beatae Virgini omne servitium quod ei impendere consueverat, subtraxit. Tandem ductus de hoc poenitentia, obsequium neglectum resumpsit, et valefaciens Portensibus ad Claustrum rediit, misericordiam quaesivit, sed non invenit. Suasit ei Abbas qui solus ei erat propitius, ut Archiepiscopum Treverensem adiret, et eius ope et interventu ingressum obtineret. Utrumque factum est. Omnia tamen haec circa illum gesta fuisse per clementiam beatae Dei Genitricis praedicto Danieli revelata sunt. Vis nunc nosse quam sincero affectu diligentes se diligat, quantum dilectos honoret, et quam mirificis revelationibus eosdem glorificet? NOVICIUS: Talia audire cibus mihi est. MONACHUS: Quae dicturus sum, multorum didici fida relatione religiosorum.

 

 

Capitulum XXXVII.

De miris visionibus domini Betrammi monachi de Karixto.

 

In Lombardia quadam domo ordinis nostrim quae Karixtus dicitur, ante paucos annos monachus quidam exstitit nomine Betrammus. Iste tam fervendi motu caritatis Dominam nostram sanctam Dei Genitricem amabat, ut non sine magno cordis cruciatu audire posset, si forte dubitative quis diceret vel legeret de corporali illius assumptione. Cum iam fecisset in ordine quindecim annos, adhuc virens aetate, in vigilia Assumptionis eiusdem gloriosae Virginis rogavit Abbatem, ut sibi liceret ire ad vicinam grangiam, dicens se non posse audire neque sermones Hieronimi in chroro, neque ser-[II.46]monem in Capitulo, timens quod praedictum est. Erat enim grangiarius. Abbas sanctitatem illius turbare timens, annuit eius petitioni. Cumque venisset iuxta grangiam, angelus Domini mirabili quodam modo illum rapuit, et ad spatium unius dietae, iuxta parvam quandam ecclesiam, vicinam satis castro fratris sui carnalis, viri nobilis, deponens, disparuit. Equus vero cui insederat, et servus iuxta grangiam dimissi sunt. Erat autem fluvius, qui sine nave transvadari non potuit, inter castrum et cappellam. Qui cum sederet admirans ubinam esset, vel qualiter ad illum locum devenisset, iuvenis quidam splendidus de ecclesia exivit, et quia Domina nostra ipsi ocius ingrendi ecclesiam mandaret, voce clara nunciavit. Ingressus ecclesiam, vidit sanctam Dei Genitricem in corpore glorificato in sede miri decoris residentem. Sedebant circa illam diversi ordines sanctorum, Patriarchae videlicet, Prophetae, Apostoli, Martyres, Confessores, Virgines, Viduae, Coniugati. Erat autem hora nona. Quem Virgo beatissima salutans familiarius, ait: Bertramme, meliores sermonibus Hieronimi hic audies sermones. Dicta nona a circumsedentibus, per intervalla dictae sunt et horae reliquae, vesperae videlicet, completorium, matutinae, laudes, prima, tertia, sexta. Eratque psalmorum sive reliquorum cantuum melodia tam suavissima, et vocum tanta concordia, ut sermo nullus exprimere posset. Deinde vultum iocundissimum ei exhibens, voce hilari ac dulci sic ait: Bene scio Betramme, quare nunc egressus sis de claustro tuo. Noveris pro certo, me in utraque substantia, id est corpore et anima, glorifiactam, et die quadragesimo a mortuis resuscitatam. NOVICIUS: His verbis concordat visio dominae Elizabeth de Sconavia, in qua legitur sub eisdem verbis, Dominam nostram ei resurrectionem suam revelasse. MONACHUS: Tanto amplius fides adhibenda est huic visioni. Mox ut beata Virgo verba praedicta protulit, conventus ille coelestis disparuit, et monachus in loco se suae sessionis solum invenit. Nutu divino germanus eius, de quo supra dictum est, adveniens, cum solum illum ibidem reperisset, et quid [II.47] ibi solus sederet vel unde veniret adinterrogasset, omnia quae circa se gesta sunt, ne laicum scandalizaret, per ordinem recitavit. Tunc ille: Exspectate hic frater, donec equum vobis adducam. Mira res. Festinante illo ad castrum, angelus Domini monachum in momento in locum, de quo tulerat illum, reposuit. Reversus miles, cum non invenisset quem dimiserat, apostatam sive eiectum illum aestimans, ad monasterium cursitavit. Ad quod discto completorio veniens, Abbatem vocavit, et ubinam frater suus esset requisivit. Cui cum Abbas signaret, ut exspectaret usque mane, et ille turbatus responderet, scio quia eiecistis eum, minareturque monasterio, rupto silentio respondit Abbas: Per licentiam meam ad proximam grangiam equitavit, non dubito quin ibi sit. Ierunt simul, et in capella conversorum orantem illum invenerunt. Et cognoverunt ex testimonio illorum, quia eadem hora qua miles eum iuxta castrum reliquerat, eandem grangiam intraverit. NOVICIUS: In his quae dicta sunt, parem hunc iudicio virum duobus antiquis Prophetis, Ezechieli scilicet et Abacuc. Ex quibus unus mirabiliter vidit quae agebantur in Jerusalem. Alter vero de Judaea subito translatus est in Babylonem. MONACHUS: Aliquid amplius in isto considero. Magis miraculosum videtur corpus glorificatum sive coelestes ordines oculis corporeis posse videre, quam in spiritu, qualem visionem se Ezechiel vidisse testatur. NOVICIUS: Consentio. MONACHUS: Maiorem iudico visionem quae sequitur. – Die quadam angelus Domini ex parte Abbatis signum ei fecit, ut ad portam veniret; secutus est ille praecedentem, et cum ad portam non invenisset Abbatem, eodem signo angelus eum traxit in campum. Qui cum miraretur quonam esset iturus, et ille signis ex parte Abbatis sequenti nimis esset importunus, venerunt ad quosdam montes sublimes. Quibus transmissis, locum ingressi sunt amoenissimum, arboribus et diversi generis floribus nimis deliciosum. Erat enim paradisus terrestris. Inter cetera quae ibidem vidit, duos senes splendidos, Enoch videlicet et Heliam, sonspexit et agnovit. Tenebantque in manibus librum maximum, litteris aureis scriptum, uno tantum folio vacuo. Et dixit ei angelus [II.48] Domini: Iste est liber praedestinationis, continens omnia nomina electorum, qui ab initio mundi usque ad diem hanc natis sunt. Cum autem folium quod vacuum cerbis, perfectum fuerit, mundus consummabitur. Et ostendit ei nomen suum. Quod cum laetus legisset, adiecit: Nunquam delebitur nomen tuum de libro hoc. Iste est liber de quo David dicit in Psalmo: Et in libro tuo omnes scribentur. Et Dominus in Evangelio: Gaudete et exultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelo. NOVICIUS: Si in illo libro soli electi scribuntur, quid est quod idem Propheta de reprobis dicit: Deleantur de libro viventium? MONACHUS: Psalmista hic loquitur secundum spem illorum, qui de sua praesumentes iustitia, putant se ibi esse scriptos. Quod autem nullus reproborum in eo scribatur, mox ostendit, cum subiugit: Et cum iustis non scribantur. NOVICIUS: Placet quod dicis; sed rogo ut si aliquid adhuc nosti de hoc beato viro, dicere mihi non differas. – MONACHUS: Tempore quodam cum esset in oratione, beatam Genitricem Dei ex opposito sui supra cespitem virentem stare conspexit. Et ecce fons aurei coloris e regione cum impetu erumpens, rivulum suum ad pedes eius dirigebat. Cuius lapilli lapides erant pretiosi, smaragdi videlicet, carbunculi, topazii, saphiri, iacincti. Cumque de visione miraretur, ait illi Domina nostra: Nosti Betramme, quid ista significent? Dicente illo, non Domina; respondit: Fons iste aurei coloris ordo Cisterciensis est, qui sicut aurum reliqua metalla, ita ceteros ordines tam dignitate quam sanctitate praecellit in EcclesIa. Illis iam ex magna parte fluentibus a me, iste speciali quadam praerogativa dilectionis non cessat fluere ad me. Lapilli pretiosi quos vides in rivulo, speciales amici mei sunt in ordine, et in obsequio meo plus ceteris ferventiores. Sicque disparuit visio in oculis eius. Omnia haec recitata sunt Abbatibus tempore Capituli generalis. Multa alia vir iste beatus vidit et egit digna relatu, quae mihi non sunt recitata. NOVICIUS: Miror si aliquas vir tam sanctus habuerit in ordine tentationes. MONACHUS: In principio conversionis suae ut audivi de cibis regularibus plurimum tentabatur, sicut vir nobilis et delicatus. Hoc eum dixisset [II.49] Abbati, intelligens ille ex munditia conscientiae eius, Spiritum sanctum esse in eo, respondit: Roga Deum quod vis, et non negabit tibi. Oravit ille, et exauditus est. Ab illo tempore in tantum delectabatur in cibis regularibus, ut de licentia maioris abstinentiae Abbati foret importunus. NOVICIUS: Beati sunt claustrales, qui ad tantam familiaritatem Dei Genitricis admittuntur. MONACHUS: Non solum claustrales, imo et personas saeculares se diligentes mater pulchrae dilectionis diligit et honorat. Ex quibus occurrit beatae memoriae Walterus de Birbech, cuius supra in diversis locis memini, quem non solum inferioris ordinis homines, sed et Reges et principes nobilesque venerabantur, audientes beneficia a matre Domini illi concessa. NOVICIUS: Cuius fuit professionis vir iste, ex superioribus novi; sed quis fuerit vel qualem duxerit vitam ante conversionem, sive conversus in ordine, scire dignum novi, fida tibi pandam relatione.

 

 

Capitulum XXXVIII.

Vita domini Walteri de Birbech.

 

Igitur Walterus de Birbech villa oriundus exstitit, vir dives ac potens et nobilis valde, consanguineus Henrici Ducis Lovaniae. Qui cum esset militiae saeculari adhuc aetate florens deditus, et in ea strenuus satis atque nominatus, Dominam nostram sanctam Dei Genitricem semperque Virginem Mariam ab ipsa pueritia coepit invocare, et ex intimo cordis affectu diligere, atque ieiuniis, eleemosynis et missarum celebrationibus honorare. Licet enim corpore deditus esset, ut dictum est, tornamentis, corde tamen totus erat in obsequio beatae Virginis. – Tempore quodam cum properaret ad quoddam tornamentum, multos milites habens in comitatu, venissentque ad ecclesiam quandam, illos ut missam audire vellent hortabatur. Quod cum recusarent, moram tantam sibi periculosam esse praetendentes, illis recedentibus ipse mansit, missam de sancta Maria sibi cantari fecit, et obtulit; sicque socios insecutus est. Cui cum aliqui [II.50] de tonamento occurrerent, et hoc ex responsione illorum cognovisset, subiunxit: Estne adhuc inceptum? Dicentibus illis, etiam, respondit: Quis fortius ibi facit? Dominus Walterus inquiunt de Birbech, ipse in ore omnium est, omnibus praefertur et ab omnibus laudatur. Aliis vero occurentibus, et similia dicentibus, stupens admirabatur, quidnam hoc portenderet. Actum est ineffabili pietate beatae Virginis, ut militem devotum in osequio suo tardantem, interim in tornamento honoraret, eiusque absentiam mirabili quadam virtute suppleret. Veniens tamen ad locum, armavit se, et intravit, sed nihil magni illic egit. Ludo vero expleto, quidam ex militibus hospitium eius intraverunt, et ut secum mitius agere dignaretur deprecabantur. Quibus cum diceret: Quae est causa petitionis vestrae? Responderunt: Hodie cepistis nos, et rogamus ut bene nos tractetis. Waltero negante, ac dicente: Ego vos non cepi; responderunt: In rei veritate nos hodie dextras vobis dedimus, nos signa vestra militaria ibi vidimus, nos vocem vestram ibi audivimus. Et cognovit statim hoc actum fuisse gratia beatae Virginis, quam honoraverat in missa. NOVICIUS: Cum sit mortale peccatum, ire et exercere tornamenta, quomodo beatae Virgini placere potuerunt oratio et oblatio Walteri? MONACHUS: Duo ibi committuntur peccata mortalia, superbia scilicet et inobedientia. Superbia, quia fit intuitu laudis humanae; inobedientia, quia fit contra cimiteria fidelium sepeliuntur. Cum autem obsequium praedictae missae Waltero potuisset esse meritorium vitae aeternae, si factum fuisset in caritate, nunc transivit in mercedem temporalem. Opera enim bona, id est de genere bonorum, temporaliter remunerantur. Homo etiam per illa, ut quidam ex scripturis probant, habilem se reddit ad gratiam suscipiendam. Hoc verum esse, sequens probat exemplum. – Cum alio quodam tempore nundinas illas execrabiles quaereret, et inter multos stans milites missam [II.51] audiret, sacerdos ut in canone calicem levavit, crucem auream sub eius pede conspexit. Cui annexa fuit cartula, haec continens verba: Crucem hanc defer ex parte mea, Mariae scilicet matris Christi, amico meo Waltero militi de Birbech. Quam cum sacerdos legisset, post completionem missae pulpitum ascendit et clamavit: Estne aliquis hic miles, qui vocetur Walterus de Birbech? Respondentibus quibusdam, ecce iste est; sacerdos eum seorsum duxit, crucem porrexit, et ubi illam invenerit, vel quis miserit intimavit. Quam laetus suscipiens, in Hemmenrode conversus, eam Abbati resignavit. Postea Comitissa Hollandiae, missis honetis nunciis, eandem crucem sibi dari petivit, et tali modo obtinuit. Cumque conventus nunciis responderet, non possumus eam dare, nisi sit voluntas fratris Walteri, sperantes quod non annueret, requisitus de hoc respondit: Ego nihil proprietatis habeo, penes Abbatem est. Sicque dolentes illam miserunt. Cuius aurum tanti fulgoris est, ut omne aurum in eius comparatione pallescat. Quam Comitissa inter reliquas suas reposuit, ea uti non audens. Considerans Walterus adhuc in saeculo positus, tanta circa se beatae Dei Genitricis beneficia, in tantum in illius amore accensus est, ut in quadam paupere ecclesia, in eius honore dedicata, conscio sacerdote, fune collo suo iniecta, servum glebae se illi super altare offerret, solvens singulis annis censum de capite suo, qualem servi originarii solvere consueverunt. Et quia propter honorem Reginae coelestis se tam valde humiliavit, ipsa suum dilectum etiam glorificavit. – Solitus erat in vigiliis omnium sollemnitatum beatae Virginis ieiunare in pane et aqua, et saepe etiam in sextis feriis, ob reverentiam sabbati. Die quadam servus ieiunanti vas parvulum fictile cum aqua obtulit, quam in eius manibus divina virtus in vinum optimum convertit. Qui cum gustasset aquam vinum factam), servum secrete vocavit et arguit, dicens sibi vinum pro aqua ministratum. Quod cum ille negasset, asserens se hausiss aquam de situla, vas recepit, et effudit, sicque aqua purissima impleta), ut securus esset, prae-[II.52]gustavit, et obtulit. De quo cum gustasset, sicut prius vinum invenit, et mox servo iratus sic ait: Ut quid mihi illudis en secundo, vinum pro aqua mihi offerendo? Ad quod verbum stupens servus, cum iuramentis maximis negavit. Tunc primum intelligens ex multa misericordia Dei Genitricis hoc miraculum circa se gestum, eundem servum adiuravit, ne illud unquam alicui hominum quoad viveret, manifestaret. Ex quo colligitur quod non cupidus erat inanis gloriae. Servus vero tanti particeps miraculi, frater est Arnoldus, qui cum eo venit ad ordinem, vir sanctus et multum ordinatus, et in monte Stromberg sepultus. Antequam moreretur, idem miraculum ad Dei gloriam publicavit, timens de thesauro occultato post mortem reddere rationem. – Audiens saepedictus Walterus ordinem Cisterciensem beatae Virgini dedicatum, omnia quae sunt huius mundi, divitias videlicet, honores et amicos, ob illius amorem reliquit, et in Claustro quod alio nomine Hemmenrode dicitur, cuius fama tunc temporis, sicut et hodie, clarissima fuit, habitum regularem suscepit. In quo coenobio quam humiliter sit conversatus, quam fervens fuerit et obediens, et in obsequio beatae Virginis devotus, testes sunt omnes monachi eiusdem monasterii. Psalterium vero, hymnos, cantica et alias de Domina nostra orationes plurimas in probatione didicerat, quae omnia studiosissime frequentavit. Missae quotidianae Dominae nostrae semper interesse voluit; quicquid pene loquebatur, aedificatorium fuit. – Quia non solum verbis et aspectu, imo etiam odore famae eius multi aedificabantur, magister hospitum creatus est. Tempore quodam ductus est ad monasterium spe curationis quidam obsessus, et in hospitio receptus. Erat enim rusticus dives satis ac notus. Qui cum nullo remedio posset sanari, non reliquiis sanctorum, non orationibus monachorum, saepedictus Walterus auctoritate, officii frequenter eum visitans, orationes et rithmos quos habebat, de Domina nostra conscriptos, super caput hominis legit, sacras picturas ostendit, per quae omnia daemonem ut exiret adiuravit. Die quadam cum psalterium super obsessi caput posuisset, obsidens clamans et furens, in tantum hominem a quo exire cogebatur, turbavit et allisit, ut cadens in terram mortuus diceretur. [II.53] Post horam ad se reversus surrexit, a diabolo se liberatum clamitans. Conversus vero qui curationi huic interfuit, et rusticum furentem servavit, ista mihi recitavit. Vadens ille sanus in domum suam, post aliquantulum temporis rediit, gratias agens beatae Virgini eiusque servo suo curatori, hoc verbum audiente conventu adiiciens: Si nihil esset amplius reliquiarum in monasterio isto, praeter hunc sanctum virum cuius meritis curatus sum, toti loco sufficere deberet. NOVICIUS: Magna sunt quae dicis. MONACHUS: Non solum daemones, sed et bruta animalia illius sanctitati obediebant. Erat monasterio poledrus pulcherrimus, et tanti valoris, ut tam Episcopus Treverensis quam Dux Lotharingiae quadraginta ut puto marcas argenti offerent pro illo. Species enim optimi dextrarii in eodem erat poledro. Timens conventus alterum offendere, si uni venderetur, per dominum Walterum duobus adhibitis conversis, eundem equum Comiti Hollandiae gratis transmisit. Venientibus eis in quendam saltum, poledrus equitiam, id est gregem equarum, de longe pascere conspexit. Qui statim hinniens atque lasciviens, ex ducentium manibus se excussit, et cursu velocissimo ad equitiam properavit. Quem cum conversi insequerentur, fugiente equitia, magis poledrus ab eis elongabatur. Quibus frustrato labore reversis, ait Walterus: Procedamus, equus iste perditus est, nisi sancta Maria illum nobis redonet. Vix ad duo milliaria processerant, et ecce poledrus velociter recurrens, qui nondum satis domitus fuit, velut ovis mansueta ductorum suorum manibus colla subiecit. – Quia notus erat nobilibus terrae, et ab eis tum propter sanguinis nobilitatem, tum propter vitae sanctitatem venerabatur, saepe pro monachsterii necessitatibus contra voluntatem, suam emittebatur. Tempore quodam descendens cum nave domus quae vinum portabat, cum Zelandiam venissent, orta tempestas maxima omnes terruit, et navem inclinavit. Accessit periculum periculo. Praedones ad eos remigantes, navim) de-[II.54]praedari conati sunt. Et ecce iusto Dei iudicio duo vasa, vi ventorum eiecta, naviculam subverterunt, ipsosque praedones in profundum dimerserunt. Acta sunt haec in vigilia sancti Nycholai post mediam noctem. Singuli vitae suae timentes, Deo supplicabant. Ipse vero vir beatus de gurgustio navis egrediens, servo suo seorsum ducto confessionem fecit, et intravit. Deinde imagine sanctae Dei Genitricis eburnea, quam semper penes se habebat, coram se posita, ante illam se prostravit, et oravit, atque in ipsa oratione leniter obdormivit. Statimque visum est ei quod dominum Arnoldum in Claustro, virum sanctum et probatae vitae, tempore psalmodiae cytharizare audiret; sicque ex ipsa dulcedine vovis expergefactus est. Erat enim tempus matutinarum. Intelligens protinus quod vir iustus eadem hora pro ipsis oraret, laetus exivit, omnesque consolans his verbis ait: Nolite timere, nullum nobis periculum nocere poterit, dominum Arnoldum de sancto Severino monachum nostrum audivi cytharizanzem. Mox virtute divina et meritis beatae Virginis quam invocaverat, et iam dicti Arnoldi, tempestas sedata est. Haec cum relata fuissent domino Hermanno Priori, nunc Abbati Loci sanctae Mariae, statim dominum Arnoldum horum prorsus inscium vocavit, et quid in nocte sancti Nycholai infra matutinas cogitaverit, vel quid ibi egerit interrogavit. Cui ille respondit: Credite mihi, ego cytharizavi ibi. Quali modo? Inquit. Et ille: Quando non possum habere devotionem, sub cuculla digitos ad similitudinem cytharizantis moveo, et cordas corde tango, sicque mentis torporem ad devotionem excito. Et miratus est Prior nimis, audiens haec. Quia vir litteratus est, puto exemplo Helisei hoc eum facere, in quo ad vocem psalterii exitatus est spiritus prophetiae. – Ut enim taceam de fratribus, tantae fuit compassionis circa pauperes, ut in via directus, petentes praeveniret, ex nummis sibi ad expensas datis illis porrigens. Cum die quadam scholaris nudipes [II.55] illi occurreret, et frigus esset, stare eum fecit, et descendit, calciosque extractos illi tribuit, et novis quos in sacco habebat reindutis, equum ascendit et abiit. Haec me praesente facta sunt. Discordantes concordabat, inobedientes exorabat, iracundos et impatientes ad cor saepius revocavit, tentatos exemplis plurimis quae semper ad manum habebat, alleviavit. Hinc est quod tempore quodam, cum de quodam verbo conferrem cum illo, in partem me traxit, et ait: Et ego magnas carnis meae patior tentationes. Ut aliis posset mederi, proprias infirmitates illis non erubuit confiteri. – Requisitus die quadam a praedicto Priore, sicut ipse mihi retulit, quid in mensa cogitaret, eo quod non intelligeret lectionem, respondit: Ego habeo ibi lectionem meam. Quando manducare incipio, qualiter pro me Dei filius sit ab angelo nunciatus, et in utero Virginis de Spiritu sancto conceptus, mente retracto; sicque primum folium verto. Deinde cogito, quomodo angelis concinentibus sit natus, et pannis vilibus involutus, in praesepio reclinatus; et ecce perlectum est folium secundum. In hunc modum transcurro circumcisionem, adventum Magorum, oblationem eius in templo, baptismum, et ieiunium, passionem et resurrectionem, ascensionem, et sancti Spiritus adventum, extremumque iudicium. Talis est lectio mea quotidiana, cuius finis est prandii. Quod in tali libro comedens legerit, testabantur lacrimae quas in mensa fudit. Plus enim delectabatur in sanctis meditationibus, quam in genuflexionibus, per quas spiritus contemplantis impeditur. Non multas ut dixi in oratione venias petivit, sed stans, vel super genua iacens erecto vulto coelos respicere consuevit. – Antequam Deus eum vocaret de hoc mundo, cuidam monacho mirifica quaedam visio revelata est de illo. Existente eo in Vilari, quae domus est ordinis Cisterciensis, cum Abbate suo domino Eustachio, cum dies esset Dominica, totum conventum idem Abbas post coenam convocari fecit. Quod cum factum fuisset, et ipse diceret: Suntne fratres nostri modo hic omnes? responsum est ei: Omnes domine, exceptis duobus iuve-[II.56]nibus, qui de Francia hospites huc missi sunt, qui studiosi sunt valde circa silentium, maxime diebus quibus communicant. Secundo vero ex parte eius vocati, cum venissent, et eis Abbas moram improperaret, humiliter se excusantes, consederunt. Sequenti die conventus a labore rediens, et ante portam facto primo signo nonae, secundum exspectans, senior ex eis cum stans super fossorium suum se reclinaret, et nonam de Domina nostra diceret, sic stando leniter obdormivit. Et ecce ipsam Dei Genitricem, diversorum ordinum personis stipatam, in mira claritate inter se et portam transire conspexit. A qua cum minime quasi ignotus respiceretur neque vocaretur, tristis ait intra se: heu mihi misero, quare me non vocat? Quae cum paululum processisset, miserta illius, monachum familiarius sibi adhaerentem remisit dicens: Voca monachum illum. Quem cum reversus vocaret et diceret: Veni, Domina nostra vocat te; prae gaudio expergefactus est. Intrans, et dominum Walterum considerans, dicebat intra se: Simillimus est monachus iste monacho, per quem hodie Domina nostra in somnis vocavit me, nisi quod cuculla illius grisea, huius autem alba est. Et recitavit visionem socio suo. Sequenti die cum dominus Abbas et Walterus essent recessuri, et ab eis praedicti iuvenes ad portam vocati, Walterusque in sua grisea cuculla staret, alba quae sibi fuerat accommodata deposita, ait monachus socio: revera, iste est monachus qui vocavit me, vestem cognosco, de persona non dubito. Post dies paucos idem Walterus coepit infirmari, qui fide et caritate plenus, confessus atque contritus, beata Dei Genitrice se vocante, de tenebris transivit ad lucem, de fide ad speciem, de labore ad requiem, de merito ad praemium, de mundo ad patriam. Ad quam nos perducat ipse Dei filius Dominus noster Jesus Christus ex Maria Virgine natus, qui est via in exemplo, veritas in promisso vita in praemio. Amen. Monachus vero Vilariensis et ipse vocatus, sicut ei fuerat praeostensum, paucis diebus interpositis migravit ad Dominum. Haec mihi relata sunt a praedicto Abbate Eustachio. – Ut autem ostenderet Dominus quanti apud ipsum esset meriti matris suae dilectus, signis post mortem illum glorificavit. Eodem tempore Winemarus de Aldindorp [II.57] miles dives et honestus, lecto totus paralyticus decubuit. Audiens hominem Dei unice sibi dilectum ad Dominum migrasse, mox nuncium ad Claustrum misit, per quem sibi defuncti coturnos transmitti supplicavit. Missi sunt ei novi, et mox remissi, eo quod intellexisset eos domini Walteri non fuisse. Mox per eundem nuncium boti viri Dei satis veteres mittuntur, quos infirmus cum fide ac devotione suscipiens, statim ut manus praemortuas imposuit, beneficium ex eis sensit. Simile actum est in pedibus. Ab illa enim hora coepit manus levare et pedes erigere, et totius corporis vires, sensim tamen, recipere. Eadem vero calciamenta ob amorem beati viri, et concessum sibi per illa beneficium, in tantum venerabatur, ut in castro suo capellam aedificaret, atque eosdem coturnos eius altario ligneo, Abbate nostro praesente, includeret. – Alius quidam miles periculosum habens apostema in pectore, audiens per praedictos calcios tantam in Winemaro virtutem factam, unum sibi transmitti petivit, per quem, mox ut ulceris locum tetigit, plene convaluit. NOVICIUS: Satis mihi iam fateor probatum, quod beata Maria diligentes se diligat et honoret. MONACHUS: Non solum suos dilectores ac dilectos ad vitam ducit aeternam, imo frequenter illos etiam ad honores provehit temporales.

 

 

Capitulum XXXIX.

De Abbate nostro, cui virgam pastoralem sancta Maria porrigere visa est antequam in Abbatem promoveretur.

 

Post mortem Abbatis nostri Gevardi, huius praedecessoris qui hodie abbatizat, fuit apud nos sacerdos quidam aetatis decrepitae, Syfridus nomine, spiritum aliquando ut nobis videbatur habens prophetiae. Hic multis diebus ante celebrationem electionis quibusdam secretius praedixerat, quod dominus Henricus tunc Prior, Abbas esset futurus, et in ecclesia Treverensi in Abbatem consecrandus. Requisitus unde hoc sciret, respondit: Dominam nostram vidi ante presbyterium eiusdem ecclesiae, videlicet beati Petri, virgam ei porrigere pastoralem. Modum tamen visionis nemini dicere voluit. Quid plura? Tam concorditer in Abbatem electus est, ut Visitator miraretur, dicens tam unanimem electionem non [II.58] posse esse nisi a Deo. Et quia tunc temporis ordines Coloniae fieri non poterant, propter capitivitatem Episcopi Brunonis, licentiatum est ei a Prioribus, ordinationem suam recipere ab Archiepiscopo Treverensi Johanne. Divulgatum nobis fuerat, quia ordines sollemnes celebraturus esset apud Confluentiam, sicut et fecit. Assumptis secum electus noster quibusdam monachis qui erant ordinandi, profectus est illuc. Et dixi ego incorde meo: Bonus iste homo ab aliquo spiritu erroris in parte deceptus est. Et quia ea quae divinitus ordinata sunt, mutari non possunt, cum dominus Archiepiscopus clericos ordinasset, et valde fatigatus esset, ait Abbati: Domine Abbas, multum sum lassus, in die Palmarum veniatis ad me Treverim, et libenter ibi vos consecrabo. Quod et fecit. Et miratus sum valde, nihil deinceps dubitans de veritate visionis. NOVICIUS: Quid si male se habuerint in praelaturis sic a beata Virgine promoti? MONACHUS: Sicut ab ea misericorditer exaltantur, ita dictante eius iustitia nonnunquam humiliantur, et hoc forte ad bonum suum. NOVICIUS: De hoc mihi dicas exemplum. MONACHUS: Exemplum non longe quaeram.

 

 

Capitulum XL.

Item de Episcopo Theoderico, qui per ipsam Coloniae in Antistitem est promotus, eiusque nutu depositus.

 

Mortuo praedicto Brunone, et post occisionem Philippi Ottone iam in regno confirmato, de successore in Ecclesia Coloniensi satis tractabatur. Hermannus Decanus Bonnensis, qui vir est ut nosti valde litteratus, cum Deum eiusque Genitricem, sicut ipse mihi retulit, toto cordis affectu deprecaretur, quatenus tantae Ecclesiae dignus praeficeretur, nocte in visu eadem Virgo beata ei apparens, et librum aureis litteris scriptum porrigens, ait: Defer librum istum Episcopo. Nihil aliud in libro continebatur, nisi angelicae salutationes, id est Ave Maria gratia plena. Per librum enim intellexit Episcopatum. Quem cum ferre vellet Johanni Episcopo Cameracensi, eo quod tam Rex quam ipse illi faverent, probitatem, illius cognoscentes, revocavit eum beata Virgo dicens: Non Johanni, sed Theoderico sanctorum Apostolorum Praeposito deferas illum. Quod si in Episcopatu non [II.59] se bene habuerit, sicut per me illum adeptus est, ita per me illo privabitur. Semper in eius obsequio idem Theodericus devotus fuerat, et sicut tibi notum est, quotidie missae eius quotidianae vult interesse, nummum offerens singulis diebus. Tempore electionis cum Rex pro Episcopo Cameracensi intercederet, eique ab electoribus responderetur, quod idioma terrae ignoraret, cessavit. Hoc ipsum praedixerat praefatus Hermannus. Tunc electores persoNis quatuor vota sua commiserunt, a quibus Theodericus in Antistitem electus est. Qui post dies paucos a malis consiliaris in tantum depravatus est, ut modicam haberet differentiam inter personas laicas et ecclesiasticas, inter rusticos et monachos, aeque ab his ut ab aliis theolonea recipiens, indebitis exactionibus utrosque gravans. His aliisque eius actibus malis Dei Genitrix irritata, egit, sicut ex superiori visione colligitur, ut indigne satis a Maguntino deponeretur Episcopo, aemulo eius per electionem substituto. NOVICIUS: Quod durus fuerit ordini nostro in Episcopatu, satis intellexi. MONACHUS: Idcirco merito ab illa deiectus est, quae ordinis est advocata. Tanta illi cura est de ordine, ut etiam eos qui leviter detrahunt illi, sine correptione non transeat. Verbi gratia.

 

 

Capitulum XLI.

De scholare Coloniensi, quem sancta Maria in somnis corripuit, cum ordini malediceret.

 

Coloniae scholaris est pene quatuordecim annorum, cuiusdam civis filius, et ecclesiae sanctae Mariae in Capitolio canonicus. [II.60] Iste miro modo ordinem nostrum diligebat. Hoc anno cum naves ordinis per Zelandiam timore praedonum transire non auderent, rumor venit Coloniam, quod omnes essent depraedatae. Et dixerunt quidam: Juste actum est cum eis, monachi avari sunt, mercatores sunt, Deus illorum avaritiam sustinere non potest. Huiusmodi verbis praedictus puer in tantum irritatus est, ut odio adversus ordinem concepto, religioni detraheret, nec aequo oculo monachum sive conversum respicere posset. Nocte quadam in somnis ante imaginem Dei Genitricis sibi stare videbatur. Quem cum illa severius intueretur, et puer tremeret, faciem ab eo avertit, sic dicens: Maler puer, optimis amicis meis quos habeo in toto mundo, maledicis et detrahis. Quod verbum ille bene intelligens, et ex terrore evigilans, amorem extinctum gratia beatae Virginis in eius corde reaccendit. Quod autem Virgo piissima spernentes se quandoque puniat et humiliet, exemplis duobus tibi ostendam. Alia me memini tibi dixisse superius de invasoribus possessionum Loci sanctae Mariae, quos humiliavit, et adhuc humiliare non desinit.

 

 

Capitulum XLII.

De poena Sybodonis et sociorum eius, ob iniuriam beatae Virginis.

 

Anno praeterito duo milites germani, ministeriales Palatini Comitis Rheini, ex quibus unus Sybodo, alter Baldemarus vocabatur, multis secum assumptis, armata manu venerunt in villam Cussele, forum rerum venalium in odium Walerammi Comitis de Lutzelinburg spoliantes, et multa pecora aliaque diversi generis spolia secum deducentes. Erat enim in eadem die triplex sollemnitas, dies videlicet Dominicus, Nativitas sanctae Dei Genitricis, et dedicatio ecclesiae eiusdem villae. Nocte praecedenti cuidam militi ex comitibus Sybodonis visio talis ostensa est. Beatam Virginem Christi pedibus vidit provolutam, et voce clara dicentem: Conqueror tibi Domine fili de Sybodone et complicibus eius, quia dedicationem ecclesiae meae turbaverunt, hominesque ad illam confluentes spolia-[II.61]verunt, nullum tuae diei, neque meae Nativitati honorem deferentes. Quod enim eadem die futurum sciebat, iam pro facto reputabat. Miles de visione tremefactus, cum Sybodoni eam recitasset, et ille parvipendens recitata, ipsum somniasse diceret, renitentem ut se sequeretur coegit. Dominus vero virtutum, qui de Caldaea adduxit Nabugodonozor, per quem Judaeorum superbiam humiliavit, Walerammum iuniorem, per quem matris iniuriam vindicaret, advocavit. Nam die eodem circa nonam inopinate cum armatis militibus Cussele intravit. In dimidio enim anno illuc non venerat. Hi qui bona sua perdiderant, querimoniam de Sybodone facientes, cum Walerammus quo isset, vel ubi esset interrogasset, responderunt: Domine ad quatuor milliaria in tali loco secure quiescit. Tunc ille furorem suum dissimulans, ait: Hodie festum sanctae Mariae est, bellare nobis non licet. Jussit tamen dextrariis dari pabulum, ut modicum quiescentes, fortiores ad conflictum redderentur. Ante solis occasum cum omnibus suis, equis ascensis insecuti sunt hostes, et nocte super securos irruens, alios cepit, alios occidit, vixque aliquis evasit, praeter militem qui praedictam viderat visionem. His ita gestis, dicebat mulier quaedam Walerammo: Domine, ecce capita praedonum istorum quiescunt in tali loco. Recesserant enim modicum a villa in curtim quandam illic dormientes. Mox illic omnes divertentes, cum sepes et portam curtis inciderent, signumque militare Walerammi clamarent, et hoc intimaretur Sybodoni, ille territus, cum fugere vellet, surgere non potuit, neque pedem movere de loco. Cui cum Baldemarus diceret: Surge frater, fugiamus; respondit ille: Tu fugias frater, ego enim surgere non valeo, quia super genua mea quasi massam plumbi sentio. Ad quod ille: Nec ego fugiam, tecum volens manere. Sicque ambo capti sunt et occisi, solventes poenam sacrilegii in Dei Genitricem commissi. NOVICIUS: Satis manifesta fuit vindicta haec, concordans visioni et poenae factae in Wilhelmum de Helpinstein, sicut dictum est superius capitulo septimo. MONACHUS: NON solum matris iniuriam Christus vindicat in operibus malis, sed etiam in verbis contumeliosis. [II.62]

 

 

Capitulum XLIII.

De poena lusoris, qui blasphemavit sanctam Mariam.

 

Legitur in libro Miraculorum Claraevallis de duobus lusoribus terribile quid. Cum uni male succederet, fortunae alterius invidens, ut furori suo satisfaceret, in Deum evomere coepit verba contumeliosa. Quem socius eodem maligno spiritu afflatus compescens, ait: Sile, tu enim nescis maledicere. Statimque Deum nimium blasphemans, cum in matris eius iniuriam erumperet; vox desuper audita est: Meam iniuriam quocunque modo sustinui, matris autem meae contumelias nequaquam potero tolerare. Moxque super ipsam tabulam vulnere visibili invisibiliter percussus, spumans exspiravit. Et quid dicam de verbis contumeliosis, cum etiam stultiloquia, sine felle malitiae contra sanctae Dei Genitricis imaginem prolata, noverim in praesenti acriter satis punita?

 

 

Capitulum XLIV.

Item de poena cuiusdam matronae de Veldenze, quae de imagine sanctae Mariae stulte loquebatur.

 

In capella castri Veldenze quaedam vetus imago est beatae Virginis, in sinu tenens filium, non quidem per opus bene formata, sed multa virtute dotata. Matrona quaedam eiusdem castri, quod situm est in Dioecisi Treverensi, die quadam in capella stans, ipsamque yconam respiciens, et sculpturae indignans, ait: Ut quid hic stat vetus haec reumbula Beata vero Maria mater misericordiae, feminam stultiloquam non ut arbitror apud filium accusans, sed poenam pro culpa futuram alteri cuidam matronae praedicens, ait: Quia domina illa, nomine, eam designans, vocavit me veterem rumbulam, semper misera erit quoad vivet. Post paucos dies ab omnibus suis mobilibus et immobilibus e filio proprio eiecta, miserabiliter satis usque hodie mendicat, poenam luens stultiloquii. Ecce sic beata Virgo diligentes se diligit et honorat, et contemnentes se punit et humiliat. NOVICIUS: Si [II.63] sacras imagines contemnentes tantam incurrunt poenam, puto quod venerantes illas magnam mereantur gratiam. MONACHUS: Hoc in sequentibus plenius agnosces.

 

 

Capitulum XLV.

De alia matrona, quae filiam a lupo raptam, per eandem imaginem recepit.

 

In praedicto castro matrona quaedam habitat honesta ac devota, nomine Jutta. Haec est illa cui beata Virgo verba opprobriosa in suam yconam prolata, conquesta est. Et merito. Summo enim honore eandem imaginem veneratur, salutationes, orationes, multasque venias coram illa faciens. Tempore quodam cum filiam parvulam in villam proximam nutriendam tradidisset, et infantula iam triennis in area luderet, lupus ludentem quibusdam aspicientibus illam per gulam rapuit, raptamque in dorsum suum mittens, silvas vicinas petivit. Quem aliqui cum clamore insecuti, sine ereptione puellulae tristes sunt reversi. Ex quibus unus in castrum cucurrit, et matri in mensa sedenti raptum filiae nuncians ait: Domina, lupus comedit filiam vestram. Cui illa turbata nimis respondit: certe lupus non comedit filiam meam. Mox tamen mensa amota surrexit, et in multa cordis amaritudine capellam intrans, imaginem Salvatoris de sinu matris evulsit, stansque contra illam cum multis lacrimis in haec verba prorupit: Domina, nunquam rehabebitis puerum vestrum, nisi mihi incolumen restituatis puerum meum. Mira humilitas Reginae coeli. Quasi timeret carere filio suo, si mulier non rehaberet filiam suam, lupo protinus imperavit, et ille puellam dimisit. Insecuti plures de villa lupi vestigia, cum puellae reliquias ad tumulandum quaererent, iuxta quoddam fructectum illam deambulantem repererunt. Cui cum dicerent, unde venis bona filia? Respondit illa: Mummart momordit me. Vestigia enim dentium lupi in gutture eius cuti superficie tenus incisa apperuerunt, in testimonium tanti miraculi adhuc reservata. Tunc filiam ad matrem ducentes, mox ut illam sanam vidit, effecta laetissima cum gratiarum actione [II.64] ad imaginem sacram cucurrit, et puerum sinui eius restituens ait: Quia restituisti mihi filiam meam, en tibi restituo filium tuum. Haec mihi relata sunt a saepedicto Hermanno Abbate Loci sanctae Mariae, qui puellam vidit, et a matris ore quae dicta sunt audivit. Cum adhuc Prior esset in Hemmenrode, et firmum haberet propositum resignare Prioratus officium, praedicta matrona ab Abbate eius domino Eustachio quem hospitio receperat, ut sibi eum transmitteret petivit, et obtinuit. Quem ante imaginem Dei Genitricis ducens, ne officium suum resignaret admonuit. Deo, inquit, non placet, si resignaveritis. Cui cum ille diceret, unde hoc nostis? Respondit illa: Nemo mihi hoc revelavit, nisi Domina ista, digito imaginem ostendens. Multa siquidem eidem devotae famiae per sacram illam imaginem revelantur, plurima per illam beneficia consequitur. NOVICIUS: Nescivi hactenuns tantas esse consolationes in imaginibus sanctorum. MONACHUS: Multas sancti in suis et per suas imagines virtutes operantur, maxime in illis locis ubi venerantur. Numquid non recordaris iuvenis apostatae iuxta Floreffiam, qui per imaginem beatae Virginis consecutus est indulgentiam; similiter et sanctimonialis, quae ab eius imagine alapha suscepta periculosam evasit tentationem? NOVICIUS: Utriusque bene memini, primi videlicet miraculi in distinctione secunda capitulo duodecimo, et secundi in distinctione praesenti capitulo tricesimo tertio; et stupor invadit me, cum in lignis audio vocem ad loquendum, manus ad feriendum, corporis incurvationem, erectionem, sessionem, et reliquos motus vitales. Magis haec admiror, quam loquelam azinae contra Balaam. Illa enim animam habebat motabilem; in lignis, lapidibus, sive metallis, nullus spiritus est. MONACHUS: Divinus spiritus in omni creatura est per essentiam et per potentiam, cui nihil impossibile est, nihil miraculosum, qui ad honorem sanctorum suorum haec et his similia quotidie operatur. De imagine vero beatae Virginis referam tibi quandam visionem mirificam, quae ante hoc triennium facta est. [II.65]

 

 

Capitulum XLVI.

De imagine sanctae Mariae in Yesse.

 

In introitu Frisae iuxta civitatem Gruningen coenobium quoddam sanctimonialum ordinis nostri de novo constructum est, vocabulo Yesse. Quae dicturus sum, a Priore loci eiusdem audivi, et circa idem tempus imaginem ipsam vidi, et missam coram illa celebravi. Est enim opere angelico decenter exsculpta, effigiem repraesentans beatae Virginis filium in gremio tenentis. Die quadam cum custos candelam quae ante illam ardebat, dicta missa extinxisset, et duo carpentarii oratorium propter opus suum intrantes, illam reaccensam reperissent, dixerunt Priori: Domine, nisi moneatis custodem, ut cauta sit circa extinctionem huius candelae, oratorium perdetis. Omnia enim lignea sunt, altare scilicet, candelabrum, parietes. Vocata est illa, et culpata; negavit, et extinxit. Carpentarii denuo ingressi, cum praedictam candelam rursum ardere viderent, et mox hoc Prior prodidissent, iratus, dure satis invectus est in illam. Qui certus effectus ex verbis eius de extinctione, iussit ne deinceps extingueret illam, scire volens quid hoc portenderet. Tota illa die et sequenti nocte coram imagine praedicta ardebat candela, et in mane vix ad longitudinem dimidii articuli manus fuerat consumpta. In festivitate beati Andreae Apostoli, cum unus ex praefatis carpentariis, vir simplex ac devotus, modo in eodem coenobio conversus, ad missam staret, et sacerdos Evangelium inciperet, imago Salvatoris ipso intuente de sinu matris in quo sedebat, se erigens, coronam de capite eius tulit, eamque suo capiti imposuit. Dicto vero Evangelio, cum ventum fuisset ad illum locum symboli: Et homo factus est, coronam materno capiti restituit, et resedit. Haec cum simplex ille homo vidisset, et de novitate visionis expavisset, ait intra se: Melius est ut taceas; si dixeris, non creditur tibi. Cumque in festo sancti Nycholai eandem visionem eodem modo quo prius vidisset, divinam timens offensam incurrere si taceret, Priori visa per ordinem recitavit. Et quia locum repositionis [II.66] coronae exprimere non poterat, utpote laicus, interrogatus de hoc respondit: Quando nominate fuit Maria. Mox Priori occurrit, quod in festo Confessorum Ecclesia Credo in unum Deum, dicere non consueverit. Vocansuqe socium suum ait: Dixistis vos missam in conventu in die sancti Nycholai? Ipse tunc domi non fuerat. Respondente illo, etiam; subiunxit: Dixistis Credo in unum? Dixi, inquit. Et Prior: Non recte fecistis, non enim Apostolus fuit. Ad quod verbum ille respondit: Certe ego sanctum Nycholaum aequalem habeo multis Apostolis. Sicque Prior de visione certificatus est. NOVICIUS: Mysterium visionis huius nosse desidero. MONACHUS: Dyadema regium videtur hoc loco signare carnem Virginis gloriosam, quam de semine traxit regio. Christus vero coronam maternam capiti proprio imposuit, cum per sacramentum incarnationis carnem de Virgine sumptam suae divinitati univit. Unde ad considerationem tanti mysterii Spiritus sanctus nos invitans, dicit in Canticis Canticorum: Egredimini filiae Jerusalem, et videte Regem Salomonem, id est Christum verum pacificum, in dyademate, hoc est in carne humana, quo coronavit eum mater sua, Virgo Maria, in die desponsationis eius, quando angelo nunciante, in eius utero coelestes celebratae sunt nuptiae infer naturam divinam et humanam. Per hoc autem quod ad illa verba: Et homo factus est, coronam materno capiti reposuit, dicere videbatur: mater, sicut ego per te particeps factus sum humanae substantiae, sic tu per me particeps facta es naturae divinae. Christi enim, qui deus est et homo, corpus sumus et membra. Haec de perfectorum consolatione dicta sint per sacram eius imaginem. Audi nunc aliud genus consolationis, de hoc quod in exordio huius distinctionis dictum est, apud ipsam esse electuria confortativa. [II.67]

 

 

Capitulum XLVII.

De monacho medico, cui sancta Maria in choro electuarium suum primo negavit, et postea emendato donavit.

 

Fuit in ordine nostro, quidam physicus, magis habitu quam actu monachus, occasione medicinae per provincias discurrens, et vix unquam nisi in praecipuis festivitatibus ad monasterium revertens. In quadam sanctae Dei Genitricis sollemnitate cum nocte staret cum aliis ad psallendum, ipsa Virgo beatissima, multa claritate circumfusa, chorum ipso vidente intravit, psallentes circuivit, et de pixide quam in manu portabat, electuarium per coclear hauriens, singulis in os mittebat. Ad ipsam vero veniens, cum pertransiret et diceret: Tu de meo electuario non indiges, quia medicus es, et plurimas tibi impendis consolationes; ille tristis transeuntem oculis sequebatur, culpam recognoscens. Ab illo enim tempore non nisi per obedientiam coactus de monasterio egredi consensit; omnes corporales consolationes sibi temperavit. In proxima sua sollemnitate Domina nostra praedicto modo famulos suos visitans, postquam ad medicum venit, gradum fixit et ait: Quia te emendasti, tuis medicamentis mea praeferens, ecce de meo electuario sicut ceteris tibi impartior. De quo ut gustavit, mox tantum dulcedinis ac devotionis concepit, ut deinceps stabilis in congregatione maneret, et omnia carnis commoda tanquam stercora reputaret. Electuarium istud gratia devotionis intelligitur, cuius virtute psallentes confortantur, cuius virtute psallentes confortantur, cuius dulcedine labor vigiliarum vertitur in delicias. Huius species aromaticae sunt memoria compunctiva Dominicae conseptionis, nativitatis, et reliquorum sacramentorum Christi, quae omnia melliflua spe futurae retributionis condiuntur, et meritis beatae Virginis psallentibus infunduntur. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Quod apud beatam Genitricem Dei ungenta sint sanativa, testatur sponsus in Canticis dicens: Meliora sunt ubera tua vino; odor ungentorum tuorum super omnia aromata. Et in alio loco in persona illius: Sicut cynamomum [II.68] et balsamum aromatizans odorem dedi, et cetera. Quantae virtutis et gratiae eadem sint ungenta, sequens declarabit exemplum.

 

 

Capitulum XLVIII.

De sanctimoniali, cuius tybiam laesam sancta Maria in visione perunxit et sanavit.

 

Contigit ante annos paucos in quodam coenobio sanctimonialium ordinis nostri satis mihi noto, res valde delectabilis. Est ibi quaedam soro, et ipsa mihi nota, vitae probabilis, multumque fervens in obsequio beatae Virginis. Haec cum in genuflexione, nimio impellente fevore, tempore quodam genu vel tybiam vulnerasset, atque meridie in infirmitorio dormiret, visa est in somnis ei astare beata Virgo Maria, pixidem ungenti portans in manu sua. Immissisque digitis, de eodem ungento perunxit vulneratam tybiam virginis. Statim tanta flagrantia affuit, ut sorores in proximo dormientes, odore illius excitatae surgerent, et ad lectum eius venientes, eo quod maior ibi sentiretur virtus odoris, dormientem excitarent. Cui cum signassent, quis vel unde esset odor tantus, illa causae non ignara, imo per eadem signa iam de veritate visionis certior effecta, nihil illis dicere vel resignare voluit, tantum innuens, ut irent dormitium. Quae cum rursum obdormivisset, iterum affuit mater Domini, secum illam per visionem ducens in pomerium. Cui manum sub mento ponens, dixit: Modo demitte te super genua tua. Quod cum fecisset, Domina nostra subiunxit: De cetero sic modeste et disciplinate debes petere veniam, instruens illam. Et adiecit: Singulis diebus sequentiam, Ave Dei Genitrix, mihi dicere debes, et ad singulos versus veniam petere. Multum enim in ea delctor. Sanctimonialis vero evigilans, ut experiretur si esset aliquis in visione effectus, tybiam consepxit, quam non sine multa admiratione sanatam invenit. NOVICIUS: Quantum ex hac visione coniicio, minus placet beatae Virgini in orationibus fervor indiscretus, et in genuflexionibus motus [II.69] indisciplinatus. MONACHUS: Non contradico. Ut enim de persona beatae Dei Genitricis taceam, nomen eius non tam sententiis, quam vivis exemplis dulce super mel ostendam.

 

 

Capitulum XLIX.

De incluso, qui per Ave Maria sensit miram dulcedinem.

 

Juxta ecclesiam sancti Severini in Colonia inclusus quidam habitabat Marsilius nomine, in Tuscia ad sanctum Sebastianum quandoque Episcopus, et tempore schismatis, quod fuit inter Alexandrum et Paschalem, ab ipso Alexandro depositus. Hunc cum matronae civitatis frequentarent, et una ei confessa fuisset, quod Dominae nostrae nomen dicere non posset sine quadam mira dulcedine, de causa tantae gratiae requisita respondit: Singulis diebus in honore eius quinquaginta Ave Maria, cum totidem veniis dicere consuevi, per quae tantam dulcedinem merui, ut omnis oris mei saliva orationis tempore in mel videatur conversa. Quod cum audisset iam dictus inclusus, exemplo devotae feminae vix per sex hebdomadas angelicam salutationem praefato modo et numero compleverat, et ecce tantam dulcedinem sentire coepit in illius dulcedinem salutationis prolatione in ore et in gutture, ut mellis dulcedinem longe transcenderet ipsa dulcedo. Eandem dulcedinem meruit quidam de ordine nostro monachus, exemplo illius provocatus. Haec mihi relata sunt ab eodem incluso. Ecce his tribus exemplis satis ostensum est, nomen eius esse super mel dulce, et quod hereditas eius sit super mel et favum. NOVICIUS: Ut quid appositum est hereditas eius super mel et favum? MONACHUS: Repetitio confirmatio est. Quod hereditamus, hoc frequentamus. In favo cera est et mel. Cera, quia tenax est, pertinet ad memoriam; mel exprimit dulcedinem. Non nisi per iugem memoriam nominis Genitricis Dei praemissa dulcedo poterit adipisci. Cera etiam illuminat, mel cibat et inebriat. Nomen Mariae in compositionem odoris factum, opus pigmentarii. In omni ore quasi mel indulcabitur, et ut musica in convivio vini. Utrumque enim, illuminationem scilicet et refectionem, sancti [II.70] huius nominis invocatio operatur, sicut in supradictis ostensum est exemplis. NOVICIUS: Ex quo tanta bona per nomen beatae Virginis conferuntur peccatoribus et iustis, de cetero memoriae meae tenacius inhaerebit. MONACHUS: Hoc si feceris, in fine tuo consolationem eius experieris. Quod vero morientibus assistat, eisque suam mellifluam praesentiam ostendat, praesto sunt exempla.

 

 

Capitulum L.

De monacho, quem sancta Maria deosculabatur ante mortem.

 

In domo quadam Hispaniae ordinis nostri, quae Pumerane vocatur, duo adolescentes sunt conversi, et tam laudabiliter in ea conversati, ut vita illorum aliis esset in exemplum. Ex quibus unus in obsequio beatae Virginis ita fervens exstitit ac devotus, ita in horis eius decantandis morosus et intentus, ut non solum in singulis versibus, sed etiam in singulis verbis memoriam ipsius haberet, sicque horam horae cum maximis laboribus pene continuaret. Qui cum annos decem et septem fecisset in ordine, graviter infirmatus est, et ministravit ei socius suus ex licentia Prioris. Sciens eum virum sanctum, et in servitio Dei Genitricis devotissimum, ut aliquid sibi diceret ad aedificationem, intuitu mutuae caritatis flagitavit. Cui cum ille nihil negare posset nec vellet, respondit: Heri Domina nostra visitavit me, et quia die septimo ad Dominum sim migraturus, praedixit. Et adiecit: Quia prae cunctis mortalibus mihi intentius servivisti, et ego tibi faciam quod nondum alicui feci. Collumque meum brachiis suis stringens, dedit mihi osculum. NOVICIUS: Hic legentibus oriri potest scrupulus, quia superius dictum est capitulo tricesimo secundo, quod militi tentato osculum dederit. MONACHUS: Visio ista illam tempore praecessit. Cum autem agonizaret die et hora praedicta vir beatus, Prior dormiens, cellam in qua iacebat, turbam candidatorum introire vidit, qui se propter animam illius deducendam advenisse dicebant. Statimque ad percussionem tabulae excitatus, surrexit et accurrit, et quia coelestis esset exercitus, a quibus devotus Genitricis Dei famulus foret de-[II.71]ducendus, minime dubitavit. Haec dominus Arnoldus Abbas Cisterciensis Treveri positus, multis recitavit, dicens, veraciter in domo in qua prius Abbas fuerat gestum.

 

 

Capitulum LI.

De Hermanno converso, pro quo defatigato sancta Maria horam decantavit, et finem praedixit.

 

In Claustro, quod vulgari nomine Hemmenrode dicitur, conversus quidam fuit vocabulo Hermannus, nemorali aratro cuiusdam grangiae deputatus. Erat autem sincerissimae vitae, et multas a Domino consolationes secreto percipiebat, ex quibus perpaucae ad nostram pervenerunt notitiam. Is in officio suo habebat inter alios boves iuvencum ferocem ac superbum, quem ad opus vix aut nullatenus sine magno labore adducebat. Hunc ergo cum vice quadam iugo vellet colligare, et modis omnibus recalcitrantem nequiret compescere, commotus animo in silvam divertit, et fustem ad rebellem taurum feriendum incidit. Cui minaciter cum vecte venienti, nescio quo spiritu ductus taurus occurit, pedibusque eius prostratus, licet non verbis, gestu tamen humiliati corporis veniam flagitavit. Quo viso vir Dei placatus, ait: Misericordiam quaeris, misericordiam tibi non denegabo. Surge, et cave ne me de cetero inquietes. Ab illa autem die taurus idem omnem deposuit feritatem, adeo ut in gratia mansuetudinis nullo coniungalium suorum inveniretur inferior. – Isdem frater alio tempore cum diurnis laboribus fatigatus, post completorium pausaturus in suo se stratu collocasset, subito recordatus est quod ipsa die unam horam, quam decantare solebat in honore beatae Virginis, prae instantia occupationis distulerat, et dilatam oblivione interveniente neglexerat. Exiliit ergo de stratu suo, ut quod neglexerat, vel tunc suppleret. Sed eius miserata labores Domina mundi, repente astitit ei, imperans ut quiesceret, et ipsa pro eo horam neglectam supplere deberet. – Quando autem Dominus Deus iustam laboribus eius remunerationem reddere decrevit, [II.72] immisit ei infirmitatem corporis, sed gaudium et consolationem spiritus non subtraxit. Igitur cum per aliquot dies aegrotasset, venit Abbas Gisilbertus tam eum quam ceteros infirmos visitare. Cui cum diceret: Non erubescis frater Hermanne, quod frater Godefridus erit prior tuus in regno coelorum? demonstrato quodam converso ibidem infirmo, qui triennium vix perfecerat in ordine; respondit: Non domine, sed quicquid boni ei Deus facere voluerit, bene cupio ei. Dixit ei Abbas: O tu semper rides. Facies enim eius naturaliter quasi ad ridendum disposita erat. Habe licentiam eundi ad chorum et ad opus tuum. Respondit: Ego ibo quo Deus voluerit. Et quo, inquit, ibis? Respondit: Ad regnum coelorum. Quando ergo, ait, morieris? At ille: Post biduum. Nam et tertia post hanc diem incipiente missa hic ero, et incipiente Evangelio hic adhuc ero, sed antequam finiatur, in regno coelorum ero. Et videtur mihi hoc triduum prolixius esse, et amplius me gravat, quam totum tempus vitae meae, quod feci super terram. Unde, inquit, ista nosti? Respondit ille: Beata Virgo Domina nostra hic fuit, et consolata est me. Sed et ego raptus sum in coelum, ubi etiam videre merui beatitudinem, quam Deo largiente habiturus sum. Ab illo ergo die frequentissime eum Abbas visitavit. Jam advenerat dies tertia, et instante hora missae accessit ad eum felicis memoriae frater Theodericus de Cellario, minister eius, et dixit: Frater Hermanne, poterone ego ire ad missam? Erat enim dies Quadragesimae. Qui ait: Non. Sinite alios ire, vos autem manete mecum, et praeparate aquam calidam, unde lavari debeam. Et post paululum: Sternite mattam, et advocate duos fratres, qui vos adiuvent, tempus est migrandi. Pulsata igitur tabula circa principium Evangelii, conventus accurrit, et ipse Abbas inter primos; sicque sancta illa anima sicut praedixerat ante finem Evangeli soluta est. NOVICIUS: Non miror si iustus iste desideravit mortem, quem auctrix vitae consolata est ante mortem. MONACHUS: Non solum praesentia eius infirmis dat fiduciam moriendi, sed etiam morientibus risum excitat, qui signum est magnae laetitiae. [II.73]

 

 

Capitulum LII.

De Pavone converso, qui sanctum mariam in fine suo vidit.

 

Conversus quidam adolescens aetate, Friso matione, in Lucka cuius supra memini, graviter infirmabatur. Deductus ad extrema, in ipsa agonia, sicut mihi retulit monachus qui vidit et praesens fuit, ridere coepit. Cui cum diceret unus ex circumstantibus: Pavo, hoc ei nomen erat, cur modo rides? respondit: Cur non rideam? Ecce Domina nostra praesens est, et iam animam meam suscipiet. Videtur mihi in isto versiculus poetae impletus:

 

Incipe parve puer, risu cognoscere matrem.

 

Puer erat virtute idem conversus, quia simplex et purus; parvus, quia humilis et mansuetus. Haud dubium quin beata Virgo morienti maternos exhibuerit gestus; quia non risum, sed timorem vultus excitat severus.

 

 

Capitulum LIII.

Item de sanctimoniali, cui morienti apparuit.

 

Simile contigit Coloniae in ecclesia sancti Mauritii. Cum quaedam sanctimonialis bonae vitae in extremis ibidem laboraret, et sorores morientem circumstarent, illa serenata facie subridendo, cunctis audientibus in haec verba prorupit: beneveniat dulcissima Domina mea, beneveniat. Sicque repressis labiis exspiravit. Multum enim illam diligebat. Unde et in hora illa terribili dilectam videre meruit, visam salutare, atque per eam et cum ea coelestem thalamum intrare. NOVICIUS: Spero quod daemones, qui etiam viris sanctissimis in exitu nimis sunt importuni, in praesentia tantae maiestatis subsistere non possunt. MONACHUS: Hoc tibi ostendere volo per exemplum.

 

 

Capitulum LIV.

Item de Warnero monacho, cui in extremis subvenit, cum a daemonibus terretur.

 

Circa hoc triennium monachus quidam Warnerus nomine in Eberbacho defunctus est, aetate quidem adolescens, et im-[II.74]berbis, sed mente canus. Hic cum ante horam exitus sui, sicut ab eius Abbate didici, daemones circa se videret, illorum importunitate valde turbatus, clamare coepit: Sancta Maria, libera me ab istis vilissimis, crebrius hoc repetens. Audientes huiusmodi clamorem, hi qui circa eum erant satis mirabantur, scientes eum esse taciturnum, et vix ad interrogata respondere. Postmodum respirans et inclinans, ait: Beneveniat carissima Domina mea, beneveniat. Moxque manum contra daemones levans, et eis insultans subiunxit: Modo iacete vos ibi, modo iacete vos ibi. Sicque post modicum, placido vulto exspiravit, angelis gaudium faciens in coelo, sed non modicum dolorem fratribus in monasterio. Fuerat enim adolescens bonus et disciplinatus, virgo corpore et mente. Nec dubitandum est, quin in adventu Reginae coeli, omnis illa turba spirituum malignorum impulsa sit et deiecta, sicut in ortu solis nebula dispergitur matutina. NOVICIUS: Si Domina nostra clementissima, in morte peccatoris, sicut supra dictum est capitulo nono, sola sua misericordia daemonum cachinnos compescuit, non miror si in obitu huius iusti terrores illorum indebitos repressit. MONACHUS: Bene sentis. Dignum erat, ut mater totius castitatis etiam ante mortem in suo famulo tam iocunda visitatione remuneraret virtutem virginitatis. Nec hoc miror de perfecto monacho, cum ob eandem virtutem noverim suam praesentiam cuidam saeculari clerico moerienti Dei Genitricem exhibuisse.

 

 

Capitulum LV.

Item de canonico Coloniensi, cui in fine se ostendit.

 

Quidam canonicus maioris ecclesiae in Colonia, cum in extremis ageret, beatam Mariam praesentem vidit et agnovit. Quam visionem cum circumstantibus recitasset, alapham sensibilem invisibiliter recepit. NOVICIUS: Quae fuit ibi culpa? MONACHUS: Puto quia inanis gloria, quae mox per eandem alapham est sanata. Vocabatur enim Albertus, et licet corpore fuerit castus, satis tamen exstitit saecularis et delicatus, atque [II.75] in vestibus curiosus. Ne autem causari possis, quod universis Domina tantum claustralibus virginibus vel continentibus decedentibus suam praesentiam visibiliter impendat, eosque ad vitam aeternam perducat, personam laicam et uxoratam tibi proponam.

 

 

Capitulum LVI.

De Konone cruce signato, quem sancta Maria morientem consolata est.

 

Civis quidam de Tulpeto, vir honestus, Kono nomine, in hac extrema expeditione signatus, cum aliis peregrinis ad mare usque pervenit. Ibi graviter infirmatus, cum moriturus esset, coepit mirabiliter iocundari. Requirentibus sociis de causa laetitiae, respondit: Quare non gaudeam? Ecce Domina nostra sancta Maria hic praesens est, et haec mihi dixit: Kono, quia reliquisti uxorem, filios et omnia tua propter honorem filii mei, periculis te exponens, ego bene et plene tibi retribuam. Qui statim exclamavit: En video coelum apertum, et in eo sedem mihi praeparatam, ad quam celerius sum ascensurus. Moxque sacro oleo postulans se inungi, et viatico Dominici corporis muniri, hominem peregre deposuit, et sicut verus peregrinus, in coelesti patria laboris sui praemium suscepit. NOVICIUS: Non miror si homo iste iustus vel potius per crucis signationem iustificatus, tam mirifica vidit, et [II.76] promeruit; sed si nosti, dic unde mirer. MONACHUS: Duo tibi dicam exempla divinae pietatis, eiusque Genitricis, quae te non solum in admirationem, imo etiam in stuporem merito convertant.

 

 

Capitulum LVII.

De milite decollato, qui per eam evasit gehennam.

 

Miles quidam nobilis, sed criminosus, tempore quodam ab inimicis suis captus est. Et quia mortales erant inter eos inimicitiae, visum est eis expedire, ut in instanti occideretur. Cernens vir nobilis sibi mortem imminere, et nullum adesse remedium vitae, supplici voce dixit ad illos: Rogo vos intuitu Dei, ut ad modicum mortem meam differre dignemini, quatenus alicui sacerdotum peccata mea possim confiteri. Responderunt illi: Non esset nobis haec dilatio tuta. Contingere posset, ut cognati et amici tui venientes, eriperent te de manibus nostris, et esset error novissimus peior priore. Cui cum praecepissent, ut se prosterneret ad decollandum, dixit hoc verbum: Deus, tu scis voluntatem meam. Et subiunxit: Animam meam commendo Virginis filio. Sicque decollatus est. Erat tunc temporis obsessus quidam in vicino. Cui cum dicerent quidam, audita morte tanti tyranni: Modo magnum habetis gaudium propter animam militis illius facinorosi; lugubri voce respondit: nequaquam. Unum enim verbum moriens protulit, propter quod salvatus est. Haud dubium quin ope beatae Virginis, cuius filio animam occidendus commisit, poenis gehennae sit subtracuts, et cum latrone confitente paradisi gaudiis addictus. Aliud tibi referam, unde amplius mireris, quod mihi quidam Abbas ordinis nostri retulit, circa hoc quinquennium dicens illud contigisse.

 

 

Capitulum LVIII.

Item de latrone, quem decollatum sepeliri fecit in ecclesia.

 

In vicina civitatis Tridentinae, sicut mihi retulit quidam Abbas, latro nominatus versabatur, a quo multi depraeda-[II.77]bantur; et qui se defendere voluerunt nec potuerunt, occidebantur. Hic cum die quadam monachum quendam ordinis nostri obvium haberet, sperans quod pecuniam portaret, ait: Nisi voluntarie sequaris me, occidam te. Quem cum monachus sequeretur, et quaereret in via, quis esset, vel quid operis haberet; respondit ille: Ego sum latro ille famosus, nomen suum exprimens. Cui cum monachus diceret: Jam incipitis canescere, et non timetis animae vestrae? respondit ille: Non plus quam pecus. Et tacuit monachus. Veniens in speluncam illius, ait intra se: Si posses hominem hunc convertere, magnum Deo praestares obsequium. Dixitque ad latronem: Si licet mihi aliquid vos interrogare? Respondente illo, licet; monachus subiunxit: Qualis exstitit vita vestra a principio? Respondit ille: Pessima. Quando puer eram, cum omnibus meis coaetaneis contendebam; factus adolescens, furtis operam dedi; deinde in virum proficiens, latrocinia exercui, in quibus adeo profeci, ut hodie caput et magister sim omnium latronum huius provinciae. Ad quod monachus: Nuquid non timetis poenas aeternas, huiusmodi operibus praeparatas? Dicente illo, de anima nulla mihi quaestio est, eo quod perdita sit; monachus repondit: Quid si possem vobis ostendere viam salutis, velletis mihi acquiescere, necne? Ait latro: Etiam vobis consentirem. Et ille: Jeiunate unum diem in hebdomada in honore sanctae Mariae Genitricis Dei, et nullum in illa laedatis, et sciatis pro certo quia gratiam apud filium vobis obtinebit. Respondit latro: Haec revera faciam, et iam voveo; nihil ea die comedam, nullum depraedabor, nullum laedam. Elegitque diem sabbati, nihil in illo mali operans, imo plurimos a sociorum manibus depraedandos sive occidendos ob honorem beatae Virginis eripiens. Eodem tempore Tridentum ab hostibus per circuitum infestabatur, et exeuntes satellites civitatis cum hostes die sabbati insequerentur, iam dictum latronem inermem propter sabbatum cum ceteris ceperunt. Et cum esset fortissimus, non se defendebat cum caperetur, non se excusabat, nec loqui voluit interrogatus cum duceretur. Veniens in civitatem, mox ut cognitus est, patibulo adiudicatus est. Nutu tamen ut cre-[II.78]ditur beatae Virginis super pulchritudinem corporis eius iudices moti, in hoc convenerunt, ut provincia abiurata viveret. Quod cum ille abnueret, et diceret: Non faciam, melius est enim ut hic peccata mea luam quam in futuro; responderunt: Sine tunc ut decolleris. Non curo, inquit, qualis sit poena, dummodo occidar. Et illi: Vis ut vocetur tibi sacerdos? Respondit: Non est necesse. Omnes enim Christiani estis, omnibus vobis omnia peccata mea confiteor. Quod cum fecisset cum multa contritione, nihil se boni unquam fecisse testabatur, praeter illud ieiunium, quod a monacho didicerat. Sicque extra civitatem decollatus est, et in eodem loco sepultus. Nocte eadem vigiles portarum circa eius tumulum luminaria viderunt. Quinque enim matronae corpus effodientes, et caput corpori adaptantes, posuerunt in feretro, mirae texturae purpura superiecta. Ex quibus quatuor singulas candelas ardentes in manibus habentes, per quatuor partes feretrum tollentes, quinta quae clarissima omnium erat, cum candela sequente ad portam usque venerunt, ibi corpus deponentes. Custodes ista videntes, timuerunt, putantes esse fantasma. Quibus illa dicebat: Dicite Episcopo vestro, ut capellanum meum a vobis decollatum, in tali loco ecclesiae honorifice sepeliat, minas addens si negligeret. Et nominavit se. Mane cum Episcopo haec nunciata essent, cum Clero et populo exiens, purpuram deposuit, caput praecisum corpori unitum videns, expavit, texturamque purpurae humanum artificium excedentem admiratus, relatis credidit, hominemque cum timore et homore maximo, non ut latronem, sed sicut Christi martyrem in loco designato sepelivit. Ab illo tempore usque hodie vix aliquis adultus in illa provincia invenitur, qui eius exemplo diem sabbati in honorem Dominae nostrae non ieiunet. NOVICIUS: Cum opera bona extra caritatem facta, mortua sint, quomodo ieiunium, sive aliud opus secundum genus bonum, tempore latrocinii gestum, Dei Genitrici placere potuit? MONACHUS: Per obequium quod beatae Virgini impendit, habilem se reddidit gratiae; per finalem contritionem factus est filius gloriae; per poenam temporalem quam libenter ac patienter sustinuit, purgatorii poenas evasit. Non enim punit Deus bis in idipsum, nisi me-[II.79]dicina contemnatur. Non aliter audeo diffinire. Legimus enim in Vitaspatrum, cuidam latroni converso, pietatis opera quae in latrocinio egit recitanti, sanctum respondisse Pafnutium: Nunquam aliquid tale egi, id est tam magnum, in vita mea. NOVICIUS: Historia haec tam mirabilis valde accendere debet peccatores in amorem sanctae Dei Genitricis. MONACHUS: Adhuc unum superest capitulum, quod omnes ordinis nostri professores magis omnibus, quae adhuc audisti, in illius amorem accendat. Propter quod praesenti distinctioni pro conclusione illud reservavi, quia quod novissimo loco dicitur, memoriae fortius imprimitur.

 

 

Capitulum LIX.

De monacho, qui ordinem Cisterciensem sub eius pallio vidit in regno coelorum.

 

Monachus quidam ordinis nostri Dominam nostram plurimum diligens, ante paucos annos mente excedens, ad contemplationem gloriae coelestis deductus est. Ubi dum diversos Ecclesiae triumphantis ordines videret, Angelorum videlicet, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, martyrum, Confessorum, et eosdem certis caracteribus distinctos, id est in Canonicos, Regulares, Praemonstratenses, sive Cluniacenses, de suo ordine sollicitus, cum staret et circumspirceret, nec aliquam de illo personam in illa gloria reperiret, ad beatam Dei Genitricem cum gemitu respiciens, ait: Quid est sanctissima Domina, quod de ordine Cisterciensi neminem hic video? Quare famuli tui tibi tam devote servientes, a consortio tantae beatitudinis excluduntur? Videns eum turbatum Regina coeli, respondit: ita mihi dilecti ac familiares sunt hi qui de ordine Cisterciensi sunt, ut eos etiam sub ulnis meis foveam. Aperiensque pallium suum quo amicta videbatur, quod mirae erat latitudinis, innumerabilem multitudinem monachorum, conversorum, sanctimonialium illi ostendit. Qui nimis exultans et gratias referens, ad corpus rediit, et quid viderit, quid-[II.80]ve audierit Abbati suo narravit. Ille vero in sequenti Capitulo haec referens Abbatibus, omnes laetificavit, ad ampliorem sanctae Dei Genitricis amorem illos accedens. Igitur quia Virginem beatam, imo speculum virginitatis, cuius merita et gloria omnem sanctorum altitudinem transcendunt, laudare non sufficio, quasi imperitus orator illam laudando deficio: ipsam igitur tuis adiutus orationibus deprecor, ut defectum meum ipsa suppleat, et quae scripta vel scribenda sunt, fructuosa faciat. Amen.