Caesarius Heisterbacensis
ca. 1180 - ca. 1240
|
Dialogus miraculorum
Distinctio XII
|
________________________________________________________________
|
|
Distinctio duodecimaDe praemio mortuorum.____________
Capitulum I.De poenis et gloria mortuorum.
Sicut hora undecima diem ad occasum trahit, ita duodecima eundem concludit. Bene autem in distinctione duodecima tractandum de praemiis mortuorum arbitror, quia die completo, laborantes in vinae remunerantur. Unicuique hominum dies suus est praesens vita; videat quomodo laboret in Ecclesia. Dies haec quibusdam brevior, quibusdam longior, quibusdam clarior, quibusdam obscurior efficitur. Dies haec aliis est hyemalis, his scilicet qui in infirmitate sunt et in angustiis; aliis aestivalis, eis videlicet qui in gloria vivunt et deliciis; aliis vero vernalis, qui in flore sunt iuventutis; nonnullis autumnalis, id est eis qui aetate maturi pondere defluunt senectutis. Duo sunt loca aeternaliter a Deo praeparata, in quibus labor diurnus remuneratur, coelum scilicet et infernus. In coelo merces est iustorum, in inferno merces reproborum. De illo, iudex in fine bonis dicturus est: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. De isto vero: Ite maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Quanta sit merces iustorum, quam ineffabilis, quam admirabilis, quam inenarrabilis, Isaias brevi sermone comprehendit dicens: Oculus non vidit Deus absque te, quae praeparasti diligentibus te. De poenis inferni quae innumerabiles sunt, novem specialius notantur, quae sequenti versiculo comprehenduntur: Pix, nix, nox, vermis, flagra, vincula, pus, pudor, horror. Haec tormenta novem, fine modoque carent. Est adhuc tertius locus post hanc vitam quibusdam electis ad purgandum deputatus, et a re purgatorium vocitatus. Hic temporalis est, durans [316] usque ad diem iudicii. Quanta vero sit futura gloria bonorum, sive poena malorum, quibus etiam suffragiis iuvari possint hi qui in poenis sunt purgatoriis, et si non plene quod prorsus est impossibile, ex his tamen quae sequuntur exemplis maiora poteris perpendere. NOVICIUS: Primum mihi ostendas tormenta reproborum, deinde poenas purgatoris bonorum, novissime gloriam et gaudium iustorum, ut sic nostra collatio cum laetitia finiatur. MONACHUS: Quanta sint tormenta tyrannorum, exactorum, usurariorum, adulterorum, superborum, sive aliorum qui graviter Deum offenderunt nec poenituerunt, secundum quod a religiosis didici personis, quibusdam tibi pandam exemplis.
Capitulum II.De poena Lodewici Lantgravii.
Lodewicus Lantgravius maximus tyrannus fuit, de quo supra dictum est in distinctione prima capitulo tricesimo quarto. Hic cum moriturus esset, praecepit amicis suis dicens: Mox ut mortuus fuero, cucullam ordinis Cisterciensis mihi induite, et ne hoc fiat me vivente diligentissime cavete. Obedierunt illi; mortuus est et cucullatus. Quod ubi miles quidam vidit, commilitones yronice allocutus est dicens: Vere non est similis domino meo in omni virtute. Quando miles erat, non habuit parem in actibus militiae; factus vero monachus, omnibus factus est forma disciplinae. Videte quam diligenter custodit silentium suum. Nec unum quidem verbum loquitur. Anima vero eius cum educta fuisset de corpore, principi daemoniorum praesentata est, sicuti cuidam manifestissime revelatum est. Sedente eodem tartarico super puteum, et scyphum manu tenente, huiusmodi verbis Lantgravium salutavit: Beneveniat dilectus amicus noster; ostendite illi triclinia nostra, apothecas nostras, cellaria nostra, sicque eum reducite. Deducto misero ad loca poenarum, in quibus nihil aliud erat nisi planctus, fletus, et stridor dentium, et reducto, sic princeps principem affatur: Bibe amice de scypho meo. Illo valde reluctante, cum nihil proficeret, imo coactus biberet, flamma suphurea de oculis, auribus, na-[317]ribusque eius erupit. Post haec sic infit: Modo considerabis puteum meum, cuius profunditas sine fundo est. Amotoque operimento, eum in illum misit, et removit. Ecce iste est puteus in quo eum clericus vidit, sicut praedictum est in praefato capitulo.
Capitulum III.De poena cuiusdam principis Alemanniae.
Non est diu quod Hermannus Lantgravius filius praedicti Lodewici mortuus est. Post cuius obitum cum quidam sacerdos cui multa bona fecerat, die noctuque lacrimis et gemitu Deo pro illius anima supplicaret, nescio quis sanctorum ei in oratione assistens, ait: Quare tantum laboras pro homine hoc damnato? Nihil enim illi prodest, imo magis obest, eo quod anima eius in profundo inferni dimersa sit. Respondente sacerdote, domine multa bona fecit mihi, multum enim illi teneor; sanctus subiunxit: Cessa pro eo orare, quia anno integro antequam sepeliretur mortuus est, cuius corpus malignus spiritus loco animae vegetabat. Fuerat idem Hermannus tyrannus maximus, patri similis, de praedis, iniuriis, ceterisque similibus nil curans. NOVICIUS: Non putabam corpus humanum sine anima posse comedere, bibere vel dormire. MONACHUS: Simile legitur in Vita sancti Patricii Hiberniensis Episcopi, de quodam homine qui aurigam eius occidit. In cuius corpore diabolus multis annis pro anima habitans, cum ad nutum sancti exisset, corpus corruit, et in pulverem redactum est. Item simile audivi a monacho nostro Gerardo quondam Bonnensi Scholastico.
Capitulum IV.De clerico cuius corpus loco animae vegetabat.
Clericus quidam tam egregiam et tam dulcem vocem habebat, ut audire illam deliciae reputarentur. Die quadam [318] vir quidam religiosus superveniens, et cytharae illius dulcedinem aure percipiens, ait: Vox ista hominis est, sed diaboli. Cunctis vero admirantibus daemonem adiuravit, et exivit, cadavere mox corruente ac foetente. Et intellexerunt omnes idem corpus a daemone diu fuisse ludificatum. NOVICIUS: Non dubito quin daemones valde in inferno 1 ) illorum animas torqueant, quorum corpora in praesenti sic ludificant. MONACHUS: Verum dicis. Nunc revertamur ad tormenta tyrannorum, quia haec per occasionem dicta sunt.
Capitulum V.De poena Wilhelmi Comitis Juliacensis.
In villa Enthenich quae in territorio Bonnensi sita est, miles quidam nobilis Walterus nomine habitans erat, tam domui nostrae quam ordini satis obsequiosus. Hic cum tempore quodam graviter infirmaretur solusque iaceret, diabolus illi ad pedes lectuli visibiliter apparuit. Erat autem, sicut ipse nobis retulit, facies eius ad instar symeae disposita, cornua habens caprina. In cuius aspectu cum primum terreretur, postea confortatus ait: Quis vel quid es, unde venis, vel quid quaeris? Respondit monstrum: Diabolus sum, animam tuam tollere veni. Dicente milite, recede leccator, certe animam meam non tolles, Christo me commendo; ille subiunxit: Waltere, si mihi consenseris, hominiumque feceris, non solum incolumitati te restituam, quin etiam super omnem tuam progeniem te ditabo. Respondit miles: Satis habeo, de divitiis tuis fallacibus non curo. Unde ergo tibi thesauri? Infra terminos, inquit, curiae tuae infiniti occultantur. Cum quo cum miles iam loqui delectaretur, ait: Dic mihi ubi est anima domini mei Wilhelmi Comitis Juliacensis nuper defuncti? Respondit diabolus: Nosti castra vicina Wolkinburg et Drachinfels? Novi, inquit. Et ille: Per fidem meam tibi dico, si ferrea essent tam castra quam eorum montana, et in illo loco mitterentur, ubi anima Wilhelmi est, antequam supercilium superius inferiori iungi posset, liquefierent. Quo dicto, mox cachinnando subiunxit: Ardor iste balneum lacteum ei est, in futuro quando corpus suum anima resumet, tunc [II.319] primum poenam debitam recipiet. Requisitus de anima Henrici Comitis Seynensis, respondit; Certe nos illam habemus. De poena tamen illius nihil expressit. Adiecit etiam interrogare illum de patre suo. Ad quod ille respondit: Viginti annis et uno illum habuimus; sed monocula illa, et calvus ille atque pediculosus qui in solario iacet, nobis eum abstulerunt. Monoculam vocavit uxorem eius, quae pro anima eius iugiter lacrimando, oculum unum perdiderat. Calvum dixit filium eius Theodericum monachum nostrum, qui ad videntum germanum eodem tempore advenerat. Interrogatus vero de praedicta matrona, respondit: Vere nunquam potestati nostrae addicta est, eo quod mulier bona esset ac sancta. Fratrem autem tuum Lambertum, sic sellavimus, ut nostrum ius evadere non possit. Qui ante paucos annos defunctus est, vir avarus et pecuniosus. Dicente iterum milite, dic mihi de quo loco venisti nunc ad me; respondit daemon: Ego et socii mei eramus in exequiis cuiusdam Abbatissae nigri ordinis, egressum animae eius praestolantes. Tunc miles: Quot eratis ibi? Respondit daemon: Nosti nemus in Cottinforst? Optime, inquit, novi. Et ille: Non sunt tot folia in arboribus, quot illic fuimus congregati. Non est tam grandis silva in provincia nostra. Et quid, ait, obtinuistis ibi? Respondit: Heu nihil, femina fuit religiosa; sed et Mychael Archangelus superveniens cum fuste ferreo sic nos cecidit, et caedendo fugavit, ut dispergeremur quemadmodum pulvis qui a turbine impellitur. NOVICIUS: Si tot daemones congregati sunt in egressu unius animae, constat innumeros esse, quia per latitudinem mundi quotidie multi moriuntur. MONACHUS: Licet maligni spiritus ita sint in uno loco, quod non sint in alio, attamen tam agilis sunt naturae, ut in uno momento diversa transeant spatia terrarum. Vel dici potest quod cum fortiori numero insistant iustis morientibus, quam malis de quibus certi sunt. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Requisitus etiam si esset in obitu domini Gevardi Abbatis nostri, tunc recenter mortui; respondit: Non est tantum arenae in littore maris, quot ibi fuimus. Sed modicum ibi obtinuimus, quia pediculosi illi more porcorum in [II.320] humo iacendo grunnientes non sinebant propius nos accedere. Habent praeterea domum quandam susurrii, Capitulum notans, in qua omnia nobis quae delinquunt subtrahuntur. Et dixit miles: Quomodo stultissime ausus fuisti ad obitum viri tam iusti venire? Ausus? inquit. Ego praesens fui ubi Dei filius exspiravit, sedens super brachium crucis. Hoc verbum a daemone prolatum et a laico recitatum, maxime mihi fidem fecit dictorum, eo quod in glossa legatur super Thobyam. Dicente Waltero, quae fuit portio vestra in Christi morte? respondit: Nulla. Malo nostro illic venimus, quia virtute morientis turbati et exagitati, detrusi sumus in infernum. Multa alia cum daemone quotiens solus erat conferebat, quae postquam convaluit, multis recitavit. Vis nunc audire qualis praedicti Comitis finis fuerit et poena? NOVICIUS: Etiam. MONACHUS: Infirmatus vero in castro suo Niethiecke, pro quadam contumelia sibi illata venit Coloniam. Qui cum rediret, in via defectum cordis incurrit, et ait: Och nunquam de cetero videbo Coloniam. Cui in terram deposito, cum medicus diceret mortem esse in ianuis, subiecit: Consulo tibi ut uxorem tuam recipias. Respondente illo, non faciam; supplicavit ei pro quodam milite quem diu incarceraverat. Nequaquam, inquit, egredietur me vivente. Tunc medicus: Ergo ante diem crastinum egredietur. Quod ita factum est. Cum vero moriturus esset, in sinu cuiusdam adulterae quam viro proprio tulerat, iacebat. Cui cum illa diceret, domine quid faciam post mortem vestram? respondit: Juveni nubere debes militi. Haec ei verba ultima fuere. Eadem nocte, sicut mihi retulit. Abbas quidam ordinis nostri, sanctimonialis quaedam sancti Mauritii in Colonia, in loca poenarum transposita est, in quibus puteum magni horroris, igneo tectum operculo, inter flammas vidit sulphureas. De quo cum suum ductorem adinterrogasset, respondit ille: Duae tantum animae in illo sunt, anima videlicet Maxentii Imperatoris, et anima Wilhelmi Comitis Juliacensis. Mane visum recitans, cum eadem die rumor insonuisset Coloniae de morte eiusdem Comitis, visionem fuisse veram intellexit. [II.321] NOVICIUS: Miror qua de causa sociatus fuerit Maxentio in poenis, tot annis interpositis, et tot tyrannis ante ipsum defunctis. MONACHUS: Propter consimilem culpam. Justum fuit ut qui pares erant in culpa, conformes fierent in poena. Utriusque vitam novi, Maxentii ex lectione, Wilhelmi ex multorum relatione. Uterque tyrannus, uterque supra modum luxuriosus. Sicut legitur in cronicis, nulla fuit in urbe Roma sive extra urbem matrona tam nobilis, tam pudica, dummodo oculis Maxentii placeret, quin de domo mariti sublatam corrumperet. Similia faciebat de virginibus et viduis. Viderunt ista viri et ingemuerunt, parentes et tacuerunt. Tanta erat illius crudelitas, ut cum nimio dolore cordis afficerentur, tristitiam tamen dissimularent. Tanta eius exstitit tyrannis, ut passim senatores, cives, milites occideret, de quibus aliqua habebatur suspicio. Wilhelmus vero non his dissimilia operabatur, et si non pari potestate, non tamen impari voluntate. Sicut audivi, ita deditus erat luxuriae et incestui, ut vix aliquem haberet ministerialium, cuius uxorem aut filiam non violasset, nullam habens differentiam inter matrem et filiam, inter legitimam et absolutam. Quantae fuerit circa subiectos sive comprovinciales crudelitatis, omnis novit Episcopatus Coloniensis. Maxentius uxorem propriam occidit; iste inclusit. Ille persecutus est Ecclesiam, multos pro fide occidendo; iste tempore schismatis imperii Romani persecutus est Sedi Apostolicae obedientes, sacerdotes de suis sedibus eiiciendo, quosdam mutilando, et bona ecclesiarum diripiendo. Haec acta sunt in temporibus Innocentii Papae. Anno praeterito canonicus quidam Aquensis retulit mihi de eodem Wilhelmo visionem satis terribilem. Post mortem inquit suam cuidam inclusae cui benefecerat, visibiliter apparens, vultu lurido ac macilento, ait: Ego sum miser ille Wilhelmus quandoque Comes Juliacensis. Quem dum illa interrogasset de statu suo, respondit: Totus ardeo. Et cum levasset vestem vilissimam qua indutus videbatur, mox flamma erupit; sicque cum eiulatu disparuit. Huic adhuc viventi Deus qui misericors est, ut eum a peccatis revocaret, aliquid gloriae suae ostendit. In die quadam Natalis sui in canone prioris mis-[II.322]sae voces suavissimas cum melodia dulcissima quasi in coelo eum audire permisit. Qui mox interrogans dominum Engilbertum, tunc maioris ecclesiae in Colonia Praepositum, nunc Archiepiscopum, si voces easdem audiret, et ille se audivisse negaret, amplius mirabatur. In canone vero secundae missae, nec non et tertiae, easdem voces quae diversae erant aetatis audivit. Cum haec recitata fuissent domino Hermanno Abbati Loci sanctae Mariae, Comitem adiit, ex ore eius quae dicta sunt audiens. Invocavitque idem Comes testem Deum, nihil se mentiri, haec addens cum iuramento, quia si adhuc semel mihi talia concederentur audire, omnibus meis paratus essem abrenunciare. Modicum tamen coelestis haec consolatio illi profuit, peccatis eius maximis impedientibus. Puteus in quo missus est Comes iste, ad memoriam mihi revocat poenam cuiusdam mali sacerdotis.
Capitulum VI.De poena sacerdotis cuius animam parochiani sui agitaverunt in puteum.
Erat in quadam villa sacerdos quidam miserrimus, luxuriae et comessationibus vacans, animasque sibi commissas omnino negligens. Qui cum mortuus fuisset, parochiani sub eo defuncti saxis comprehensis in locis infernalibus illum artare coeperunt, et dicere: Tibi commissi fuimus, tu nos neglexisti, et cum peccaremus, nec verbo neque exemplo nos revocasti. Tu occasio nostrae damnationis fuisti. Quem cum agitarent lapides post eum mittendo, ille in puteum cadens, nusquam comparuit. Haec cuidam religiosae de illo sunt ostensa.
Capitulum VII.De poena sculteti de Kolmere qui missus est in Vulcanum.
Tempore quodam Suevis quibusdam peregrinationis gratia profectis Jerosolymam, cum in reditu navigarent iuxta montem Vulcanum, cuius perpetua sunt incendia, voces huiusmodi [323] de illo resonuerunt: Beneveniat, beneveniat amicus noster scultetus de Kolmere; frigus est, ignem ei copiosum praeparate. Illi personam cognoscentes, diem et horam notaverunt, et cum ad propria redissent, eundem scultetum die et hora eadem defunctum fuisse repererunt. Tunc accersientes eius uxorem, quid audierint indicaverunt. Quibus illa respondit: Si sic res se habent, dignum est ut illi succuram. Moxque omnibus relictis loca circuivit sanctorum, eleemosynis et orationibus pro anima illius Deo supplicando.
Capitulum VIII.Item de sculteto de Leggenich qui in eundem montem missus est.
Alio tempore quidam Flammingi cum mare transirent, de eodem monte Vulcano vocem huiusmodi audierunt: Bonus amicus noster Sywardus hic venit, suscipite illum; qui cum multo stridore missus est in Vulcanum. Nam et ipse scultetus fuerat in Leggenich. Illa notantes tempus et nomen personae, reversi villam iam dictam intraverunt, et cum de sculteto requirerent, eum eadem die et hora qua vocem audierunt in mari, obisse repererunt. Nam et ipse homo pessimus erat, sicut superior.
Capitulum IX.Item de Brunone de Flitert qui in eundem Vulcanum proiectus est.
Simile est quod sequitur. Cum tempore quodam Conradus sacerdos de Rinkasle cum aliis provinciae nostrae peregrinis mare transiret, ante saepedictum Vulcanum, vox talis in eo audita est: Hic venit Bruno de Flitirt, suscipite illum. Quae vox cum ab omnibus fuisset audita, ait praedictus sacerdos confratribus: Testes estis vos omnes huius vocis; et statim notavit in tabella eis praesentibus diem et horam, dicens: Revera dominus Bruno mortuus est. Cum vero redirent a Jerosolyma, obvios habuerunt quosdam peregrinos provinciae suae. Quos cum adinterrogassent de statu [324] praedicti Brunonis, acceperunt ab eis quod mortuus esset. De tempore autem sciscitantes, diem eundem invenerunt, quo vocem praedictam in Vulcano audierunt. Conradus vero non multo post factus est monachus in Bergis.
Capitulum X.Item de poena Brunonis filii eius, cui in inferno propinatum est.
Idem Bruno nominis sui filium reliquit, quem plenius suis vitiis quam possessionibus hereditavit. Erat enim ipse sicut et pater, avarus valde, pauperum exactor, et supra modum luxuriosus. Ipse est Bruno de Flittere, pincerna Comitis de Monte. Vix tres menses elapsi sunt quod mortuus est. In cuius obitu obsessa quaedam a daemone liberata, cum die quinta denuo vexaretur, dixerunt quidam ad diabolum: Dic nobis, ubi fuisti vel quare reversus es? Respondit ille: Vere maximum postea habuimus festum. Ad obitum Brunonis congregati fuimus, ad instar pulveris terrae. Cuius animam cum gaudio deducentes ad inferos, locavimus eam in sede debita, poculum infernalem ei propinantes.
Capitulum XI.De Everhardo milite qui se erexit in feretro.
Eodem tempore mortuus est in eadem provincia alius miles Everhardus nomine, et ipse vir criminosus sicut superior. Media nocte diabolus corpus eius erigens in feretro, cunctis qui aderant terrorem incussit. Timentes amici eius ludificationem daemonum, corpus ligantes ante missam illud sepelierunt.
Capitulum XII.De Decano Palernensi quem Rex Arcturus invitavit ad montem Gyber.
Eo tempore quo Henricus Imperator subiugavit sibi Syciliam, in Ecclesia Palernensi quidam erat Decanus, natione ut puto Theutonicus. Hic cum die quadam suum qui opti-[325]mus erat perdidisset palefredum, servum suum ad diversa loca misit ad investigandum illum. Cui homo senex occurrens, ait: Quo vadis, aut quid quaeris? Dicente illo, equum domini mei quaero; subiunxit homo: Ego novi ubi sit. Et ubi est? inquit. Respondit: In monte Gyber; ibi eum habet dominus meus Rex Arcturus. Idem mons flammas evomit sicut Vulcanus. Stupente servo ad verba illius, subiunxit: Dic domino tuo ut ad dies quatuordecim iluc veniat ad curiam eius sollemnem. Quod si ei dicere omiseris, graviter punieris. Reversus servus, quae audivit domino suo exposuit, cum timore tamen. Decanus ad curiam Arcturi se invitatum audiens et irridens, infirmatus die praefixo mortuus est. Haec Godescalcus canonicus Bonnensis nobis retulit, dicens se eodem tempore ibidem fuisse. NOVICIUS: Mirabilia sunt quae recitas. MONACHUS: Aliqua tibi adhuc de eodem monte dicturus sum.
Capitulum XIII.De poena Bertolphi Ducis Ceringiae qui missus est in Vulcanum.
Circa hoc triennium homines quidam ambulantes iuxta eundem montem Gyber, vocem validem in haec verba audierunt: Praepara focum. Modico facto intervallo, idem clamatum est. Cumque tertio clamaret, praepara focum magnum; repsondit nescio quis: Cui praeparabo? Et ille: Dilectus amicus noster hic venit Dux Ceringiae, qui plurimum nobis servivit. Illa notantes diem et horam, per litteras audita Regi Frederico mandaverunt, interrogantes si aliquis in eius imperio mortuus fuisset Dux Ceringiae. Et compertum est, eadem die et hora Bertolphum Ducem Ceringiae fuisse defunctum. Erat autem idem Dux tyrannus immanis, tam nobilium quam ignobilium exhereditator, et fidei catholicae desertor. Qui cum non haberet prolem, instigante vitio avaritiae plurimam congragaverat pecuniam. Cum autem moriturus esset, rogavit sibi familiares ut omnes suos thesauros conflarent in massam. Requisitus de hoc, respondit: Ego novi quod cognati mei de morte mea gaudentes, sibi divident thesauros meos. Si autem [II.326] in massam fuerint redacti, invicem se occident. Vides quanta invidia? Haec mihi a duobus Abbatibus relata sunt, ex quibus unus fuit de Ducatu Ceringiae, alter asseruit sibi eadem narrata a quodam Abbate qui litteras supradictas audivit cum legerentur coram Rege Frederico. NOVICIUS: Quid sentiendum est de his montibus, Vulcano scilicet, Aethna et monte Gyber? Cum animae in eos mittantur, estne ibi purgatorium sive infernus? MONACHUS: Os dicuntur esse inferni, quia nullus electorum sed reprobi tantum in eos mittuntur, sicut legitur in Dialogo de Theoderico Rege Gottorum. Infernus putatur esse in corde terrae, ne mali lumen coeli videant. Referam tibi nunc aliqua exempla de poenis praedonum.
Capitulum XIV.De poena Frederici militis de Kelle.
Civis quidam Andirnacensis Erkinbertus nomine, pater Johannis monachi nostri, cum die quadam ante lucem iret ad quoddam placitum, quidam ei occurrit in dextrario nigerrimo, de cuius naribus fumus et flamma procedebat. Nunc viam tritam tenebat, nunc exorbitans in campum discurrebat. Haec videns Erkinbertus, primum valde territus est, et quia declinare non poterat, se ipsum confortans, cruce se signavit contra diabolum, dexteram armans gladio contra hominem. Ignorabat enim quid esset. Cui cum propinquasset, cognovit eum quendam fuisse militem nominatum nuper defunctum, Fredericum nomine, de villa Kelle oriundum. Videbatur enim circumamictus pellibus ovinis, molem terrae gestans in humeris. Ad quem Erkinbertus: Estis vos dominus Fredericus? Respondente illo, ego sum; subiecit: Unde venitis, vel quid significant ista cuidam viduae tuli, quas nunc ardentes sentio. Similiter partem cuiusdam agri mihi iniuste vendicavi, cuius pondere modo premor. Si filii mei ista restituerint, multum poenam meam alleviabunt. Sicque ab oculis eius evanuit. Qui cum recitasset die altera verba patris filiis, maluerunt illum aeternaliter in poenis manere, quam dimissa [327] restituere. Novicius: Similia te recorder dixisse in distinctione secunda capitulo septimo de Helia de Riningen. MONACHUS: Ecce aliud exemplum.
Capitulum XV.De Henrico Nodo qui post mortem multis visibiliter apparuit.
In Treverensi Episcopatus, in quo et superior visio facta est, alter quidam miles erat, Henricus nomine, cognomento Nodus. Nam et ipse malitiosus valde erat, rapinas, adulteria, incestus, periuria, hisque similia, virtutes iudicans. Hic cum mortuus fuisset in provincia Menevelt, in pellicio ovino quo uti solebat vivus, multis apparuit, domum filiae maxime frequantas. Non crucis signo, non gladio poterat fugari. Gladio saepe caedebatur, sed non poterat vulnerari; talem ex se sonum emittens, ac si mollis lectus percuteretur. Cuius amici cum super hoc consulerent dominum Episcopum Treverensem Johannem, dedit consilium ut aqua clavo Dominico superfusa, domus et filia nec non et ipse si adesset aspergerentur. Quod cum factum fuisset, de cetero non comparuit. Eandem filiam genuerat de ancilla sua, cum tamen haberet legitimam; quam cum fuisset adulta, miser corrupit. Non est diu ex quo ista contigerunt. Novicius: Quid sentiendum est de his qui in bellis sive tornamentis moriuntur? MONACHUS: Si iusta sunt bella, ut est defensio patriae, nihil est oberit qui defendendo se moriuntur. Quantum autem delectentur daemones in mortibus illorum qui innocentes impetunt, subsequens declarat exemplum.
Capitulum XVI.De tornamento occisorum iuxta Montenake.
Sequenti nocte quando exercitus Ducis Lovaniae a Leodiensibus occisus est, servus quidam Comitis Losensis iuxta Montenake, locum scilicet occisionis transies, circa noctis principium, maximum ibi vidit tornamentum daemoniorum. Neque immundis spiritibus aestimo tantam fuisse exultationem, [328] si non magnam illIc cepissent praedam. De his vero qui in tornamentis cadunt, nulla quaestio est quin vadant ad inferos, si non fuerint adiuti beneficio contritionis.
Capitulum XVII.De Waltere de Milene.
Sacerdos quidam de Hesbania anno praesenti prope castrum Comitis Losensis dum in crepusculo noctis transiret de villa in villam, vidit in campo vicino maximum tornamentum mortuorum, valide clamantium, domine Waltere de Milene, domine Waltere de Milene. Erat idem Walterus in militia nominatus nuperque defunctus. Intelligens sacerdos illos esse qui militium nundinas execrabiles repraesentabant, subsistens, circulum circa se fecit. Cumque visio cessaeret, et ipse procederet, iterum illos videns, fecit ut prius, sic usque ad lucem laborans. Hae duae visiones mihi relatae sunt a Wigero monacho Vilariensi. Referam tibi nunc exemplum de poena usurariorum.
Capitulum XVIII.De milite mortuo qui nocte serpentes et bufones loco piscium ante portam filii suspendit.
Miles quidam moriens bonis de usura conquisitis filium suum hereditavit. Nocte quadam ad ostium fortiter pulsans, cum puer occurreret, et quid ibi pulsaret interrogaret, respondit: Intromitte me, ego sum dominus huius possessionis, nomen suum exprimens. Puer per foramen sepis prospiciens, eumque cognoscens, respondit: Certe dominus meus mortuus est, non vos intromittam. Cumque mortuus pulsando perseveraret nec proficerat, novissiume dixit: Defer pisces istos quibus ego vescor filio meo; ecce ad portam illos suspendo. Mane exeuntes, repererunt in quodam ligamine multitudinem bufonum atque serpentum. Revera iste est cibus infernalis, qui igne sulphureo decoquitur. NOVICIUS: Quid sentis de his qui male vivunt, et tamen eleemosynas multas faciunt? MONACHUS: Nihil eis prodest ad vitam aeternam. [329]
Capitulum XIX.De Bauware qui post mortem uxori appaerens, dixit sibi eleemosynas nihil profuisse.
Nun multi anni sunt elapsi quod quidam ditissimus ministerialis Ducis Bauwariae defunctus est. Nocte quadam castrum in quo uxor eius dormiebat, sic concussum est, ut terraemotus fuisse videretur. Et ecce ostio camerae in qua illa iacebat aperto, quodam gigante nigerrimo eum scapulis impellente, maritus eius ingressus est. Quem cum vidisset et novisset, ad se illum vocans, super sedile lecti sui residere fecit. Nihil vero territa, eo quod frigus esset, et illa sola camisia induta fuisset, partem operimenti sui scapulis eius superposuit. Quem cum de statu suo interrogasset, tristis respondit: Poenis aeternis deputatis sum. Ad quod verbum illa territa nimis, respondit: Quid est quod dicitis? Nonne eleemosynas magnas fecistis? Ostium vestrum peregrinis omnibus patuit; non prosunt vobis beneficia ista? Respondit ille: Nihil mihi prosunt ad vitam aeternam, eo quod ex vana gloria non ex caritate a me facta sint. Quem cum de aliis interrogare vellet, iterum respondit: Concessum est hihi tibi apperere, sed non licet hic morari. Ecce ductor meus diabolus foris stat exspectans me. Si enim omnia folia arborum verterentur in linguas, tormenta mea exprimere non possent. Post haec evocatus et impulsus, in eius abcessu totum castrum ut prius concutitur, voces eiulatus eius diutius audiuntur. Visio haec valde celebris fuit et est in Bauwaria, sicut testis erat Geraedus monachus noster, quandoque canonicus Ratisbonensis, qui nobis illam recitavit. Ecce in his omnisbus quae dicta sunt impleta est sciptura quae dicit: Potentes potenter tormenta patientur. NOVICIUS: Haec et huiusmodi exempla potentibus deberent praedicari. MONACHUS: Quia ipsi sacerdotes ex magna parte male et incontinenter vivunt, potentes non pungunt sed ungunt. Quam grave sit peccatum luxuria sacerdotum, subsequens probat exemplum. [330]
Capitulum XX.De poena concubinae cuiusdam sacerdotis quam diabolus venabatur.
Concubina cuiusdam sacerdotis cum esset moritura, sicut q quodam religioso didici, cum multa instantia calcios sibi novos et bene taccunatos fieri petevit, dicens: Sepelite me in eis, valde enim mihi erunt necessari. Quod cum factum fuisset, nocte sequenti longe ante lucem, luna splendente, miles quidam cum servo per viam equitans, femineos eiulatus audivit. Mirantibus illis quidnam hoc esset; ecce mulier rapidissimo cursu ad eos properans, clamavit: Adiuvate me, adiuvate me. Mox miles de equo descendens, et gladio circulum sibi circumducens, feminam bene notam infra illum recepit. Sola enim camisia et calciis praedictis induta erat. Et ecce ex remoto vox quasi venatoris terribiliter buccinantis, nec non et latratus canum venaticorum praecedentium audiuntur. Quibus auditis illa dum nimis tremeret, miles cognitis ab ea causis, equum servo committens, tricas capillorum eius brachio suo sinistro circumligavit, dextera gladium tenens extentum. Approximante infernali illo venator, ait mulier militi: Sine me currere, sine me currere; ecce appropinquat. Illo fortius eam retinente, misera diversis conatibus militem pulsans, tandem ruptis capillis effugit. Quam diabolus insecutus cepit, equo suo eam iniiciens, ita ut caput cum brachiis penderet ex uno latere, et crura ex altero. Post paululum militi sic obvians, captam praedam deportavit. Qui mane ad villam rediens, quid viderit exposuit, capillos ostendit; et cum minus referenti crederent, aperto sepulchro feminam capillos suos perdidisse repererunt. Haec contigerunt in Archiepiscopatu Maguntinensi. NOVICIUS: Si sic Deus punit peccatum fornicationis in concubinis, puto quod multo durius illud puniat in sacerdotibus qui illas peccare faciunt. MONACHUS: Verum dicis. Praeterae peccatum multum aggravant ordo et scientia. In eodem genere peccati plus peccat sacerdos quam laicus, plus monachus quam saecularis. Idem intelligas in sexu femineo. [331]
Capitulum XXI.Se sanctimoniali quae infantem a se occisum ignitum circumferebat.
Sanctimonialis quaedam de quodam monasterio nobis vicino quod nominare nolo, cum tempore quodam concepisset, ne proderetur eius stuprum, partum intra se necavit. Postea infirmata gravissime, ob nimiam verecundiam, confessis omnibus peccatis aliis, stuprum et parricidium tacuit; sicque exspiravit. Pro cuius anima cum quaedam eius cognata plurimum laboraret, defuncta ei in oratione visibiliter apparens, infantem igneum in manibus gestavit, dicens: Infantem hunc concepi et parturivi, animatum interfeci: unde illum indesinenter in tormentis circumfero, et est mihi ignis ardens et devorans. Quod si de hoc maximo peccato moriens confessionem fecissem, gratiam invenissem. Ex quo colligitur quod peccata quae hic detecta non fuerint per confessionem, in futuro per poenalem detegantur confusionem. NOVICIUS: Quando anima egreditur de corpore, novit statim quid se sit futurum? MONACHUS: Hoc videtur probari scripture dicente in persona reproborum: Deducunt in bonis dies suos, et in puncto descendunt ad infernum. Ex quo probatur quod electorum animae qui agilioris sunt naturae, mox sint ante Deum. Quod si aliquid in eis purgandum est, simili velocitate deducuntur in purgatorium, in quo salvationis certitudo est. NOVICIUS: Huic diversae visiones contradicere videntur, in quibus legitur quod opera bona nec non et mala in statera posita ponderentur. His etiam consentire videtur quaedam visio in Dialogo sancti Gregorii, quam ipse minime deffinit, de quodam qui in ponte positus, manibus ab angelis trahebatur sursum, propter opera misericordiae; coxis vero et cruribus deorsum, propter opus luxuriae. Quibus tamen victoria cesserit. Dicit videntem ignorasse. MONACHUS: Licet auctoritas scripturarum praeferenda sit huiusmodi visionibus, referam tamen quod nuper audivi. [332]
Capitulum XXII.De Jordano Cardinali.
Ante paucos annos Romae quidam Cardinalis defunctus est, nomine Jordanus. De ordine quidem Cisterciensi assumptus fuerat, sed vita ordini in eo minime concordabat. Erat enim avarus valde, sicut a quodam Abbate audivi. Habebat autem notarium nomine Pandolphum. Hunc cum pro quodam negotio nescio quo misisset, interim exspiravit. Eadem hora cum ille expleto negotio rediret, mane ante lucem catervam miserabilem in agro contemplatus est. Sedebant homines in iumentis, in ore caudas habentes, versis dorsis ad capita illorum. Quos Jordanus cuculla indutus, nudis pedibus sequebatur, duobus daemonibus se ducentibus. In quorum aspectu dum notarius nimis horreret, clamavit Cardinalis: Pandolphe, Pandolphe, Pandolphe. Subsistente clerico et dicente, quis es, aut quid clamas? Respondit ille: Ego sum Jordanus dominus tuus, et mortuus sum. Dicente illo, quo ducimini? Respondit: Ante tribunal Christi. Et ille: Nostis quid de vobis sit futurum? Non novi, inquit, Deus scit. Sed cum illuc venero, beatus Petrus de Cardinalia mea pro me redditurus est rationem, sanctus vero Benedictus de cuculla. Quod si illam mihi obtinere potuerit, salvabor; sin autem, damnabor. Sicque oculis eius subtractus est. NOVICIUS: Non mihi placet in illo ducatu praesentia daemonum, et absentia sanctorum angelorum. MONACHUS: Haec dicta sint de poenis reproborum. NOVICIUS: Licet huiusmodi visiones saepe sint verae, magis tamen ei crederem qui revertens ab inferis visa recitaret. MONACHUS: Hoc fieri posse Job contradicit. Sicut, inquit, consumitur nubes et pertransit, sic qui descendit ad inferos, non ascendet, nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius. Referam tibi tamen quod ante biennium audivi.
Capitulum XXIII.De Everwaco ad infernales poenas deducto.
Theodericus Traiectensis Episcopus de castro Nureberg oriundus, servum quendam habebat Everwach nomine, provi-[333]dum satis, qui in diversis locis bona illius dispensavit. Erat enim in commisso fidelis, in administratione utilis, diligens ac circumspectus. Propter quod a domino suo amabatur. Unde quidam ex officialibus ei detrahentes, ex invidia accusabant illum apud Episcopum dicentes: Domine, non fideliter ut aestimatis Everwach bona vestra dispensat; consulimus ut cum eo computetis. Quod cum factum fuisset, tam rationabiliter computavit, ut omnem Episcopo tolleret suspicionem. Habebat enim omnia notata in cartula. Sciscitantibus accusatoribus de computatione, cum Episcopus respondisset, optime computavit; dixerunt illi: Nequaquam; sed computet nobis audientibus, et convincetur maximum vobis damnum intulisse. Quod cum ei intimatum fuisset ab Episcopo, ille timens aemulorum insidias, maxime quia cartulam perdiderat, ait intra se: Si aliquid modo in computatione titubavero, necesse erit me vel in corpore torqueri, vel carceris squalore usque ad mortem cruciari. Immissione igitur diaboli cuius instinctu av invidis indebite vexabatur, campum solus intravit; ipsumque diabolum advocans, sic affatur dicens: Domine, si mihi succurreris in tanta necessitate posito, hominium tibi faciam, et in omnibus parebo. Cui diabolus respondit: Si abrenunciaveris Altissimo, matrique illius, te suscipiam, et de omnibus periculis cum multa tuorum confusione aemulorum a me liberaberis. Quid plura? Abrenunciat miser Christo, hominium facit diabolo, prospere succedit computatio. Ab illo tempore coepit diaboli virtutes magnificare, Christum blasphemare, adeo ut diceret: Qui serviunt Deo, miseri sunt et egent; qui autem sperant in diabolo, prosperis successibus gaudent. Et sicut mihi retulit Bernardus monachus noster, qui eum tunc temporis novit, ita totus deditus erat artibus magicis, ut si aliquem nosset scholarem eiusdem disciplinae, nummis eum redimeret, ut aliquid ab illo discere posset. Qui cum undecim annis in hac blasphemia perseverasset, accidit ut magister Oliverus Scholsaticus Coloniensis in Episcopatu Traiectensi crusem praedicaret. Cuius praedicationi ille in tantum restitit, ut die quadam commotus Oliverus diceret ei in audientia totius populi: Tace infelix. Vas enim diaboli es, et diabolus loquitur per os tuum; cum tamen statum eius ignoraret. Everwach nullum arbitrans gratius obsequium se posse praestare domino suo, quam ut inimicum eius occideret, tribus [334] diebus ad diversas stationes secutus est magistrum, longo ad hoc cultello praeparato, transfodere illum proponens, si forte sine turbis inveniretur. Et ecce tertia die subita infirmitate praeoccupatus, post paucos dies impoenitens defunctus est, et ab eo cui se reddiderat, ad loca poenarum deductus est. Primo loco, sicut ipse resurgens a mortuis confessus est Johanni Scholastico Xantensi, a quo ego quae dicturus sum audivi, missus est in ignem tam intolerabilis ardoris, ut diceret, si ex omnibus mundi lignis unus ignis esset confectus, mallem in eo usque ad diem iudicii ardere, quam per spatium unius horae illum sustinere. Ex quo extractus, iactatus est in locum tam frigidissimum, ut optaret redire in ignem. Deinde deductus est in tenebras palpabiles, tantique horroris, ut diceret intra se: si servisses centrum annis Deo, bene te remunerasset, dummodo liceret tibi redire ad frigus. In hunc modum sex reliquas poenas quas scriptura enumerat pertransivit. Quo in extrema poena posito, Dominus opera eius priora considerans, et ut passa vel visa viventibus recitaret, misertus illius, angelum suum misit ad eum, qui diceret: Ecce talem mercedem recipiunt, qui serviunt diabolo. Subiunxitque: Si tibi liceret redire ad vitam, velles pro peccatis tuis satisfacere Deo? Ad quod verbum ille suspirans respondit: Domine, si hoc esset possibile, nullam abnuerem satisfactionem. Tunc angelus: Domino placet ut ad corpus redeas; et quia in cruce peccasti, per crucem satisfacias. Mox se in feretro erigens, omnes exceptis duobus iuvenibus qui constantiores erant in fugam convertit. Quibus et ait: Ne timeatis, quia ego sum. Statimque sacerdotem accersiens, peccata sua confessus est; crucem suscepit, et cum domino Ottone Episcopo traedicti Theoderici successore transfretavit. In via singulis diebus in pane et aqua ieiunavit; iuxta equum suum in quo vestes eius et arma portabantur, nudis pedibus cucurrit. Et cum petris secantibus sanguis profluens viam cruentaret, satis a confratribus arguebatur. Quibus respondit: Maiora horum sustinui. Qui cum pene omnia sua in Christi servitio expendisset, cum praedicto Episcopo et magistro Johanne rediens mare transivit. De quo cum nauta nau-[335]lum requireret nec haberet, ait: Ego vobis serviam quoadusque volueritis. Ad petitionem tamen praedictorum virorum dimissus est a nauclero. Qui cum reversus fuisset ad uxorem suam, sacro igne tactus est. Cui ardenti quadam nocte in somnis dictum est, quia si ad ecclesiam sancti Nycholai accederet, statim convalesceret. Ubi dum orans quatuordecim orationes dixisset nec convaluisset, desperatus ait: Sancte Nycholae quid moraris? Mox ut quintam decimam orationem incepit, perfecte convaluit; et est usque hodie color ignis in eius corpore sine dolore. Quam ecclesiam quae in villa Stalum sita est, de suo patrimonio reaedificans, in habitu religioso cum uxore sua Deo et sancto Nycholao in ea deservit. NOVICIUS: Vellem scire perfecte utrum iste revocatus sit de inferno sive de purgatorio. MONACHUS: Satis inde disputatum est. Quod non fuerit in purgatorio, ex hoc probatur, quod locus electorum sit, in quem nullus ingreditur, nisi in caritate decesserit. Si obiicitur illud: In inferno nulla est redemptio, potest dici, de illis intelligendum esse, qui non sunt reversuri ad corpus, quibus nulla ad redemptionem prosunt beneficia. Una est lex omnium contrariorum. Si Deus quorundam animas, sicut legitur in Dialogo, quandoque revocat ad corpus de gaudiis paradisi, quare non a simili malorum animas de poenis inferni? Sicut dictum est in distinctione prima capitulo tricesimo quarto, clericus quidam custodiente se diabolo corporaliter ad poenas infernales est deductus, et incolumis reductus. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Nunc de poenis purgatoriis aliqua tibi proferam exempla, ab acrioribus ascendens ad mitiores, causas purgatorii utiles satis subnectendo.
Capitulum XXIV.De purgatorio cuiusdam usurarii Leodiensis.
Usurarius quidam nostris temporibus apud Leodium defunctus est, et ab Episcopo de cimiterio eiectus. Uxor vero illius Sedem Apostolicam adiens, cum pro cimiterio supplicaret, et Papa non annueret, in hunc modum pro eo allegavit: Audivi domine quod vir et mulier unum sint, et quod Apo-[336]stolus dicat, virum infidelem posse salvari per mulierem fidelem. Unde quicquid minus factum est a viro meo, ego quae pars corporis eius sum, libentissime supplebo; parat enim sum pro illo includi, et Deo pro illo includi, et Deo pro eius satisfacere peccatis. Supplicantibus vero pro ea Cardinalibus, ad mandatum domini Papae cimiterio restituitur. Juxta cuius sepulchrum illa domicilium fieri fecit, in quo se includens, eleemosynis, ieiuniis, orationibus, et vigiliis, die noctuque Deum pro illius anima placare studuit. Septem vero annis expletis, ille ei apparens in veste pulla, gratias egit dicens: reddat tibi Dominus, quia propter tuos labores erutus sum de profundo inferni, et de poenis maximis. Quod si adhuc aliis septem annis similia beneficia mihi impenderis, omnino liberabor. Quod cum illa fecisset, iterum ei in veste alba et facie iocunda apparens, ait: Gratias Deo et tibi, quia hodie liberatus sum. NOVICIUS: Quomodo dixit se liberatum de profundo inferni, cum nulla in eo sit redemptio? MONACHUS: Profundum inferni, acredinem vocat purgatorii. Simile est illud quod Ecclesia orat pro defunctis: Domine Jesu Christe Rex gloriae libera animas omnium fidelium defunctorum de manu inferni et de profundo laci, et cetera. Non orat pro damnatis, sed pro salvandis; et accipitur ibi manus inferni, profundum laci sive os leonis, pro acredine purgatorii. Nequaquam praedictus usurarius fuisset a poenis liberatus, si non habuisset finalem contritionem. Quantum vero vitium avaritiae Deus in suis electis in purgatorio puniat, sequens sermo declarat.
Capitulum XXV.De purgatorio cuiusdam Prioris de Claravalle.
In monasterio Claraevallis Prior quidam mortuus est nostris temporibus, vir admodum religiosus, et amator disciplinae praecipuus. His post mortem ancillae Dei Aczelinae in oratione visibiliter apparens, forma et habitu statum suum satis ostendit. Erat enim facies eius pallida ac macilenta, cuculla tenuis et attrita. Quem cum interrogasset quomodo haberet, respondit: In magnis poenis hactenus fui; sed gratia cuiusdam fratris qui mihi plurimum astitit, in proxima sollemnitate [337] Dominae nostrae liberabor. Stupente illa ac dicente, nos putavimus vos esse virum valde sanctum; respondit: Nihil aliud Deus in me punivit, nisi quia nimis fui sollicitus ampliare possessiones monasterii, sub specie virtutis vitio avaritiae deceptus. Haec dicta sint de poena avaritae; audi aliquid de poena luxuriae.
Capitulum XXVI.De purgatorio cuiusdam Mariae in Frisia.
Ante hoc triennium cum dominus Henricus Abbas noster visitasset in Clarocampo tempore quadragesimali, etiam sorores in Nazareth visitavit. Eadem nocte dictis matutinis, cum se paululum reclinasset, huiusmodi visionem vidit. Videbatur sibi esse in quodam loco parietibus clauso, in quo quidem gravissima suspiria et gemitus audivit; sed cum diligentius circumspexisset, neminem ibidem videre potuit. Cumque audita suspiria durarent, causam admirans, sic ait: Adiuro te per Dominum nostrum Jesum Christum, ut quid tu sis edicas mihi. Cuius cum nullum audisset responsum, adiurationem iteravit. Tunc quasi qliquid accedere propius sentiens, nil tamen videns, huiusmodi audivit responsum: Ego sum una misera anima. Et ille: satis misere gemis, cum tamen ignorem quae sit causa tuae miseriae. Respondit illa: In acerbissimis sum poenis. Ad quod Abbas: Quae est causa poenarum tuarum? Quia non servavi castitatem meam. Et ille: Fuisti mas an femina? Respondit: Femina. Et quod, inquit, tibi nomen? Dicente illa, Maria, mox subiunxit: Poterisne iuvari? Ad quod illa non respondit; sed ad preces conversa sic ait: Rogo vos per omnipotentem Deum ut dicatis mihi ad minus psalterium unum, et insuper aliquot missas. Cuius precibus cum libens annuisset dominus Abbas, protinus subiecit): Possemne videre te? Et ecce hoc sermone completo, vidit coram se stare pulchram iuvenculam, tonsuratam more claustralium, in subnigra tunica. Quam cum plura interrogare vellet tam de statu eius quam de statu aliarum quarundam animarum, excitatus est. Dicta vero [338] prima, quid viderit Abbati Claricampi et quibusdam monachis eius, nec non et mihi qui tunc praesens eram retulit; nec erat qui visum intelligeret, vel interpretari posset. Recitata est visio sororibus de Nazareth; sed non est inventa ibi Maria. Sciens vero saepedictus Abbas tam manifestam visionem sibi sine causa minime ostensam, cum venisset in Syon quae etiam domus est sanctimonialium ordinis nostri sicut et Nazareth, post verba exhortationis somnium retulit, Mariam suam investigans. Et ecce una sanctimonialium matertera eiusdem Mariae haec audiens et admirans, secretius Abbati locuta est dicens: Domine, Maria haec filia sororis meae fuit, sanctimonialis in quodam claustro Frisiae nigri ordinis, quod Bredehorn vocatur, et est ante octo annos defuncta. Quae cum fuisset in quadam grangia monasterii, quidam clericus eam corrupit et impraegnavit. Cum vero in partu periclitaretur, vocans patrem et matrem et duas sorores maritatas, nec non et filiam materterae suae de Syon, confessa est eis peccatum suum, cum gemitu cordis; sicque exspiravit. Illi vero de animae eius salute desperantes, nihil ei beneficii impenderunt. Audiens haec dominus Abbas, gratias egit Deo, qui non tradit bestiis animam confitentem sibi, et animam pauperis sui non est oblitus in findem, sciens in ea completum: In quacunque hora peccator ingemuerit, salvus erit. Cuius hortatu parentes spe concepta, coeperunt ei beneficia impendere; sed et ipse Abbas tam in monasteriis Frisiae quam in religiosis dominibus provinciae nostrae missas et orationes atque psalteria plurima ei obtinuit, exceptis his quae ipse ei specialiter impendit.
Capitulum XXVII.De purgatorio cuiusdam matronae propter artes magicas.
Miles quidam veniens ad sororem Bertradam inclusam de Volmuntsteine, sicut ab eius ore audivit Daniel Abbas Sconaviae qui nobis audita recitavit, pro anima uxoris suae nuper defunctae illi supplicavit. Cui oranti illa apparens, in poenis magnis se esse conquesta est. Quae dum causam requireret poenarum, eo quod pro honesta et bona muliere haberetur, [339] respondit illa: Pro arte magica. Timui enim ne cum aliis mulieribus peccaret, si me odiret, et ego illi causa essem adulteriorum. Unde quibusdam artibus sicUt edocta fueram, ad amorem meum illum inflammavi. Et quia in causa non erat libido sed pia intentio, bene potero iuvari. Haec cum relata fuissent militi, uxori valde condolens, orationibus, ieiuniis et eleemosynis illi succurrere studuit, animam eius quibuscunque poterat commendans. NOVICIUS: Terribile est quod Deus iudicio nostro tam minima tam graviter punit. MONACHUS: De hoc referam exemplum. [II.339]
Capitulum XXVIII.De monacho qui socio post mortem apparens dixit: Non putabam Dominum ita esse districtum.
Monachus quidam ordinis nostri nuper cuidam post mortem apparens, requisitus de statu suo, sic respondit: Nunquam putassem Dominum fuisse tam districtum. Nam minima quae hic non fuerint per satisfactionem deleta, observat. Deinde subiunxit et hoc. Deus, inquit, ignoscat praelatis nostris, quia magnis et multis saepe nos subiiciunt poenis. Valde illorum praecepta ligant. Quando enim indiscrete aliquid praecipiunt, et subditi hoc minus attendunt, vel parvipendunt, futuro iudicio reservatur. NOVICIUS: Quid dicis de monachis pertinacibus? MONACHUS: Pertinacia vitium est poena dignum, etiam si fuerit in bono contra praecepta praelatorum.
Capitulum XXIX.De scholastico qui post mortem in Pruli tabulam percussit et scidit.
In regno Franciae domus est quae Pruli dicitur, ordinis Cisterciensis. In hac recenter contigit res satis mirabilis, sicut retulerunt nobis Abbates nostri anno praeterito revertentes de generali Capitulo. Nam quidam ab Abbate in quo visio facta est se audivisse testati sunt. Adolescens quidam in eadem domo factus est novicius, quem magister suus mox [340] secutus est. Qui cum factus fuisset monachus, ita districte se habuit, ita singularis fuit, ut ei Abbas timeret, et pro indiscreto fervore saepius ergueret. Ille vero salutaribus monitis non acquiescens, in pertinacia sua perseveravit, sicque post aliquot annos defunctus est. Nocte quadam cum Abbas quarta feria ad laudes in stallo suo staret, et contra presbyterium respiceret, tres personas quasi tres candelas ardentes ad se venire contemplatus est. Quibus propius accendentibus, cognovit omnes. Medius fuit praedictus scholasticus, et ex utroque eius latere duo conversi, omnes nuper defuncti. Tunc Abbas memor pertinaciae scholastici, interrogavit eum dicens: Quomodo habes? Respondente illo, bene; mox subiunxit: Numquid aliquid passus es pro inobedientia tua? Etiam, inquit, multa et maxima tormenta. Sed quia intentio mea bona licet indiscreta fuerit, Dominus mei misertus est, nec sum damnatus. Et ait Abbas: Quid est quod iste conversus, digito cum demonstrans, altero clarior est, cum ipse apostataverit, et alter nunquam ex quo ad ordinem venit, graviter excesserit? Respondit monachus: Quia iste post lapsum fortius surrexit, et altero multo ferventior fuit. Interim choro cantante versiculum: Pedes snctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent, scholasticus signa suae praesentiae ibi relinquere volens, tabulam pedibus psallentium substratam, tam fortiter calce percussit, ut frangeretur. Sicque disparuit. Abbas vero in testimonium tam manifestae visionis, tabulam fractam reparari vel mutari non permisit. NOVICIUS: Ista recitari deberent monachis qui ex indiscreto fervore sibi et aliis inutiles fiunt. MONACHUS: Propter eos sanctus Benedictus in regula dicit, octavum gradum humilitatis esse, ut nihil agat monachus nisi quod communis monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla. NOVICIUS: Sicut quidam in rigore suo nimis sunt pertinaces, ita alii verbis vel signis nimis sunt leves. MONACHUS: Et hi poena digni sunt.
Capitulum XXX.De Johanne sacrista Vilariensi qui apparuit Abbati.
Sacrista quidam apud Vilarium meis temporibus defun-[II.341]ctus est, nomine Johannes. Hic quidem religiosus satis fuit, sed in verbis atque signis levem admodum se exhibuit. Die quadam post mortem eius cum dominus Ulricus tunc Abbas intraturus esset oratorium, et unum pedem posuisset introrsum, clara luce praedictus Johannes illi apparens, ad pedes eius procidit, orationes postulans. Quo viso Abbas territus, pedem retraxit, ostium post se claudens. Et iudicatum est a fratribus, causam purgatorii eius maxime fuisse levitatem. NOVICIUS: Quid si ipsi Abbates ordinem suum minus custodierint? MONACHUS: Sicut subiecto probabitur exemplo, et ipsi poenae subiacebunt.
Capitulum XXXI.De purgatorio Abbatis qui invitus ivit ad laborem.
Recitavit mihi nuper Henricus maior cellerarius de Claustro visionem notabilem satis. Contigit, inquit, ut die quadam haberem socium viae monachum quendam ordinis nostri. Cumque simul conferremus de aedificatoriis, dixit mihi: Ego vobis referam quod nuper contigit in domo nostra. Habebamus Abbatem virum in disciplina ordinis satis perfectum, excepto hoc solo, quod nunquam pene cum fratribus exire voluit ad labores manuum. Hic cum moriturus esset, et monachus quidam quem familiarius prae ceteris diligebat, ei serviret, ait ei idem monachus: Domine rogo vos intuitu caritatis, ut infra hos triginta dies mihi apparendo, de statu vestro me certificetis. Respondit Abbas: Si mihi concessum fuerit, libenter faciam. Sicque defunctus est. Monachus vero quia multa fecerat ei bona, quotidianis lacrimis in oratione Deum pro illius excessibus ante aliquod altare placare studebat. Tricesima die, cum iam monachus de Abbatis reditu desperasset, ille oranti apparens, ait: Ecce hic sum sicut promisi tibi. Erat autem a cingulo et sursum tam corpore quam veste clarus valde, crura vero eius ulcerosa et ad instar carbonum nigerrima. Requisitus de statu suo, respondit: Tormenta quae in cruribus sustinui, nulla lingua posset exprimere. Dicente monacho, quae fuit causa tantorum tormentorum? Ille subiunxit: Quia frequenter de labore mansi, nulla saepissime certa necessitate, ut est hospitatum, sive audiendarum confes-[342]sionum, me detinente. In residuo corpore nil poenarum passus sum. Roga igitur ex parte mea conventum, ut aliquas orationes pro me Deo offerat, et spero me citius fore liberandum. Unde, inquit, sciam vos esse liberatum? Respondit ille: Ante hoc altare tibi apparebo. Dicta sunt haec Priori; iniuguntur orationes; apparet iterum monacho, ab omnibus poenis se ereptum gratulatur. NOVICIUS: Miror utrum plus mortuis valeant orationes vel eleemosynae. MONACHUS: Audi de hoc solutionem cuiusdam mortui.
Capitulum XXXII.De mortuo qui eleemosynas praeposuit orationibus.
Quidam post mortem amico suo apparens, cum ab eo interrogaretur, utrum sibi magis vellet impendi orationes sive eleemosynas; respondit: Eleemosynas eleemosynas; orationes enim tepidae sunt. Hic devotae iustorum orationes excluduntur, quae penetrant coelos. NOVICIUS: Quid sentis de missis? MONACHUS: Nulla oratio, nulla eleemosyna ad ereptionem animarum missae potest comparari. In missa Christus orat, cuius corpus et sanguis eleemosynae sunt. Has eleemosynas pauper quaedam anima sibi dari post mortem rogavit, sicut sequens docet exemplum.
Capitulum XXXIII.De mortuo qui petevit missas tres in ordine nostro.
Adolescens quidam nobilis ad Claravallem veniens, receptus est in conversum. Qui non alta sapiens, sed humilibus consentiens, ad quandam grangiam missus, factus est ibi opilio ovium. Qui cum die quadam suus consobrinus et ipse in adolescentia eodem tempore defunctus. De cuius inopinato adventu dum admiraretur, et diceret, unde tam subito advenis, et quid quaeris? Respondit ille: Mortuus sum, et poenis maximis crucior. Et conversus: Poteris iuvari necne? Respondit: Si potero habere tres missas in ordine vestro, [343] mox liberabor. Audiens haec conversus, cum licentia magistri sui ad Claravallem festinavit, et quid viderit vel audierit Prioro revelans, tres missas iam dicto impendi defuncto eius gratia supplicavit. Cui Prior gratanter annuens respondit: Ego unam celebrabo, alias duobus sacerdotibus iniungam. Dictis vero missis mortuus iterum converso apparens in praedicto agro, gratias egit et dixit: Beneficio trium missarum quae pro me dictae sunt, ab omnibus poenis meis liberatus sum. Nec mirari debes si tantum valet Dominici corporis immolatio, cum quibusdam animabus ad liberationem prosit brevis verborum absolutio.
Capitulum XXXIV.De purgatorio Christiani monachi Vallis sancti Petri.
Cum moreretur bonae memoriae Christianus monachus noster, cuius memini in distinctione quarta capitulo tricesimo, Abbas Gevardus domi non fuit. Qui cum septima die Capitulo praesideret, et cantor diceret secundum consuetudinem ordinis, domine absolvite fratrem nostrum defunctum; his verbis eum absolvit: requiescat in pace. Eadem nocte Christianus cuidam seniori presbytero nomine Syfrido, tunc temporis novicio, et nihil prorsus de hac absolutione scienti, apparens in somnis ait: Hodie liberatus sum. Qui cum visionem magistro suo Ludolpho recitasset, ille absolutionis eius recordatus, satis admiratus est verborum virtutem. NOVICIUS: Miror si sancti sub quorum regula religiosi vivunt, post mortem ceteris sanctis aliquid eis magis succurrant. MONACHUS: Etiam, sicut in sequenti visione declaratur.
Capitulum XXXV.De purgatorio sanctimonialis in Rindorp cui sanctus Benedictus astitit.
Non est diu quod sanctimonialis quaedam de monasterio Rindorp quod iuxta Bonnam situm est, Elizabeth nomine, debitum carnis solvit. Est autem idem monasterium de regula sancti Benedicti Abbatis. Diligebat enim eadem Eliza-[344]beth specialiter sanctum Johannem Evangelistam, quicquid poterat honoris illi impendens. Habebat carnalem sororem in eodem monasterio, quae Aleidis vocabatur. Haec cum nocte quadam dictis matutinis, in lecto suo sedens, officium defunctorum pro anima sororis decantaret, vocem quandam circa se audivit. Et cum requireret, quae esset; respondit: Ego sum Elizabeth soror tua. Et illa: Quomodo habes soror, vel unde venis? Respondente illa, male quidem habui, sed modo bene sum; Aleidis subiunxit: Profuit tibi aliquid sanctus Johannes quem tam ardenter dilexisti? Respondit illa: Vere nihil. Qui mihi astitit, sanctus pater noster Benedictus fuit. Ipse enim genua sua pro me flexit ante Deum. NOVICIUS: Cum vix aliquis evadat purgatorium, valde me terret quod quidam dicunt, minimam poenam in purgatorio maiorem esse omni poena quae excogitari potest in hoc mundo. MONACHUS: Requisitus de hoc verbo a me quidam magnus theologus, respondit: Falsissimum est, nisi intelligatur de eodem genere poenae. Verbi gratia: Ignis ille acutior est igne nostro, frigus frigore nostro, et sic de ceteris. Cuius assertioni subsequentes visiones concordant.
Capitulum XXXVI.De purgatorio Margaretae sanctimonialis de sancto Salvatore.
Circa hoc triennium puella quaedam parvula novem ut puto annorum in Monte sancti Salvatoris quae domus ordinis nostri est, in adventu ipsius Salvatoris mortua est. Defuncta vero clara die conventu stante in choro, ipsa chorum intravit; intrans ante altare profunde satis inclinavit, sic in locum suum ubi stare solita erat secedens. Quam iuxta se alia puella pene eiusdem aetatis stare videns, et mortuam sciens, tanto horrore concussa est, ut notaretur. Requisita vero a domina Benigna Abbatissa a cuius ore audivi quae dicturus sum, cur ita in choro concuteretur, respondi: Sic et sic soro Gertrudis in chorum venit; et cum dictis vesperis commemoratio fieret Dominae nostrae, ad collectam se in [345] terram stans iuxta me prostravit. Finita vero collecta se erigens, abiit. Haec fuit causa horroris mei. Abbatissa timens illusiones diabolicas, ait puellae: Soro Margareta, hoc ei nomen erat, si denuo venerit ad te soror Gertrudis, dic ei, Benedicite; et si responderit tibi, Dominus, interroga unde veniat, vel quid quaerat. Sequenti die iterum illa venit, et salutata cum respondisset, Dominus, puella subiunxit: Bona soror Gertrudis, unde tali hora venis, vel quid apud nos quaeris? Respondit illa: Ad satisfactionem huc veni. Quia libenter tecum in choro susurravi, semiplena verba proferens, idcirco in eodem loco iussa sum satisfacere, ubi me contigit peccare. Et nisi tibi de eodem vitio caveas, eandem poenam moriens sustinebis. Cum quarta vice praedicto modo satisfecisset, ait consorori: Modo satisfactionem meam complevi; de cetero non me videbis. Quod ita factum est. Nam ea aspicente tendebat versus cimiterium, mirabili virtute murum eius transcendens. Ecce tale fuit purgatorium huius virginis. NOVICIUS: Non est sanae mentis qui huiusmodi poenam omni poena huius mundi dixerit acutiorem. MONACHUS: De hoc plenius in sequenti capitulo disputabitur. Margarete vero ex comminatione defunctae sic territa est, ut infirmata ad extrema deveniret. Quae rapta in excessum mentis, sic iacuit, ut omnisbus defuncta videretur. Post horam reversa, quasdam ex sororibus in praesentia Dominae nostrae se vidisse, quasdam se illic non vidisse testata est. Dicebat etiam quia eadem gloriosa Virgo Maria coronam in manu haberet, quam Stepponis sacerdotis esse dicebat. Idem Steppo presbyter fuerat valde religiosus et mire caritativus, in eodem monte Deo praedictisque sororibus serviens. Ut autem noveris non esse curandum quacunque morte iustus moriatur, idem Steppo cum in acutis laboraret anno praeterito, materia rapta in cerebrum, totus factus est phreneticus, ita ut multas blasphemias evomeret. Defuncto eo atque sepulto, Dominus merita eius volens ostendere, miracula ad eius tumbam dignatus est operari. Infirmi, sicut audivi, super illam dormiunt, et sani surgunt. NOVICIUS: Nunc edisseras quae residua sunt de purgatorio. MONACHUS: Quibusdam sola carentia divinae visionis purgatorium est, sicut in hoc patet exemplo. [346]
Capitulum XXXVII.De purgatorio Wilhelmi monachi.
Ante hos duodecim annos monachus quidam Wilhelmus nomine apud nos defunctus est. Puer quidem ad ordinem venit, et vere puer, quia purus et impollutus. Genere nobilis erat, sed virtus mentis magis illum nobilitabat. Completo anno probationis, sequenti die coepit infirmari, et post paucos dies sancto fine decedens, explevit tempora multa. Qui statim post mortem cuidam monacho apparens, cum de statu suo requireretur, respondit se esse in poenis. De quo verbo cum ille territus fleret et diceret, si tu es in poenis qui nunquam peccasti, quid fiet de me peccatore, meique similibus? Consolans eum defunctus ait: Noli flere, quia nullam aliam patior poenam nisi quod nondum vidi Deum; ipsam dilationem gloriae poenam reputans. Nec immerito. Spes quae differtur, affligit animam. Et adiecit: Ach quam clarum erit quod statim veniet ante Deum. Rogate, inquit, ex parte mea dominum Abbatem, ut in Capitulo orationes iniungat pro me ad tempus, et ut ipse pro me dicat collectam; sicque liberabor. Dicente monacho, unde erit collecta illa? Respondit: de sancto Mychaele. Mane cum visio recitata fuisset domino Henrico Abbati nostro, ipse de eodem Archangelo statim missam celebravit, in Capitulo Psalmum, Quemadmodum desiderat cervus ad fontes qauarum, dicendum per septem dies, omnibus pro eo iniungens. Mira virtus orationum. Conrado nunc Priore Loci sanctae Mariae stante in choro cum in uno versiculo illius Psalmi, Deus deus meus ad te de luce vigilo, leniter dormitaret, saepedictum Wilhelmum sub pallio beatae Dei Genitricis stare conspexit, cum multa gratulatione dicentem: Modo omnino liberatus sum. Eodem tempore praedicto monacho secundo apparens, testatus est tantum septem diebus se fuisse in purgatorio, id est in carentia divinae visionis, multa illi de statu quarundam animarum revelans. NOVICIUS: Secundum hoc paradisus terrestris purgatorium est. MONACHUS: Revera si in eo animae sunt corporibus exutae, et eis visio [347] Dei negatur, idem locus deliciosus eis est purgatorium. Cui consentire videtur quod sanctus Gregorius in Dialogo dicit, sub his verbis: Nam sunt quorundam iustorum animae quae a coelesti regno quibusdam adhuc mansionibus differuntur. In quo dilationis damno quid aliud innuitur nisi quod de perfecta iustitia aliquid minus habuerunt? Sicut audivi a quodam magno theologo, quod quidam tam iusti sint, ut post mortem puniri non mereantur, nec tamen statim dei visione fruantur, propter pulverem venialium.
Capitulum XXXVIII.De purgatorio sancti Patricii.
Loquamur nunc aliquid de purgatorio. NOVICIUS: Ubi est purgatorium? MONACHUS: Quantum ex variis colligitur visionibus, in diversis locis huius mundi. Paschasius teste Gregorio in calore termarum purgabatur; monachus quidam sancti Eucharii in rupe quadam iuxta Treverim post mortem anno integro stetisse, et aeris inclementiam ibidem sustinuisse narratur. Qui vero de purgatorio dubitat, Scociam pergat, purgatorium sancti Patricii intret, et de purgatoriis poenis amplius non dubitabit. NOVICIUS: Vellem aliquid certi nosse de eodem purgatorio, quid sit, vel quae causa illius exstiterit. MONACHUS: Cum sanctus Patricius gentem illam converteret, et de poenis futuris dubitarent, precibus obtinuit a Deo locum illum. Est autem fossa humilis muro vallata; et sunt ibi Regulares. Non est peccator adeo magnus cui alia satisfactio iniungatur, quam ut una nocte in eodem sit purgatorio. Volentem intrare, praemissa confessione, communicant et inungunt, thurificant et instruunt. Videbis; inquiunt, hac nocte insultus daemonum, et poenas horribiles; sed non poterunt te laedere, si nomen Jesu semper habueris in ore. Quod si daemonibus blandientibus sive terrentibus consenseris, et Jesum invocare neglexeris, peribis. Quem in vespera ponentes super fossam, locum claudunt, et mane revertentes, si non comparuerit, ultra non exspectatur. Multi ibi perierunt, multi etiam reversi sunt; quorum visiones a praedictis, fratribus conscriptae sunt, et volentibus intrare ostenduntur. [II.348]
Capitulum XXXIX.De monacho qui idem purgatorium intrare voluit.
Nuper monachus quidam ordinis nostri, sicut didici ex relatione cuiusdam Abbatis, ex licentia proprii Abbatis purgatorium sancti Patricii intrare volens, dissuadentibus secundum morem fratribus et priore, super marginem fossae positus est in vespera. Mox locus est verus in baratrum; et ecce daemones quasi de abysso bullientes, dixerunt monacho: Si vis intrare ad nos, depone crucem; cucullam ad instar crucis formatam sic vocantes. Quibus ille respondit: vestem meam non deponam. Paratus sum intrare, paratus sum vobiscum contendere, sed non sine veste professionis meae. Cumque tota nocte in hunc modum cum eo verbis disceptarent, nec tamen tangerent, mane in eodem loco ubi fuerat dimissus, repertus est. NOVICIUS: Unde habes auctoritatem quod post hanc vitam peccata remittantur? MONACHUS: Dominus dicit in Evangelio: Qui dixerit verbum in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hac vita neque in futura. Ex quo colligitur quod post mortem peccata venialia, nec non et mortalium poena, quae in purgatorio essent punienda, meritis et precibus sanctorum suffragantibus, vel orationibus, eleemosynis, aliisque misericordiae operibus Ecclesiae militantis intercedentibus misericordiae operibus Ecclesiae militantis intercedentibus remittantur. Unde Judas Machabaeus duodecim millia dragmas argenti misisse legitur Jerosolymam pro peccatis occisorum. Et haec de purgatorio dixisse sufficiat. Hoc etiam scire debes quod summe boni ut martyres talibus post mortem non indigent; summe malis ut infidelibus nil prosunt; mediocriter vero bonis et mediocriter malis prosunt quidem, sed differenter. Illis ut citius liberentur; istis ut mitius puniantur. Quorum tamen poena interminabilis est. NOVICIUS: Vellem nunc audire aliquid de gloria iustorum. MONACHUS: Prius tria de poenis reproborum praemittam exempla, locis suis neglecta, ut sic nigro colore substrato, albus magis elucescat. [II.349]
Capitulum XL.De poena Abbatis Corbeyae.
Tempore schismatis inter Ottonem et Philippum Reges Romanorum, peregrinus quidam de transmarinis veniens partibus, sclaviniam suam pro vino quod in illis partibus fortissimum est exponens, in tantum bibit, ut inebriatus a mente sua alienaretur, sic ut mortuum eum aestimarent. Eadem hora ductus est spiritus eius ad loca poenarum, ubi super puteum igneo operculo tectum residere conspexit ipsum principem tenebrarum. Interim inter ceteras animas adductus est Abbas Corbeyae, quem ille multum salutans, cum calice igneo poculum sulphureum ei ministravit. Qui cum bibisset, amoto operculo missus est in puteum. Peregrinus vero cum ante limina infernalia staret, et talia videndo tremeret, diabolus fortiter clamavit: Adducite etiam mihi dominum illum qui foris stat, qui sero vestem peregrinationis suae pro vino exponendo inebriatus est. Quo audito peregrinus ad angelum Domini qui eum adduxerat respiciens, promisit quia nunquam inebriaretur, dummodo illa hora de imminenti periculo liberaret eum. Qui mox ad se reversus, diem et horam notavit, rediensque in terram suam, eodem tempore praedictum Abbatem obisse cognovit. Ego eundem Abbatem Coloniae vidi, eratque homo valde saecularis, magis se conformans militi quam monacho. NOVICIUS: Qui hic dediti sunt ebrietati, puto quod in inferno male potentur. MONACHUS: De hoc aliud tibi referam exemplum.
Capitulum XLI.De poena Rudingeri et potu eius.
In Dioecesi Coloniensi non procul a Colonia, miles quidam erat nomine Rudingerus, sic totus deditus vino, ut diversarum villarum dedicationes, tantum propter bona vina frequentaret. Hic cum infirmatus moriturus esset, filia eum rogavit, ut infra triginta dies sibi appareret. Quo respondente, hoc faciam si potero, exspiravit. Post mortem vero filiae per [350] visum apparens, ait: Ecce praesens sum sicut postulasti. Portabat enim vas parvum et fictile quod vulgo cruselinum vocatur in manu sua, in quali in tabernis potare solebat. Dicente filia, pater quid est in vase illo? Respondit: Potus meus ex pice et sulphure confectus. Semper ex illo bibo, nec eum epotare valeo. Sicque disparuit. Et statim intellexit puella, tam ex praecendenti vita quam ex poena, modicam vel nullam esse spem salvationis eius. Vinum quidem hic blande ingreditur, sed novissime mordebit ut coluber. NOVICIUS: Hoc tam in praedicto Abbate quam in Rudingero implementum considero. Minachus: Sclavinia peregrini qui eundem Abbatem in poenis vidit, visionem satis mirabilem ad memoriam mihi reducit.
Capitulum XLII.De poena sacerdotis propter sclaviniam peregrini.
Ante illud tempus quo occisus est Conradus Episcopus Hildinshemensis, peregrinus quidam in villa quadam moriens, sclaviniam suam sacerdoti legavit, animam suam illi commendans. Quam vestem sacerdos quidem suscepit, sed de anima modicum curavit. Servi vero sive pueri noctibus se illa tegebant. Non multo post idem sacerdos in ordine nostro factus est novicius. Nocte quadam in dormitorio iacens et dormiens, per visionem raptus est ad loca poenarum. In quibus maximus erat daemonum concursus et occursus. Alii animas adducebant; alii adductas suscipiebant; alii susceptas tormentis debitis immittebant. Magnus illic erat clamor et tumultus, gemitus et planctus. Interim praedictus Episcpousclaustris infernalibus praesentatur; sed princeps tenebrarum voce lugubri praesentantes sic affatur: reducite reducite illum; non enim noster est, innocenter occisus est. Sacerdos talia videns et pavens, post ostium se occultavit. Videns diabolus praedictam in angulo quodam sclaviniam, dixit: Cuius est vestis illa? Responderunt: Sacerdotis illius qui stat post ostium. Quam cum a quodam peregrino in eleemosyna recepisset, nihil beneficii animae illius impendit. Ad quod diabolus: valde occupati sumus, expediamus nos statim ab illo. [351] Tollensque vestem quasi in foetidam atque bullientem laxivam intinxit. De qua cum faciem et collum sacerdotis percussisset, ille excitatus fortiter clamavit: Adiuvate adiuvate. Quem cumsigno vocis compescerent, respondit: En morior, en incendor. Tunc surgentes invenerunt caput eius totum inustum; sicque in infirmitorium deportaverunt semivivum. Nullam enim fecerat de eadem negligentia confessionem. NOVICIUS: Valde terrere debet haec visio illos qui multas habent ecclesias, et multas quotidie recipiunt eleemosynas, et non deserviunt. MONACHUS: Neque nos sine timore esse debemus. Hic ergo quae tristia sunt omissis, veniamus ad praemia patriae coelestis.
Capitulum XLIII.De gloria Irmentrudis Abbatissae in Ditkirgen.
In monasterio sanctimonialium quod Ditkirgen dicitur, quod in Bonnensi civitate situm est, Abbatissa quaedam fuit nomine Irmentrudis. Erat enim virgo corpore, amatrix imo in domo eadem reparatrix disciplinae, et totius norma iustitiae. Cum vero moritura esset, passionem Domini coram se legi faciebat; et cum ventum fuisset ad locum illum: In manus tuas commendo spiritum meum, ex multa pietate cordis haec verba quae ei ultima fuerunt dixit: O amantissime virorum. Statimque agonizans, cum Christo et in manus Christi spiritum emisit. Quae cum post mortem beatae Aczelinae apparuisset, et illa de statu eius sciscitaretur, respondit: Statim in ipsa hora quando anima mea egressa est de corpore, fuit ante Deum. Et illa: Quare soror non apparuisti mihi per hos triginta dies? Respondit Abbatissa: Ego fui in gloria, et tu circa reliquias sanctuarum virginum undecim millium eras occupata, nec te volui impedire. Huius sepultura cuidam soroti diu antequam Abbatissa efficeretur, praeostensa est. De alia siquidem domo propter suam religiositatem ab Episcopo Philippo assumpta fuerat, eratque soror Caesarii monachi nostri quondam Abbatis Prumiensis. [352]
Capitulum XLIV.De gloria sanctimonialis quae Aczelinae apparuit in shaera ignea, et de tunica sancti David.
Haec Aczelina habebat quandam sororem spiritualem in congregatione, iúnice dilectam. Quae cum moritura esset, rogata est a beata Aczelina ut sibi post mortem appareret. Quod et fecit. Nam cum die quadam staret in oratione Aczelina, soro defuncta apparens ei in sphaera ignea, sciscitanti de suo statu, versiculo davidico respondit dicens: Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri, et cetera. Nihilque aliud loquens, oculis eius subtracta est. NOVICIUS: Satis breviter satisque pleniter tam suum praemium quam supernae civitatis gloriam ostendit. MONACHUS: Cum mortuus esset beatae memoriae David monachus Claustrensis cuius vita signis et virtutibus valde exstitit illustris, data est praedictae Aczelinae una ex tunicis eius. Quam cum propter viri sancti amorem valde veneraretur, ille quadam die ei apparens dixit: Bona soror, tunica mea non est tibi necessaria, sed quidam peccator conversus est in Claustro, Gerardus nomine, cognomento Waschart, illi des eam. Quod et fecit. Sciens hoc frater eius carnalis Fredericus monachus noster, partem sibi dari petivit ex eadem tunica. Quam ille per medium scindens, partem sibi retinuit, reliquam fratri transmisit. Per quam plurimae sanitates apud nos factae sunt. Cum quanta celeritate iustorum animae coelos penetrent, adhuc alio tibi pandam exemplo.
Capitulum XLV.De gloria monachi cuius anima ad instar sagittae fuit ante Deum.
Monachus quidam ordinis nostri alteri cuidam monacho sibi familiari post mortem apparens in gloria multa, cum de statu suo requireretur, respondit: Nunquam sagitta de arcu emissa tam cito volare potuit ad locum destinatum, quam cito anima mea de corpore egressa, fuit ante Deum. Nec [353] mirum. Quadraginta enim annis Christo in ordine servierat, ad instar sagittae multos salubriter vulnerans exemplo rectae conversationis, pennis sublevatus contemplationis. In sagitta tria sunt, lignum, pennae, ferrum. In ligno propter fructum exprimitur boni operis plenitudo; per pennas, gemina id est Dei et proximi dilectio; in ferro quod acutum est, extrema compunctio. Nota quod sagitta non recte ducitur, nisi sit pennata, neque pervenire potest ad locum destinatum. Sic anima etiam si fuerit innumeris operibus bonis, id est de genere bonorum, bene decorata, et ferro acutissimi doloris timore peccatorum affecta, nunquam tamen sine alis caritatis ad locum perveniet aeternae quitis. De hoc loco David dicit in Psalmo: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? NOVICIUS: Saepe in specie columbae iustorum animae leguntur coelos penetrasse. MONACHUS: Verum dicis; nam et unum exemplum recentiori tempore gestum, de hoc tibi referam.
Capitulum XLVI.De scholare cuius anima in specie columbae assumpta est.
In civitate Bonnensi quaedam inclusa erat habitans, religiosa satis atque devota. Haec cum nocte quadam rimulis cellae suae splendorem immitti cerneret, et diem esse putaret, territa propter horas nondum dictas, surrexit, fenestram versus cimiterium aperuit; et ecce iuxta caput sepulchri cuiusdam scholaris recenter illuc sepulti, miri decoris feminam stare conspexit. Gloria corporis eius eandem lucem creaverat. Stabat et columba nivea super tumulum, quam illa rapiens misit in sinum suum. Inclusa vero licet iam intelligeret quae esset, tamen cum reverentia quaenam foret requisivit. Cui illa: Ego sum mater Christi, et animam scholaris huius qui vere martyr est tollere veni. Revera scholares si innocenter vivunt, et libenter discunt, martyres sunt. Quod si postea artes doctas in caritate, maxime in Dei servitio exercuerint, magnam ex hoc mercedem consequentur. De hoc audias exemplum. [II.354]
Capitulum XLVII.De manu scriptoris in Arinsburgh.
In Arinsburgh monasterio ordinis Praemonstratensis, sicut audivi a quodam sacerdote eiusdem congregationis, scriptor quidam erat Richardus nomine, Anglicus natione. Hic plurimos libros in eodem coenobio manu propria conscripserat, mercedem sui laboris praestolans in coelis. Hic cum fuisset defunctus, et in loco notabili sepultus, post viginti annos tumba eius aperta, manus eius dextera tam integra et tam vivida est reperta, ac si recenter de corpore animato fuisset praecisa. Reliquia caro in pulverem redacta fuit. In testimonium tanti miraculi manus eadem usque hodie in monasterio reservatur. Bene erat manus huius scriptoris pennata, id est opus eius caritate informatum. NOVICIUS: Satis Deus ostendit in instrumento, quanta fuerit merces laboris in coelo. MONACHUS: Audi aliud.
Capitulum XLVIII.De odore magistri Petri Cantoris.
Magister Petrus Cantor Parisiensis verbo, vita et exemplo multos aedificaverat. Hic in Fontennella domo ordinis nostri factus novicius, infra annum probationis defunctus est, et in Capitulo sepultus. Cumque postea necessitate aedificorum corpus eius esset transferendum, aperto sepulchro tam magnus et tam suavissimus ex illo odor efferbuit, ut nares omnium illius flagrantia reficerentur. Odor ille signum erat eximiae eius doctrinae, cuius mercedem receperat in coelo. Quantum vero gratiae, quantumve gloriae doctores sive praedicatores post hanc vitam mereantur, subsequens sermo declarat.[355]
Capitulum XLIX.De praedicatore ordinis Praemonstratensis.
Sacerdoti cuidam ordinis Praemonstratensis in hac quae modo fuit expeditione, praeceptum erat contra Sarracenos crucem praedicare. Cumque in ipsa praedicatione corporali molestia tactus, hominem deponeret, cuidam socio suo post mortem apparuit. Quem cum ille interrogasset, quomodo haberet, vel si aliquid molestiae moriens pertulisset, respondit: Vidabatur mihi poena mea satis longa. Cumque morerer, non nisi daemones circa me vidi, qui animam egredientem coeperunt abducere. Ex quibus unus dixit: Nunquam bene servasti professionem tuam, neque obedientiam Abbati tuo promissam. Et subiunxit statim alter: Nunquam praedicasti sincere Dominum tuum, id est gratis. Et intellexi statim accusante conscientia, quia uterque verum dixisset. Cumque in hunc modum diversi diversa contra me proponerent, et ego iam positus fuissem in desperatione, eo quod non esset qui pro me responderet, maxime cum circumspiciens, neque beatam Dei Genitricem, neque aliquem angelorum, sive aliorum sanctorum vidissem, ecce Christus adveniens, manu tenuit me dicens: Sequere me, quia tu praedicasti me. Mox turba omnis spirituum illorum immundorum disparuit ad instar fumi, et ego Christum secutus sum ad gloriam. Nullam enim aliam poenam excepto illo terrore passus sum. His etiam qui libenter orant, referam exemplum satis incentivum.
Capitulum L.De cive in cuius cruribus scriptum erat: Ave Maria.
Civis quidam Coloniensis habebat illam consuetudinem, ut quotiens solus esset semper oraret. Eundo ad ecclesiam sive redeundo, vel in curia sua deambulando, angelicam maxime ruminabat salutationem. Qui cum mortuus esset, cuidam nepti suae in habitu splendido apparebat. In quo, maxime tamen in caligis et in calciis, scriptum erat per totum, versiculus Ave MarIa gratia plena, et cetera. Quia ut dixi eundem versiculum deambulando frequentaverat, cruribus eius [356] et pedibus crebrius inscriptus apparebat. Ex his quae dicta sunt colligitur, quod sicut Deus secundum qualitatem et modum punit peccatum, ita remunerat et meritum, maxime in illis membris ostendens signum gloriae, per quae illa meretur. NOVICIUS: Unde est quod humana natura tantum abhorret mortem, cum tanta sit ei a Deo gloria praeparata? MONACHUS: Ipse Rex gloriae Jesus Christus Deus et homo, in tantum secundum sensualitatem mortem abhorruit, ut timore illius sanguinem sudaret. Anima naturaliter appetit esse in corpore, nec potest ab illo separari sine magna acerbitate.
Capitulum LI.De converso qui dixit pectus suum quasi lapide maximo premi cum moreretur.
Ante hoc quadriennium cum Prior quidam de ordine Regularium in quadam curte monasterii sui hospites collegisset, et iam mensa esset praeparata, ipse tanto sopore coepit affici, ut nisi ocius dormiret moreretur. Qui cum in lecto se reclinasset, mox quidam eius conversus qui alteri grangiae praeerat, dormitanti affuit dicens: Domine cum licentia vestra vado. Et ille: Quo vadis? Respondit conversus: Ad Deum vado, quia mortuus sum in hac hora. Et Prior: Cum multi perfecti viri transeant per purgatorium, quid est quod tu tam absolute dicis te statim esse iturum ad Deum? Ad quod ille respondit: Habebam consuetudinem ut quotiens transirem coram crucifixo, hanc dicerem orationem: Domine per illam amaritudinem quam sustinuisti propter me in cruce, maxime quando anima tua egressa est de corpore tuo, miserere animae meae in egressu suo. Et exaudivit orationem meam Dominus, meique misertus est. Et dixit Prior: Quomodo fuit tibi morienti? Respondit: Videbatur mihi in agonia, quod totus mundes esset lapis unus, et premeret pectus meum. NOVICIUS: Verba huius conversi illis concordant qui dicunt nullam poenam in hoc mundo amariorem separatione corporis et animae. MONACHUS: Sicuti alibi dixi, de incertis non audeo iudicare. Scio enim quod viri perfecti propter vitam futuram quandoque valde ardenter desiderant mortem. [357]
Capitulum LII.De morte Theoderici et Guntheri.
Tres iuvenes de civitate Bonnensi conversionis gratia ad Novum Castrum domum ordinis nostri venientes, omnes ibidem recepti sunt. Ex quibus unus Theodericus, alter Guntherus, tertius vocabatur Sigerus. Primo mortuo, Guntherus reminiscens suae peregrinationis, et supernae beatitudinis ad quam suum comitem iam vocatum crediderat, quotidie ad illius tumulum flevit. Quem die quadam vox de sepulchro his verbis allocuta est: Consolare frater, consolare, quia citius venies ad me. Cuius vultum cum Abbas tristem cerneret, et tristitiae causam ab eo requireret, et ille dicere renueret, vix ab eo quae dicta sunt extorquere potuit. Paucis diebus elapsis, precibus ut puto Theoderici adiutus, et ipse vocatus est, illi coniunctus in coelo, cui cum multis lacrimis ut dictum est associari desideravit in mundo. Haec a Sigero Bonnae recitata sunt. NOVICIUS: Puto quod merces iustorum multa sit in coelo. MONACHUS: Hoc tibi ostendam in sequenti capitulo.
Capitulum LIII.De converso qui dixit Cisterciensem ordinem maximam habere gloriam in coelo.
Conversus quidam nigri ordinis ante paucos annos defunctus est. Die quadam duobus monachis coenobii sui in conclavi sedentibus, ille ostio latenter aperto ingressus est ad eos. Quo viso cum terrerentur, scientes cum mortuum, ait ille: Cognoscitisne me? Respondentibus eis, bene te cognoscimus, tu es talis frater noster; coeperunt eum interrogare de statu quarundam animarum. Quos ille de singulis expedivit, dicens quasdam esse male, quasdam valde male, quasdam etiam bene, quasdam valde bene. Quem cum etiam interrogassent de griseis monachis, respondit: Praemium illorum maximum est, et lucent sicut sol in regno coelorum. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate nigri ordinis. NOVICIUS: Huic visioni concordat quod dictum est superius in distinctione spetima capitulo quinquagesimo nono, ubi ordo noster sub man-[358]tello beatae Dei Genitricis congregatus est. MONACHUS: Verum dicis. NOVICIUS: Quod iustis repromissum est a Domino: Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum, nescio utrum intelligendum sit de corpore vel de anima. MONACHUS: Corpora electorum post resurrectionem lucebunt ut credimus sicut sol, non sicut modo lucet, sed sicut luxit ante lapsum, hoc est septempliciter tantum ut modo, teste Isaia: Et erit, ait, lux lunae ut lux solis, et lux solis septempliciter ut lux septem dierum. Anima vero multo plus lucebit quam corpus. NOVICIUS: Claritatem corporum vellem mihi aliquo exemplo probari. MONACHUS: Ut enim taceam de transfiguratione Dominici corporis, referam tibi exemplum quod nuper audivi.
Capitulum LIV.De glorificatione pedum cuiusdam magistri.
Magister quidam Perisiensis infirmatus, cum de glorificatione corporum cogitaret, et haesitans in corde suo diceret, quomodo poterit esse ut copora ista fictilia et putrida lucere possint in futuro sicut sol, ad pedes suos quos de operimento erexerat, respexit. Et ecce tantus splendor de illis exivit, ut oculi eius reverberati eos intueri nequirent. Moxque ad se reversus gratias egit Christo, cuius virtute antequam moreretur ad fidem resurrectionis reductus est. NOVICIUS: Quomodo poterunt oculi tantum fulgorem sustinere? MONACHUS: Ut dicit Augustinus, longe erunt tunc alterius potentiae quam modo; nam et ipsi glorificabuntur.
Capitulum LV.De David monacho qui oculos in solem defixit.
Cum sanctae recordationis dominus David monachus Claustrensis adhuc esset in corpore, saepe sedens in labore, in ipsum globum solarem irreverberatis oculis ad instar aquilae respexit. Huius rei testes sunt seniores nostri, qui ea quae dicta sunt saepius viderunt. Si enim Deus tantum virtutem tribuit oculis infirmis, quid hoc miraris de oculis glorificatis? [359] NOVICIUS: Dic quaeso erit gloria corporum, vel quae gloria animarum? MONACHUS: Utrisque hominis gloria nobis inexplicabilis est.
Capitulum LVI.De dotibus electorum post resurrectionem.
In novissimo die, ut dicit Apostolus, omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Soli electi immutabuntur, per glorificationem utriusque hominis. Gloria corporis consistit in quatuor dotibus, id est in subtilitate, claritate, immortalitate, agilitate. Quator erunt dotes corporis, ut omnis eius natura glorificetur. Corpus erunt dotes corporis, ut omnias eius natura glorificetur. Corpus constat ex quatuor complexionibus, id est sanguine, colera, melancolica, flecmate; quae cum quatuor elementis concordant. Sanguis concordat cum aere, colera cum igne, melancholia cum terra, flecma cum aqua. Est adhuc alia horum cum aetatibus et temporibus concordantia, quae huic loco non est necessaria. Quicquid enim coprus humanum habet de aere, transibit in subtilitatem; quod de igne, in claritatem; quod de terra, in immortelitatem; quod de acque, in agilitatem. De his quatuor dotibus scriptum est: Fulgebunt iusti, et tanquam scintillae in arundineto discurrent. Fulgebunt, ecce claritas; et tanquam scintillae, ecce subtilitas. Nihil subtilius scintilla. In arundineto discurrent, ecce agilitas. Discursus agilitatem exprimit. Per hoc quod sequitur: Et regnabunt in aeternum, exprimitur immortalitas, vel impassibilitas. Dotes vero animae sunt, agnitio, dilectio, fruitio. Anima beata Deum agnoscet, agnitum dIliget, dilecto furetur. Post resurrectionem generalem, septenarius iste trinitati personarum iungetur, et felix tunc ille denarius electis repromissus perficietur. Erit tamen in dispari claritate, per gaudium, ut ait Augustinus; quod non est intelligendum de affectione cordium, sed de rebus de quibus gaudetur. Unusquisque ibi gaudebit de gloria alterius. Quod dotes debeant inaequales esse, dicit Apostolus: Sicut, inquit, stella a stella differt in claritate, ita erit et resurrectio mortuorum. NOVICIUS: De die iudicii vellem nunc aliquid certificari. [360] MONACHUS: De die illo nemo scit, quia dies Domini sicut fur in nocte, id est inopinate et improvise, ita veniet. NOVICIUS: Ubi erit iudicium? MONACHUS: Super vallem Josaphat in aere. NOVICIUS: Quot erunt ordines in iudicio? MONACHUS: Quatuor. Quidam ut summe boni iudicabunt et salvabuntur; summe mali sine iudicio damnabuntur; mediocriter boni iudicabuntur et salvabuntur; mediocriter mali iudicabuntur et damnabuntur. NOVICIUS: In qua forma apparebit Christus? MONACHUS: In forma servi omnibus apparebit, sed glorificata. NOVICIUS: Exhibebit omnibus eundem vultum? MONACHUS: Non. Bonis apparebit mitis, malis terribilis. Hoc tibi ostendam per exemplum.
Capitulum LVII.De Eynolpho Templario.
Circa hoc biennium sacerdos quidam mortuus est in Briseke villa Diocesis Coloniensis, de ordine Templariorum, nomineEynolphus, vir satis religiosus. Quae de illo dicturus sum, ipse mihi ore suo non semel sed saepius recitavit. Cum adhuc puer esset, in domo materterae suae infirmatus, sacram communionem suscepit. Et cum se iniungi peteret, quibusdam dissuadentibus dilatum est; sicque sine eodem sacramento exspiravit. Affuit et angelus Domini qui et dixit: Male actum est cum puero isto, eo quod sine sacra inunctione obierit. Et inunuxit eum, iam tamen anima egrediente. Egressam vero divino vultui praesentavit. Quem vultum puer quase per velamen contemplabetur, eique severus valde videbatur. Et ecce mox diabolus affuit. Qui cum puerum accusare vellet nec causam inveniret, ait ad deum: Domine, puer iste obulum germano suo furabatur, nec unquam inde egit poenitentiam. Justus es, et iuste iudicare debes. Non dimittes reatum, quia non restituit ablatum. Cui Dominus respondit: velles ut pro tantillo puerum hunc damnarem? Mea iustitia non est absque misericordia. Supplicantibus pro anima viginti quatuor senioribus qui in circuitu sedis erant, culpa remittitur; moxque ad praeceptum Dei deducta, in puteum ignum proiecta est. In quo tantam poenam pertulit, [361] ut postea eam verbis explicare nequiret. Post horam ab angelo a quo missa fuerat, extracta, iudici praesentata est. Cuius faciem tunc amoto velamine perspicue vidit, tantam familiaritatem, iocunditatem atque dulcedinem puero exhibens, ut eam deosculari potuisset si voluisset. Et cum ante culpam in humana forma Christum vidisset, post purgatorium in divinitate eundem meruit contemplari. Juxta quem vidit gloriosam eius Genitricem in solio splendido residentem, et in circuitu eorum multitudinem Angelorum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum, aliorumque iustorum. Diabolus vero timens animam perdere, ait ad Deum: Bonum est ut reducatur ad corpus, ut amplius adhuc tibi serviat. Cui Dominus respondit: Hoc non dicis propter eius salutem, sed propter tuam nequitiam. Speras enim quod per corpus peccando, cedere possit in partem tuam. Data tamen sententia, anima corpori restituitur, mirantibus cunctis qui aderant, quia per signa quae in puero viderunt, verbis eius credere compulsi sunt. Puer vero tum amore gloriae, tum timore poenae, patriam suam deserens, conversionis gratia ad quandam domum ordinis nostri venit. Cuius desiderium cum conversus, homo nequam ac superbus, qui hospito praeerat, cognovisset, eo audiente sic ait: Videte quando tales garciones monachi fuerint effecti, statim volunt esse domini nostri. In cuius verbis adeo puer scandalizatus est, ut a proposito resiliret, et ad ordinem Templariorum se transferret. NOVICIUS: Multae visiones de consummatione seaculi quotidie recitantur; nescio si eis fides sit adhibenda. MONACHUS: Quia de adventu Antichrist, et consummatione saeculi, multi sunt decepti, quae de his audivi scribere nolui. Forte imo non forte, propter orationes sanctorum, iudicii tempus differur, sicut ex subsequenti visione colligitur. [362]
Capitulum LVIII.De sancta Maria quae obtinuit ne angelus secundo buccinaret.
In Claravalle sacerdos quidam est Wilhelmus nomine, cuius mentionem feci in distinctione octava capitulo quadragesimo nono. Huic divinatus multa revelantur. Anno siquidem praesenti, cum in oratione staret, factus in excessu mentis, raptus est ad tribunal Christi. Ad cuius dexteram angelum cum tuba stare conspexit. Quem Christus clara voce cunctis coelestis patriae execitibus audientibus, sic allocutus est: Buccina. Quod cum factum fuisset, tam valida erat vox eiusdem tubae, ut totus mundus quasi folium de arbore tremere videretur. Cui cum secundo diceret, buccina adhuc semel, mater misericordiae Virgo Maria, sciens mundum si denuo buccinaret consummari, ceteris sanctis tacentibus, surgens ad pedes filii procidit, et ut sententiam differret, munoque parceret, cum instantia multa supplicavit. Cui Christus respondit: Mater, mundus in tam maligno iam positus est, et sic quotidie me suis peccatis irritat, ut vel sententiam suspendere, vel homini parcere merito non debeam. Non solum laici sed et clerici et monac(i vias suas prorsus corruperunt, et me de die in diem offendunt. Tunc illa: parce dilecte fili mi, parce, et si non propter illos, saltem propter amicos meos, personas ordinis Cisterciensis, ut se praepaerent. Abbates nostri hoc anno de Capitulo generali revertentes, nobis ista retulerunt. NOVICIUS: Quantum ex hac visione colligo, valde malis prodest iustorum cohabitatio. MONACHUS: Si decem iusti fuissent in Sodomis, Dominus multitudini pepercisset. NOVICIUS: Visio haec concordat miraculo capituli secundi septimae distinctionis, ubi imago Dei Genetricis sudasse dicitur timore imminentis iudicii. MONACHUS: Diem iudicii esse in ianuis, terraemotus per loca, et alia signa de quibus supra dictum est declarant. Sed valde consolatur, quod Salvator his fieri incipientibus, iustos admonet dicens: Levate capita vestra, id est exhilarate corda, quia appropinquat redemptio vestra. [363]
Capitulum LIX.De coelesti Jerusalem et gloria sanctorum.
Festinemus ergo ingredi in civitatem illam in qua nulli sunt terraemotus, nulli gemitus vel suspiria, sed Dei laus assidua. In qua nulla pericula, sed securitas firma. In qua non est mortalitas, sed vita aeterna. In qua rancor nullus, discordia nulla, sed pax plena. In qua nullus esurit, nullus sitit, quia satietas illic perfectissima. Quatuor haec bona in tribus versiculis Propheta comprehendit dicens: Lauda Jerusalem Dominum, lauda Deum tuum Syon. Lauda corde, lauda ope, Quare? Quoniam confortavit seras portarum tuarum. Ecce securitas. Benedixit filiis tuis in te. Ecce immortalitas. In dextera illius longitudo dierum. Qui posuit fines tuos pacem. Ecce pax et concordia. Et adipe frumenti satiat te. Ecce satietas. De gaudio civium huius beatae civitatis in alio loco idem dicit Psalmista: Sicut laetantium omnium habitatio est in te. Comprehendit breviter, quod longis sermonibus explicari non poterat. Non enim erit ipsa laetitia qualis hic agitur, ubi de filiorum susceptione laetamur, vel de munere divitiarum et bonorum gratulamur. Quod igitur explicari non potuit, sumpta qualicunque similitudine, dixit ut potuit. Sicut laetantium, inquit, id est vere laetantium, ut sit expressio veritatis, et non nota similitudinis, ut ibi, Tanquam unigeniti a Patre, id est vere unigeniti. Istorum laetantium septiformis est actio Vivunt vita infinibili; sapiunt arcana Dei; amant deum et proximum. Laudant quod oculus non vidit, quia sunt invisibilia, et quod auris non audivit, quia sunt in pace quietissima, nec in cor hominis ascendit), quia sunt incomprehensibilia. Gaudent gaudio ineffabili; veloces sunt et securi. Beati sunt illi qui illuc) ducente Domino pervenerint), ubi omnis cogotatio vincitur, et cuncta desideria superantur, ubi talis felicitas accipitur quae nulla contrarietate perdatur. NOVICIUS: Miseri sunt qui ad tantam laetitiam non suspi-[364]rant. MONACHUS: Quia dialogo nostro finis imponendus est, simul Christum qui omnis consummationis finis est deprecemur, ut ea quae tua interrogatione, sive mea responsione confecta sunt, legentibus nec non et audientibus ad meritum proficiant, ut sic aedificatio proximorum, nostrorum fructus fiat laborum. Quod nobis praestare dignetur ipse de quo loquimur, Jesus Christus Domine noster, mundi redemptor, electorum confrater, Rex angelorum, et ut breviter concludam, vita, merces, et laetitia omnium sanctorum. Cui cum Patre et Spiritu sancto laus, honor et imperium per infinita saecula saeculorum. Amen.
Codicis exigui stilus auctorem reticescens,Ingeror in medium, veluti nova verbula spargens.Sic ut mitis amor terat aspera, mitius illaCorrigat, ac mores addat nota vera salubres. |