BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Caesarius Heisterbacensis

ca. 1180 - ca. 1240

 

Dialogus miraculorum

 

Distinctio IV

 

________________________________________________________________

 

 

 

Distinctio quarta

De tentatione.

____________

 

 

Capitulum I.

De eo quod vita religiosorum sit tentatio; ex exemplum de Rege Karlomanno, et de fure a sancto Bernardo a suspendio liberato.

 

Ascendentes filii Israel de Aegypto, mox tentati sunt in deserto. Aegyptus designat mundum sive peccatum, desertum monasterium. Respectu enim multitudinis a multis deseritur, et a paucis incolitur. Aegyptus interpretatur tenebrae, vel tribulatio, vel angustia, vel persequens. Et ubi maiorestenebrae, tribulationes, angustinae et persecutio, quam in mundo et in peccato? Nusquam. Filii Israel sunt electi quique, qui statim ut egressi fuerint de saeculo per conversionem, et de peccato per contritionem atque confessionem, vix esse potest, quin in monasterio quasi in deserto, circa principium maxime, multimodam incurrent tentationem. Et congrue videtur in quarta distinctione tractandum esse de tentatione, quia quaternarius stabilitatis numerus est; corpus enim quadratum in quamcunque partem vergat, stationem naturalem servat. Cum peccator ad Dominum corpore, deserendo saeculum, fuerit conversus, corde pro peccatis suis contritus, et pris confessione iustificatus atque confirmatus, tunc ad pugnam tentationis procedet securius, et cum hoste dimicabit efficacius. Unde Salvator post baptismum, non ante, permisit se tentari a diabolo. Confessio oris cum contritione cordis, secundus baptismus est. Hinc est quod Apostoli post adventum Spiritus sancti persecutionibus exponuntur, in cuius [I.172] figuram mox post Pentecosten libri Regum leguntur, in quibus bella fidelis populi cum gentibus, id est, virtutum cum vitiis, commemorantur. NOVICIUS: Videtur is rectus esse ordo iustificationis, ut sicut contritionem confessio, ita confessionem sequi debeat satisfactio. MONACHUS: Juste quidem moveris, sed tentationis vim non intelligis. Quod apud religiosos et maxime in ordine monastico, satisfactio pro peccatis sive poenitentia sit tentatio, facile tibi ex verbis bene experti, id est, sancti Job probabo. Ait enim: Militia est vita hominis super terram. Alia translatio habet: Tentatio est vita hominis. Et militia est et tentatio; militia propter exercitium, tentatio propter laborem et periculum. Et nota, quod non dicit, tentatio est vita animalis, sed hominis, id est, humane et rationabiliter viventis, qualis est vita religiosorum, qui secundum spiritum vivunt, et carnis desideria non perficiunt. Saeculares vero atque carnales, qui secundum carnem ambulant, improprie tentari dicuntur, quia mox ut tentamenta sentiunt, vel consentiunt, vel tepide resistunt, similes equo et mulo, quibus non est intellectus. Si ergo tentatio est religiosorum vita, qui vigilando, ieiunando, orando, in prosperis et adversis obediendo, et propter Christum nihil in hoc mundo terreni possidendo, semper vitiis et concupiscentiis contradicunt, necesse est, ut ipsam tentationem concedas pro peccatis illorum satisfactionem. Venientibus ad ordinem nostrum, etiamsi innumera et gravissima commiserunt peccata, nihil eis aliud iniungitur pro satisfactione, nisi ut ordinem servent. Hinc est quod sanctus Bernardus, cum tempore quodam wuendam Regem Francorum in ordinem recepisset, illi solummodo post dactam confessionem, Dominicam orationem iniunxit. Quo turbato, putans sibi a sancto illudi, respondit Abbas beatus: Tu tantum hanc orationem dicito, et ordinem custodi, et ego pro peccatis tuis rationem reddam in die iudicii. Item: Cum alio tempore idem sanctus transiret casu, ubi homo reus erat suspendendus, et peteret eum sibi dari, iudexque diceret: Domine, fur est, et suspendio dignus; respondit Abbas: Da mihi eum, et ego illum suspendam; ordinis districtionem suspendium appelans. Hoc indultum est ordini a Sede Apostolica, ut [I.173] eius observatio pro qualibet satisfactione peccatoribus sufficiat. NOVICIUS: Si religio nostra pro peccatis nostris est satisfactio, et eadem satisfactio exterior est tentatio, nosse vellem, in quibus et a quibus tentemur. MONACHUS: In quibus tentamur, innumerabilia sunt; a quibus vero tentamur, quotuor sunt, Deus scilicet, caro, mundus et diabolus. Quod a Deo tentamur, testis est Moyses, qui dicit: Tentavit Deus Abraham. Item Judaeis: Tentat vos Dominus Deus vester, et cetera. Deus vero, secundum quod Apostolus Jacobus dicit, intentator est malorum. Tres residui tentatores, sunt hostes, et ideo ut hostes cavendi. Cedendo eis confundimur; resistendo meremur; vincendo coronamur. Quantus sit in tentatione labor, quantus timor, quantum dispendium, quantumve meritum, sequentia declarabunt exempla.

 

 

Capitulum II.

De septem vitiis principalibus.

 

Septem sunt vitia principalia de una virulenta radice, superbia scilicet, pullulantia, ex quibus pene universa procedunt tentamenta. Primum vitium superbiae succedens est inanis gloria, secundum ira, tertium invidia, quartum accidia vel tristitia, quintum avaritia, sextum gula vel castrimargia, septimum luxuria. Ex his quaedam spiritualia sunt, ut inanis gloria, ira, invidia; quaedam corporalia, ut gula, luxuria; quaedam mixta, ut accidia, avaritia. Accidia, in quantum pertinet ad dolorem cordis, vitium spirituale est; in quantum ad torporem corporis, corporale est. Septem istae pestes, septem sunt rivuli, quibus irrigatur terra Aegypti, id est, tenebrosum cor peccatoris. Et sicut Nilus, ex cuius dividuntur abundantia septem rivuli, fluit ex paradiso, et derivatur per Aegyptum, ita Lucifer propter superbiam eiectus de coelo, per haec septem vitia se diffundit per cor humanum peccatis mortalibus tenebrosum. Septem haec vitia designant septem illae gentes immundae, quas Dominus a facie Israel de terra promissionis delevit. Designantur et per septem daemonia, quae Salvator de corde [I.174] Mariae Magdalenae eiecit. Ex quatuor rotis huius septenarii Johel Propheta quadrigam construit Pharaoni, dicens: Residiuum erucae comedit locusta, residuum locustae comedit bruchus, residuum bruchi comedit rubigo. Per erucam beatus Gregorius notat libidinem, per locustam inanem gloriam, per bruchum ingluviem ventris, per rubiginem iram. Multi domant libidinem, sed inde eriguntur in superbiam; de superbia ruunt in ingluviem; de nimia comestione et ebrietate in iram vertuntur. Tres equi currum hunc trahentes, tria vitia sunt residua, invidia scilicet, tristia, avaritia. Ecce tria et quatuor scelera, quibus diabolus vehitur, secundum Amos Prophetam, in Damascum, in Gazem, in Tyrum, in Edom, in Amon, in Moab, etiam in Judam, et in Israel. NOVICIUS: Cum vitiis istis tentamur, sunt in nobis, vel extra nos? MONACHUS: Post ingressum virtutum non sunt in nobis per habitum et usum, sed secundum fomitem. Sicut in ingressu filiorum Israel septem illae gentes non sunt omnino deletae, sed tributis subactae, sic ingressis virtutibus in terram cordis nostri, vitia non prorsus exstinguuntur, sed restringuntur. Et sicut postea filii Israel saepius a reliquiis earundem gentium impugnabantur, ita per fomitem vitiorum frequenter virtutes nostrae tentantur et exercitantur. NOVICIUS: Rogo, ut de viribus horum septem vitiorum me expedias, et quam acriter nos tentent, subiunctis exemplis ostendas.

 

 

Capitulum III.

De superbia et filiabus eius.

 

MONACHUS: Superbia, quae primum locum tenet inter vitiae, est singularis excellentiae super alios quidam appetitus. Unde dicta est superbia, quasi supra briam, id est, mensuram, se extollens. Sub hoc vitio in praedicto septenario a quibusdam inanis gloria comprehenditur. Duo enim genera sunt superbiae, unum intus est in cordis elatione, alterum foris in operis ostensione. Primum proprie dicitur superbia, alterum iactantia vel inanis gloria. Superbiae propagines et vires sunt inobe-[I.175]dientia, inconstantia, hypocrisis, contentiones, pertinacia, discordia, novitatum praesumtiones. Quantum per vitium superbiae caro, mundus et diabolus, non solum saeculares, sed et personas claustrales tentent, sequentia declarabunt.

 

 

Capitulum IV.

De converso a spiritu superbiae tentato et per angelum per ostensa cadavera mortuorum liberato.

 

In Hemmenrode conversus quidam fuit natione Coloniensis, nomine Liffardus, vir satis humilis ac mansuetus. Huius erat officii sues monasterii custodire. Circa finem c´vitae eius, sicut mihi retulit dominus Hermannus tunc Abbas illius, tali ordine tentatus est a spiritu superbiae. Cum esset senex, et diu porcos pavisset, talia coepit in cogitationibus suis tractare: Quid est quod ago? Homo sum bene natus, sed propter hoc vile officium omnibus amicis meis despectus. Non ero diutius in hoc loco subulcus ad illorum confusionem. Ex quo mihi non parcitur, recedam hinc. Qui cum fixum teneret in animo, quod mane recederet de monasterio, tentationes diutius non valens sustinere, nocte eadem, cum in lecto suo sederet et vigilaret, persona quaedam reverenda illi apparuit, et ut se sequeretur, manu signavit. Mox ille surgens, calciamenta induit, et praecedentem secutus, ad ostium dormitorii venit. Quo coelitus patefacto, simul ad ianuam accesserunt ecclesiae, quam eadem potentia considerans apertam, simul ingressi sunt. Ita ei signis erat importunus, ut non posset non sequi praecedentem. Cumque duceretur per medium chorum conversorum, et coram altari sancti Johannis Baptistae transiens, profunde, inclinaret et ordinate, inclinavit et ille, dicens: Bene fecisti, sic profunde inclinando. Venientesque ad meridionale ostium ecclesiae, per quod itur in claustrum, viderunt illud apertum, similiter ostium quod ducit ad cimiterium. Universa ostia haec noctibus etiam clavibus firmantur. His visis, frater Liffardus miratus est valde, nec tamen ausus [I.176] fuit illum interrogare: Tu quis es, vel quo me ducis? Ingressis eis cimiterium, statim aperta sunt sepulchra omnia mortuorum, et cum conversum duxisset ad hominem recenter sepultum, dicebat illi: Vides hunc hominem? Cito talis reis. Quo ergo vis ire? Qum cum adhuc ducere vellet ad alia corpora putrida multumque foetentia, coepit conversus reniti et clamare: Parce mihi, domine, parce, non enim illa possum videre. Respondit ductor: Si non potes hoc quod cito futurus es videre, ut quid propter modicam superbiam vis de portu salutis recedere? Si ergo vis, ut parcam tibi, promitte mihi, quod non recedas ab hoc loco. Et promisit ei. Quem cum reduceret, mox clausa sunt sepulchra, clausa sunt post eos ostia singula. Et cum transiret ante altare conversorum, ibique inclinaret, denuo de hoc eum commendavit, satis ostendens quod Deo placeret inclinatio profunda. Ingressis eis dormitorium, statim post eos clausum est ostium. Mox vero ut conversus in suum lectum se reclinavit, persona ducentis disparuit, et ab illa hora tentatio immissa cessavit. NOVICIUS: Puto angelum Domini fuisse personam illam, quae conversum superbientem tam horrenda visione erudiret, et ad statum humilitatis reduceret. MONACHUS: Bene sentis. Tanta enim est clementia Redemtoris, ut licet sinat suos aliquando servos gravibus tentationibus pulsari, non tamen eosdem permittit, tentationibus cedendo, mercede suorum laborum fraudari. NOVICIUS: Tiemo enim, quod saepe inanis gloria religiosorum merita impediat. MONACHUS: Vana gloria virtutibus nimis est importuna, et de sanctitate nascitur.

 

 

Capitulum V.

De casto monacho, quem diabolus dixit se non timere, eo quod esse superbus.

 

Obsessum quendam amici sui ad quoddam coenobium ordinis nostri spe liberationis traxerunt. Ad quem egressus Prior, assumto secum monacho magnae opinionis adolescente, quem noverat virginem corpore, ait daemoni: Si praeceperit tibi monachus iste, ut exeas, quomodo audebis manere? Respondit daemon: Non eum timeo; superbus est enim. NO-[I.177]VICIUS: Ex hoc loco satis intelligo, quod ex virtute corporalis innocentiaer in mente huius monachi natum sit vitium inanis gloriae. MONACHUS: Nec Deo placet, nec diabolus timet sine humilitate virginitatem, cum tamen Deo placeat, et diabolus timeat sine virginitate humilitatem. Ecce exemplum.

 

 

Capitulum VI.

De Theobaldo novicio, qui immunditias bibendo motus superbiae restrinxit.

 

Apud nos monachus quidam fuit, Theobaldus nomine, ante conversionem leccator opere, vino et tesseribus deditus totus, et propter suam scurrilitatem in tota civitate Coloniensi notissimus. Saepe illum nudum per plateas eiusdem civitatis incedere vidit. Tandem de scurrilitate sua compunctus, ad intercessionem Priorum Coloniensum a domino Gevardo Abbate nostro susceptus, in domo nostra novicius est effectus. Cum esset in probatione, sperans Deo nihil esse acceptabilius operibus humilitatis, ut sibi lavere concederetur panniculos cauteriorum petivit, et obtinuit. Quod cum fecisset per dies aliquot, tentator affuit, et sagitta superbiae cor eius vulnerans, huiusmodi cogitationes immisit: Quid agis, o stulte? Quid ad te pertinet horum immunditias, quorum tu forte natione maior es, lavare? Dum huiusmodi cogitationes aliquanto tempore in eius corde versarentur, a diabolo illas esse intelligens, qui rex est super omnes filios superbiae, die quadam panniculos solito diligentius lavit, et ut diabolum amplius confunderet, immissamque superbiam retunderet, ipsam ablutionem bibit. Vidit haec diabolus, et invidit, et quem per spiritum superbiae prosternere non potuit, terroribus aggressus est. Haec quae dicta sunt, retulit mihi dominus Henricus Abbas noster, asserens se ab eius ore audivisse sub typo confessionis. Ex ipsa enim immunda et foe-[I.178]tida potatione ita in ventre tortionibus fortissimis torquebatur, ut omnia eius interiora dirumpi viderentur. Nocte quadam, cum natura cogente iret ad privatam, duos homines in trabe eiusdem camerae suspensos vidit. Erant enim corpora eorum nigra, vestimenta laniata, facies velatae, ut nihil aliud quam fures putarentur. Quos ut novicius ex improvisio conspexit, valde territus, et pene extra mentem factus, ad dormitorium recurrit, et iuxta lectum Henrici monachi, postea maioris cellerarii, anhelus resedit. Et, sicut mihi idem Henricus recitavit, ita contremuit, ita crebris singultibus pectus pulsavit, ut valde miraretur, quid haberet vel quid vidisset. Cui cum signasset ut iret dormitum, eo quod frigus esset, et ille in sola tunica sederet, non acquievit. Tunc scapulis eius partem operimenti sui iniecit, sicque usque ad signa matutinalia sedere permisit. NOVICIUS: Mirum quod paries novus tam valide impulsus, subsistere potuit. MONACHUS: Diu non stetit, quia crebris tentationem ictibus quassatus, tandem sub specie boni deceptus est et deiectus. Factus vero monachus, ut sibi liceret visitare cognatos suos in Francia, quos ante conversionem in viginti annis non viderat, nec videre curaverat, et illic esse per annum in quadam domo ordinis nostri, ab Abbate cum ulta importunitate extorsit. Ivit et rediit, ac deinde apostasiam incurres, extra ordinem defunctus est. Retulit nobis quidam vagus clericus, qui fini eius interfuit, quod cuidam saeculari sacerdoti fuerit confessus, et ab eo inunctus atque communicatus, sicque in bona contritione defunctus est. NOVICIUS: Ex nimis importuna daemonum tentatione hic disco, plus eos timuisse novicii huius humilitatem, quam supradicti monachi virginitatem. MONACHUS: Quam contraria sit illorum superbiae vera humilitas, ex sequenti capitulo plenius agnosces. Quod) dicturus sum, de sancto Bernardo gestum) audivi, et quia nusquam scriptum inveni, scripto mandare dignum duxi. [I.179]

 

 

Capitulum VII.

De sancto Bernardo Abbate, quem calcios suos inungentem superbiae spiritus subsannavit.

 

Die quadam humilitatis causa, sanctus Abbas Bernardus a ferrario sibi iussit ungentum dari, et in calefactorio ignem fieri. Qui super se ostium claudens, ne ex opere despecto laudem quaerere videretur, calcios suos inungere coepit. Invidens tantae hulilitati superbiae spiritus, officinam humilitatis in forma honesti hospitis intravit, et ubi esset Abbas clare voce requisivit. Ad quem cum vir sanctus oculos levasset, daemon clamavit: Vach qualis Abbas! Certe magis deceret illius honestatem hospitibus occurere, quam ad confusionem fratrum suorum in calciis iniungendis occupari. Statim vir sanctus per sanctum Spiritum illum intelligens spiritum esse immundum, rursum ad opus humilitatis oculos reflexit, et spiritus ille ventosus in aerem resolutus, nusquam comparuit. NOVICIUS: Si viri iusti in operibus despectis timent elationem, vel quod minus est, notari ob illa, multum nobis cavendum est de vana gloria, quando opera exercemus sancta et honesta. MONACHUS: Quid appellas opera sancta et honesta? NOVICIUS: Orare, cantare, praedicare, hisque similia. MONACHS: Nobis, qui iusti nondum sumus, ut dicis, plurimum cavendum est de inani gloria, quia orantes frequenter etiam nolentes extollit ipsa lacrimarum gratia et devotio cordis; cantantes sive psallentes dulcedo vel sonoritas vocis; praedicantes saepe tenta et inflat scientia, eloquentia et sublimitas sermonis. Alii, quod omnino stultitiae deputandum est, cum non habeant gratiam orandi, vel vocem cantandi, sive scientiam facundiamque praedicanti, quasi de habitis gloriantur. Quod etiam maioris dementiae est, quidam ad hoc tantum orant, cantant et praedicant, ut laudem humanam atque temporale emolumentum ex eis consequantur. De talibus Salvator dicit: Amen, dico vobis, receperunt mercedem suam, [I.180] id est, hoc quod quaesierunt, laudem scilicet hominum et lucrum. In iam dictis operibus, sanctis quosdam tantum superbia ad meritum tangit; alios per delectationem iam angit; plurimos, ut hypocritas, per consensum et desiderium victos fortiter premit. Vis nunc aliqua de talibus audire exempla? NOVICIUS: Hoc dudum desideravi. MONACHUS: De extollentia orationis habes exemplum in secunda distinctione capitulo vicesimo secundo, ubi diabolus ad monachi lacrimas respexit, cum eum gratia eadem extulisset. Quantum sit periculum in vocis extollentia, exempla te instruent subsequentia.

 

 

Capitulum VIII.

De monacho Montis Cassini, qui in vigilia Paschae, benedicto cereo, translatus est.

 

Sicut didici, non ex lectione, sed ex cuiusdam magni, tam vita quam doctrina, viri relatione, monachus quidam erat in Monte Cassino vocem habens suavissimam. Hic cum in vigilia Paschae in veste levitica cereum benediceret, et voce dulcissima dulcissimam eiusdem benedictionis melodiam resonaret, et esset vox eius in auribus omnium tanquam musica in convivo vini, benedicto cereo, nusquam comparuit. Et nescitur usque in hodiernum diem, a quo sit translatus, vel in quem locum depositus. NOVICIUS: Quid si illum transtulit angelus Domini? MONACHUS: Hoc non est visum fratribus eius, qui vitam illius noverant. Magis timetur, quod causa raptus eius fuerit vitium subortae elationis, quam meritum devotionis. Audi quid Augustinus dicat: Quotiens plus me delectat, inquit, cantus, quam res quae cantatur, totiens me graviter peccare confiteor. Et organum illud sancti Spiritus), beatus scilicet Papa Gregorius etaim dicit: Cum blanda vox quaeritur, vita sobria deseritur. Ecce exemplum. [I.181]

 

 

Capitulum IX.

De clericis superbe cantantibus, quorum voces diabolus in saccum misit.

 

Tempore quodam clericis quibusdam in ecclesia quadam saeculari fortiter, id est, clamose, non devote, cantantibus, et voces rtumultuosas in sublime tollentibus, vidit homo quidam religiosus, qui forte tunc affuit, quendam daemonem in loco eminentiori stantem, saccum magnum et longum in sinistra manu tenere, qui cantantium voces dextera latius extensa capiebat, atque in eundem saccum mittebat. Illis expleto cantu inter se gloriantibus, tanquam qui bene et fortiter Deum laudassent, respondit ille, qui viderat visionem: bene quidem cantastis, sed saccum plenum cantastis. Mirantibus illis, et interrogantibus cur hoc diceret, visionem eis exposuit. Haec mihi retulit Abbas ordinis Cisterciensis, vir summae gravitatis. His exemplis non reprehenditur devotus clamor, quo Deus laudatur in cantu et psalmodia, sed tantum inanis gloria. Memini Prophetam dixisse: Circuibo et immolabo in tabernaculo eius hostiam vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino. Quantum ei devota placeat vocum exaltatio, satis audies in sequenti distinctione capitulo quinto. Ibidem invenies, quantum ex hoc daemones laetentur, si sine humilitate in psalmodia voces exaltentur. Audi nunc exemplum satis terribile de superba et lucrativa praedicatione.

 

 

Capitulum X.

De sacerdote signato, quem diabolus, edito sermone a quodam praedicatore crucis, invasit.

 

Eo tempore quo Oliverus Scholasticus Coloniensis, cuius in secunda distinctione mentionem feci, crucem praedicavit inter Brugge et Gint, civitates Flandriae, venit ad fratrem Bernardum monachum nostram, qui tunc comes erat verbi, et collega eiusdem Oliveri, sacerdos quidam Sigerus nomine, in habitu religioso, cappam habens in pectore signatam, quasi Templarii. [I.182] Erat autem facie pulcher, et statura procerus, atque in suo idiomate satis facundus. Hic cum obtulisset iam dicto Bernardo diversi coloris gemmam, et dixisset se illam attulisse de Septia, et tantae esse virtutis, ut victoriosos efficeret, qui ea uterentur; respondit ille: Domine, vestra non recipiam; si potero vos apud magistrum rationabiliter promovere, bene experiemini. Ad hoc videbatur laborare, ut haberet auctoritatem ab illo praedicandi. Eadam die concessum est ei sermonem facere ad populum. Sequenti die cum praefatus Bernardus in proxima statione verbum exhortationis proposuisset turbis, et Sigerus adesset, finito sermone idem Sigerus pronus in terram corruit, et quasi obsessus, sicut revera fuit, omnes sui corporis gestus formavit. Mox accurrens magister Oliverus cum clericis, hominem signavit, et in ecclesiam tractum coram altari deposuit, ubi multas blasphemias et verba quaedam horribilia miser ille in Deum et in eundem Oliverum evomuit. Tunc coreo ligatus, curruique impositus, ad notos suos deportatus est. Quem, ut aiunt, damonum quinta die, prout ei promiserat, exstinxit. Ex cuius vexatione seu morte satis datum est intelligi, quod eius praedicatio non fuerit, devotionis, sed magis ambitionis. Dicitur et apostata fuisse, et a domino Papa literas, ut eum provincia toleraret, obtinuisse. Alii dicebant, quod etiam fuerit in nave illa excommunicata, quae Sarracenis arma bellica vendiderat in Septia. NOVICIUS: Miror, quare Dominus in isto huiusmodi contemtus tam acriter vindicaverit, cum tales sint hodie plurimi sacerdotes Christi sacrosancta mysteria indignissime tractantes, et tantum per occasionem illum praedicantes. MONACHUS: Ad terrorem arbitror factum alliorum sacerdotum, tum ne fermentarent illam purissimam praedicationem crucis, quae tantum fiebat ad honorem Christi, tum propter merita iam dicti Oliveri. Quam dure Christus tunc temporis vindicaverit dolos et iniurias sibi in praedicatoribus irrogatas, habes exemplum in distinctione secunda capitulo septimo de Godescalco usurario, qui dispensatorem dolose circumvenit; habebis et aliud in [I.183] capitulo sequenti de superba vetula, quae magistrum Arnoldum, predicti Oliveri discipulum, praedicantem subsannavit.

 

 

Capitulum XI.

De vetula, quae per choream verbum crucis a magistro Arnoldo prolatum impediens et irridens, infra triduum defuncta est.

 

Cum esset idem Arnoldus Pastor in Burgende, quae est villa Duentiae, et in die Apostolorum Petri et Pauli, eius parochiani quendam ludum annuum in choreis et musicis instrumentis recolerent, ipse iam habens praedicandi auctoristatem, cum cruce ad choream accessit, et ut a ludo diaboli recederent, omnes monuit, rogavit et praecepit. Qui cum in eodem loco praedicare coepisset, quidam obedientes ad praedicationem eius venerunt; alii cum indignatione recedentes, contra choream steterunt; nonulli in sua pertinacia permanserunt. Inter quos erat vetua una stulta ac superba, quae quotiens ad sacerdotem Domini in chorea circueundo venisset, contra eum respiciens cantando subsannavit. Quae infra triduum subito defuncta est. Quam vir sanctus sic deflevit, ac si manibus suis illam exstinxisset. Per vitium superbiae multos diabolus tentat. Unde studendum est omnibus, maxime religiosis et claustralibus, ut sic se in verbis, in gestibus, in vestimentis, et in ceteris omnibus, quae ad usum exteriorem pertinent, exhibeant, ne apud saeculares in vitio superbiae notabiles fiant.

 

 

Capitulum XII.

De Philippo Rege Francorum, qui nigrum monachum ob sticta calciamenta reprehendit.

 

Nobilis quidam monasterium quoddam inFrancia spoliavit. Erat enim de ordine Nigrorum. Placuit Abbati et fratribus, ut unus ex monachis ad Regem Philippum, qui tunc regnebat, mitteratur, per quem ei violentia militis exponeretur. Missus [I.184] est iuvenis, sanguine nobilis, tanquam qui apud Regem propter cognatos aliquid amplius posset impetrare quam ceteri. Veniens ad regem ait: Domine, vir ille nobilis multum indebite monasterium nostrum damnis et iniuriis vexat; saepe fratres ac familiam nostram minis ac contumeliis molestat; rogat maiestatem vestram humilis conventus noster, quatenus, intuitu divinae remunerationis, eundem nobilem ab iniuriis tantis compescatis, et ad satisfactionem condignam de ablatis compellatis. Considerans Rex gestus et habitum monachi, ait: Domine, quis, vel unde estis? Cui cum iuvenis diceret: Domine, filius sum illius, patrem suum nominans; respondit Rex: Bene nobilis estis. Cumque Rex post haec nescio quid diceret, monachus subiunxit: Vere, domine, omnia quae habemus rapit, et iam pene nihil nobis dimisit. Ad quod respondit Rex: Vere, domine, hoc bene apparet in calciis vestris. Si aliquid dimisisset vobis corei, non essent tam stricti. Quanto estis ceteris nobilior, tanto esse debetis humilior. Tunc volens post correptionem illum placare, adiecit: Non vos gravare debet correctio mea, quia ad bonum vestrum facta est. Revertimini ad claustrum vestrum, et de cetero non molestabit vos nobilis ille.

 

 

Capitulum XIII.

De Philippo Rege Romanorum, qui Abbatem ordinis Cisterciensis eadem de causa notavit.

 

Philippus Rex Romanorum simile verbum, nescio si habuerit a iam dicto Rege Francorum, in quendam Abbatem ordinis nostri iaculavit. Ad quem cum Abbas in equo accessisset, de necessitate domus suae illo locuturus, Rex eius calciamenta, quae nimis erant stricta, consideravit. Quem cum interrogasset, unde esset; respondit ille: Domine, de paupere domo. Et Rex: Bene apparet in calciis vestris, quod domus vestra pauper sit; nam coreum ibi carum est. De quo verbo valde confusus est Abbas. NOVICIUS: Merito superbia confunditur. [I.185]

 

 

Capitulum XIV.

Item de Abbate, qui sedens in equo superbo, Frederico Regi Romanorum propinquare non potuit.

 

MONACHUS: Anno praeterito Abbas quidem de ordine nostro, bene notus mihi, cum occurreret Frederico Regi Romanorum, qui avunculo suo Philippo successit in Imperio, habens cum illo loqui aliquid, ita coepit equus eius hinnire, lascivire et in saltus se dare, ut Regi in equo satis mansueto sedenti, nullo sisu posset propinquare. NOVICIUS: Quid posset tunc tantus Princeps cogitasse? MONACHUS: Puto illum non modice fuisse scandalizatum. Nam simile ei in equo eodem contigit mecum, et ego scandalizatus fui in eo propter equum. Recedens vero a Rege cum multa erubescentia, equo illo effreni ut noluit de cetero. Abbas iste homo erat senex, simplex satisque humilis ac disciplinatus, licet in hac equitatura minus fuisset circumspectus. NOVICIUS: Quod iuste in religiosis saecularibus displicet, Deo placere non potest. MONACHUS: Verum dicis, quia Deo debemus conscientiam, famam hominibus. Omnisbus Christianis dicitur a Christo: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Ut enim taceam de scandalo saecularium in superbia religiosorum, cum Judaei et pagani superbiam vel signa superbiae vident in Christianis, religionem Christianam horrent, et blasphematur nomen Christi per eos. De hoc tibi referam verba cuiusdam Sarraceni, memoria valde dignissima.

 

 

Capitulum XV.

De pagano, qui apud Achonem dicebat Christianos propter superbiam et gulam de terra santa eiectos.

 

Frater Wilhelmus aliquando camerarius noster, ante conversionem canonicus fuerat apud Traiectum inferius. Hic tempore adolescentiae suae cruce signatus, gratia Dominici sepulchri fransfretavit. Antequam navis, in qua erat, portum Achonis attigisset, ignem facularum ante ortum aurorae [I.186] circa civitatem in diversis locis tam ipse quam ceteri viderunt. Qui cum interrogassent nautas causam ignis, responderunt: Tempus est aestivum, et cives propter calorem tentoria sua ob refrigerium circa civitatem metati sunt. Hoc ita esse putantes, in portum Achonis devenerunt, et tunc primum quia Sarraceni obtinuissent civitatem cognoverunt. Eodem tempore, peccatis nostris exigentibus, data fuerat terra sancta in manus Salatini Regis Syriae, regnante Frederico Romanorum Imperatore. Noradinus autem filius Salatini, vir naturaliter pius et beneficus, tunc erat in civitate. Hic cum navim Christianam in portu vidisset, et eum causa adventus eius, eo quod esset sola, non lateret, misertus Christianorum, quendam nobilem paganum, in lingua Gallica satis expeditum, ad naven cum galea misit, per quem ne timerent mandavit. Usque ad illam horam fuerant in suspenso positi, ignorantes utrum essent occidendi vel capiendi. Interim nobilis quidam Christianus de Alemannia oriundus, in extremis laborans, omnia sua arma valde decentia, cum tribus dextrariis per eundem paganum Noradino misit, pro vita fratrum illi supplicans. Ego, inquit, tribus annis voveram Christo in his armis servire, sed ut video, non est eius voluntas. Destinati sunt et nuncii Christiani, ex quibus unus erat frater Wilhelmus propter scientiam linguae Gallicae, qui munera Principi praesentarent. Noradinus vero, ut vidit xenia transmissa, cum multa devotione suscepit, et singula, id est, loricam, clipeum, galeam, gladium, nec non et dextrarios deosculans, quia per semetipsum visitare vellet infirmum, remandavit. Interim milite mortuo, et caute lapide appenso, eiecto ac demerso, alioque milite aegroto, aeque nobili viro, in loco infirmitatis eius reposito, Rex mane cum multis diversi coloris galeis egressus advenit, navem intravit, et de transmissis gratias referens, ante infirmum sedit, atque cum medico, quem secum adduxerat, de convalescentia illius disputavit. Obtulit ei et quaedam nobilissimi generis poma, quae crevisse dicebat in horto patris sui apud Damascum. Deinde ait infirmo: Propter te omnibus Christianis [I.187] benefaciam. A quo cum peterent conductum ad civitatem sanctam Jerusalem, quam adhuc tenebrant Christiani, respondit: Non esset vobis tutum, neque mihi honestum, si latrunculi, qui modo per omnes vias illius vagantur, vos laederent, et conductum meum violarent. Egressus vero de navi, tam aegroto impetus Sarracenorum signo teli regalis illos muniens. Tunc supradictus nobilis paganus reducens secum in civitatem fratrem Wilhelmum, interrogavit eum dicens: Dic mihi, o iuvenis, quomodo servant Christiani legem Christianam in terra tua? Ille dicere nolens quod verum fuit, respondit. Satis bene. Ad quod Admiraldus: Ego dicam legem Christianorum terrae huius. Peter meus erat vir nobilis et magnus, et misit me ad Regem Jerosolymitanorum, ut Gallcum discerem apud illum, ipse vero versa vice misit patri meo filium suum ad discendum idioma Sarracenicum. Unde omnis vita Christianorum bene et optime mihi mota est. Non fuit aliquis civis adeo dives in Jerosolyma, quin pro pecunia sororem, filiam, vel, quod exsecrabilius erat, luxuriae peregrinorum uxorem propriam exponeret, sicque illos mercedibus laborum suorum evacuaret. Ita omnes gulae et carnis illecebris dediti erant, ut nihil omnino a pecoribus different. Superbia vero sic in eis regnavit, ut excogitare non sufficerent, quali modo vestimenta sua inciderent, stringerent atque cultellarent. Idem dico de calciamentis. Et adiecit: Considera vestimenta mea, calciamenta mea, quam sint rotunda, quam ampla, quam simpliciter et humiliter formata. Sicut nobis retulit idem Wilhelmus, maniicas habebat laxas et amplas, sicut monachus. Nulla erat in vestibus plicarum multiplicitas, curiositas nulla, licet ipsa vestium materia foret satis pretiosa. Ecce, inquit, ista sunt vitia propter quae eiecit Deus Christianos superbos et luxuriosos de terra ista; non enim diutius potuit tantas illorum iniquitates sustinere. Putas quia nostris viribus obtinuerimus illam? Nequaquam. Novissime etiam hoc adiecit: Neminem ex Regibus vestris timemus, neque ipsum Imperatorem ve-[I.188]strum Fredericum; sed, sicut legimus in libris nostris, Christianus Imperator quidam cito surget, Otto nomine, qui terram hanc cum civitate Jerusalem cultui Christiano restituet. Nos ista audientes, sperebamus quia prophetia illa implenda esset in Ottone Imperatore Saxone, qui ante hos duos annos defunctus est. Eodem tempore Salatinus humanitatem exhibuit Christianis satis magnam. Cum esset exercitus Christianorum partim ab eius exercitu occisus, partim captus atque dissipatus, reliquias civitatum, que se ultro reddiderunt, in civitatibus eisdem esse permisit, sub bona tamen custodia. Diebus aliquot elapsis, cum requisisset a suis, quomodo se haberent Christiani, responderunt illi: Domine, non aliter vivunt quam pecora, ludis tantum, gulae et illecebris servientes. Tunc iratus iussit eos de civitatibus expelli. NOVICIUS: Proch dolor. Quod abhorret Judaeus et quod exsecratur paganus, hoc quasi pro lege habet Christianus. MONACHUS: Haec de tentatione superbiae dicta sint; nunc ad iram accedamus.

 

 

Capitulum XVI.

De ira.

 

Ira est irrationalibus perturbatio mentis; vel, ira est, secundum aliam descriptionem, strictus concitati furor animi, ulciscendi libidine fervens. De ira nascuntur rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae. Ira in corde latet, in verba prorumpit, iniurias exercet. Unde Salomon in Proverbiis: Vir iracundus provocaret rixas; et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior. Item Ecclesiasticus: Ira et furor, utrumque exsecrabile est. Et in Epistola sua Jacobus Apostolus: Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus pravum. [I.189]

 

 

Capitulum XVII.

De eo, qui conservum propter verbum contentiosum occidit.

 

Duo servi ex familia nostra verbis inter se contenderunt. Ex quibus unus ita est ira inflammatus, ut quasi in furorem versus, alterum, minus talia suspicantem, extra monasterium ei occurrens occideret. Valida erat huius tentatio. Ecce quam modica scintilla in magnum ignem profecit. Scintilla ira, ignis sequens homicidium. Novi aliquos ita propter verbulum unum tentatos, ut apostasiam incurrerent. Hos revera tetigerat sexta plaga Aegypti, scilicet vesicae bullientes, id est, ira cum insania. Apostatare, insanire est. Naturale est irasci, sed cum motus idem immoderatus est, pro vitio reputatur. NOVICIUS: Vellem aliqua nunc audire exempla de viris religiosis, quae nobis iram temperarent, et ad patientiae virtutem amplius accederent. Nam apud saeculares irasci et indignari quasi pro nihilo habetur, et nisi provocati se ulciscantur, a ceteris despiciuntur. MONACHUS: Vis audire exempla, per quae cognosces, quam sit periculosum, Deoque contrarium, subiectis irasci, et indignari suis praelatis, etiam ab illis provocatis? NOVICIUS: Volo. MONACHUS: Dicam tibi sicut ab eius ore audivi, cui contigit.

 

 

Capitulum XVIII.

De Priori, cui Christus in cruce nocte per visum apparuit spinis ligatus.

 

Prior quidam ordinis nostri, vir bonus et disciplinatus, a Abbate suo plus quam necesse esset et quam meruisset, exacerbatus est, et hoc saepius. De qua re satis tentatus, non tam aequanimiter illius verbum, sicut debuit, tolerare potuit. Volens illi Dominus exemplo suae passionis temperare fervorem tentationis, ostendere etiam, quod praelati inaequalis aequaliter propter ipsum forent supportandi, tali exemplo eum infromavit. Visum est ei nocte quadam levi somno presso, quod ipse simul cum Abbate suo crucifixum portaret, ille in brachio dextro, ipse vero in sinistro. Dum sic illum inter [I.190] se tenerent aequaliter, brachium crucis quod Prior tenebat, de manu eius est elapsum, et alterum erectum, factaque est inaequalitas. Mox Pior evigilans visum intellexit, dicens: Quid agis, o miser? Non aeque potas coprus cum Abbate tuo, rancorem adversus illum servans in corde tuo. Interpretatus est, sicut revera fuit, corpus Christi esse congregationem, crucem, cui fratres per obedientiam affixi sunt, ordinis rigorem. Ad Abbatem enim et Priorem specialiter spectat conventum, qui Christ corpus est, portare, tenere et sustentare. Portare per orationem, tenere per disciplinam, sustenare per consolationem. Abbas loco patris, Prior vice matris. Cum Prior cum Abbate suo minus bene concordat, non aequa lance cum illo Christi corpus portat. Idem Prior cum hac visione, eiusque, ut iam dictum est, interpretatione minus esset correctus, nec a concepto rancore diductus, alteram ei ostendit, tanto efficaciorem, quanto terribiliorem. Nocte quadam, licet in somnis, non in pictura, non in sculptura, sed in carneo corpore, manifesta visione vidit Salvatorem contra se in cuce pendentem. Eratque vinculis spineis in quinque corporis sui partibus eidem cruci alligatus. Unum vinculum ambiebat caput eius, frontem scilicet et timpora, aliud erat circa pectus; tertium circa manum dexteram; quartum circa sinistram; quintum erat in pedibus circa talos et lignum. Ac si diceret illi Dominus: Ego propter te passus sum cruciamina tam dira, et tu aequanimiter ab Abbate tuo propter me tolerare non potes, non dico verbera, sed verba. Te gravat quae cordi tuo non sapit obedientia, et ego factus sum propter te obediens Patri usque ad mortem crucisque opprobria, quae sunt quasi vincula spinosa. Sicut ipse mihi retulit, Dominus mox dedit ei intelligere visionem hoc modo: In hoc, inquit, quod Christus, qui caput est Ecclesiae, ligatus fuit spinis, ostendit tibi, quod capiti tuo, id est, Abbati, obedire debeas etiam in adversis. Quod ligatus fuit in pectore, docet te, quia tuum velle Abbatis tui voluntati debeat concordare. Cor in pectore est, et in corde voluntas. In tantum [I.191] enim tentatio eius processerat, ut locum mutare, si posset, firmiter proposuisset. Vincula, inquit, manuum eius insinuant, te nihil aliud dbere facere, nisi quod ipse praecipit. Quod autem spinis pedibus se ad crucem ligatum ostendit, significat, quod tibi non liceat sine eius consensu locum mutare, sed secundium illius arbitrium stare vel ambulare. Ex his duabus visionibus territus simul et edoctus, de cetero studuit verba sive facta sui Abbatis aequo animo propter Christum sustinere. NOVICIUS: Ut video, non est nobis tutum, cum praelatis nostris contendere.

 

 

Capitulum XIX.

De cellerario, quem crucifixus per visum a se removit, quia durius responderat Priori suo.

 

MONACHUS: Anno praeterito cellerarius quidam maior cum Priore suo de rebus exterioribus verbis contendit, et videbatur ei, quia valde rationabiliter moveretur. In ipsa nocte Salvator ei in cruce apparuit iacens in terra, eratque velamen tenue ac perspicuum super corpus illius expansum. Cuius cum vellet vulnura retracto panno deosculari, imago manu aversa indignabunde illum amovit, tanquam diceret: Non es dignus attactu corporis mei, qui sero me in Priore tuo provocasti. Ille mox evigilans, et causam repulsae non ignorans, dictis matutinis, me praesente, ad pedes Prioris se prostravit, veniam pro excessu suo postulans. NOVICIUS: Si dignus est iudicio, qui irascitur fratri suo, iam non ambigo, quin maioris poenae sententiae subiaceat, qui iratus fuerit patri suo, id est, praelato. MONACHUS: Ita est, ut dicis, quia maiorem reverentiam debemus patribus, quam fratribus, sive carnales sint, sive spirituales. NOVICIUS: Quid si ex commotione animi verbum irae iaculetur in sanctos, vel quod maius est, in ipsum Deum? MONACHUS: Tale verbum dicitur blasphemia, quae ex ira nascitur, et saepe multum acriter a Deo vindicatur. [I.192]

 

 

Capitulum XX.

De scholare, qui tertio die defunctus est, eo quod maledixisset sancto Abrahae.

 

Scholaris quidam Parisiis, eo tempore quo Abbas noster ibi studuit, verbum contumeliosum in sanctum Abraham evomuit. Quo die tertio defuncto, cognoverunt omnes, qui verbum audierant, quod per poenam mortis Dominus sanctum suum vindicasset.

 

 

Capitulum XXI.

De milite, cuius filium tonitruum occidit, eo quod ob intemperiem aeris in blasphemiam prorupisset.

 

Ante hoc qunquennium quando valida illa erant tonitrua, et pene a quotidiana aeris intemperie messis impediebatur, miles quidam provinciae nostrae, homo liber, de villa satis nobis vicina, videns a parte occidentali aerem obscurari, nubesque imbriferas oriri, iratus dixit: Ecce ubi iterum diabolus ascendit. Vix sermonem finierat, et ecce orta tonitrua filium eius in sinu nutricis percusserunt, ipsa incolumi permanente. Sed et in aliis, aedificiis scilicet et iumentis,_blasphemus ille satis flagellatus est, ut disceret de cetero non blasphemare. Haec oedem tempore gesta sunt, quando fulminata est curtis nostra in villa Cassele. Unde stultum est valde, ut homo mortalis, cinis et vermis, ponat incoelum os suum. Ecce huiusmodi mala aliaque innumera parit ira. NOVICIUS: Si Deus tam terribiliter peccatum irae vindicat in praesenti, puto quod huic vitio subiectos acriter puniet in futuro. MONACHUS: Hoc ex capitulo sequenti cognosces. [I.193]

 

 

Capitulum XXII.

De virgine iracunda, quam sepultam ignis ab umbelico et supra devoravit.

 

Narravit mihi anno praeterito scultetus proximae villae, quae Winter dicitur, rem satis terribilem. Non est diu, inquit, quod homo quidam reigiosus et peregrinus in ecclesia nostra ad missam stetit. Stabant iuxta eum matronae delicatae, quorundam militium uxores, fabulis vacantes, quae 3 illum orare non sinebant. Expleta missa, quosdam ex militibus seorsum ducens, dixit illis: Vos domini, orationis causa ad ecclesiam hanc diverti; et ecce, diabolo instigante, tantus erat circa me clamor et susurrium illarum matronarum, ut omnino orare non possem. Dicam vobis rem terribilem, quae meis temporibus in villa mea contigit. Erat ibi puella quaedam bene nata, et divitum filia, sed ita iracunda, ita contentiosa atque clamosa, ut ubicunque esset, sive in domo, sive in ecclesia, ibi rixas suscitaret, odia nutriret, et beatum se iudicaret, qui evidere posset flagellum linguae illius. Tandem defuncta est, et in atrio ecclesiae sepulta. Mane venientes ad ecclesiam, vidimus tumbam eius ad instar fornacis fumum eructuantem. Unde exterriti, et videre volentes quid hoc portenderet, terram eiecimus; et ecce, medietatem corporis superiorem ignis consumserat, inferior vero pars ab umbelico et deinceps illaesa apparuit. NOVICIUS: Quid hoc significabat? MONACHUS: Quod homines qui noverant illius vitam dixerunt, hoc et ego dico: Voluit Deus in eius corpore ostendere, quantum ei placeret virtus castimoniae, et quantum abhorreret vitium iracundiae. Quia virgo fuit, castitatis gratia crura eius cum femoribus illaesa servavit; et quia iracunda erat nimis, fel, cor, linguam, manus cum suis sedibus ignis devoravit. Ira ignis est. Unde Ecclesiasticus: Ne struas ligna in ignem iracundi, id est, ne des illi materiam et occasionem irascendi. Item: Homo iracundus incendit ignem. Et Apostolus Jacobus: Lingua ignis est, [I.194] universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus nativitatis nostrae, inflammata a gehenna. NOVICIUS: Ita me tua terret oratio, ut proponam omnino non irasci fratribus meis. MONACHUS: Tunc beatus eris. Qui autem, ut ait idem Apostolus, putat se religiosum esse, non refrenans lignuam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio, id est, inutilis et immunda. Lingua inquietum malum est, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Unde alibi scriptum est de illa: Mors et vitia in manibus linguae. NOVICIUS: Qua similitudine dicitur lingua habere manus? MONACHUS: Quia saepe causa mortis efficitur corpori et animae, si fuerit dura; vitae vero utrique, si fuerit mollis et gratiosa. Unde Salomon: Responsio mollis mitigat iram; sermo durus suscitat furorem. Hoc impletum est in David. Sermo durus Nabal in necem propriam gladium eidem porrexit, quem sermo sensatus Abigail retraxit. Et quia in manibus linguae mors est, Creator prudentissimus duplicem ei murum, osseum scilicet et carneum, id est, dentes et labia, anteposuit; propter vitam vero utrumque pervium fecit. Loqni de bonis vitale est. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Haec de ira dicta sint.

 

 

Capitulum XXIII.

De invidia et filiabus eius.

 

Irae succedit invidia, et de ipsa nascitur. Est enim invidia ira inveterata, odium videlicet felicitatis alienae. Huius filiae sunt, odium), susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflicto in prosperis eiusdem. Hoc vitium de angelo diabolum fecit. Hoc vitium hominem de paradiso eiecit. Invidia enim diaboli mors intravit in orbem terrarum). Quam grave et periculosum sit hoc vitium, in Epistola sua Johannes brevi sermone concludit dicens: Qui odit fratrem [I.195] suum, homicida est. Hoc vitium quanto est occultis, tanto periculosius.

 

 

Capitulum XXIV.

De monacho, qui ab altero, ob invidiam criminatus et incarceratus est, et gloriose eductus.

 

Non est diu, quod monachus quidam stimulis invidiae agitatus et superatus, quendam ex tratribus suis adolescentem accusavit apud Abbatem, imponens ei crimina pessima. Cui cum minus Abbas crederet, ille ad maiorem vindictam usque ad Visitatoris praesentiam suam accusationem reservavit. Quid plura? Tantum apud illum invidi machinatio profecit, ut ipse Visitator iuveni vitia relata in Capitulo coram omnibus obiiceret, neganti et Deum innocentiae suae testem invocanti non crederet, sed habitu truncato carceri manciparet. Post cuius discessum, Deus iudex iustus invidum infirmitate peremtoria flagellavit. Timens vero mori, confessus est iuvenem ex invidia se accusasse. Quod cum ex consilio confessoris senioribus propalasset, statim pro Visitatore missum est. Qui territus ad monasterium ocius rediit, per se ipsum carcerem intravit, ad pedes monachi se prostravit, et ut sibi ignosceret, quod ignoranter in eum deliquerat, supplicans, etiam reluctantemcum gloria eduxit. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate, qui visitationi eidem interfuit. NOVICIUS: Puto monachum istum multum in tam grandi tentatione meruisse. MONACHUS: Quod fornax auro, quod lima ferro, quod flagellum grano, quod uvae torcular, hoc ei eadem fuit tentatio. Servavit enim in tribulatione patientiam. Invido autem sua erat invidia, quod venenum stomacho, quod tinea vestimento, quod aerugo flori, quod tabes corpori. NOVICIUS: Si nosti adhuc aliqua de tentationibus invidiae exempla, precor ut mihi recites illa. MONACHUS: Quia latens morbus est invidia, nullum ad praesens occurit exemplum, quod vel memoria sit dignum, sive aedificationi necessarium. Referam tibi tamen quandam sanctam invidiam, quam te audire delectet. [I.196]

 

 

Capitulum XXV.

De puella, quae invidebat studio consororis.

 

Anno praeterito in monasterio quodam ordinis nostri iuxta Frisiam, quod Yesse dicitur, duae parvulae puellae ad literas positae fuerunt. Quae cum magno fervore discentes, satis inter se contenderunt, ut una alteri instudio et scientia superior haberetur. Interim contigit unam infirmari. Quae comparis suae profectui invidens, satis coepit tentari, timens quod interim multa discere posset. Vocansque Priorissam, coepit illi supplicare, dicens: Bona domina, quando venerit ad me mater mea, ego requiram ab ea sex denarios, quos vobis dabo, ut non patiamini discere sororem meam, donec convaluero. Timeo enim, ne praecellat me. Ad quod verbum subrisit Priorissa, puellae fervorem satis admirans. NOVICIUS: Dic obsecro, quae est medicina contra invidiam. MONACHUS: Obsequia caritatis.

 

 

Capitulum XXVI.

Exemplum contra invidiam a magistro Rudolpho prolatum.

 

Magister Rudolphus Scholasticus Coloniensis, quem ego bene novi et frequenter audivi, discipulos suos instans exemplum contra invidos docuit, dicens: Frater aliquis quendam ex fratribus suis ita exosum habuit, ut non sine cordis sui cruciatu illum respicere posset. Quod ille sentiens, et vultunus cordis eius sanare cupiens, fratrem tam periculose tentatum, imo in ipsa tentatione omnino superatum, obsequiis caritatis ad suum amorem, quantum potuit, inclinavit. Capitale eius vertit et mollificavit, vestes excussit, calciamenta circa lectum composuit, et quicquid ad illius commodum esse noverat, in quantum licuit et potuit, exhibuit. Sic ille invidus obsequiis eius devictus, et ad cor reductus, conceptum invidiae venenum exspuit, et quem prius aequo oculo respicere non potuit, plus postea [I.197] ceteris dilexit. Haec de vitio invidiae pro exemplo dicta sint. Hoc vitium quia ceteris Deo, qui caritas est, plus videtur esse contrarium, idcirco ab omni homine magis ceteris vitiis est vitandum.

 

 

Capitulum XXVII.

De accidia et filiabus eius.

 

Quarto loco ponitur accidia, quae viris religiosis solet esse satis importuna. NOVICIUS: Quia nomen huius vitii aliquantulum barbare sonat, quid sit accidia, vel unde dicatur, scire desidero. MONACHUS: Accidia est ex confusione mentis nata trisitia, sive taedium, et amaritudo animi immoderata, qua iocunditas spiritalis exstinguitur, et quodam desperationis praecipitio mens in semetipsa subvertitur. Dicitur autem accidia, quasi acidia, eo quod opera spiritualia nobis acida reddat et insipida. De qua per Salomonem dicitur: Manus remissa tributis serviet. Item: Pigrum deiicit timor a bono opere; animae autem effeminatorum esurient. Dicit etiam de ea Seneca: Magna iactura est, quae per negligentiam fit. Accidiae sive tristitiae propagines sunt, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, evagatio mentis circa illicita. Accidia multos tentat, et multos per desperationem praecipitat. NOVICIUS: De tentatione huius vitii exempla subiungas. MONACHUS: Audi quam sit periculosum accidia vexari.

 

 

Capitulum XXVIII.

De monacho, quem accidia non sinebat surgere ad vigilias.

 

Monachum quendam diabolus, sicut exitus probavit, ita accidiosum reddiderat, ut quotiens esset ad matutinas surgendum, statim ex quadam pusillanimatae et timore vigiliarum sudore perfunderetur. Putans esse ex infirmitate, iacuit, vestibus se operuit, et sicut ostium, secundum Proverbium Salomonis, volvitur in cardine suo, sic piger ille vertebat [I.198] se in lecto suo. Nocte quadam ad signa nolarum surgentibus ceteris omnisbus, festinantibusque ad divinum officium, cum ille surgere tentaret, audivit de sub lecto, quando iterum vetante accidia se reclinaret, vocem quandam incognitam clare satis sibi dicentem: Noli surgere, noli sudorem tuum interrumpere, quia non expedit tibi. Tunc primum sentiens sibi a diabolo per vitium accidiae esse illusum, a phantastico illo sudore se excussit, nec postea tanto torpori facile consensit. Hoc scias, quia non permittitur diabolus nos tentare quantum vult, et quamdiu vult, ne decepti ab illo pereamus. Saepe invitus, virtute divina compulsus, his quos tentat fallaciam suam manifestat.

 

 

Capitulum XXIX.

De sacerdote, cui in oratione dormitanti crucifixus dorsum vertebat.

 

Sacerdos quidam ex monachis nostris solitus fuit dictis matutinis in illo, quo fratres solent vacare orationi vel psalmis, super unam sedium se deponere, et inter orationis verba dormitare. Volens illi Dominus ostendere, quia tali hora, et maxime in tali loco, non esset dormitandeum, sed in oratione vigilandum, apparuit in cruce ei, verso dorso ad illum, ut dicere videretur: Quia tepidus es et accidiosus, non es dignus faciem meam intueri. Et hoc sibi saepius contigisse testatus est.

 

 

Capitulum XXX.

De tentationibus et visionibus Christiani monachi Vallis sancti Petri.

 

Alius quidam monachorum nostrorum Christianus nomine, aetate quidem iuvenis, sed vitae tam sanctissimae fuit, ut unus crederetur de sanctis, qui sunt in terra Domini. Hic corpore tam debilis erat, ut eum vivere taederet. Nocte quadam dictis matutinis usque ad laudes, capiti suo parcere volens, super lignum ante quoddam altare se prostravit, sub [I.199] forma orationis ibi dormitans. Mox ut oculos clauserat, affuit gloriosa Domina nostra virgo Maria, et veste eum feriens excitavit, dicens: Christiane, non est hic locus dormiendi, sed orandi. Statim ille evigilans, apertis oculis posteriora feminae recedentis vidit, et vocem femineam iam dictum sermonem concludentem auf´divit. NOVICIUS: Quantum ex isto iuvene considero, non omne taedium boni operis ex vitio est, sed aliquando ex corporis infirmitate. MONACHUS: Ex vitio primi hominis omnis tentatio est et infirmitas. Septem ex culpa illius contraximus poenalitates, esuriem videlicet, sitim, frigus, calorem, lassitudinem, infirmitatem, mortem. Quando motus harum poenalitatum ordinatus est, poenam habet, sed non culpam; quando vero immoderatus est, poenam, habet et culpam; quando vero immoderatus 19 est, poenam habet et culpam. NOVICIUS: Quid appellas lassitudinem? MONACHUS: Somnolentiam, et alium quemlibet laborem, unde homo fatigatur. Caveamus ergo, ne hoc quod est naturae, vertatur in vitium; quia non solum ex naturalibus per usum malum gignuntur vitia, sed etiam ex virtutibus. Verbi gratia: Justitia dum modum excedit, veritur in crudelitatem; nimia pietas in dissolutionem; indiscretum zeli studium iudicatur iracundia; nimia mansuetudo segnitia dicitur et accidia. Sicque sentias de ceteris. NOVICIUS: Puto praedictum iuvenem non parvi fuisse meriti, quem beate Virgo sic familiariter excitavit. MONACHUS: Quanti fuerit meriti, quam dilectus coelestis patriae civibus, sequentia declarabunt. Cum propter nimiam capitis infirmitatem, generalem habuisset in Capitulo licentiam manendi de vigiliis sollemnibus, quotiens voluisset, vix, nisi compulsus, de choro exivit. Dictis vero matutinis infirmorum, in oratorium rediit, et moram longiorem, quam ordo concederet, illic ex consuetudine fecit. Cui cum diceret die quadam dominus Henricus Abbas noster, tunc monachus simplex: Bone frater Christiane, vos frequenter nobis exponitis debilitatem capitis vestri, et tamen non vultis uti gratia vobis indulta; respondit: Non possum manere. Stans enim extra chorum, et alios psallere audiens, quia intrare non licet, corde curcior, eo quod recorder consolationum, quibus Deus inter illos laetificat animam meam. Audito hoc verbo, dominus [I.200] Abbas de speciali praesumens amicitia, quae essent illiae consolationes inquisivit, et ut sibi diceret, cum multa precum instantia obtinuit. Confessus est ei, quia saepius in choro tempore psalmodiae beatos angelos videret circuire, et quod multo fuit excellentius, ipsum Regem angelorum hominem Christum Jesum. Novicius: Magna dona concessa sunt huic iuveni. MONACHUS: Et merito. Ex quo enim ad ordinem venit, nunquam sine tentatione fuit, tum propter nimiam debilitatem capitis, tum ob desiderium patriae coelestis. Flagellum Domini in tanta patientia sustinuit, ut omnes eius fratres mirarentur. Tempore quodam Dominus, qui intentator est malorum, gratiam lacrimarum, quam illi copiose contulerat, subtraxit, unde satis tentabatur. NOVICIUS: Antequam procedas, nosse vellem, cur Deus huiusmodi gratias viris iustis subtrahat. MONACHUS: Quatuor de causis videtur illa subtractio fieri, ne videlicet gratia assiduitate vilescat; ne mens de usu illius superbiat; ut cum maiori desiderio quaeratur, et recuperata diligentius custodiatur; quarta causa est culpa venialis. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Christianus vero de amissa gratia satis dolens, et peccatis suis hoc imputans, cum die ac nocte pro illius recuperatione oraret, nec proficeret, recordatus est ligni Dominici, dixitque in semetipso: Si facultatem haberes deosculandi lignum pretiosum, in quo Salvator sanguinem suum fudit, gratiam tibi refunderet lacrimarum. Tali suspensus desiderio, in quadam sollemnitate dicta missa ad altare accessit, sacrumque lignum deosculans, cum augmento subtractam gratiam recepit. NOVICIUS: Duae cruces sunt apud nos; quae harum fuerit expediri volo. MONACHUS: Illa, in qua est lignum nigri coloris, quae de Apulia venit. Alteram, quae rubei coloris est, nondum habuimus, quam de ecclesia, sanctae Sophiae apud Constantinopolim sublatam, contulit nobis Henricus de Ulme. NOVICIUS: Vellem scire, quali fine vir tantae gratiae migraverit ab hoc saeculo. MONACHUS: Saepe ex manibus suis sentiebat tam aromaticum odorem, ut miraretur, et dicere posset cum sponsa, [I.201] cuius membrum fuit, etiam ad literam: Manus meae stillaverunt mirram; digit mei pleni sunt mirra probatissima. NOVICIUS: Forte manus habebat impollutas. MONACHUS: Noveris eum non fuisse carne virginem, ut scias odorem eundem fuisse magis ex virtute mentis, quam ex integritate corporis. Accedens vero ad mensam corporalem, gratiam perdidit spiritualem. Licet semper debilis esset et infirmus, tamen ante obitum suum per dies multos amplius in camino aegritudinis excotus, et sicut aurum in igne probatus est. Nocte quadam in somnis sancta Agatha martyr et virgo illi apparens, dixit inter verba consolatoria: Christiane, non sit tibi onerosa infirmitas haec, quia isti sexaginta dies reputabuntur tibi pro sexaginta annis. Expergiscens, quia visionem intelligere non potuit, quibusdam eam revelavit. Quam quidam infirmitatis illius acredo, quantum sexaginta anni in purgatorio. Aliis videbatur, quod verius fuit, quia infirmitas illorum sexaginta dierum, propter patientiam, esset ei pro merito sexaginta annorum. Nam in nocte sanctae Agathae spiritum reddidit, qui dies fuit sexagesimus ab ea nocte, qua haec audivit. Consummatus in brevi, explevit tempora multa. Et ut scias esse verum sermonem propheticum, qui dicit: Filius non portabit iniquitatem patris, noveris monachum hunc filium fuisse clerici et Bonnensis ecclesiae canonici. NOVICIUS: Audivi de quibusdam, quod nimis timeant, eo quod de legitimo thoro nati non sint. Illis expediret ista audire. MONACHUS: Sive sint filii legitimi, sive fornicarii, adulterini, vel incestuosi, id est, de incestu nati, omnes ante baptismum eadem catena astricti tenentur. Omnes quidem nati sumus filii irae; per baptismum vero effecti sumus filii gratiae; sed soli illi beati, qui per vitam bonam et gratiam finalem computabuntur inter filios gloriae. Revocat mihi ad memoriam oratio tua conversum quendam sanctum, sancti sacerdotis filium, qui de sua contitione ita erat tentatus, ita tristis et turbatus, ut pene missus esset in desperationem. NOVICIUS: Scire vellem exitum tentationis eius. MONACHUS: Dicam tibi quod [I.202] audivi ab ore cuiusdam Abbatis, qui illum novit et familiaris fuit. Sed et ego, illum novi.

 

 

Capitulum XXXI.

De Henrico converso Vilariensi, qui graviter tentatus fuit, eo quod non esset filius legitimus.

 

Nomen converso Henricus fuit, in Vilario professus, et domini Christiani monachi de Claustro filius. De hoc Christiano mira tibi dicam in distinctione septima capitulo sexto decimo. Ministrabat autem idem Henricus in hospitali pauperibus, vir multae humilitatis, patientiae et compassionis; et quanto plus Deum timuit, tanto plus ab illo separari formadivit. Immiserat enim diabolus quandam desperationem cordi eius, ita ut diceret: Quia non es filius legitimi thori, non eris heres coelestis regni. Quae cogitatio in corde eius adeo creverat, ut a confessoribus tam de scripturis quam de exemplis prolatam nullam prorsus reciperet consolationem. Misertus eius Dominus, nocte quadam, cum tentatio esset validissima, in domum amplam de longam illum transtulit, in somnis tamen. In qua vidit de utroque sexu multitudinem magnam. Et facta est ad eum vox: Henrice, vides hanc multitudinem? Omnes quidem de legitimo thoro sunt nati, sed omnes reprobi sunt praeter te. Evigilans statim, laetificatus est valde, intelligens visionem propter se factam. Ab illa hora tentatio immissa cessavit, et ipse quamdiu vixit, Deo, qui non deserit sperantes in se, gratias egit. NOVICIUS: Estne accidia, in choro dormire? MONACHUS: Consuetudo vitium accidiae ex se gignit, quod quidam per infirmitatem palliant, cum idem vitium magis ex diabolica operatione, quam ex infirmitate ait.

 

 

Capitulum XXXII.

De serpente, quem vidit frater Conradus in dorso conversi dormitantis in choro.

 

Loquente me die quadam cum viro valde religioso ex [I.203] conversis nostris, de his qui frequenter inchroro nostro dormiunt, ipse mihi respondit: Sciatis pro certo, quod somnolentia illa ex diabolo est. Die quadam tempore aestivo, cum laudes decantarentur, vidi in dorso fratris Wilhelmi, qui libenter ibi dormit, clara die serpentem serpere, et statim intellexi quia diabolus esset, qui in eius somnolentia pascebatur. Huiusmodi visionem, teste fratre Richardo, dicebat se de eodem converso saepius vidisse. Conversus, qui haec vidit, vocabatur Conradus, vir bonus et iustus, de quo multa excellentiora tibi in distinctione octava recitabo. Multos per somnolentiam tentat diabolus et vexat, et hoc in diversis formis.

 

 

Capitulum XXXIII.

De converso, cui cattus visus est oculos claudere, cum in choro dormitaret.

 

In Hemmenrode conversus quidam valde accidiosus fuit in choro, pene semper ibi dormitans. In cuius capite alter quidam conversus frequenter cattum sedere vidit, qui mox ut pedes suos oculis conversi superposuit, statim ille oscitare coepit. Quod cum intellexisset ex relatione eius, qui hoc videre meruit, ne diutius illuderetur a diabolo, sedem stalli sui sic paravit, ut dum dormitaret, illa in partem declinando, sedentem praecipitaret. Sicque somnolentiae daemon per artem excussus est, et frater accidiosus ferventior in Dei servitio factus est. Haec mihi a quodam converso eiusdem coenobii relata sunt. Quantum daemones illic dormitantes irrideant, ex subiecto cognosces exemplo.

 

 

Capitulum XXXIV.

De Frederico monacho, cui in choro dormitanti diabolus nodum stramineum in oculos iecit.

 

Quidam ex senioribus nostris, Fredericus nomine, licet alias fuerit vir bonus, de vitio tamen somnolentiae satis fuerat notatus. Hic nocte quadam, antequam emissus esset conventus [I.204] noster, cum staret ad psalmodiam matutinarum in Hemmenrode, et dormitaret, vidit ante se, in somnis tamen, virum longum et deformen stantem, qui in manu nodum stramineum et lutosum, unde equi terguntur, tenebat. Qui cum monachum proterve intuitus fuisset, et dixisset, quid hic tota nocte stas et dormitas, magnae fili mulieris? ipso fimoso stramine in faciem cum cecidit. Mox ille territus evigilavit, et ut ictum ferientis evaderet, caput retrahendo ad parietem dure satis allisit. Vide quanta subsannatio.

 

 

Capitulum XXXV.

De monacho, circa quem in choro dormitantem porci videbantur.

 

Nuper audivi, quod silere non debeo. In eodem monasterio monachus quidam est, qui in choro saepe dormitat, et raro vigilat, multum tacens, et parum psallens. Circa istum saepe porci videntur, et porcorum grunnitus audiuntur. Puto quia colligant siliquas de ore eius cadentes. NOVICIUS: Quid sunt siliquae, vel quid significant? MONACHUS: Siliquae sunt folliculi leguminum, significantque verba psalmodiae a virtute vacua, quae somnolenti sine intentione proferunt, et eadem semiplene prolata porcis, id est, daemonibus, colligenda proiiciunt. Hi vero qui vigilant, et libenter devotque cantant, et psallunt intente, medullam comedunt, quia gratiam, quae in verbis latet propheticis, percipiunt. Tales in futuro, cum laudatoribus coelestis Jerusalem, adipe frumenti Dominus satiabit, id est, visione suae deitatis. NOVICIUS: Satis ex his quae dicta sunt colligo, quod taedium exercitii spiritualis sit a diabolo. MONACHUS: Ut dicis ita est, quia quidam sunt, qui statim ut coeperint psallere, orare vel legere, mox dormitare incipiunt. Vigiles in lecto, somnolenti in choro. Idem dico de audiendo verbum Dei. Cum verba saecularia audiunt, bene vigilant; cum verbum Dei eis proponitur, mox dormitant. [I.205]

 

 

Capitulum XXXVI.

De domino Gevardo Abbate, qui monachos in sermone dormitantes per fabulam Arcturi excitavit.

 

In sollemnitate quadam cum Abbas Gevardus praedecessor huius, qui nunc est, verbum exhortationis in Capitulo ad nos faceret, et plures, maxime de conversis, dormitare, nonullos etiam stertere conspiceret, exclamavit: Audite, fratres, audite, rem vobis novam et magnam proponam. Rex quidam fuit, qui Artus vocabatur. Hoc dicto, non processit, sed ait: Videte, fratres, miseriam magnam. Quando locutus sum de Deo, dormitastis; mox ut verba levitatis inserui, eviligantes erectis auribus omnes auscultare coepistis. Ego eidem sermoni interfui. Non solum personas spirituales, sed et saeculares diabolus per somnolentiam tentat et impedit.

 

 

Capitulum XXXVII.

De Henrico milite apud nos carenam faciente, et de lapide in quo dormiebat tempore orationis.

 

Miles quidam Bonnensis, Henricus nomine, tempore quodam quadragesimali carenam fecit apud nos. Postquam reversus est in domum suam, die quadam occurrens praedicto Gevardo Abbati, ait ad illum: Domine Abbas, vendite mihi lapidem illum, qui iuxta talem columnam oratorii vestri iacet, et ego dabo pro illo quicquid postulaveritis. Cui cum diceret: Ad quid vobis est necessarius? respondit: Ego illum ponere volo ad lectum meum, quia talis est eius natura, ut qui dormire non potuerit, et caput super illum posuerit, statim dormiat. Illam confusionem fecerat ei diabolus tempore poenitentiae, ut quotiens veniens ad ecclesiam se super eundem lapidem causa orationis reclinaret, mox ei somnus subriperet. Simile verbum nobilis quidam, qui ob similem poenitentiam fuerat in Hemmenrode, fertur dixisse: Molliores, inquit, sunt lapides oratorii Claustri omnibus lectisterniis [I.206] castri mei. Non poterat se continere, quin tempore orationis in illis dormiret. NOVICIUS: Si non esset gravis culpa accidia in servitio devino, non nos ita diabolus ad illam solicitaret. MONACHUS: Quanta sit culpa huius vitii, poena te doceat unius accidiosi.

 

 

Capitulum XXXVIII.

De monacho in choro frequenter dormitante, quem crucifixus in maxilla percussit et exstinxit.

 

Vix sunt duo menses elapsi, quopd dominus Abbas Campensis retulit nobis de quodam monacho, qui semper in choro solebat dormire, rem valde terribilem. Nocte quadam, cum ex more dormiret aliis psallentibus, crucifixus de altari venit, dormitantem excitavit, et cum tanto nisu maximillam eius percussit, ut infra tertium diem moreretur. NOVICIUS: Stupenda sunt quae dicis. MONACHUS: Monachus accidiosus nauseam Deo provocat et angelis sanctis. Unde cuidam accidioso in persona omnium per Johannem dicitur a Christo: Utinam esses calidus aut frigidus; sed quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo. NOVICIUS: Recordor te superius dixisse, idem esse vitium accidiam et tristitiam. MONACHUS: Verum est, quia accidia est ex confusione mentis nata tristitia. Ex hac nascitur malitia et desperatio, sicut subiecto tibi ostendam exemplo.

 

 

Capitulum XXXIX.

De puella reclusa, quae Deum et angelos esse dubitans, de corpore egressa, per spiritum vidit angelos scilicet et animas, sicque ad corpus regressa est.

 

Abbas de Brunisbach anno praeterito retuli Abbati nostro tentationem quandam ex tristitia natam, terribilem satis, sic dicens: In provincia nostra quaedam exstitit puella nubilis ac formosa, divitumque filia. Quam cum perentes tradere vellent marito, renuit illa dicens: Non nubam alteri viro, nisi [I.207] sponso coelesti Domino meo Jesu. Tandem virginis pertinacia parentes taediati, propriae illam reliquere voluntati. Quae Christo, quasi de victoria gratias agens, cellam sibi fieri fecit, in qua ab Episcopo velata et reclusa, ipsi soli sola satis devote per dies aliquot servivit. Invidens tantae virtuti diabolus, variis illam tentationibus conquassavit, et veneno tristitiae innocuum virginis pectus inficiens, sanam infirmavit. Mox illa coepit variis cogitationibus fluctuare, in fide nutare, de perseverantia desperare. Invasit eam et defectus cordis, tabitudo corporis, torpor in orationem dolor de reclusione. Interim dum sic periculose puella nutaret, supradictus Abbas ordinis Cisterciensis, cuius curae ab Episcopo commissa fuerat, visitationis gratia advenit, et quomodo viveret, vel quomodo haberet inquisivit. Respondit illa: Male vivo, male valeo, et quare vel propter quem hic reclusa sim, prorsus ignoro. Cui cum Abbas diceret: Propter Deum et propter regnum coelorum; illa respondit: Quis scit, si Deus sit, si sint cum illo angeli, animae, vel regnum coelorum? Quis ista vidit? quis inde rediens visa nobis manifestavit? Huiuscemodi sermones ut Abbas audivit, totus contremuit, conversusque ad virginem ait: Quid est quod loqueris, soror? Signa cor tuum. Respondit illa: Ego loquor sicut mihi videtur. Nisi videam ista, non credam. Rogo ut sinas me exire, quia reclusionem hanc diutius sustinere non valeo. Tunc Abbas intelligens), ex immissione diaboli tam repentiam esse tristitiam, et ex tristitia desperationem, ait: Soror, inimicus gloriae tuae invidens, periculose te tentat, tu sta in fide, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum). Amicis et cognatis contradicentibus, tu sanctam hanc elegisti vitam, tu istam desiderasti reclusionem. Quae cum surda aure monentis et exhortantis verba perciperet, rogavit eam Abbas, ut saltem septem diebus ibi sustineret, donec ad claustrum iens et rediens, denuo eam visitaret. Quod ut promitteret cum vix obtinuisset, ad monasterium pergens periculum virginis fratribus exposuit, et ut orationes speciales per hebdomadam pro illa devote ad Deum funderent, omni-[I.208]bus praecepit. Ipse vero in propria persona, quantum valuit, Domino supplicavit pro illa. Hebdomada completa, reversus ad eam ait: Quomodo modo habes, filia? Respondit illa: Optime, pater. Nunquam melius. Infra hos dies septem plus sum laetificata, plus consolata, quam ante tuum discessum fuerim contristata vel desperata. Sciscitante eo causam consolationis, ait illa: Pater, oculis meis vidi de quibus dubitavi. Post discessum tuum anima mea de corpore fuit educta, et vidi sanctos angelos, vidi animas beatorum, vidi praemia iustorum. Corpus autem meum vidi oculis animae in pavimento cellulae meae ita exsangue iacere et pallidum, sicut herbam sine succo et arefactam. Interrogata ab Abbate, qualis esset effigies animae; respondit: Anima substantia spiritualis est, et in sui natura sphaerica, ad similitudinem globi lunaris. Ex omni parte videt. Quando vero animae exsistenti in corpore angelus sive anima apparet, in liniamentis corporeis se ostendit. Quando anima exsistens in carne a carne libera est, animae consimili sicuti est apparet. NOVICIUS: Huic visioni satis concordat quod Abbas Morimundi animam suam, a mortuis rediens, similem esse dixit vasi vitrea, et ex omni parte oculatam, sicut memini te dixisse in distinctione prima capitulo tricesimo secundo. MONACHUS: Quaedam etiam retulit eadem sanctimoniales de adventu Antichristi, quae hic ponere nolo, eo quod multi de illo prophetando decepti sint. NOVICIUS: Satis me terret, quod Dominus mentem tam sanctam, tam mundam et virginalem, tam immundis et tam nefandis tentationibus vexari permisit. MONACHUS: Incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius, sicut audies de tentatione alterius cuiusdam sanctimonialis, cuius tentatio tanto est periculosior, quanto incertum est quali sit fine terminanda. [I.209]

 

 

Capitulum XL.

De sanctimoniali, quae in fide dubitans et desperans, in Mosellam se praecipitavit.

 

Infra paucos menses quaedam sanctimonialis, femina provectae aetatis, et magnae ut putabatur sanctitatis, a vitio tristitiae in tantum est tubata, a spiritu blasphemiae, dubietatis et diffidentiae adeo vexata, ut caderet in desperationem. De his quae ab infantia credidit et credere debuit, omnino dubitare coepit, nec ab aliquo induci potuit, ut divinis communicaret sacramentis. Quam cum interrogassent sorores, nec non et neptis eius carnalis, cur ita esset indurata? respondit: Ego sum de rebrobis, de illis scilicet, qui damnandi sunt. Quadam die commotus Prior dixit ad illam: Soror, nisi resipiscas ab ista infidelitate, cum mortua fueris, in campo te faciam sepeliri. Quo verba illa audito tunc tacuit, sed verbum bene retinuit. Die quadam, cum quaedam ex sororibus noescio quo essent iturae, illa latenter post eas exiens ad litus Mosellae, super quod situm est monasterium, venit, et cum navis, quae sorores portabat, amota esset, de litore in fluvium se praecipitavit. Hi vero qui in navi erant, sonum aquae motae audientes, et respiciendo, corpus eius canem putantes, nutu Dei unus cognoscere volens ceriuts quid esset, ad locum ocius cucurrit, et ut hominem vidit, flumen intravit et extraxit. Tunc considerantes quod supradicta foret sanctimonialis, iam pene suffocata, territi sunt omnes, et curam ei adhibentes, postquam aquam evomuit, et loqui potuit, interrogaverunt eam dicentes: Quare tam crudeliter egisti, soror? Respondit illa: Dominus iste, digito Priorem ostendens, minatus est mihi, quia me mortuam sepelire deberet in campo. Unde magis elegi gurgitem hunc supernatando descendere, quam bestialiter in campo sepeliri. Tunc ad monasterium illam reducentes, diligentiorem ei custodiam adhibuerunt. Ecce quanta malitia nascatur de tristitia. Femina ista ab infantia nutrita est in monasterio, virgo [I.210] casta, devota, reigida, religiosa, et, sicut mihi retulit vicini monasterii magistra, omnes puellae ab ea educatae ceteris virginibus magis sunt disciplinatae, magis devotae. Spero tamen quod Deus, qui multum est misericors, qui multis modis electos suos tentat, qui tam misericoridter de flumine illam liberavit, pristinos eius labores attendens, finaliter perire non sinet. Multa tibi possem huiusmodi tristitiae exempla recenter gesta referre, sed timeo quod infirmis non expediat talia legere vel audire. NOVICIUS: Ego iam satis didici nihil fieri sine ratione; forte ideo Deus talia permittit, ne aliquis, quantumlibet sit perfectus, de suis virtutibus vel virtutum operibus praesumat, sed Deo totum, a quo est bonum velle, posse, facere et perficere, attribuat. MONACHUS: Verum dicis. Idcirco uxor Loth inobediens versa est in statuam salis, ut sit malis exemplum, bonis condimentum.

 

 

Capitulum XLI.

De converso, qui ex desperatione in piscina se suffocavit.

 

Vix sunt tres anni elapsi, quod conversus quidam ex nimia trisitia finalem incurrit desperationem miserabiliter. Loquendo vel scribendo de huiusmodi tragoediis nefandis, invitus exprimo nomina locorum vel personarum, sive ordinis qualitatem, ne per hoc aliquam religiosis inferre videar verecundiam. Idem frater bene mihi fuit notus, vir a iuventute usque ad senectutem laudabiliter et sine querela inter fratres conversatus, ita ut nullus illo videretur in ordinis observatione districtior, et in virtutibus superior. Raro loquebatur, raro indultis consolationibus utebatur. Nescio quo Dei iudicio ita tristis et pusillanimis effectus est, ut tantum de peccatis suis timeret, et omnino de vita aeterna desperaret. Non quidam dubitavit in fide, sed tantum desperavit de salute. Nullis scripturarum aucoritatibus poterat erigi, nullis exemplis ad spem veniae reduci. Modicum tamen creditur peccasse. Cui cum fratres dicerent, quid habetis unde [I.211] timetis, quaredesperatis? respondit: Non possum dicere, sicut consuevi, orationes meas, et ideo timeo gehennam. Quia tristitiae vitio laborabat, idcirco accidiosus erat, et ex utroque nata est in corde eius desperatio. Positus in infirmitorio, quodam mane ad mortem praeparatus ad magistrum suum venit, dicens: Non possum diutius contra Deum pugnare. Illo verba eius minus considerante, ad piscinam monasterio proximam abiit, et in eam se praecipitans suffocatus est.

 

 

Capitulum XLII.

De sanctimoniali, quae a quodam maligno converso dementata, in puteum se praecipitavit.

 

In alio quodam monasterio sanctimonialium anno praeterito similis pene casus contigit, licet causa impellens dissimilies fuerit. Puella quaedam, sicut mihi retulit quaedam sanctimonialis eiusdem ordinis, a quodam homine misero, habitu quidem religioso, non animo, ita magicis artibus est dementata, ut tentationes ab illo conceptas sustinere non posset. Nemini tamen suam passionem aperire voluit, sed solummodo dixit: Exire volo, quia poenitet me huc venisse. Quae dum exire non permitteretur, tristitia urgente, in puteum se nullo vidente praecipitans exstincta est. Quam dum ubique quaererent, nec invenirent, recordatae sunt quaedam sorores eam dixisse: Ego suffocabo me in puteo. Quaesita est ibi et inventa, sed mortua. Eodem tempore quidam homo miserabilis, alterius cuiusdam monaterii sanctimonialem simili extraxit malitia, et impraegnavit, quae in saeculo moruta est.

 

 

Capitulum XLIII.

De iuvencula, quae ex tristitia se suspendit, ab amasio suo contemta.

 

Ante hos annos tredecim, conventus noster veniens de messione, cum navigio Rhenum ascenderet, et in villam Coloniae vicinam, quae Rodenkirge dicitur, veniret, iuvencula quaedam in ipsa hora vitam finierat, adhuc iacens in terra. [I.212] De qua dicebatur, quod a quodam viro genuisset prolem, et quia ab eo fuerat repudiata, ex tristitiae vehementia talem sibi inflixerat mortem.

 

 

Capitulum XLIV.

De adolescente, qui vestibus suis delusis, ex tristitia se suspendit.

 

Ante illud tempus adolescens quidam Coloniae vestes suas deluserat. Pro quo infortunio ita tristis effectus est, ut solarium domus suae ascenderet, et laqueo vitam finiret. Vides nunc, quam periculosa sit tristitia, quae non est secundum Deum? NOVICIUS: Quid sentiendum est de animabus istorum? MONACHUS: Si sola tristitia et desperatio, non phrenesis, aut mentis alienatio, in causa fuit, haud dubium quin damnati sint. De furiosis et fatuis, in quibus ratio non vivit, quaestio non est quin salventur, quocunque modo moriantur, si tamen prius habuerunt caritatem. De supradicto converso quidam vir sapiens, qui illum bene novit, me audiente sic ait: Non credo quod unquam perfecte fecerit confessionem suam. Deus enim iustos et timentes se, licet ex eis aliquando quosdam, iusto suo iudicio, permittat in sensu periclitari, non tamen illos sinit tam miserabili morte finiri. Ecce exemplum.

 

 

Capitulum XLV.

De Baldewino monacho quandoque in Brunswich advocato.

 

In Saxonia civitate Brunswich miles quidam nobilis fuit, nomine Baldewinus, eiusdem civitatis advocatus. Iste inspirante Deo saeculum deserens, in domo quadam ordinis nostri, quae Relaxhusen dicitur, habitum suscepit. Qui toto anno probationis ita sibi rigidus exstitit, ut tam ab Abbate quam a magistro suo saepe argueretur. Factus vero monachus, tanti fuit fervoris, ut non sufficerent ei communia, imo etiam communibus superadderet multa specialia, et praeponeret privata. Ceteris quiescentibus, ipse laboravit; [I.213] aliis dormientibus, ipse vigilavit. Tandem ex nimiis vigiliis et labore, exsiccato iam cerebro, tantam capitis incurrit debilitatem, ut nocte quadam, antequam conventus ad matutinas surgeret, oratorium intraret, formam noviciorum ad matutinas surgeret, oratorium intraret, formam noviciorum ascenderet, et fune campanae collo suo circumligata, desiliret, ipsamque campanum mole corpoRis trahendo crebris ictibus pulsaret. Territus custos, festinavit in oratorium; sed multo amplius territus est, dum sic pendere videret monachum. Accurrens tamen funem incidit, et adhuc palpitantem, et pene strangulatum deposuit atque refocillavit. Ab illo tempore nunquam sensum pristinum recuperare potuit. Adhuc dicitur vicere, nec est ei curae quando vel quid comedat, sive quamdiu dormiat. Sic quandoque de indiscreto fervore nascitur vitium accidiae. NOVICIUS: Dictum est superius, de accidia sive tristitia etiam nasci pusillanimitatem. Haec non videtur mihi esse vitium. MONACHUS: Arbor mala non potest facere fructum bonum. Licet pusillanimitas ceteris filiabus accidiae sive tristitiae minor videatur esse malitia, satis tamen tentatio illius est periculosa. Ipsa converti volentes ad bonam vitam, saepe averti; conversos ne proficiant impedit. NOVICIUS: Da exemplum.

 

 

Capitulum XLVI.

De Scholastico, qui annum probationis complevit in nigro ordine timore silentii.

 

MONACHUS: Abbas quidam nigri ordinis, modo monachus in ordine nostro, narravit mihi, quod magister quidam Parisiensis ad ordinem nostrum venire desiderans, silentium primi anni ex quadam pusillanimitate mentis ita timuit, ut ordinem Nigrorum intraret, ibique probationis annum compleret. Qui mox ut factus est monachus, dixit ad conventum: Gratias vobis ago, domini mei, de beneficiis mihi a vobis exhibitis, quia ad quod veni, hoc apud vos explevi. Modo cum licentia vestra migro ad ordinem Cisterciensem. Non enim veni ut vobiscum manerem, sed ut inter vos tentationes quas timui mihi temperarem. Veniensque ad quandam domum ordinis nostri, non ut novicius prabationem intravit, sed habitum tantum mutavit. [I.214]

 

 

Capitulum XLVII.

De praelato, qui ordinem vocavit tentationem.

 

Recorder nunc cuiusdam viri valde literati et cuiusdam nobilis ecclesiae praelati. Huic cum nuper dicerem, quare non venitis, ut quid tamdiu exspectatis? pespondit mihi: Non audeo intrare in tentationem; districtionem ordinis tentationem appelans. Ex multo enim tempore voluntatem habuit veniendi ad ordinem, sed quadam pusillanimitate impeditus est usque adhuc. Huic congruit illud Salomonis: Quiobservat ventum, nunquam seminat. Ventus est tentatio, seminatio conversio. Qui nimis timet in ordine tentari, vix poterit ad ordinem converti. Novi plures in saeculo, tam clericorum quam laicorum, qui a multo tempore votum fecerunt, nec tamen audent converti timore tentationum. Semper ante oculos habent tentationes, sed non considerant multimodas quae in ordine sunt consolationes. Ecce exemplum.

 

 

Capitulum XLVIII.

De milite, qui ordinem vitavit timore pediculorum.

 

Retulit mihi Daniel Abbas Sconaviae, militem quendam honestum et in militia nominatum, in Campo factum fuisse monachum. Hic cum alium quendam militem, aeque in armis strenuum, in saeculo amicum habuisset, et die quadam ad conversionem eum hortatus fuisset; respondit ille magnae pusillanimitatis verbum: vere, amice, ego forte venirem ad ordinem, si non esset una res quam timeo. Interrogante monacho, quaenam esset res illa; respondit miles: Vermiculi vestimentorum: Pannus enim laneus multos vermiculos nutrit. Tunc ille subridens ait: Och fortem militem! Qui in bello diaboli non timuit gladios, in militia Christi timere debet pediculos? Auferent tibi nunc pediculi regnum Dei? Ille licet ad haec verba tunc tacuerit, tempore tamen modico emenso, effectu respondit. Nam et ordinem tam verbis quam exemplo illius provocatus intravit. Contigit ut postea hi duo [I.215] convenirent Coloniae in ecclesia beati Petri. Monachus vero Campensis cum alterum regulariter salutasset, subridens adiecit: Quid est, frater? Timesne adhuc vermiculos? Ille bene recordans unde talis interrogatio haberet originem, et ipse subridendo respondit verbum bonum, verbum memoria dignum: crede mihi, frater, et hoc pro certo scias, quia si essent, omnes vermiculi omnium monachorum in uno corpore, non me de ordine morderent. Quo verbo audito, ille multum aedificatus est, multis illud ad aedifiactionem recitans. Vides quantae fortitudinis factus sit is, qui ante conversionem nimis fuerat pusillanimis? Unde hoc, nisi ex divinis consolationibus, quae sunt in ordine? Haec de his dicta sint, quos vitium pusillanimitatis ne convertantur avertit. Nunc audi aliqua exempla de his, quos post conversionem ne proficerent tentavit et impedivit.

 

 

Capitulum XLIX.

De tentationibus Godefridi Scholastici sancti Andreae in Colonia.

 

Scholasticus sancti Andreae in Colonia Godefridus, cum esset vir debilis et decrepitae aetatis, ad ordinem cum multa animi constantia venit. Ego vero cum ipso in probatione fui. De quo etiam plurima quibus vexabatur tentationum genera vidi et audivi. Die quadam cum ad chorum festinaret, et cappam suam induere conaretur, diabolus conatum eius impedivit, cappamque fortiter retraxit. Tandem post non modicam fatigationem ad se reversus, a diabolo se impediri considerans, cappam induere cessavit, et signans se fugavit inimicum, nec aliquod deinceps passus est impedimentum. Cum iam ad finem tenderet annus probationis, coepit ei diabolus ad mentem reducere dicersa, quae in saeculo habuerat commoda, proponere etiam plurima, quae in ordine esse videntur incommoda, pondus videlicet vestimentorum, longas vigilias et silentium, calorem in aestate et frigus in [I.216] hyeme, regulare ieiunium et tenuem diaetam, et cetera his similia. In quorum omnium consideratione ita pusillanimis effectus est, ut omnino de perseverantia desperaret. Et dixit mihi: Non putabam ordinem tantae esse districtionis. Usque ad hoc tempus aestimavi, quod minuti carnes comederent, et quod monachi sine cucullis suis dormirent. Poenitet me huc venisse. Propositum meum est, ut per memtipsum cantem in ecclesia mea in Herlisheim, cuius Pastor sum, quae satis male modo locata est; et spero per Dei gratiam, quod honeste et sine querela regere debeam in ea plebem mihi commissam. Cui respondi: Tentatio diaboli est, qui vos sub specie boni eiicere conatur. Tunc ait: Si istud non est bonum, revertar ad praebendam meam, et in ambitu claustri cameram aliquam mihi eligam, ubi tam canonice vivam, ut alii exemplo meo aedificentur. Chorum frequentabo, et quicquid mihi subtrahere potero, pauperibus erogabo. Ad quod iterum respondi: Et hoc consilium diaboli est. Si reversus fueritis, omnibus eritis derisui, et qui haec suasit, ipse in peccata pristina vos praecipitabit. Sic eo fluctuante, cum die quadam ego ad latus eius sederem, et verba consolationis impenderem, codicem Psalmorum arripuit, aperuit, et ait: Videamus quid de me dicturi sint fratres mei, si reversus fuero. Primus autem versiculus qui occurrit, iste erat: Adversum me loquebantur, qui sedebant in porta, et in me psallebant, qui bibebant vinum. Statimque exclamavit: verum praenosticum! Ego, inquit, tibi exponam prophetiam istam: Si rediero ad sanctum Andream, concanonici mei, quotiens in porticu ecclesiae suae sedebunt, ipsi adversus me loquentur, me iudicantes, et de salute mea) disputantes. Nocitbus vero, quando sedebunt ad ignem, et vacabunt potationibus, ero psalmus eorum. Sicque Dei misericordia ad mentem reductus, et a se ipso confortatus, monachus effectus est, et non multo post in bona contritione defunctus, migravit ad Dominum. [I.217]

 

 

Capitulum L.

Item de tentatione Reneri successoris eiusdem.

 

Renerus iam dictae ecclesiae Andreae Scholasticus, et fratris Godefridi successor, cum post eius mortem fieret apud nos novicius, in tantum coepit variis tentationibus turbari, ut pusillanimis effectus, die quadam domino Gevardo Abbati diceret: Non possum hic diutius manere, quia nec ordinem valeo diutius sustinere. Quem cum interrogasset, quo vultis ire? respondit ille: Ad praebendam meam opertet me redire. Tunc Abbas, quasi vir prudens, quandam severitatem simulans, coepit nescio ad quem clamare: Afferte mihi securim. Cui cum diceret novicius, quid debet securis? respondit: Ut praecidentur pedes vestri. Credite mihi, magis volo vos sine pedibus semper pascere, quam vos sinam abire, et confundere domum nostram. Tunc ille subridens ait: Melius est ut maneam. Sicque per verba iocosa cessavit tentatio satis dura. NOVICIUS: Ut considero, novicius facile tentatur, et facile tentatur, et facile sanatur. MONACHUS: Hoc plenius scies in sequenti capitulo.

 

 

Capitulum LI.

De novicio, qui anno probationis completo, se radi non permisit.

 

Novicius quidam cum in Hemmenrode satis tranquille annum peregisset probationis, et voluntate stabilitatis expressa in Capitulo, radendus esset in monachum, atque is, qui eum radere debebat, rasorium in corrigia corrigeret, diabolus eadem hora sic iuvenem contristavit, sicque pusillanimen reddidit, ut mutato animo rasorem non admitteret. Quo viso, dominus Hermannus Abbas Loci sanctae Mariae, tunc ibidem Prior, simulata quadam iocunditate accurrit, collum iuvenis utroque brachio strinxit, et quia eadem tristitia ex immissione esset diaboli docens, fluctuantem ocius ad tranquillitatem perduxit. Tentatione vero sedata, mox adolescentis facies, non sine assistentium admiratione, est serenata, et permisit se radi. [I.218] Sicut mihi retulit iam dictus Abbas, ita vultus novicii subito fuerat immutatus, ut nigredo maxillarum et tremor labiorum satis ostenderent, quid corde concepisset. NOVICIUS: Ecce istud est quod iam dixi, quia noviciis tentatio facile veniat, et facile recedat. MONACHUS: Quaedam tentationes noviciorum tam durae sunt et tam validae, ut illas compescere valeant non verba, non exempla, sed sola potentia atque consolatio divina.

 

 

Capitulum LII.

De novicio a spiritu blasphemiae tentato, et in contemplatione crucifixi liberato.

 

Novicius quidam tempore probationis suae ex quadam tentatione diabolica, quam nunquam ante conversionem senserat, gravissime turbabatur. Erat enim eadem tentatio de incarnatione Verbi, non quod de illa male sentiret, sed diabolus per spiritum blasphemiae fervorem mentis illius nitebatur exstinguere, ut dum de ea dubitaret, tantos pro Christo subire labores recusaret. Die quadam cum staret ad primam in choro noviciorum contra altare, contemplatus est oculis corporeis imaginem crucifixi in aere venire ad se, ac si diceret: Quare dubitas? Respice in me. Ego sum ille, qui natus et passus sum propter te. Per aliquam horam ante faciem eius pendens erat ipsa imago, quam tantum videre potuit ab umbelico et supra. Interrogatus a me, si sciret quid hoc significaret, respondit: Dominus mihi contulit gratiam illam, ut nihil impudicum, et quod laedere possit cerecundiam meam, cogitare possim de illo. Et ideo intellexi, quod tantum partes corporis sui superiores, non inferiores ostendere mihi dignatus est. Ab eadem hora omnis illa cessavit tentatio, quam ante nulla confessio, nulla sanare potuit oratio. Et licet iam dicta tentatio cessaverit, non tamen tentator cessavit. Quem enim deiicere non potuit per blasphemiam, fugare conatus est per accidiam. Nam per plurimos dies, quotiens ire debebat ad ecclesiam ad horas canonicas, venissetque ad ostium cellae, sensibiliter et tam graviter scapulis diabolus illum depressit, ut compelleretur resi-[I.219]dere et quiescere. Factusque monachus, tam fortis et tam fervens est in ordine effectus, ut taedere nesciret, quacunque specie accidiae impugnatus.

 

 

Capitulum LIII.

De novicio tentato nocturnam visionem duarum viarum ad viam reducto.

 

Abbas Philippus de Ottirburg retulit Abbati nostro de quodam suo novicio tentationem satis gravem, et sola Dei revelatione sedatam. Cum enim idem novicius tam graviter esset tentatus, ut a nullo hominum posset consolari, et firmum concepisset propositum recedendi, eadem nocte, qua de mane ad saeculum redire voluit, tale somnium vidit. Visum est ei, quia staret ante ostium portae, de qua duas hinc inde consideravit vias exire. Una ex illis vergebat ad dexteram, altera ad sinistram; utraque tamen ducebat in silvam oppositam. Stante novicio in bivio, cum dubitaret quam illarum eligeret, senem quendam cominus stare conspexit. Cui sic ait: Bone vir, si nosti, ostende mihi quae ex his duabus viis sit rectior, ad ambulandum commodior. Ad quod ille respondit: Ego plene et bene te expediam. Via haec, quae est a dextris, in nemore per breve spatium spinosa est, inaequalis, lutosa et aspera. Postea sequitur campus amoenissimus, longus, planus, variisque floribus decoratus. Via vero quae est a sinistris, in silva quidem commoda est, plana, sicca, lata, et bene trita, satisque deliciosa, sed non longa. Cui campus mox continuatur longus, scopulosus, lutosus et asperrimus, etiam ipso visu horrendus. Ecce totum praedixi tibi; quodcunque volueris elige. Hoc dicto, novicius expergefactus est, non dubitans visionem propter se factam, utpote bene suae tentationi congruentem. NOVICIUS: Vellem scire interpretationem huius visionis. MONACHUS: Via ad dexteram, vitam significat monasticam et spiritualem; via ad sinistram, vitam saecularem atque carnalem. Silva praesens vita est, in qua more arborum homines crescunt per aetatem, [I.220] et succiduntur per mortem. Utraque vita brevis est, sive monastica sit, sive saecularis. Illa in praesenti spinosa est, per ordinis rigorem, inaequalis per multimodam tentationem, lutosa per humilitatem subiectionis, angusta per raritatem voluntariae paupertatis. Angusta est via, quae ducit ad vitam, quae per dexteram designata est. Campus vero longus et amoenus, paradisus est, quam per multas tribulationes oportet nos introire. Econtra vita saecularis atque carnalis, quam sinistra designat, eo quod ad sinistram Christi in se gradientes ducat, cum haedis iudicandos, in praesenti commoda est, ob carnis necessaria, plana propter prospera, sicca propter inobedientiam, lata et bene trita, eo quod multi ambulent per eam, deliciosa propter concupiscentiam oculorum. In hunc modum visum interpretans, a tentatione apostasiae liberatus est atque a pusillanimitate spiritus et tempestate. NOVICIUS: Satis est mirabile, quod Deus tam efficaciter spiritum instruit hominis dormientis. MONACHUS: Recordor nunc cuiusdam novicii, vigilando quidem satis tentati, et per visum nocturnum non minori virtute ab eadem tentatione liberati.

 

 

Capitulum LIV.

Item de Gerardo novicio in Alna, qui per Alleluia in somnis auditum, a tentatione sua liberatus est.

 

Alna domus est ordinis nostri in Flandria sita, eius mentionem feci in distinctione prima capitulo sexto. In hac ante non multosu annos miles quidam nobilis Gerardus nomine de castro Tuino oriundus, conversus est. Cumque novicius in choro noviciorum staret, et clamores monachorum in choro superiori super caput suum cantantium frequenter exciperet, tentari coepit. Amplius tamen caput eius turbabatur, quotiens Alleluia cantabatur. In illo maxime voces exaltari solent. Et factus ex hoc pusillanimis, accessit ad Priorem, et ait: Domine Prior, caput meum doleo, nec diutius tantum clamorem super caput meum tolerare potero. Cui Prior verba [I.221] quaedam consolationis impendit, sed parum illi profuit. Nocte quadam cum maxime de hoc novicius tentaretur, vidit se in somnis a quibusdam militibus, aliquando inimicis suis, undique vallatum, nec aliquod refugii superesse subsidium. Cumque putaret celerius se esse capiendum vel interficiendum, clamavit ad Dominum dicens: Domine, libera me in hac hora. Et circumspiciens, mox vidit exercitium candidatorum de longe venientem, sibique in auxilium properantem. Signifer autem, qui praecedebat, pro signo militari Alleluia azinaliter clamavit, crebro id repetens, qua vociferatione hostes territi et dispersi fugam inierunt, novicium solum relinquentes. Qui expergefactus, non solum gavisus est se fuisse liberatum ab eis qui eum circumdederant in nocturna visione, sed, quod magis eum angebat, praedicta videlicet tentatione. Mane accedens ad Priorem, dixit ei satis hilariter: Rogo vos, domine Prior, ut adhuc altius et fortius cantetis Alleluia super caput meum. Non me amodo turbabit clamor divinae laudis; et recitavit ei visionem per ordinem. Ista nobis retulit sanctae recordationis Walterus de Birbech, qui eundem Gerardum et vidit et agnovit. NOVICIUS: Puto etiam nonnullos monachos de apostasia tentari. MONACHUS: Multi de ea tentantur, et viriliter reluctantur. Alii tentantur, et tam voluntate, quam opere prorsus superantur. Quidam vero tentantur, et concepta voluntate, divinis revelationibus sive ordinatione ante casum revocantur. Nonnulli vero flagellis cohibentur. NOVICIUS: De his mihi dicas exempla. MONACHUS: De primis et secundis, quia tentatio eorum satis est usitata, non est necesse tibi dicere exempla. De novissimis vero tibi dicam quod audivi.

 

 

Capitulum LV.

De monacho in Ottirburg, qui per versiculum: Diabolus egredietur ante pedes eius, a tentatione apostasiae liberatus est.

 

Monachus quidam de Ottirburg, teste domino Philippo Abbate eius, qui haec retulit, tam duras tentationes incurr-[I.222]rit, ut redire proponeret ad saeculum. Nocze quadam cum staret in choro, et mente tractaret, quando vel quomodo de monasterio exiret, prae taedio cantare non potuit. In laudibus vero, dum canticum sancti Abacuc psalleretur, eo quod esset feria sexta, iam dictus Abbas ad excitandum fratres circuivit. Qui cum venisset ad monachum illum fluctuantem, et non cantaret, putans eum dormire, se ad illum inclinavit, et versiculum, qui eadem hora psallendus erat, in aurem vigilantis fortiter clamavit, dicens: Egredietur diabolus ante pedes eius. Qua voce audita, satis territus est ille, putans Abbatem per aliquam revelationem cogitationes suas perversas scire, quibus tam manifesto sententia prophetica visus est respondere. Nec aliter intelligens verba Prophetae, quam pro se facta, timuit maledictionem eius si abiret incurrere, et diabolum iteneris sui ducum habere. Sicque virtute divina a malo proposito revocatus, stabilis factus est, et miratus est Abbas ut intellexit.

 

 

Capitulum LVI.

De sanctimoniali, quae dum nocte vellet ire ad saeculum, et caput ostio illideret, a tentatione liberata est.

 

Sanctimonialis quaedam circa principium conversionis suae, sicut ipsa mihi retulit, tam graviter tentata fuit, ut doloret se venisse ad religionem. Reduxit ei diabolus ante cordis oculos delicias saeculi, quas dimiserat, penuriam monasterii, quam sustinebat, et coepit ex hoc tentari graviterque contristari. Quae cum tentationes diutius sustinere non posset, nocte quadam voti sui immemor, de lecto surgens, et de monasterio egredi volens, ad ostiam quoddam, quod ac cimiterium ducit, venit, ut transsilito muro ad saeculum iret. Nutu Dei factum est, ut in superiori limine tam fortiter capite impingeret, ut concusso cerebro retrorsum caderet, et diu quasi exanimis iaceret. Tandem ad se reversa ait: Quo vis ire, misera? Quod diabolo debuisti, hoc exsolvisti. Revertere nunc in claustrum tuum, quia non est voluntas Dei ut usquam vadas. Vides quam misericorditer Deus suos con-[I.223]servet, nunc per somnia, nunc per quaedam praesagia, nunc per flagella. Ex his satis poteris colligere, quod quaedam noviciorum tentationes, nec non et monachorum, non verbis humanis et exemplis possint curari, sed sola divina virtute. Haec tibi dicta sufficiant de tentationibus accidiae vel tristitiae. Vis nunc aliqua audire exempla de avaritia? NOVICIUS: Volo et desidero, quia hoc vitio non solum saeculares, sed et claustrales satis tentantur. Unde peto ut idem vitium mihi describas, filias eius enumeres, et sic exempla subiungas.

 

 

Capitulum LVII.

De avaritia et filiabus eius.

 

MONACHUS: Avaritia est gloriae, seu quarumlibet rerum insatiabilis et inhonesta cupido. Hoc vitium alio nomine vocatur philargiria. Videtur tamen inter haec duo aliqua esse differentia, quia avaritia est immoderatus appetitus habendi omnium rerum; philargiria vero, per quam singulari appetitu pecuniae colligendae frena lexantur. Avaritiae autem filiae sunt, fallacia, fraus, prodito, periuria, inquietudo, violentia, contra misericordiam obdurationes cordis. Avaritia in duobus constitit, in acquirendo scilicet et retinendo. De cuius malitia per Salomonem dicitur: Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam. Dominus volens Zachariae ostendere, unde maxime procederent mala mundi, ostendit ei amphoram, per cuius amplum os intelligeret cupiditatem. Ipsa in eodem Propheta dicta est oculus in universa terra. Secundum Apostolum: radix omnium malorum est avaritia. Per eam non solum tentantur personae saeculares, sed etiam spirituales. Jacob regredientem ad terram nativitatis suae, secutus est Laban, volens illum retinere. Quem cum retinere non posset, ait: Ad tuos ire volebas, cur furatus es deos meos? Jacob, qui interpretatur lucator vel supplantator, significat virum monasticum, qui esse debet supplantator vitiorum. Laban vero, qui sonat candidus, designat mundum. [I.224] Contingit frequenter, ut aliquis mundum per conversionem deserat, nec tamen conversus ab avaritia cor suum cohibeat. Hunc iuste mundus insequitur, et dicit: Desiderio erat tibi domus patris tui, id est, patria coelestis, cur furatus es deos meos? Ac si dicat: Cur sectaris avaritiam? De auro et argento, quod religiosi satis appetunt, idola fiunt. Non ergo sine causa avaritiam idolorum servitutem vocat Apostolus. Rachel, quae interpretatur videns Deum, anima est religiosi, quae dum mundi huius divitias concupiscit, quasi idola sub stramentis abscondit. Omnia enim corporis necessaria, quae monachis regula concedit, quia vilia sunt, stramenta dici possunt. NOVICIUS: Saepe ordo noster a saecularibus de avaritia iudicatur. MONACHUS: Quod illi avaritiam, hoc nos esse dicimus providentiam. Omnes enim hospites supervenientes, ex mandato regulae tenemur sicut Christum suscipere. Quibus si negaretur hospitalitas, qui modo ordinem iudicant de avaritia, tunc forte amplius eundem iudicarent de impietate et immisericordia. Pene nulla domus est ordinis, quae non sit obligata debitis, tum propter hospites et pauperes, tum propter eos, qui quotidie convertuntur, et sine scandalo repelli non possunt. Ut enim dispensatores nostros excusem, non de toto, sed de tanto, saepe hac necessitate oportet illos velint nolint avere. Quanta poena vitium avaritiae in praesenti sive in futuro plectatur, vel quanta gloria et fructu divitiarum contemtus in praesenti etiam remuneretur, quibusdam tibi ostendam exemplis. Magna erit eius gloria in futuro.

 

 

Capitulum LVIII.

De Caesario milite, qui canonicis Bonnensibus debitam pecuniam negavit, et gressum perdidit.

 

Miles quidam caesarius nomine, de proxima villa Wintere oriundus, fratrem habuit carnalem nomine Hirminoldum, Bonnensis ecclesiae Decanum. Iste eidem Caesario accommodaverat de pecunia ecclesiae suae viginti marcas Coloniensis monetae. Mortuo decano, Praepositus et fratres militem, [I.225] quia pecuniam sibi commodatum reddere recusavit, imo, quod deterius erat, omnino negavit, quia illum testibus convincere non potuerunt, iurare compulerunt. Miles vero, stimulatus avaritia, iuravit et periuravit, equumascendit et abiit, sed manum Domini effugere non potuit. Cum autem complesset medium viae, ire volens ad domum suam, procedere non potuit. Nam propter avaritiam, quae radix est omnium malorum, Dominus gressum illius in terra fixit, et quia mentius fuerat, linguae eum officio privavit. Sentiens se ille iusto Dei iudicio non posse loqui, neque procedere, vel saltem Bonnam redire, sanctum Abraham Patriarcham, qui tunc ei in mentem venit, satis devote invocavit dicens: Sancte Abraham, si tuis meritis cum officio linguae gressum recepero, mox Bonnam revertar, et fratribus suam pecuniam restituam. Statim ut haec vovit, loqui coepit, gressumque recepit; pecuniam reddidit, et de periurio poenitentiam egit. Haec idem Caesarius retulit Abbati nostro, vir quidem simplex et satis bene morigeratus, obiitque novicius in domo nostra. NOVICIUS: Si Deus sic dure punit avaritiam in personis saecularibus, puto quod multo acrius illam puniat in claustralibus. MONACHUS: Verum est, maxime ubi filiae assunt, fallacia scilicet et fraus, violentia, et contra misericordiam induratio cordis.

 

 

Capitulum LIX.

De monasterio, quod Dominus ob fraudem cellerarii plagavit.

 

Cellerarius quidam ordinis nostri tentatus avaritia, viduam quandam defraudavit, immemor parabolae illius Salomonis: Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam. Dominus vero non immemor vindictae, anno eodem totum pene vinum, quod monasterio creverat, ita deterioravit, ut nullius esset saporis vel coloris. Sentiens Abbas tantam plagam non esse sine causa, virginem Christi Aczelinam, quae temporibus meis Coliniae fuit, ut sibi a Domini causam illius flagelli peteret revelari, humiliter exoravit. Quod cum fecisset, responsum est ei, quia propter fraudum esset cellerarii sui, quam in talem [I.226] viduam exercuerat. Et adiecit Dominus: Adhuc eum tangam una plaga maiore. Quod factum est ita. Eodem enim anno miles quidam omnem pene annonam monasterii in horreis incendit; sicque plaga cessavit. NOVICIUS: Cum Deus valde sit misericors, quid est quod propter unius hominis fraudem omnem punivit congregationem? MONACHUS: Sicut legitur in Josue, propter avaritiam Achor, qui de anathemate Jericho tulit, in omnem populum ira Dei desaevit. Nam sicut Deus misericors est, ita et iustus est. Si propter unius meritum saepe multitudini parcit, quid miraris, si dictante eius aequitate, aliquando propter unius delictum multos punit? NOVICIUS: Si haex ita se habent, videtur mihi utile subiectis, et necessarium praelatis, ut frequenter officialis suos moneant, ne alicui fraudem inferant, ne forte per hoc flagellum contra se iudici porrigant. MONACHUS: Verum dicis, quia modicum fermentum totam massam corrumpit. Non solum Deus punit, si instinctu avaritiae damna aliis inferamus, imo etiam si nostra avare retinendo, egentibus non impartiamur, vel exhibita immisericorditer ante tempus subtrahamus.

 

 

Capitulum LX.

De plaga domus Vilariensis.

 

In Brabantia domus est ordinis nostri, quae Vilarium dicitur, in qua hospitibus et egenis multa bona saepe exhibita sunt, et adhuc quotidie exhibentur. Hoc anno cum essent in eadem provincia tempora cara, fratres eiusdem coenobii summam annonae suae taxantes, et, sicut mos est humanae infirmitati, defectum timentes, ex diabolica, ut patuit, tentatione, subsidium quod pauperibus satis large impendere consueverant, usque ad messem subtrahere consiliati sunt. Eadem nocte, sicut retulit nobis quidam monachus, de eadem domo veniens, piscina, quae erat ultra claustrum, erupit, et per diversas se diffundens officinas, [I.227] graviter illos damnificavit. Quod fratres, utpote viri iusti et timorati, peccatis suis, et maxime conceptae in pauperes avaritiae deputantes, mutato consilio, sicut ante beneficia illis solita impenderunt. NOVICIUS: Vellem nunc aliqua audire exempla de poena avaritiae in vita futura. MONACHUS: oc differendum est usque ad distinctionem duodecimam, in qua tractandum est de poena et gloria mortuorum. Interim tibi dicam quaedam contra avaritiam, ut cognoscas quantum boni, quantumve gloriae consequantur hi, qui ab averitia tentati, superati non fuerint.

 

 

Capitulum LXI.

De Abbate, qui, cellerario suo ob dolum deposito, adversariis bona, pro quibus contendebant, ultro dimisit, et eadem ad eis coactus recepit.

 

Abbas quidam nigri ordinis, sicut mihi retulit quidam Abbas de ordine nostro, venit ad Abbatem quendam Claraevallis, dicens illi: Domine Abbas, date mihi falcem, et ego dabo vobis curvum baculum. Ille quid facere vellet statim intelligens, virum suscepit, habitum mutavit, et quia hominem prudentem eundem esse consideravit, non multo post domui, cuidam ordinis nostri Abbatem eum praefecit. Eodem tempore domus illius fratres pro quibusdam possessionibus cum personis quibusdam saecularibus contenderunt. Ventilata est causa coram iudicibus, et data est sententia pro Abbate et fratribus. Postea cellerarius Abbati secrete dicebat: Domine, bene hodie placitavimus. Sciatis tamen causam nostram non ex omni parte fuisse iustam. Audito hoc verbo, Abbas satis turbatus est, tacuit tamen. Sequenti die Capitulum intravit, cellerarium proclamavit, et deposuit, eo quod avaritiae suae consulens suppressisset veritatem. Et misso pro ad-[I.228]versariis nuncio, ait illis: Boni homines, bona vestra vestra sint, ego a die hodierna non repetam illa. Qui cum gaudio recedentes, ita in Abbatis simplicitate et iustitia aedificati sunt, ut compuncti ocius redirent, et bona pro quibus diu contenderant, grato animo monasterio libere conferrent. Quae cum non consentirent Abbas recipere, responderunt: Domine, quicquid nostri iuris fuit in his bonis, remittimus; quod ad nos pertinebat, Deo in eleemosynam offerimus. Tunc primum Abbas acquievit sua recipere, magis claustrum suum aedificans sua simplici iustitia, quam cellerarius sua astuta avaritia. Simile pene audies de domino Petro Abbate Claraevallis in distinctione sexta capitulo undecimo. Viri iusti multum detestantur avaritiam, sicut audies in sequenti capitulo.

 

 

Capitulum LXII.

De Ulrico Praeposito Steinveldensi, et converso avaro, quem amovit.

 

Apud monasterium sancti Crisantii Scholasticus quidam demoratus fuit, vir magnae prudentiae atque scientiae, natione Gallicus, nomine Ulricus. Cui cum redditus scholastriae non sufficerent, necesse erat ut debitis obligaretur. Quidam ex fratribus Steinveldensis monasterii ordinis Praemonstratensis, eo quod virum magnae literaturae illum conspiceret, frequentius monuit, ut ad domum suam gratia conversionis se transferret. Tandem ille divinitus inspiratus, in haec verba respondit: Pecuniam aliquantulam debeo, solvite illam, et ego veniam ad vos. Quod cum intellexisset Praepositus praedicti monasterii, pecuniam libentissime solvit, et Scholasticus statim habitum suscepit. Qui non multo post eiusdem coenobii factus est Praepositus. Nondum enim in ordine Pramonstratensi erant Abbates. Sciens ille cum officio animas se regendas sucepisse, non pecora, vel possessiones, operam dabat exstirpandis vitiis, non pecuniis congragandis, [I.229] sciens avaritiam radicem esse omnium vitiorum. Habebat autem unum conversum, in administratione exteriorum ita sciolum et circumspectum, ita sollicitum et perfectum, ut omnia per manus eius transirent, et curtibus ecclesiae, quae necessaria erant, tam in aratris quam in pecoribus sive expensis, ipse quasi solus universa provideret. Omnia ipse erat, omnia disponens, nihil negligens, agrum agro copulans, et vineam vineae coniungens. Praepositus ista considerans, et in scripturis legens, nihil avaro esse scelestius, die quadam conversum eundem ad se vocans ait: Nosti, barbate, quare venerim ad ordinem? Quia non bene exprimere potuit Teutonicum idioma, habere non potuit verba ornata, et ideo quicquid loquebatur, conversis videbatur esse perversum atque distorum. Respondit conversus: Non movi, domine. Tunc ille: Ego dicam tibi. Ad hoc enim veni, ut peccata mea in hoc loco defleam. Quare ergo tu venisti? Respondente eo: Domine, simili de causa; ait Praepositus: Si venisti peccata tua deflere, formam debueras poenitentis tenere, hoc est, ut frequenter sis in oratorio, ut vigiles, ut ieiunes, Deumque pro peccatis tuis iugiter exores. Non enim poenitentis est, ut tu facis, vicinos suos exheredare, et densum lutum contra se congregare. Ad haec conversus respondit: Domine, bona illa quae comparo, agris vel vineis ecclesiae nostrae continuantur. Et Praepositus: Bene. Cum illa fuerint emta, necesse est, ut emas etiam illa, quae amtis coniunguntur. Nosti quid dicat Isaias? Vae, inquit, qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis. Numquid habitabitis vos soli in medio terrae)? Tu vero avaritiae tuae nullum terminum ponis. Cum onia, quae in hac provincia sunt, a te fuerint comparata, flumen Rheni pertransibis pede; deinde procedes usque ad montana; nec sic quiesces, dones pervenias ad mare. Puto quia ibi gra-[I.230]dum sistes, eo quod pelagus sit latum et spatiosum, gressus autem tuus strictus. Mane ergo in claustro tuo, frequenta oratorium tuum, ut die noctuque possis peccata tua deplangere. Exspecta paulisper, et habebis satis terrae subtus te, et supra te, et intra te, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Haec audientes quidam ex fratribus senioribus, dixerunt: Domine, domine, si conversus iste fuerit amotus, domus nostra subsistere non poterit. Ad quod ille respondit: Melius est ut domus pereat, quam anima. Et non acquievit petitioni eorum. NOVICIUS: Iste fuit verus pastor, sciens ovis sibi commissas, non corruptibilibus auri et argenti fuisse redemtas, sed pretioso sanguine agni immaculati. MONACHUS: Hoc satis in eius verbis et actibus claruit. Nam tempore illo, quo Reynaldus factus est Coloniae Archiepiscopus, et essent Episcopii redditus obligati, curtesque desolatae, suasum est ei ut ex diversis domibus ordinis Cisterciensis Dioecesis suae conversos fideles atque providos accommodaret, qui et curtibus praeessent, et annuos redditus sua industria reformarent. Qui cum consilio tali acquievisset, et tam ex Campo quam ex Monte, domibus religiosis, conversos aliquos collegisset, suasum est ei, ut etiam praedictum conversum assumeret. Pro quo cum honestum misisset nuncium, et ille ex parte Episcopi salutasset Praepositum, adiecit: Dominus meus modicam petitionem petit a vobis, quam ei negare non debetis. Cui cum Praepositus respondisset: Non est domini mei rogare me, sed praecipere; subiunxit ille: Petit obnixe, ut talem conversum ad tales usus ei accomodetis. Ad quod verbum Praepositus satis humiliter, constanter ac mansuete respondit: Habeo ducentas oves in tali grangia, in aliis vero tot et tot, similiter boves et equos; dominus meus tollat ex illis quantum voluerit; conversum vero animae meae commissum ad tales usus non habebit. Ego autem non de ovibus et bobus, sed de commissis mihi animabus, summo pastori in die iudicii rationem redditurus sum. Et non concessit ei. Reliquit et aliud liberalitatis suae indicium, contra avaritiam religiosorum utile satis exemplum. Die quadam, antequam amotus esset [I.231] praefato modo supradictus conversus ab administratione sua, Praepositus ad unam grangiarum suarum venit, in qua pullum equinum pulchrum satis vidit. de quo iam dictum fratrem, cuius esst vel unde veniret, interrogavit. Cui cum conversus responderet: Talis homo bonus et fidelis amicus noster moriens eum nobis legavit; ait Praepositus: Utrum ex devotione, vel ex aliquo iure legavit eum? Respondit conversus: Ex decessu illius emersit. Nam uxor eius, eo quod esset de familia nostra, iure curmeidiae illum obtulit. Tunc ille movens caput, respondit verbum picum: Quia bonus homo et amicus noster fidelis erat, idcirco uxorem eius spoliasti? Redde ergo feminae destitutae equum suum, quia rapina est, aliena vel rapere vel retinere. Tuus enim antea non fuit. Quia idem Praepositus vir prudens erat, pro negotiis monasterii egrediens, secum iuvenes minus libenter ducebat. Noverat enim hoc eis non expedire, propter tentationes diabolicas. Die quadam cum unum ex adolescentibus secum adduxisset, et simul equitantes, nescio quid vel unde conferrent, obviam habuerunt iuvenculam formosam. Quam cum ex industria equum suum retrahendo Praepositus salutasset officiosissime, stetit illa, et inclinato capite resalutavit eum. Cum paululum processissent, volens Praepositus tentare iuvenem, ait: Puella ista videbatur mihi multum formosa fuisse. Cui cum ille diceret: Credite mihi, domine, et hoc ipsum visum est mihi; respondit Prapositus: Unum tantum deformat eam, scilicet quod monocula est. Respondit iuvenis: format eam, scilicet quod monocula est. Respondit iuvenis: Vere, domine, utrumque oculum habet; ego enim satis diligenter consideravi eam. Tunc motus Praepositus ait: Et ego considerabo dorsum tuum. Tantae debueras esse simplicitatis, ut utrum esset mas vel femina, scire non posses. Reversus vero ad monasterium, dixit senioribus: Vos domini, quandoque arguitis me, quod mecum non educam iuniores. Et exponens eis causam, praedictum iuvenem durius arguit, atque castigavit. – Tantae enim erat literaturae, ut tempore quodam pro negotio ordinis sui Cistercium pergens, in Capitulo generali faceret sermonem. Haec mihi retulit quidam ex [I.232] senioribus domus illius. NOVICIUS: Contingit frequenter, ut potentes viri pecunias sive possessiones titulo minus iusto a suis subditis obtineant, et ex eis domos religiosas aedificent. Licetne religiosis huiusmodi recipere eleemosynas scienter? MONACHUS: Quicquid conscientiam remordet, conscientiam polluit. Scias tamen hoc quandoque fieri iusto Dei iudicio, sicut subiecto doceberis exemplo.

 

 

Capitulum LXIII.

De Abbate, qui audivit in oratione: Dedisti hereditatem timentibus te, dum timeret abbatiam a potente aedificatam suscipere.

 

Vir quidam potens et nobilis in terra sua domum ordinis nostri construere desiderans, cum locum religioni congruum invenisset, habitatores eius partim pretio, partim minis eiecit. Abbas vero qui ad eundem locum missurus erat conventum, timens Deo non placare, tali modo pauperes a suis possessionibus alienare, oravit Deum, ut sibi super hoc suam dignaretur voluntatem revelare. Et non est permissus vir ille iustus de hac re diu tribulari. Nam die quadam cum esset in oratione, huiusmodi vocem audivit: Dedisti hereditatem timentibus nomen tuum, Domine. Qui surgens mox intellexit per vocem propheticam coelitus demissam, voluntatis esse divinae, ut homines indevoti de eisdem possessionibus eiicerentur, et viri timorati Deumque laudantes ibidem locarentur. Sic legitur Dominus terram Chananaeorum et reliquarum immundarum gentium dedisse filiis Israel. Non tamen ista trahenda sunt in exemplum, quia omnis avaritia omnisque iniustitia a religiosis detestanda est. NOVICIUS: Tanto amplius in talibus scandalum vitandum est, quia saeculares non libenter claustrales habent vicinos. [I.233]

 

 

Capitulum LXIV.

Quid Episcopus Philippus dixerit, cum domum nostram construeret.

 

MONACHUS: Cum conventus noster a domino Philippo Archiepiscopo super montem Stromberg vocaretur, quidam homines provinciales heredibus suis timentes, illum arguerunt. Quibus ipse respondit verbum bonum, verbum sanctum: Utinam, inquit, esset in qualibet villa Dioecesis meae conventus iustorum, qui et Deum iugiter laudarent, et tam pro me quam pro mihi commissis orarent. Puto quia tunc melior multo esset status Ecclesiae meae, quam modo sit; nulli nocerent, cum multis prodessent. Aliena non rapiunt, cum sua omnibus impartiantur.

 

 

Capitulum LXV.

De largitate pauperibus famis tempore a domo Vallis sancti Petri exhibita.

 

Eo tempore quo fames illa validissima, quae anno Dominus incarnationis millesimo centesimo nonagesimo septimo fuit, incubit et plurimos exstinxit, domus nostra, licet tunc temporis pauper fuerit ac novella, multis subvenit. Sicut dixerunt hi qui numerum inopum ante portam considaverunt, aliquando una die mille quingentis eleemosynae datae sunt. Dominus Gevardus tunc Abbas singulis diebus ante messem, in quibus carnibus uti licebat, bovem unum in tribus caldariis cum oleribus circumquaque collectis coqui iussit, et cum pane per singulos pauperes divisit. Simile factum est de ovibus [I.234] aliisque pulmentariis. Sicque per gratiam Dei omnes pauperes supervenientes, usque ad messem sustentati sunt. Et sicut audivi ab ore iam dicti Gevardi Abbatis, cum timeret ne forte annona pauperum ante tempus deficeret, et pistorem pro eo quod panes nimis magnos faceret, argueret; respondit ille: Credite mihi, domine, in pasta valde parvi sunt, et in fornace crescunt. Parvi immittuntur, et magni extrahuntur. Retulit mihi idem pistor, frater scilicet Conradus rufus, qui adhuc vivit, quia non solum panes in fornace, imo etiam farina creverit in saccis et in vasis, ita ut pistores omnes mirarentur, nec non et pauperes, qui inde nutriebantur. Dicebant enim: Domine Deus, unde venit omnis annona ista? Eodem anno dives Dominus caritatem servorum suorum etiam in hac vita per centuplum remuneravit. Nam magister Andreas Spirensis per pecunias, quas in curia Frederici Imperatoris, nec non et in Graecia congregaverat, magnum allodium in Blitirsdorp emit, nobisque in eleemosynam dedit. Unde tallis voluntas, nisi a Deo?

 

 

Capitulum LXVI.

Item de huminitate, quam domus in Hemmenrode eodem tempore in pauperes fecit, et quod multo plus a Deo recepit.

 

Eodem tempore domus in Hemmenrode, mater nostra, non minorem caritatem, imo tanto maiorem, quanto ditior fuit, pauperibus exhibuit. Tanta enim fames pauperes premebat, ut mulieres praegnantes ante portam in nemore pariendi tempora implerent. Christus vero non immemor illius promissi: Date, et dabitur vobis, quia largi erant in dando, largam illis misit eleemosynam. Gerardus enim Praepositus sancti Simeonis in Treveri moriens circa sexcentas libras argenti illis legavit, ex quibus centum ad portam in usus pauperum sequestravit. Portarius vero centum libras suas recipiens, non ex eis vineas vel agros, sed totidem maldra siliginis apud [I.235] Confluentiam comparavit, quibus satis sufficienter usque ad messem pauperes sustentavit.

 

 

Capitulum LXVII.

Item de claustro Westfaliae, cui Deus expensas pauperibus exhibitas duplo restituit.

 

Retulit mihi frater Godescalcus de Volmuntsteine, monachus noster, post eadem cara tempora cellerarium quendam ordinis nostri de Westfalia occurrisse sibi. Quem cum interrogasset, quo festinaret, respondit ille: Ad concambium. Ante messem ob necessitatem pauperum pecora nostra occidimus, calices et libros nostros impignoravimus. Modo Dominus misit nobis hominem, qui tantum nobis auri ddit, ut eius quantitas in duplo erogatis respondeat. Unde vado illud cambire pro argento, ut ex eo possim pignora nostra redimere, et greges reparare. Tria haec exempla dicta sint contra illos, qui viros claustrales iudicant de avaritia. NOVICIUS: Nunc primum intelligo quid sit, Date, et dabitur vobis. MONACHUS: Non intelliges perfecte nisi in futura vita, quando pro terrena substantia, quam pro Christo dimisisti, sive pauperibus in illius nomine dedisti, recipies regnum, quod paratum est electis a constitutione mundi. In illa die filius hominis tibi cum ceteris electis tuum enumerabit datum, et tu eius recipies promissum. Quid enim dicet? Esurivi, et dedistis mihi manducare, et cetera quae ibi sequuntur. Viri tamen perfecti cum Domino iudicabunt. NOVICIUS: Si tanta bona sequuntur eleemosynam, vae illis, qui in hoc brevi tempore sectantur avaritiam. MONACHUS: Duo illa verba Domini, scilicet Date, et dabitur vobis, revocant memoriae meae rem gestam, his qui hospitalitatem exercent pro exemplo satis necessariam. [I.236]

 

 

Capitulum LXVIII.

De clausto ob Abbatis avaritiam depauperato et ob receptionem duorum fratrum, scilicet Date et Dabitur, rursum ditato.

 

Abbas quidam, ut puto de ordine nigro, sicut ex relatione cuiusdam Abbatis ordinis nostri didici, hospitalis erat valde, et circa pauperes multum misericors. Et quia in operibus misericordiae fervens fuit, tales dispensatores dmui suae ordinare stduit, qui non eius fervorem impedirent, sed magis incenderent. Quanto plures hospites suscepit, quanto plus caritatis pauperibus exhibuit, tanto illi et domui eius Dominus amplius benedixit. Post cuius mortem, successor eius stimulatus avaritia, pietatis officialibus amotis, et eis quos tenaciores noverat institutis, ait: Praedecessor meus nimis erat dapsilis et indiscretus, officiales eius nimis prodigi. Sic ordinare debemus expensas monasterii atque temperare, ut si forte seges nostra grandinata fuerit, et tempora cara emerserint, habeamus unde pauperibus subveniamus. Huiusmodi verbis avaritiam suam pallians, hospitalitatem, prorsus exclusit, et consueta beneficia pauperibus subtraxit. Caritate subtracta, proficere non potuit monasterii substantia, imo in brevi ad tantam devenit paupertatem, ut vix haberent fratres quod manducarent. Die quadam vir quidam venerandae canitiei venit ad portarium, quaesivit hospitum. Quem ille quidem clanculo et cum timore collegit, atque hospitalitatis officia pro posse et tempore illi exhibens, adiecit: Non te scandalizare debet, bone vir, quod tam negligenter te procuro, quia necessitas in causa est. Aliquando vidi talem statum huius monasterii, ut si venisset Episcopus, cum magna caritate et abundantia fuisset susceptus. Respondit ille: Duo fratres expulsi sunt de monasterio isto; nisi illi duo fuerint reversi, nunquam bonus erit status eius. Unus eorum vocatur Date, alter vero Dabitur. Sicque ab oculis eius recessit. Puto [I.237] aliquam fuisse personam angelicam, per quam Dominus primam fratrum illorum revocare voluit caritatem. Portarius, cum esset laicus, nomina eadem retinuit, Abbati et fratribus audita recitavit. Resumta est hospitalitas, et coepit eis mox Dominus benedicere ut prius. NOVICIUS: Quid sentiendum est de illis, qui hospitales colligunt et eleemosynas tantum faciunt propter gloriam inanem? MONACHUS: Tales dando sua peccant, et nihil aliud recipiunt, nisi quod quaerunt, scilicet laudem humanam. Alii sua Christo dant tantum propter vitam aeternam, et hos Dominus non deserit in praesenti. Quidam vero propter utrumque, videlicet ut in praesenti ditiores fiant, et in futuro habeant vitam aeternam. Et istos Dominus saepe duplici mercede remunerat, hic per bona temporalia, in futuro per bona aeterna. Nonnulli vero sunt, qui etiam pauperes, sua Christo largiuntur, et dum coeperint ab ipso ditari, tunc ex diabolica tentatione amplius tentati, manum suam retrahunt, egestatem timentes. NOVICIUS: De hoc dicas exemplum.

 

 

Capitulum LXIX.

De femina, quae hospilitatem Abbatibus Cisterciensis ordinis exhibuit, et ditata est, et eadem exclusa, pauperata.

 

MONACHUS: Non est diu, quod femina quaedam, adhuc forte vivens, et in quadam civitate manens, in qua Abbates nostri, euntes ad generale Capitulum, hospitari solent, plures ex eis lucri sui causa hospitio suscepit. Sentiens sibi illa ad ingressum illorum benedici, fenum illis gratis dedit, deinde pabulum. Quanto plus dabat, tanto plus habuit. Et cum hospitum suorum meritis et oratione iam dives facta esset, bonisque omnibus abundaret, coepit defectum timere, et dicere intra se: Non potes diu sustinere tantas expensas, modo contrahe manum, ne forte paupertatem incurras. Mira res. Mox ut hospitibus stipendia consueta negavit, et Dominus illi manum subtraxit. Non enim in domo illa frater Dabitur habitare poterat, de qua germanus eius Date expulsus erat. Tandem ad se reversa, cum se egere conspiceret, de omissione poenitentiam egit, et priora resumens opera, iterum ditari coepit. [I.238]

 

 

Capitulum LXX.

Quomodo intelligendum sit: Omni habenti dabitur; ei autem qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.

 

NOVICIUS: Nosse vellem, quomodo intelligendum sit quod Christus ait: Omni habenti dabitur; ei autem qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. MONACHUS: Ei qui habet gratiam hospitalitatis, et caritative, bonoque animo, et hilari vultu, hospites suscipit, atque libenter pauperes introducit, Domino procurante dabitur ei in praesenti tantum, et nonnunquam, ut supra dictum est, centuplum, et abundabit, et in futuro vita aeterna. Qui autem gratiam hospitalitatis et eleemosynae non habet, ita ut invitus pauperes hospitesque videat et recipiat, atque cum malo animo et murmure hoc ipsum quod negare non potest, impendat, huic iusto Dei iudicio hoc ipsum quod habet in substantia temporali, vel in se ipso deficit, vel ab aliis rapitur atque distrahitur, nec fidelium eleemosynis augetur. NOVICIUS: Satis placet expositio ista, et hoc propter exempla praecedentia. MONACHUS: Licet frequenter contingat, ut claustrales propter Christum largi locupletentur, et contra ipsius mandatum tenaces depauperentur, de utroque tamen subiungam exemplum.

 

 

Capitulum LXXI.

De hospitalitate monachorum de Lacu.

 

In Menevelt provincia Dioecisis Treverensis situm est quoddam coenobium nigri ordinis, quod Lacus dicitur, nomen habens a re, personis possessionibusque pollens, et in religione ceteris terrae nostrae coenobis amplius florens. Ad hoc die quadam Saxo quidam hospitandi gratia divertit, [I.239] qui multum caritative illic susceptus, aedificatus recessit. Non multo post dives quidam in Saxonia amicus eius in extremis agens, cum testamentum suum illo praesente faceret, ait: Vellem aliquid legare pro anima mea, si scirem in quo loco optime esset locatum. Cui ille respondit: Juxta Coloniam claustrum quoddam est valde religiosum, in quo veraciter sunt homines Dei, et in hospitalitate, me teste, praecipui. Nusquam poteris eleemosynam vestram melius, et animae vestrae locare utilius, quam in eodem loco. Ad eius consilium Saxo, ut puto quadraginta marcas argenti legavit, et decessit. Missa est per servum pecunia Coloniam, et quia status Dioecesis Coloniensis propter schisma, quod erat inter Ottonem et Philippum Reges, malus fuit, pecuniam ibi reliquit, et ad Lacum pedes veniens, Abbati rem per ordinem retulit. Qui misso cellerario, pecuniam ibidem recepit. Haec mihi relata sunt a quodam religioso converso ordinis nostri.

 

 

Capitulum LXXII.

De inhospitali Praeposito nigri ordinis.

 

Eiusdem ordinis cella quaedam in Episcopatu Coloniensi sita est; quam nominare nolo propter tempus, quam Praepositus tam tenax regit, ut neminem sponte sua hospitio secundum regulam suscipiat, cum tamen satis abundet. Episcopus vero, qui et advocatus eiusdem cellae est, sciens hominem pecuniosum esse et inhospitalem, semel vel bis in anno cum plurimis equitaturis et multitudine militum hospitatur apud ipsum. In quorum receptione tantum expendit Praepositus, quantum sufficere posset ad susceptionem hospitum totius anni. Aliis vero monasteriis multo ditioribus idem Episcopus parcit, et sua largitur, ut impleatur praedicta sententia Salvatoris: Omni habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, etiam quid habet auferetur ab eo. NOVICIUS: Satis mihi dictum fateor tam verbis quam exemplis contra avaritiam; nunc precor, ut idem facere non pigriteris contra [I.240] gulam. MONACHUS: Prius expedire te debeo de gula quid sit, quae sint eius filiae, et quam periculosa sit illius tentatio, si ei consensus adhibeatur, corpori et animae, et quibudam tibi hoc ostendere testimoniis.

 

 

Capitulum LXXIII.

De gula et filiabus eius.

 

Gula est solius corporis causa immoderatus et illecebrosus comedendi bibendique appetitus. Huius filiae sunt, immunditia, scurrilitas, inepta laetitia, multiloquium, hebetatio sensus circa intelligentiam. In gula sunt quinque gradus peccandi. Primus est cibos pretiosos et delicatos exquirere; secundus cibos curiose praeparare; tertius ante tempus sumere; quartus nimis avide; quintus in nimia quantitate. Gula primus homo in paradiso victus succubuit. Haec Esau primogenita subripuit. Gula Sodomitas ad peccatum maximum incitavit. Ipsa filios Israel in deserto prostravit: Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Iniquitas Sodomae fuit saturitas panis et abundantia. Homo Dei, Abdo scilicet, missus in Bethel, propter comestionem a leone occiditur. Dives, qui epulabatur quotidie splendide, in inferno sepelitur. Nabuzardan princeps cocorum, id est, gula, Jerusalem destruxit). Vides quanta pericula sint in illa? Accedant et) testimonia. Ait enim Salomon: Vae terrae, cuius Principes mane comedunt. Item: Omnis labor hominis in ore eius, et anima eius non replebitur). Et in Evangelio Dominus: Videte ne corda vestra graventur in crapula et ebrietate). Item Apostolus: Honeste ambulemus, non in comessAtionibus, et cetera). Prima Christi tentatio a diabolo per gulam facta est). Unde Hieronimus dicit: In pugna Christi prius agitur contra gulam ieiunando, per quam victus est prius [I.241] homo. Quam valida et importuna sit nobis vitii huius tentatio quibusdam recentiori tempore gestis pandam exemplis. Ordinem etiam, inquantum potero, nec non et modum supradictarum tentationum, Adae scilicet et Esau et reliquorum, qui illic enumerati sunt, servare studebo.

 

 

Capitulum LXXIV.

De Conrado scholare, qui propter esum unius pomi, avunculi sui gratia privatus est.

 

Coloniae in maiore exxlesia Decanus quidam erat natione Suevus, vir dives, prudens et honestus, in consilio Frederici Imperatoris satis acceptus. Hic cum in pomerio suo pomum novellam plantatam haberet, et iam flores eius in poma profecissent, praecepit omni familiae suae sub interminatione gratiae suae, nec non et poenae, ne aliquis aliquod ex eisdem pomis, quae pauca erant, ante maturitatem carperet, probare volens eius primitias. Cumque omnes praeceptum illius custodirent, scholaris quidam nomine Conradus, cognatus eius, et per ipsum in ecclesia sancti Andreae in canonicum promotus, poma eadem videns et desiderans, patrui praeceptum neglexit, unum tantum, ut puto, de pomis tulit et comedit. Quod cum Decanus intellexisset, tanta ira et odio exarsit in illum, ut dilectum eiiceret, nec ab laiquo posset induci, ut culpam ei ignosceret. Et quem multum cogitaverat diversis stipendiis ditare, ab illo die, in quantum potuit, depressit. Ego eundem Conradum bene novi, et erat cantor praefatae ecclesiae. Satis ut vides tentationis pueri huius poena concordat cum poena Adam. Ille propter pomum eiectus est de paradisi deliciis; iste de domo avunculi sui atque divitiis. NOVICIUS: Cum Adam in potestate haberet omnes fructus paradisi, mirum quod se ab una arbore continere non potuit. MONACHUS: Multi temere Adam iudicant de inobedientia, pomi vilitatem attendentes, et vim tentationis non considerantes, sicut subiecto probabitur exemplo. [I.242]

 

 

Capitulum LXXV.

De servo, qui pixide contra praeceptum domini sui aperta gratiam eius perdidit.

 

Quidam paterfamilias servum habebat fidelem et utilem omnium rerum suarum dispensatorem. Contigit ut die quadam sermo esset de inobedientia Adae inter eos de esu pomi contra praeceptum Domini, et servus indignando illius inconstatiae diceret: ut taceam de Deo, si mihi tam districte aliquid a vobis praeciperetur, nunquam transgressor efficerer. Tacuit tunc dominus, et post dies aliquot, cum ille minus sibi caveret, nec sermonem contra Adam prolatum in memoria haberet, pixidem ei clausam, sed non firmatam porrexit dicens: Pixidem istam custodiae tuae commendo. Quod si aperueris illam, totius laboris tui mercede privaberis, et gratia mea perpetuo carebis. Hoc cum crebrius ei inculcasset, et ille in conclavi suo se recepisset, statim diversis cogitationibus coepit fluctuare, tentationibus aestuare, quid esset in pixide scire desiderans. Et saepius illam vertens atque circumspiciens, ait intra se: Quid si aperuero illam? Solus sum, nemo videt. Interrogatus, negabo. Non est testis, qui me convincere possit. Victus tandem tentatione, pixidem aperuit, et avicula, quae intus clausa erat, evolavit. Tunc tristis effectus valde, mysterium intellexit, et ad domini pedes, pixidem requirentis, se prosternens, veniam postulavit, sed non invenit. Ad quem dominus: Serve nequam et contumax, tu primum parentem nostrum de inobedientia iudicans, tuamque constantiam apud me commendans, te ipsum condemnasti. Recede ergo a me, et faciem meam de cetero non videas. Haec mihi retulit canonicus quidam sancti Severini in Colonia, vir senex aetate, verax in verbis, et vita religiosus. Simile ex parte contigit in Saxonia. [I.243]

 

 

Capitulum LXXVI.

De uxore milits, quae tentatione victa paludem a marito prohibitam intravit.

 

Henricus de Wida miles fuit dives valde, potens et nominatus, ministerialis Henrici Ducis Saxonum. Adhuc plures vivunt, qui illum noverunt, et rei, quam recitaturus sum, forte recordantur. Habebat enim uxorem nobilem ac dilectam. Die quadam cum sermo inter eos haberetur de culpa Ecae, coepit illa, ut mos est mulieribus, eidem maledicere et de inconstantia iudicare animi, eo quod pro modico pomo, gulae suae satisfaciens, tantis poenis ac miseriis omne genus humanum subdidisset. Cui maritus resopondit: Noli illam iudicare. Tu forte in tali tentatione simile fecisses. Ego volo tibi aliquid praecipere; quod mius est, et propter amorem meum minime poteris custodire illud. Respondente illa: Quod hoc est mandatum? Ait miles: ut die illa qua balneata fueris, paludem curiae nostrae non ingrediaris nudis pedibus. Aliis diebus, si libet, intres. Erat enim aqua putens et fimosa, ex totius curiae sordibus collecta. Illa subridente, et praecepti transgressionem etiam abhorrescente, subiunxit Henricus: Volo ut poenam addamus. Si tu fueris obediens, quadraginta marcas argenti a me recipies; sin autem, totidem mihi solves. Et bene placuit ei. Ille vero, ipsa ignorante, secretos custodes paludi adhibuit. Mira res. Ab illa hora matrona tam honesta et tam verecunda nunquam per curiam transire poterat, nisi ad praedictam paludem respiceret. Et quotiens balneabatur, totiens graviter de eadem palude tentabatur. Die quadam exiens de balneo, dixit pedissequae suae: Nisi ingressa fuero paludem illam, moriar. Statimque succingens se, cum circumspexisset, et neminem videret, separata comi-[I.244]tante ancilla, aquam illam foetidam usque ad genua intravit, et huc illucque deambulando, bene concupiscentiae suae satisfecit. Quod satim nunciatum est marito eius. Ille gaudens, mox ut eam vidit, ait: Quid est, domina? Fuistine hodie bene balneata? Respondente illa: Fui; adiecit: In dolio, vel in palude? Ad quod verbum confusa tacuit, sciens eum suum excessum non latere. Tunc ille: Ubi est, domina mea, constantia vestra, obedientia vestra, iactantia vestra? Eva vilius tentata fuistis, tepidius restitistis, turpius cecidistis. Reddite ergo quod debetis. Et cum non haberet illa quod solveret, omnia vestimenta eius pretiosa tulit, et per diversas personas distribuit, sinens eam per aliquod temous bene torqueri. NOVICIUS: Valde miserabile est, quod sic mens hominis semper nititur in vetitum. MONACHUS: Antequam sermo Dei audiatur: Non est tribulatio vel tentatio, sed ubi signum belli praedicationis tuba ostendit, tribulationum pugna consurgit. Verba sunt Origenis super illum locum: Ex quo locutus sum Pharaoni, afflixit populum tuum. Quam valida sit quandoque pugna tentationis post prohibitionem, exemplum tibi proponam militem quendam, qui magis elegit mori, quam in tentatione sua superari.

 

 

Capitulum LXXVII.

De milite poenitente, quem tentatio arboris vetitae exstinxit, sed non superavit.

 

Miles quidam, sicut audivi a quodam viro religioso, multa scelera commiserat. Tandem ductus poenitentia, venit ad sacerdotem, de commissis fecit confessionem, satisfactionem suscepit, sed susceptam servare non potuit. Cumque hoc saepius actitasset, die quadam dixit illi sacerdos: Nihil sic proficimus. Dic ergo mihi: Estne aliquid quod pro peccatis tuis possis custodire? Respondit ille: est pomus in possessione mea tali, cuius fructus tam amarus et pessimus est, ut nunquam ex eo comedere possem. Si videtur vobis bonum, poenitentia mea sit, ut quoadusque vivam de eiusdam pomis non gustem. Sciens sacerdos maxime post prohibitionem, [I.245] excitante carne, vel diabolo, sive utroque, consurgere tentationem, respondit: Pro omnibus peccatis tuis tibi iniungo, ut nunquam de fructu eiusdem arboris scienter comedas. Abiit miles, poenitentiam iniunctam quasi pro nihilo reputans. Sic sita erat ipsa arbor, ut quotiens curiam suam exiret vel intraret, eandem arborem respicere posset. Respiciendo semper prohibitionis recordabatur, et recordando mox gravissime tentabatur. Die quadam ante arborem eandem transiens, et poma in ea considerans, ab eo, qui primum hominem per lignum prohibitum tentavit et prostravit, tam valide tentatus est, ut ad arborem quidem veniret, et ad pomum nunc manum extendendo, nunc extensam retrahendo, totum pene diem contrariis nisibus continuaret. Tandem adiuvante gratia triumphans, in tantum concupiscentiae restitit, ut corde coangustato sub arbore iacens spiritum exhalaret. NOVICIUS: Si tentatio Adae tam dura fuit, non mirum si cecidit. MONACHUS: Graviter cecidit tentationi consentiendo, quia sicut foris habuit causam impellentem, sic intus gratiam adiuvantem. Haec dicta sint occasione pomi, propter quod eiecti sunt de paradiso protoplasti. NOVICIUS: Non minus miror quod Esau esuriens, propter lenticulae decoctionem, primogenita sua perdidit coram Deo, quam quod illi propter pomum inobedientes, eiecti sunt de paradiso. MONACHUS: Non esuriendo, non lenticulam concupiscendo, primogenituram suam perdidit, sed per contemtum, quo rem tam pretiosam, tam indigno pretio, incitante gula, vendidit. Nec nobis hoc debet esse terrori, qui frequenter tali cibo vescimur, et ardenter sumimus, quia magnum Dei donum est, quando viris delicatis, postquam conversi fuerint ad Cristum, incondita pulmentaria leguminum vertuuntur in convivium. Audi de hoc verbum satis iocundum.

 

 

Capitulum LXXVIII.

De tribus granis, quibus Abbas Gisilbertus se condire dicebat pulmenta monachorum.

 

Eo tempore quo milites honesti et in saeculo nominati, videlicet Ulricus cognomento Flasse, et Gerardus cogno-[I.246]mento Waschart, Karolus et Marcmannus Colonienses, alique tam ex clericis quam ex laicis viri divites in Hemmenrode conversi fuisset et in ordine confortati, quidam ex saecularibus et iam dictorum militum notus et amicus ait beatae memoriae domino Gisilberto eorum Abbati: Non sufficio mirari, quod tales viri in saeculo tam delicati, oleribus inconditis, pisa et lente possunt uti. Cui ille respondit: Ego tria grana piperis appono, quibus eadem grossa pulmentaria ita condiuntur, ut pene nihil in suis scutellis comedentes relinquant. Mirante illo, et non intelligente quod audierat, Abbas subiunxit dicens: Ego tibi exponam. Primum granum piperis sunt longae vigiliae matutinarum; secundum labor manuum; tertium granum est desperatio ferculi lautioris. Ecce ista sunt tria grana, quibus appositis optimi saporis fiunt pulmentaria nostra. Et puto vehementer, quod monachus magis peccet pisam suam sive lenticulam propter tortiones vel humores melancolicos vitando, quam nimis ex illis sumendo. Si apposita sumere noluerit, necesse est ut lautiora vel appetat vel requirat. Si ei data fuerint ex consuetudine, pusillanimes scandalizat; si negata, ante tempus deficiet. Monachus vacuo ventre non potest bene ieiunare, vigilare aut laborare. Hinc est quod sanctus Bernardus tales in quodam Sermone satis acriter reprehendit. Cibaria nostra non sunt multum confortativa, et ideo oportet nos ex eis sumere usque ad satietatem. NOVICIUS: Quid sentiendum est de illis, qui per occasionem frequenter in saeculo sunt, et pene quotidie cibis delicatis vescuntur? Eruntne aequales fratribus suis in merito, qui cibis regularibus tormentantur? MONACHUS: Non est meum illos iudicare, unusquisque secundum suum laborem recipiet. Dicam tibi tamen de hoc cuiusdam laici sententiam satis delectabilem, contra quendam Cardinalem ioculariter prolatam.

 

 

Capitulum LXXIX.

De sermone monachi illiterati ad Henricum Cardinalem Albanensem.

 

Sanctae recordationis dominus Henricus Albanensis Epi-[I.247]scopus et Cardinalis, anno Domini millesimo centesimo octogesimo octavo missus a Clemente Papa temporibus Frederici Imperatoris praedicare crucem in Alemannia contra Sarracenos, quosdam sibi monachos terrae nostrae ordinis Cisterciensis socios itineris assumsit. Die quadam cum simul equitarent, et ipse diceret in generali: Quis vestrum dicet nobis aliquid boni? respondit unus: Ille, demonstrato quodam monacho laico, cuius nomen excidit. Et praeceptum est ei statim a Cardinale, ut verbum proponeret exhortationis. Ille primum se excusans, dicens laicum non debere literatis aliquid loqui, tandem sic exorsus est: Quando mortui fuerimus et deducti ad paradisum, occurret nobis sanctus pater noster Benedictus. Visis nobis monachis cucullatis, cum gaudio introducet; viso vero Henrico Episcopo et Cardinale, mirabatur infulatum eum, et dicet: Quis enim es tu? Et ille: Pater, ego sum monachus Cisterciensis. Respondebit sanctus: Nequaquam; monachus corniculatus non est. Tunc Henrico satis pro se allegante, tandem huiusmodi data sententia, dicet ostiariis sanctus Benedictus: Ponite eum supinum, et stomachum eis scindentes aperite. Si inveneritis ibi olera incondita, fabam, pisam, lentem, pultes cibosque regulares, cum monachis intromittatur; sin autem, scilicet pisces grossos et cibos saeculares atque delicatos, foris maneat. Deinde conversus ad Cardinalem, subiecit: Quid illa hora dicturus es, pauper Henrice? Ad quod verbum Cardinalis subridens, sermonem commendavit. Ego eundem venerabilem Episcopum et monachum in ecclesia sancti Petri Coloniae adhuc puer audivi crucem praedicantem, et plurimos ibidem vidi signantem, eratque vir iustus et sanctus, manus suas ab omni munere excutiens, et tam verbo quam exemplo multos aedificans. NOVICIUS: Recordor superius te dixisse, inquitatem Sodomae fuisse saturitatem panis et abundantiam. MONACHUS: Verba sunt Ezechielis Prophetae. Ut ait Moyses, antequam suverteret Dominus Sodomam, omnis eius regio irrigabatur [I.248] sicut paradisus Dei, et sicut Aegyptus, eratque nimiae fertilitatis. Unde quia Sodomitae comessationibus vacabant, per libidinem exfluebant. Gula luxuriam plurimum accendit. NOVICIUS: Quid ergo? Estne periculosum, si monachus pane saturaretur? MONACHUS: Quod superius dixi de lenticula, hoc modo dico de pane. In pane Sodomorum, eo quod cibus sit principalis, intelligitur copia omnium cibariorum, quo illi abundabant. Panis vero noster, quia grossus est et niger, magis est necessitatis, quam superfluitatis, et puto magis monachum peccare, si illum abhorreat vel delicatum requirat, quam si eo satietur. Maxima quandoque in pane solet esse tentatio.

 

 

Capitulum LXXX.

De clerico, cui Christus panem hordeaceum lateri suo intinctum porrexit.

 

Diu est, quod ad Claravallem conversionis gratia clericus venit delicatus valde. Cumque panem conventus, qui tunc temporis valde grossus erat, et pisam abhorreret, atque ex ipso timore, non solum famis, sed et futurae refectionis tabesceret, nocte quadam Salvator ei in visu apparuit, quo fratres vescebantur frustum panis in manu tenens, quem ei porrexit, et ait: Comede panem hunc. Cui cum novicius responderet: Domine, nequaquam vesci potui pane hordeaceo; Christus vulneri lateris sui panem eundem) intinxit, et porrectum comedere iussit. De quo cum gustasset, factus est sicut mel dulcis in ore eius. Ab illo enim tempore panem sive cibos regulares, quos prius vix tangere potuit, cum multa delectatione comedit. Hoc scias, quod diabolus eos, quos decipere nequit per gulam, deiicere per indiscretam et indebitam conatur abstinentiam. [I.249]

 

 

Capitulum LXXXI.

De novicio, quem diabolus formam dimidii panis offerendo decepit.

 

Sicut referre solent nostri seniores, in Hemmenrode sub specie angeli daemon cuidam monacho minus circumspecto per aliquot dies in mensa formam dimidii panis ostendit, et ne plus simul sumeret dissuasit. Obedivit ille daemoni, et post breve tempus tantam debilitatem corporis incurrit, ut in sensu deficeret et periret. NOVICIUS: Dixisti superius, gulam prostravisse filios Israel in deserto. Quod ergo incitamentum gulae videtur tibi maxime fuisse causa illius plagae? MONACHUS: Desiderium carnium. Cum enim Dominus dedisset eis manna, panem angelorum, omne habens in se delectamentum, ingrati tanto beneficio, murmurabant contra Moysen dicentes: Quis dabit nobis ad comendum carnes? Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto gratis. In mentem nobis veniunt cucumeres et pepones et cepe et allea. Anima nostra arida est. Nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi manna. Et in alio loco: Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo. Vides quanta ingratitudo, et cum quanto iurgio? Culpam mox poena subsequens denudat. Adhuc, inquit, erant carnes in ore et dentibus eorum, nec defecerat huiusmodi cibus; et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit, eum plaga magna nimis. Saepe diabolus religiosos per carnes tentat, nunc dormitantes, nunc vigilantes, nunc visibiliter, nunc invisibiliter. Quosdam vincit, a quibusdam vincitur. NOVICIUS: De his audire delectat exempla. MONACHUS: Exempla satis vera et manifesta tibi dicam.

 

 

Capitulum LXXXII.

De Arnoldo monacho, cui in choro dormitanti diabolus carnes obtulit.

 

Non est diu, quod monachus quidam apud nos defunctus est, Arnoldus nomine, Coloniae in ecclesia sanctorum Aposto-[I.250]lorum canonicus. Fuerat enim ante conversionem vir dives et delicatus valde. Iste mihi referre solebat, quod per gulam multum tentaretur a diabolo, etiam cum leviter dormitaret in choro. Quandoque cum propter lassitudinem in choro stans oculos clauderet, scutellam carnibus plenam ante os suum sensit, de qua etiam more canino, ut sibi videbatur, comedit. Cumque sic bestialiter comedere erubesceret, caput quandoque retraxit, et satis dure parieti illisit.

 

 

Capitulum LXXXIII.

De converso in missa dormitante, qui lignum pro carnibus rodebat.

 

Conversus quidam, sicut ab eius ore audivi, cum die quadam auditor esset cuiusdam privatae missae, in canone modicum quid dormitans, ex illusione diaboli ipsum super quod prostratus iacebat lignum dentibus rodere coepit, ac si aliquid masticaret. Et erat stridor dentium eius, ut sonus muris testam nucis dentibus suis perforantis. Frater Richwinus cellerArius noster, qui ad missam eandem ministrabat, haec audiens, in orationibus suis impediebatur. Et cum posset converso loqui, interrogabat eum, quid in missa inter dentes haberet, dicens, non potui propter vos orare. Respondit ille: credite mihi, ego comedi bonas carnes. Unde habuistis illas? Inquit. Respondit conversus: Diabolus infra illum canonem praeparaverat ori meo scutellam carnium bene refertam. Si non creditis, notate lignum, in quo iacui, vestigia dentium meorum bene ibi reperietis. Et narravit ei qualiter a diabolo dormitans fuisset illusus. Lignum revera ex dentibus eius fuerat corrosum. Sic inimicus viros religiosos quos decipere per gulam non potest vigilando, ad minus illis illudere conatur dormitando. Audi nunc de quadam virgine, quam per carnes non dormitantem, sed vigilantem visibiliter tentavit, nec tamen praevaluit. [I.251]

 

 

Capitulum LXXXIV.

De virgine abstinente, cui diabolus anserem obtulit.

 

Virgo quaedam de Nivella nata, domum patris et parentes amore Christi deserens, quibusdam feminis religiosis illius provinciae se sociavit, cum quibus de opere manuum suarum victitans, orationibus ieiuniisque vacavit. Cuius virtutibus diabolus invidens, anserem de domo patris eius tulit, et in triclinio, in quo cum ceteris feminis sedebat, deposuit, dicens: Quid te, misera, fame crucias? Accipe et manducta. Cui cum illa diceret: Non licet mihi ex eo comedere, quia de furto est; respondit diabolus: Nequaquam, de domo enim patris tui tuli illum. Tunc virgo: Non poteris negare quin rapina sit. Tolle anserem velocius, et restitue ubi rapuisti. Videns ille nihil se proficere, feminis videntibus, avem levavit, et tuguriolo, unde eam rapuerat, restituit. Testata est familia domus patris eius, magnum se inter reliquos anseres audivisse clamoris strepitum, et cum praefatum anserem tolleret, et cum eundem loco suo restitueret. Dicam tibi adhuc duo exempla, per quae scies qualiter diabolus eos, quos per desiderium carnium superat, terreat et confundat.

 

 

Capitulum LXXXV.

De converso in cellario comedente carnes.

 

Conversus quidam, sicut audivi a quodam viro religioso, carnium desiderio tentatus atque superatus, cum illas requirere erubesceret, sicut nec licuit, die quadam assaturam sibi praeparatam, cellarium intrans, comedit. Erat enim officio cellerarius, et de ordine Praemonstratensi. Permissione Dei diabolus, quia aliud facere non potuit, gulosum illum rapuit, et in tecto campanilis in modum vestimenti sparsit. Ubi cum haereret, vel potius a diabolo sustentaretur, cui datus fuerat ad terrendum potius, quam ad occidendum, clamavit valide, fratrum auxilium implorans. Quem ibi haerere cernentes, causamque ignorantes, satis mirati sunt, et turrim cum festinatione ascendentes, tegulasque incidentes, per foramen illum retraxerunt. [I.252]

 

 

Capitulum LXXXVI.

De gallina, cuius viscera versa sunt in bufonem.

 

Non est diu, quod quidam ex monachis Prumiensibus, feria tertia ante Cineres in domo cuiusdam saecularis sacerdotis convivantes, diversas carnes cum vino exquisito usque ad mediam pene noctem comederunt. Et cum saturati essent nimis, in ipso galli cantu sacerdos vocans scholarem adultum, nomine Johannem, quem ego bene novi, dixit: Certe adhuc comedemus. Vade affer nobis gallinam, quam inveneris in pertica iuxta gallum sedentem, quia ceteris pinguior esse consuevit, et praepara nobis. Quam cum strangulasset, et ventre aperto, manuque imposita, cum se omnia intestina eius simul eiicere putaret, maximum bufonem extraxit. Cuius motum cum in manu sensisset, et proiecisset, vidissetque quid esset, repentino suo clamore omnes advocavit. Videntes gallinae intestina in bufonem versa, confusi a loco convivii recesserunt, intelligentes opus esse diaboli. Haec mihi unus fratrum illorum, qui interfuit et vidit, recitavit. NOVICIUS: Magis me tentant pisces, quam carnes, quia istis mihi vesci licet, illis non. NONACHUS: Puto te recordari cum filiis Israel piscium, quos comedebas in Aegypto, id est, in saeculo. NOVICIUS: Non possum quandoque non recordari. MONACHUS: Ad memoriam mihi revocant pisces isti magnam quandam nequitiam cuidam incluso a diabolo factam.

 

 

Capitulum LXXXVII.

De Hermanno incluso, cui diabolus pro piscibus obtulit stercora equina.

 

Retulit mihi frater Godescalcus de Volmuntsteine, quod die quadam diabolus fratri Hermanno incluso de Arnisberg, in specie hominis sibi noti, scutellam attulit cum piscibus. Ille, eo quod adhuc mane esset, dixit ut poneret et recederet. Tempore quo erant praeparandi, in disco, in quo prius nihil esse videbatur nisi pisces, stercora reperta sunt equina. NOVICIUS: Puto eundem virum religiosum pisces [I.253] desiderasse, et poenam eiusdem peccati illusionem fuisse diaboli. MONACHUS: Hoc satis probabile est. Per hoc etiam quod filii Israel cum carnibus et piscibus desideraverunt cepas et allea, recordor cuiusdam periculosae tentationis, in qua quidam poenitens per allea cecidit.

 

 

Capitulum LXXXVIII.

De Steinhardo proditore, qui per allea cecidit.

 

Duae cognationes militum in Episcopatu sunt Coloniensi, tam multitudine quam divitiis et probitate fortes satis atque magnanimes. Ex quibus una illarum de villa Bacheim originem ducit; altera de villa, quae Gurzenich vocatur. Erant autem inter eas quandoque tam validae et tam mortales inimicitiae, ut tunc temporis a nullo hominum, sive Episcopo opsorum domino possent sopiri, sed quotidie rapinis, incendiis et homicidiis renovarentur. At illi de Gurzenich in terminis suis fecerunt sibi domum munitam in nemore, nonquidem timore inimicorum, sed ut ibi possent confluere, quiescere, et simul procedendo illos acrius impugnare. Habentes autem servum quendam originarium, Steinhardum nomine, fidei eius claves munitionis commiserunt. Ille vero, instinctu diaboli, clanculo nuncium adversariis direxit, promittens quod tam dominos suos quam munitionem potestati eorum traderet, nescio quid causae contra illos praetendens. At milites de Bacheim traditionem timentes, verbis eius minus attenderunt. Quibus cum secundo ac tertio eundem nuncium destinasset, illi die praefixo se armantes, et cum multitudine timore insidiarum venientes, in loco domui satis vicino servum praestolati sunt. Ad quos proditor exiens, cum adhuc haesitarent, allatis omnium dominorum suorum in castellulo meridiano tempore dormientium, gladiis, certos illos effecit. Ad quos armati intrantes, omnes occiderunt, servum secundum quod illi iuraverant, in sua recipientes. Postea miser ille, de tam exse-[I.254]crabili facinore territus et compunctus, Sedem Apostolicam adiit, ubi culpam confitens, poenitentiam satis duram suscepit; sed tentationi succumbens, susceptam minime custodivit. Qui mox recurrens ad Papam, renovavit poenitentiam, sed non perseveravit in obedientia. Cumque hoc crebrius actitasset, dominus ponitentialis taedio affectus, se ab illo liberare volens, considerans nihil eum proficere, dixit: Nosti aliquid quod possis pro poenitentia suscipere et custodire? Respondit ille: Nunquam allea comedere potui. Certum est mihi, quia illorum carentiam, si pro peccatis meis suscepero, nunquam transgrediar. Ad quod verbum confessor respondit: Vade, et de cetero pro peccatis tuis magnis allea non comedas. Egressus homo Urbem, in horto quodam allea conspexit, quae ex immisione diaboli mox concupiscere coepit. Stans vero, et allea attendens, fortiter tentabatur. Concupiscentia invalescens non sinebat miserum abire, nec tamen allea prohibita ausus erat attingere. Quid verbis immorer? Tandem gula vicit obedientiam, hortum intravit, et comedit. Mira res. Allea, de quibus nunquam gustare potuit cum essent cocta et accurate praeparata et ad comedendum sibi licita, contra vetitum cruda manducavit et immatura. Sic viliter in tentatione victus, cum multa confusione ad curiam rediit, et quid egerit recitavit. Quem poenitentialis cum indignatione repellens, ne sibi de cetero molestus esset praecepit. Quid post haec miser ille egerit, non audivi. NOVICIUS: Misera est conditio hominis, quae sic prona est ad transgressionem. Sed dic quaeso, in quo genere gulae peccavit homo Dei, qui comedendo in Bethel a leone occisus est MONACHUS: Non comedendo, sed contra divinum praeceptum, etiam in tali loco deceptus comedendo, talem poenam incurrit. Quanta sit culpa, illicita, sive etiam licita, contra praeceptum comedere aut bibere, nonullis tibi ostendam exemplis. [I.255]

 

 

Capitulum LXXXIX.

De Florino Praeposito, cui morsellus carnium gutturi infixus est.

 

Magister Absalon vir honestus et literatus, in ecclesia sancti Victoris Parisiis canonicus, ante hos annos in Sprenkirsbach Abbas est electus. Est enim idem monasterium in Episcopatu Treverensi. Antequam idem Absalon in locum electionis suae veniret, unus ex fratribus in visu noctis vidit, quod candela ardens praefatum monasterium intraret, quae suo lumine omnium fratrum candelas exstinctas, quas in manu tenebant, reaccenderet. Interpretatio visus talis erat, quia is adveniret, qui disciplinam dissolutam repararet. Factus vero Abbas, honestas consuetudines, quas in suo monasterio didicerat, induxit, inter cetera praecipiens, ut tam suae congregationis fratres quam subiectae sorores, nec non et Praepositi earum, ab escis carnium omnes abstinerent. Contigit post haec quandam saecularem matronam religionis habitum in Insula sancti Nycholai suscipere. Pertinet autem idem monasterium ad Sprenkirsbach. In die reclusionis supradictae feminae, amicis eius cum Praeposito sanctimonialium, nomine Florino, viro pinguissimo, et bene mihi noto, convivantibus, cum ipsi carnibus vescerentur, et ipse piscibus propter mandatum Abbatis sui Absalonis, videns in scutella clerici iuxta se sedentis carnium assaturam, concupivit, immissaque manu morsellum rapuit, et cum quadam iocunditate in os suum misit. Mox iusto Dei iudicio idem morsellus in guttur inobedientis integer descendit, ita ut meatum eius obstruens, nullo conatu posset in os revocari vel deglutiri). Quem de mensa trahentes, cum iam eversis oculis putaretur esse suffocandus, Henricus monachus et camerarius noster, tunc Decanus Monasteriensis), sicut ex eius ore audivi, [I.256] pugno tam valide collum illius percussit, ut morsellus infixus exsiliret. Et cognoverunt omnes, quod dolor ille atque confusio, poena peccati foret inobedienti Praeposito. Et hoc pro certo scias, quod sicut diabolus plures, ut dictum est, tentat desiderio carnium, ita et vini.

 

 

Capitulum XC.

 

De cellerario, qui post completorium sitiens, inclinando liberatus est.

 

Monachus quidam ordinis nostri, officio cellerarius, die quadam post completorium, opere, ut post patuit, diaboli, intolerabiliter sitire coepit. Tentatus igitur tam valide, cum fluctuaret et cogitaret, utrum sibi contra, regulam esset bibendum, vel cum periculo vitae abstinendum, tandem victus, porposuit cellarium intrare, et bibere. Interim intrans oratorium, cum ante altare quoddam transiret, et multum tepide, de potu cogitans, inclinaret, in se, cum paululum processisset, erubescens, ad idem altare rediit, stetit, et cum multa reverentia inclinavit. Levans autem caput, daemonem in specie monachi nigerrimi iuxta se stare conspicatur, huiusmodi verba proferentem: Pro certo tibi dicio, si non fuisses reversus ad inclinationem, ego tibi talem potum in cellario propinsassem, quem digerere vix posses, quamdiu viveres. Hora eadem diabolus disparuit, et omnis tentatio immissae sitis cessavit. Haec mihi retulit dominus Eustachius Abbas de Hemmenrode, asserens ante annos septem contigisse. NOVICIUS: De cetero studiosior ero ad inclinandum profunde. MONACHUS: Diabolus omnem odit humiliationem, illam maxime, per quam homo Deum agnoscit suum creatorem, se creaturam. Quando hoc videt hominem devote exhibere Deo, quod ipse facere contemsit, volens illi similis esse, sustinere non potest, fugitque confusus. Unde Abbas Philippus de Ottirburg, cuius supra memini, vir prudens et literatus, sorores de Insula sancti Nycholai, sicut mihi retulerunt, docuit dicens: Quando tentat vos diabolus, profunde inclinate in locis debitis, et statim fugiet a vobis. Loca inclinationi debita sunt altaria, [I.257] et ubicunque ex opposito est imago crucifixi, et reliquiae sanctorum. Ad Gloria Patri etiam inclinamus, nec non et Abbati, aliisque in multis locis, in quibus ordo hoc praecipit. Vis nunc audire de quodam, quem gula, et maxime appetitus vini, de ordine traxit? NOVICIUS: Volo, quia multi vini desiderio afficiuntur. Vinum apostatare facit etiam sapientes. MONACHUS: Dicam tibi visionem terribilem, quam ab eius ore audivi, cui datum est illam videre.

 

 

Capitulum XCI.

De Henrico cognomento Fikere.

 

Quidam ex senioribus nostris, Hermannus nomine, cantor officio, vir bonus et disciplinatus, ante paucos annos defunctus est. Iste plures habuit visiones, ex quibus unam praesenti loco exempli causa inseram. Cum nuper monachus factus fuisset in Hemmenrode, alium quendam monachum, tam in choro quam in refectorio proximum habebat. Ante huius ora quandoque in choro infra psalmodiam amphoras cum vino vidit. Amphoras, ut dixi, oculis vigilantibus vidit, vini odorem sensit, sed manus tenentes videre non potuit. In quibus ille cogitando delectabatur, haec ante eius oculos opere diaboli formabantur. Vidit etiam et ursum cum dormitaret nocte quadam ante illum erectum stantem, brachia super pectus eius ponentem, cuius os dormitantis auri coniungebatur. Non multo post, secundum quod ei suasum fuaret a diabolo, apostatavit. Neque sine causa diabolus illum per ursum extraxit. Ursus dicitur quasi orsus, eo quod ore fetum suum formet). Et diabolus ita) informavit illum scurrilitate verborum, ut ob loquacitatem oris sui tam Regibus quam Principibus multum sit acceptus. Vocatur enim Henricus cognomento Fig. Susceptus a domino Gisilberto Abbate in novicium, mox ut eum per confessionem cognoverat nigrum monachum fuisse), cappam illi mutavit in cucullam. Fertur etiam fuisse in ordine Praemonstratensi. Prius [I.258] tamen, ut audivi, se feminam simulans, pro femina in claustro quodam sanctimonialium susceptus, quasdam corrupit, et nonullas impraegnavit. Nam usque hodie histrionis officio fungitur, et forte his peiora operatur. Haec de gula sufficiant, quia ad vitium luxuriae festino.

 

 

Capitulum XCII.

De luxuria et filiabus eius.

 

Luxuria est ex immundis descendens desideriis lubrica et effrenata mentis et carnis prostitutio. Huius filiae sunt, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror vel desperatio futuri, praecipitatio, inconstantia, inconsideratio, caecitas mentis. Gradus luxuriae sunt, fornicatio, stuprum, adulterium, incestus, vitium contra naturam. Luxuria, sicut et gula, mala plurima operata est in mundo. Luxuria diluvii permaxima causa fuit. Ipsa Pentapolim sulphure et igne consumsit. Luxuria Joseph sanctum incarceravit. Ipsa multos filiorum Israel in deserto prostravit. Hoc factum est, quando peccantes cum Madianitis initiati sunt Beelphegor. Luxuria Sampsonem fortitissimum ligavit, infirmavit, exoculavit. Ipsa et filios Hely gloria sacerdotii simulque vita privavit. Dormiebant enim cum mulieribus, quae cubabant ad ostium tabernaculi. Luxuria David Domini electum adulterum fecit et homicidam). Ipsa Salomonem sapientissimum infatuans perduxit ad idolatriam). Luxuria Susannam condemnavit). Johannem Baptistam decollavit). De luxuria dicit Dominus per Ozee: Omnes nequitiae eorum in Galgal, id est, in voluptatibus; ibi exosos habui eos). Dicit et Johel de illa: Computruerunt iumenta in stercore suo), id est, in foetore luxuriae. Behemoth, secundum Job, dormit in locis humentibus), id est, in luxuriosis. In Evangelio duobus se excusantibus, is qui uxorem duxit, superbe respondit, dicens: Uxorem duxi, venire non possum). NOVICIUS: Quid est quod Dominus in Evangelio aperte prohibit gulam, et figu-[I.259]rative luxuriam? De illa dicit: Videte ne corda vestra graventur in crapula et ebrietate. De ista vero: Sint lumbi vestri praecincti. MONACHUS: Noverat Creator totius naturae, de gula luxuriam oriri, illiusque fomentis nutriri. Genitalia ventri coniunguntur. Ac si diceret Dominus: Ne fias luxuriosus, gulae indulge parcius. Sine Cerere et Bacho friget Venus. Tria sunt quae fomitem luxuriae inflammant, victus immoderatus, vestitus pretiosus, otiositas. Haec tria Propheta fuisse dicit iniquitatem Sodomae, videlicet saturitatem panis, id est, gulam; superbiam vitae, scilicet superfluitatem vestium: per quae libido provocatur; et otium ipsius et filiorum et filiarum eius. Multa mala, ut dicit Salomon, docuit otiositas. David propter otium peccavit cum Bersabee. Unde quidam ait:

 

Otia si tollas, periere Cupidinis artes.

 

Mala bestia est luxuria, castitatis impatiens, nulli sexui parcit, vix aliquem quiescere sinit. Excitat dormientes, concitat) vigilantes, nunc per motus naturales, nunc per cogitationes, nunc per formas oculis subiectas. Tentat incipientes, tentat proficientes, tentat perfectos. NOVICIUS: Satis audivi luxuriae pericula, audivi) et contra illam medicamenta; nunc precor ut subiungas exempla. MONACHUS: Non de illis dicere volo, qui luxuriae consentientes ceciderunt, sed qui ab ea tentati et conquassati, Dei gratia conservati sunt.

 

 

Capitulum XCIII.

De milite converso, quem uxor tempore probationis) repetivit.

 

Miles quidam dives et honestus, more ecclesiastico ab uxore sua separatus, ad quandam domum ordinis nostri gratia conversionis venit. Cui omnia sua contulit, tali pacto, ut domus eadem uori, quoad viveret, certam assignaret pensionem, quae in loco religioso vitam promiserat ducere) reli-[I.260]giosam. Nolo nominare domum sive militem, ne forte aliquam ex his, quae dicturus sum, quia adhuc vivit, sustineat verecundiam. Facto eo novicio, in tantum diabolus illam stimulavit, ut a proposito resiliret, maritumque iam in fratrem conversum repeteret. Dum sic nihil proficeret, cum amicis ad monasterium insidiose veniens, ut sibi cum illo extra septa monasterii loqui liceret, petivit et obtinuit. Quem milites rapientes, et vi super equum trahentes abducere conabantur. Ille vero in quantum ex una parte levabatur, in tantum ex altera parte deorsum labebatur. Tandem nihil videntes se proficere, cum matrona reversi sunt. Tunc illa siluit toto anno illo. Finito vero anno probationis, exigente necessitate, assumto secum monacho venit in domum suam, in qua supradictam reperit matronam. Illa simulans se velle ei loqui secretius, in cameram duxit, clausoque post illum ostio clanculo, amplecti ac deosculari coepit. Sperabat enim, quia si illum ad peccandum inducere posset, quod deserto ordine, ad ipsam rediret. Sed filius integritatis Christus, qui innocentem puerum Joseph liberavit de manibus adulterae, eripuit et hunc militem suum ab amplexibus illicitis suae legitimae. Nam de brachiis eius se excutiens, illaesus exivit, et in igne non arsit. Rediens hic in domum suam dicere poterat cum Salomone: Inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus eius. Cui merito congruit quod subiungitur: Qui placet Deo, effugiet illam. NOVICIUS: Grandis tentatio haec. MONACHUS: Grandior ista fuit quae sequitur.

 

 

Capitulum XCIV.

De gravi tentatione Richwini cellerarii ob literas sanctimonialis.

 

Juvenis quidam Coloniensis, Richwinus nomine, novicius factus est in domo nostra. Hic cum satis devote ac quiete per aliquod tempus in probatione ageret, ordinemque suum disceret, diabolus paci ac saluti eius invidens, per quandam sanctimonilem beatae Caeciliae iam dictae civitatis tantam guerram in eius corde movit, tantis libidinum stimulis carnem [I.261] eius vulneravit, ut quiescere non posset. Literas revocationis ipsa dictavit et scripsit, in quibus eum arguit de conversione, hortabatur ad reditum, dicens se ipsam, domum et praebendam, vel si qua haberet, in eius debere esse potestate quoas viveret, si redire velet. Has Literas cum misisset per puerum, et ille quaereret novicium, Henricus, eiusdem novicii germanus, qui hodie cellerarius noster est, servo occurrens, et hoc ipsum, quod postea evenit, formidans, non permisit ut ei loqueretur, praecipiens ut ocius exiret de curia. Qui tamen novicium in oratorio praestolans, literas porrexit et abiit. Quas ut legit, mox totus incanduit, ac si telum ignitum cordi eius infixum fuisset. Ab illa hora cum tentaretur nimis, ita ut singulis horis ad saeculum redire proponeret, semper tamen pia fratrum oratione atque exhortatione detentus est. Die quadam cum esset solus in probatione, et valde fluctuaret, super terram se pronus prostravit, pedes super limen cellae extendit, voce satis alta clamans et dicens: Diabole, nisi vi pedibus hinc me extrahas, non te sequar. Tandem per Dei gratiam triumphans, factus est monachus. Requisitus a me, si adhuc aliquas de supradictis cogitationibus sentiret reliquias, respondit: Vere, frater, tentationes quae tunc temporis sciderunt cor meum, modo vix vestimenta mea foris attingunt. Postea maior cellerarius apud nos factus, in eodem officio defunctus est. Ecce sic diabolus quandoque per carnis incentiva tentat incipientes, tentat et proficientes.

 

 

Capitulum XCV.

De iuvene per verba haec: Diabole, confessor meus praecipit tibi, ut cesses me tentare, as timulo carnis liberato.

 

Retulit mihi Abbas Hermannus, eo tempore quo Prior fuerat in Hemmenrode, iuvenem quendam monachum ibidem per carnis incentiva graviter fuisse tentatum. Cui cum idem iuvenis eandem tentationem, qua nimiS afficiebatur, cum lacrimis confessus fuisset, consolatus est eum Prior, et ait: Quando stimulus carnis te impugnat, sic diabolo voce satis alta dicere debes: Diabole, confessor meus praecipit tibi, ut cesses me tentare. Postea cum idem tentaretur, et tentatio [I.262] eadem maxime inardesceret, simpliciter et valde confidenter, voce satis clara, sicut edoctus fuerat, contra daemonem clamavit dicens: Diabole, confessor meus praecipit tibi, ut cesses me tentare. Mira virtus confessionis. Ad hanc vocem diabolus, spiritus videlicet fornicationis, confusus fugit, et tentatio a iuvene cessavit. NOVICIUS: Unde habes, quod tentatio talis sit a diabolo? MONACHUS: Apostolus stimulum carnis appellat angelum Satanae, eo quod ipsum excitet et inflammet. NOVICIUS: Ut audio, confessio contra carnis tentamenta multum est necessaria. MONACHUS: De hoc satis in praecedentibus dictum est, in distinctione ipsius confessionis. In confessione enim peccati fomes debilitatur, tentatio cessat vel temperatur, gratia augmentatur, confitens consiliis animatur, diabolus confunditur et enervatur. Cum alio itidem tempore supradictus monachus dure satis eadem tentatione vexaretur, supradictis verbis, ex consilio sui sacerdotis, etiam hoc adiecit: Quid me vexas, o diabole? Non poteris me plus tentare, quam te permiserit Dominus. Ipse est et Dominus tuus. Qui statim livius se sensit, quia spiritus ille superbus pondus verbi suam elationem deprimentis portare non potuit.

 

 

Capitulum XCVI.

De tentationibus monachi, qui resistendo coronam meruit imperialem.

 

Alter quidam monachus, isto, de quo iam dictum est, aetate maturior, et in observantia religionis ferventior, a spiritu luxuriae multifarie multisque modis et duris impugnabatur. Tempore quodam, cum esset in infirmitorio, et dictis matutinis in angulo claustri stans veniam peteret cum angelica salutatione, diabolus post tergum eius veniens, sagittam ignitam post eum direxit, ita ut illam monachus videret iuxta oculos suos volitare, fulgurare, et ex repercussione parietis scintillare. Quem cum sic terrere non posset, neque fugare a loco ora-[I.263]tionis, tantum circa illum strepitum excitavit, ut superficies totius pavimenti, in quo stabat, coturnis monachorum discurrentium atteri videretur. Qui cum de tali phantasmate nihil curaret, et completis orationibus abiret, quasi multitudinem Maurorum post se venientium vidit. Alio tempore spiritus fornicationis, cuius anhelitus prunas ardere facit, corpus eius igne libidinis intolerabiliter succendit. Cuius importunitatem venerabilis vir ille considerans, in haec verba alta voce prorupit: Quid me tam crudeliter crucias, o diabole? Non enim in me amplius facere poteris, quam a Deo permissus fueris. Dominus meus, ipse est etiam et Dominus tuus. Doctrina est praedicti confessoris. Ad quam vocem tali ordine tentator ab eo discessit. Verbis quidem prolatis, mox coepit in vertice eius, quasi aliquid motabile serpere, et paulatim per utrasque aures usque ad collum descendere cum sudore. Deinde per scapulas et latera, per coxas et crura sensim se trahens, per talos exivit. Et sicut mihi confessus est idem monachus, ita spiritus ille ut iam dictum est, gradatim descendit, ut sentiretur in uno loco, et non in alio. Qui mox ut per pedes exiens fugit, ignis ab eo excitatus refriguit, et tentatio omnis cessavit. NOVICIUS: Miror, si aliquam occasionem praebuerit spiritui fornicationis sic terribiliter se cruciantis. MONACHUS: Sicut ab eius ore audivi, die quadam cum visitaret cum Abbate in quodam claustro sanctimonialium, matrona quaedam eiusdem congregationis, quam ante conversionem bene noverat, brachium suum super collum eius posuit, oculos in eum defigens. Quod cum considerasset plus quam oporteret, tunc quidem nihil ex hoc tentationis sensit, sed postea, quando diabolus illam occulorum defixionem menti eius reduxit, ita tentatus est ab illa hora, et postea per annos aliquot, ut eum vivere taederet. Quanto enim quis perfectior est, tanto plus sensus suos restringere debet, tactum maxime et visum. Tactum, quia sicut in Vitaspatrum legitur, corpus mulieris ignis est. Visum, quia mors ingreditur per fenestras oculorum. Quantum tamen monachus iste in tentationibus meruerit, sequens sermo declarabit. Cum esset Prior in Claustro supradictus Hermannus, nunc Abbas [I.264] Loci sanctae Mariae, iam dictus monachus nocte quadam tentabatur gravissime, et fuit eadem tentatio non tantum valida, sed et periculosa, et sicut ex eius confessione cognovit, talis erat status eiusdem tentationis, ut in tam brevi morula, sicut quis manum posset vertere, ei satisfecisset, si voluntas peccati affuisset. Puto tamen quod fuerit de incentivo carnis. Impugnabatur fortiter, restitit viriliter, vicit feliciter. In eadem hebdomada venit ad eum conversus quidam simplex de grangia, dicens se velle ei loqui secretius. Et cum dedisset ei copiam, ait: Domine, in hac septimana visum est mihi in somnis, quomodo coram me staret columna fortis, et ferrum infixum erat eidem columnae, pendebatque in clavo illo feereo corona pulcherrima, quasi corona Imperatoris. Et affuit qidam pulcherrimus dominus, qui ambabus manibus tollens de clavo coronam, ponensque illam in manibus meis, sic dixit: Accipe coronam istam, et defer eam illi monacho, designans eum ex nomine, quia hac nocte meruit eam. Mox Prior, qui tentationem monachi noverat, visum intellexit, et interpretatus est columnam fortem, monachum fuisse in tentatione sua insuperabilem; clavum, qui etiam de calibe fuisse videbatur, duram quam patiebatur tentationem; coronam de labore mercedem. Qui vicerit, inquit Dominus, faciam illum columnam in templo meo. Quod corona appensa sit columnae, id est, quod merces debeatur victoriae, testis est Apostolus, qui dicit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de reliquo reposita est mihi corona iustitiae. NOVICIUS: De quo certamine loquitur hic Apostolus? MONACHUS: De eo quod fit contra hostem triplicem, carnem scilicet, mundum et diabolum. Tantum Deo placet, fidelem, propter conservationbem innocentiae, pacis tempore semper dimicare cum vitiis et concupiscentiis, quantum illi placet, si tempore persecutionis semel coprus exponat gladiis atque tormentis. Unde Ecclesia psallit:

 

Plus currit in certamine

Confessor iste sustinens,

Quam martyr ictum sufferens,

Mucrone fundens sanguinem. [I.265]

 

NOVICIUS: Mirari non desino, quod Deus, qui est summa munditia, viros religiosos, sanctos atque perfectos tam immundis tentationibus, et quandoque diu, vexari permmittit. MONACHUS: Hoc fieri creditur ex dispensatione divinae pietatis, duabus de causis, videlicet ad custodiam humilitatis, et ut habeant materiam exercendae virtutis. Quis in hoc mundo maior Apostolo? Ipse est qui dicit: Ne mganitudo revelationem extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet, propter quod, et cetera. Sicut dicit scriptura, relictae sunt reliquiae immundarum gentium in terra promissionis, ut experiretur in eis Israel. Nam cum Domino placuerit, una hora tentationes in nobis fortissimas compescit.

 

 

Capitulum CXVII.

De Bernardo monacho tentato, qui se in somnis vidit eunuchizari.

 

In Claravalle sacerdos quidam religiosus est, si tamen adhuc vivit, genere nobilis, sed virtutibus multo nobilior, nomine Bernardus. Iste tempore quodam a Satana per stimulum carnis ita est vexatus, ita turbatus, ut iam proponeret tentationi omnino cedere, atque post plurimos sudores ad saeculum redire. Confessus fuerat passionem eandem semel, secundo et multotiens; sed non cessavit. Tandem quasi victus accessit ad Priorem, petens sibi cappam dari, dicens se velle redire ad saeculum, eo quod non posset carere muliere. Multis precibus vix Prior obtinuit, ut exspectaret illa nocte. Exspectavit; et Dominus, qui salvat sperantes in se, consolatus est eum nocte illa in somnis, sicut et beatos illos Magos, quibus praecepit, ne redirent ad Herodem. Vix tenuiter obdormierat, et ecce conspexit eminus virum horribilem in effigie carnificis ad se properantem, et cultellum longum in manu tenentem, sequebaturque eum canis magnus et niger. Quo viso contremuit. Nec mirum. Ille vero multum impetuose arreptis eius genitalibus abscidit, canique proiecit. Quae mox ille devoravit. Evigilans autem ex horrore visionis, putabat se fuisse eunuchizatum. Quod revera ita erat, et si [I.266] non ut visio ostendit cultro materiali, gratia tamen spirituali. Mane veniens ad Priorem, dicebat se liberatum a tentatione, visionem ille per ordinem exponens. Et glorificatur Prior Dominum, qui tam mirabiliter et tam celeriter liberavit servum suum Bernardum. Adhuc dicitur carne esse virgo. Et est haec historia satis celebris in ordine nostro. NOVICIUS: Si sancti viri sic turpiter tentantur, non amodo verecundabor tantum, ut hactenus, confiteri meas immundas tentationes. Timui ne confessores me despicerent turpia confitentem. MONACHUS: Si sunt confessores discreti, non debent accusantes se spernere, sed consolari, ne similem tentationem incurrant. Hoc cuidam sacerdoti sancto et decrepito contigisse cognovi.

 

 

Capitulum XCVIII.

Vita domini Everhardi plebani sancti Jacobi.

 

Coloniae parochiam sanci Jacobi Apostoli sacerods quidam sanctus et religiosus regebat, quem splendor multarum virtutum illustrem fecerat. Erat autem literatus, humilis, castus, affabilis, pauperum pater, religiosorum susceptor, totius Christianae religionis amator, Deo carus, toti civitati acceptus. Ipse est dominus Everhardus praedictae ecclesiae plebanus, qui conversionem Abbatis nostri Gevardi praevidit, sicut dictum est in prima distinctione capitulo septimo. Ea quae de se beatus Job enumerat bona, huic iusto copiose satis gratia contulerat divina. Tempore quadragesimali cum civium filii, iuvenes divites ac delicati, confiterentur peccata sua, maxime carnis incentiva, quae fomentare solent multum cibaria delicata; quia tales minus in se experiebatur passiones, durius quandoque illos quam expediret arguit, dicens: Turpe est, quod homines Christiani motibus tam turpibus agitantur. Et scandalizavit pusillos, aliquam illis ingerens desperationem. Sed iustus et misericors Deus, qui Petrum ob gregis salutem cadere permisit, servum sibi dilectum flagello tentationis erudivit et, ut subditis sciret compati, passione corripuit con-[I.267]simili, ita ut dicere posset cum Apostolo: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Ex hoc in se ipso didicit, quomodo aliis deberet mederi. Tempore quodam cum Abbas Hermannus, de quo supra dixi, noviter monachus factus, stimulo carnis plus quam ei placeret tentaretur, et audita fama sanctitatis eius, ipsum adisset, sperans se meritis precibusque illius aliquid posse relevari, ad missas se praeparantem ipsum invenit. Cui cum propter tempus confessionem facere, sicut proposuerat, non posset, in aure eius secretius dixit: Pater, graviter patior stimulum carnis; orate Deum, ut liberet me. Quem cum ille respexisset, quasi ex abrupto clamosa voce respondit: Certe ego simile patior; quid ergo pro vobis orare potero? Et sicut mihi retulit idem Hermannus, ex hoc ipso aedificatus recessit, quod hominem sanctum et senem sibi similia pati cognoverat. De quo narravit mihi sacerdos quidam religiosus, qui satis de vita eius noverat, quod quotiens osculum pacis alicui clericorum in missa porrigebat, magis illum, timore tentationis, ore in aliqua parte faciei tunderet, quam oscularetur. Quia virtus in infirmitate perficitur, tempore quodam Dominus dilectum suum tam valido dolore capitis, quem etiam glossa una in Apostolo vocat stimulum carnis, tentavit et afflixit, ut illum vivere taederet. Qui cum minus orare posset aut legere, adiit quendam medicum peritum, rogans sibi propter Christum contra dolorem tam continuum aliquod dari consilium. Ille magis appetens pecuniam, quam mercedem divinam, respondit: Si dederitis mihi tres marcas, bene curabo vos. Cui cum diceret vir sanctus, tres marcas non habeo, dimidiam autem libens impendam; respondit physicus: Pro tantillo nolo laborare. Tunc ille: Si haberem tres marcas, prius darem eas pauperibus, quam vobis; infirmitatem meam Deo committo. Justum Dei iudicium. Hoc cum dixisset vir beatus, et recederet, in ipsa hora dolor capitis totaliter eum deseruit, et ipsum medicum invasit. Nihil de infirmitatis quantitate minuebatur, nihil de modo et qualitate mutabatur. Ex tunc poterat ei verbo evangelico exprobrare: Medice, cura te ipsum. Hoc miraculum cuidam canonico sancti Severini, [I.268] nomine Rudolpho, arte medico, a quo in eiusdem Confessoris festo fuerat invitatus, in mensa me audiente recitavit. NOVICIUS: Quia huius venerabilis sacerdotis fama valde celebris est in urbe Colonia, peto, ut si aliqua de illo nosti aedificatoria, dicere mihi non pigriteris. MONACHUS: Ex operibus eius plurimis pauca percepi, quae tecum communicabo. Dum die quadam corpus Domini deferret in pixide ad infirmum communicandum, et devenisset in Stratam Altam et angustam, quam ego saepius ambulavi, essetque platea eius nimis lutosa azque profunda, obvios habuit azinos frumento oneratos. Sacci enim parietem ex perte una contingebant, ex altera de strata dependebant. Scholaris vero, qui praecedebat eum cum laterna, magno cum labore, nunc azinos impellens, nunc ab ipsis impulsus pertransivit. Sacerdos haec videns, et quod vir senex esset ac debilis considerans, pallere coepit ac tremere, timens ab azinis impelli, et in luti illius profunditatem cum sacramento praecipitari. Necesse erat ut tentatio talis iustum probaret, quatenus fides eius amplius claresceret. Cernens humanum deesse auxilium, ab eo quem portabat inspiratus, in haec verba prorupuit: Quid est quod agitis, o azini? Numquid non consideratis quem gestem in manibus? State, descendite, date honorem Creatori vestro. In eius siquidem nomine vobis praecipio. Mira obedientia animalium brutorum. Ad vocem sacerdotis simul omnes steterunt, simul descenderunt. Accessit miraculum miraculo. Cum esset descensus laboriosus, non sunt lapsi sacci de dorsis azinorum). Quorum obedientiam vir sanctus admirans, Deumque glorificans, sine periculo ad infirmum pervenit. Hoc factum satis celebre est usque hodie in civitate Colonia. Quantae fuerit humilitatis, lectio sequens declarabit. Solebat ex consuetudine pauperes ad prandium suum vocare. Inducti sunt die quadam duo, ex quibus unus ita erat infirmus, ipsoque aspectu tam horridus, ut alter cum illo manducare recusaret. Fuerat eis mensula ex opposito sacerdotis praeparata. Quod cum vir Dei considerasset, pauperem despectum vocans [I.269] et in paupere Christum honorans, sellem sibi contra se ponere iussit, et ex una scutella unoque scypho cum eo comedere et bibere non contemsit. Dicitur etiam fuisse consuetudo ei, delicata cibaria, tum propter socios et hospites, tum propter infirmos pauperes, quos in domibus lectis decubare noverat, saepius praeparasse. Cumque sibi apposita fuissent, diligentius illa conspexit, odorem hausit, manu vertit, ut sic appetitu provocato amplius tentaretur, et eis propter Christum non utendo plus mereretur. Deinde dixit puero: Vade defer scutellam istam viduae illi, vel tali pauoeri sive infirmo, quia magis indigent quam ego. Cum huiusmodi operibus lucerna illa ardens luceret in domo Dei, placuit Deo, ut per talem occasionem amplius adhuc claresceret. Dominus Philippus Coloniensis Archiepiscopus dum propter castra, quae emerat beato Petro, multis debitis esset obligatus, dictum est ei a quibusdam, quod plebanus supradictus multam haberet pecuniam repositam. Missi sunt qui pecuniam accommodarent. Negante sacerdote, quod pecuniam non haberet, datis arcae suae clavibus, nihil in ea inventum est nisi calciamenta bovina et uncta, quae ad usus pauperum comparaverat. Reversi cum erubescentia qui missi fuerant, nunciaverunt haec Episcopo. Qui sibi timens, sicut audivi a quodam sacerdote, pro eodem venerabili sacerdote misit, ad pedes illius se prostravit, de illata iniuria veniam postulans. Ordinem nostrum specialiter dilexit, et cum vellet in eo converti, a quibusdam Abbatibus eiusdem ordinis est aversus, ut intellexi, scientes vitam eius esse sanctissimam, et personis saecularibus valde necessariam. Cum esset decrepitae aetatis, virtutibus consummatus migravit ad Dominum, sepultusque est in ecclesia beati Georgii Martyris. NOVICIUS: Si virum tam sanctum et tam senem luxuria tentavit, non mirabor, si iuvenes invadit. MONACHUS: Sicut dixi, luxuria vix alicui parcit aetati. Luxuria coluber est in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro. Ecce exempla. [I.270]

 

 

Capitulum XCIX.

De clerico in Susacia ad accusationem adulterae combusto.

 

Non est diu, quod in Susacia clericus quidam fuit peregrinus, Hermannus nomine, aetate iuvenis, corporie procerus, pulcher aspectu. In hunc femina quaedam eiusdem civitatis civis oculos iniecit, adeo ab illo inflammata, ut diceret: Si volueris meis amplexibus uti, omnia mea tua erunt. Cuius verba vel promissa cum iuvenis, memor sancti Joseph, desciperet, et illa nihil se proficere cerneret, de oppressione illum coram iudicibus accusavit. Qui cum negaret, nec ei crederetur, missus est in claustrum murorum, locum scilicet damnatorum. Illa, stimulante luxuria, a clerico se dementatam simulans, murum cum scala ascendit, deorsum se praecipitavit, iuvenem amplexatur, ad commixtionem illum sollicitans. Nec sic profecit. Hoc cognito iudices, extrahentes innocentem, tanquam maleficum et magnum miserunt in ignem. Qui cum arderet, ita ut patientibus costis pulmo eius videretur, salutationem angelicam, id est, Ave Maria et cetera, cunctis audientibus decantavit. Mox unus de circumstantibus, mulieris cognatus, titionem ardentem arripiens, orique eius immittens, ait: Ego auferam tibi orationes istas; et suffocavit eum. Quid plura? Mortuus est, et in campo ossa eius sepulta. Ad cuius tumbam saepius visa sunt luminaria, et diversa contingunt miracula. Territi vero parentes praedictae adulterae, coram canonicis sancti Patrocli se prostraverunt, veniam postulantes, et pro nece iusti poenitentiam suscipientes. Super cuius tumulum ecclesia fabricata est. Juvenem hunc luxuria per feminam, ut coluber in via, id est, manifeste, pervasit, corpus eius incineravit, sed non superavit. Alteri cuidam facta est cerastes in semita, hoc modo. [I.271]

 

 

Capitulum C.

 

De converso, ad cuius pdes sibi ancilla lectum fecit.

 

Conversus quidam, vir bonus ac devotus, quem ego bene novi, cum ante annos paucos navem portantem vinum monasterii sui deduxisset in Flandriam, nocte quadam ancilla hospitis sui, dum secundum consuetudinem lectum illi in solario domus praeparasset, sibi alium ad pedes conversi stravit. Conversus cum dicto completorio isset cubitum, essetque lucerna exstincta, illa silenter vestes exuit, in lectum praeparatum se reclinavit, nudis pedibus conversi plantas pulsans, et quia ipsa foret, tusciendo se prodens. Non has cerastis insidias conversus observaverat, aestimans alicui virorum eundem lectum fuisse praeparatum. Mordebat illa ungulas equi, id est, conversi, sed assessor eius, scilicet spiritus, per consensum non cecidit retro, quia mox ut vocem muliebrem audivit, ilico surrexit, vestes induit, et ad fenestras solarii vadens, orationes suas dicendo, mane illic exspectavit. Illa diutina exspectatione suspensa, tandem confusa descendit. NOVICIUS: Quid est cerastes? MONACHUS: Serpens habens cornua, omni ferro duriora, ad instar gladii ex utraque parte incisiva. Unde Graece cerasta vocantur cornua. Luxuria cerastes est, quia non solum animam interficit, sed et corpus irreparabiliter corrumpit. Omne enim peccatum extra corpus est, teste Apostolo, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.

 

 

Capitulum CI.

De Praeposito, qui moriens spe convalescentiae cum femina peccavit.

 

Recordor cuiusdam sacerdotis in ordine Regularium Praepositi, quem nimis insidiose nimisque periculose luxuria per feminam cornibus suis ventilavit. Cum enim graviter infirmaretur, dictum est ei a medico, imo per medicum a diabolo, quod convalescere non posset, nisi uteretur muliere. Ille spe vitae praesentis, immemor futurae, feminam cognovit, nec [I.272] tamen ei profuit, imo magis obfuit, quia post paucos dies defunctus est. Sicque suasu antiqui serpentis tempus luxuriae. Judicium animae Deo committo. Haec in eadem domo, in qua Praepositus fuit, a quodam sacerdote eiusdem ordinis mihi relata sunt, quem et ego facie et nomine novi. NOVICIUS: Estne praedicta sententia sancti Job: Tentatio est vita hominis super terram, de utroque sexu intelligenda? MONACHUS: Est, quia hoc nomen homo, utrumque sexum comprehendit, et eisdem motibus uterque sexus subiacet. Sicut enim diabolus per feminas viros deiicit et enervat, ita per viros mulierum multitudinem lucratur. Unde de illo ad Job a Domino dicitur: Virtus eius in lumbis eius, et fortitudo illius in umbelico ventris eius. Super quem locum dicit sanctus Gregorius, viris esse luxuriam in lumbis, feminis in umbelico. Quae quantum quandoque tententur, exemplis tibi pandam.

 

 

Capitulum CII.

De nobili castellana, quae stimulum carnis in aqua restrinxit.

 

Matrona quaedam nobilis, sicut mihi retulit sacerdos quidam religiosus, die quadam cum castro, in quo manebat, sola esset, et nescio quid ageret vel cogitaret, spiritus fornicationis solam illam esse non permisit. Nam subito tam valide est inflammata, ut huc illucque discurrens, stare vel sedere non posset, ac si ferrum candens in suo femore excepisset. Cumque ignem amoris tolerare non posset, ad portatium castri, castitatis oblita, descendit, et ut sibi commisceri vellet, cum multa instantia supplicavit. Cui ille, sicut vir bonus, respondit: Quid est quod loqueris, domina? Ubi est sensus tuus? Respice Deum, attende honorem tuum. Illa nihil horum curans, cum a portario repulsam pateretur, nutu Dei, de castro exiens, ad flumen praeterfluens cucurrit, aquis gelidis se immersit, in quibus tamdiu desit, donec fomitem ardentis libidinis restringeret. Tunc ad portarium rediens, et de repulsa gratias agens, ait: Si dares mihi mille marcas auri, modo non paterer, quod paulo ante te facere rogavi. Et reversa est in locum suum. Facitque pius Domi-[I.273]nus, ut mater pia, quae infantem dilectum circa ignem reptantem bene ignis calorem sentire permittit, sed intrare volentem cum multa festatione retrahit. Hoc plenius auditurus es in capitulo sequenti.

 

 

Capitulum CIII.

De sanctimoniali in Anglia, quae a suo Provisore tentata est.

 

In Anglia vir quidam religiosus monasterio praefuit sanctimonialium. Erat autem staturae procerae, decorus aspectu, genas habens rubicundas, oculos laetos, ita ut vix aliquis aliquid in eo religiositatis esse crederet, qui virtutes animi illius ignoraret. In cuius contemplatione iuvencua quaedam illius congregationis adeo coepit tentari, et tam gravissime stimulis carnis agitari, ut verecundia postponia passionem suam illi aperiret. Expavit vir sanctus, et quia timor Dei ante oculos eius fuit, coepit virginem, in quantum potuit, avertere, dicens: Christi sponsa es, et si Domini mei sponsam corrupero, non patietur impune transire, neque homines diu poterit latere. Dicente illa, si non consenseris mihi, moriar; respondit ille: Ex quo aliter esse non potest, fiat ut vis. In quo ergo loco conveniemus? Respondit illa: Ubicunque tibi placuerit, ego in hac nocte veniam ad te. Ad quod ille: Oportet ut in die fiat. Ostenditque virgini domum in pomerio, monens et praecipiens, ut nemine sciente, nemine vidente, tali hora illuc veniret. Quae cum venisset, dixit vir Dei ad eam: Domina, dignum est et vobis expedit, ut coprus meum, quod tam ardenter concupiscitis, prius inspiciatis, et si tunc placuerit, desiderio vestro per illud satisfaciatis. Hoc dicto, illa tacente, vestimenta sua exuit, cilicium asperrimum quo indutus erat, ad carnem deposuit, corpusque nudum vermibus corrosum, cilicio attritum, scabiosum atque nigerrimum illi ostendens, ait: En quod amas, exple nunc si placet voluptatem tuam. Videns haec illa, expavit, et nunc in pallorem, nunc in ruborem versa, ad pedes eius ruens, veniam postulavit. Cui ille: revertere secrete in monasterium tuum, et vide ne me vivente prodas secretum meum. Ab [I.274] illa hora tentatio, quam visus incautus in virgine excitaverat, conquiexit. Haec exempli causa de tentatione luxuriae sint dicta. NOVICIUS: Quibus armis resistendum est his septem vitiis, de quibus iam sermo in longum protractus est? MONACHUS: Virtutibus eis oppositis. NOVICIUS: Quid sunt virtutes vel unde dicuntur? MONACHUS: Virtutes sunt qualitates mentis, quibus recte vivitur. Dicuntur autem virtutes, quasi contra vitia stantes. Stare debet contra superbiam humilitas, contra iram lenitas, contra invidiam caritas, contra tristitiam spiritalis iocunditas, contra invidiam caritas, contra tristitiam spiritalis iocunditas, contra avaritiam largitas, contra gulam potus cibique parcitas, contra luxuriam castitas. Quod si in pugna tentationum virtutes vitiis effectae fuerint superiores, victoriam meritum, et meritum praemium sequitur aeternum. Quod perseveranti se daturum pollicitus est Dominus noster Jesus Christus, qui est via in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio. Ipsi cum Patre et Spiritu sancto honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.