BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Caesarius Heisterbacensis

ca. 1180 - ca. 1240

 

Dialogus miraculorum

 

Distinctio III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Distinctio tertia

De confessione.

____________

 

 

Capitulum I.

Quid sit confessio, qualis esse debeat,

quae eius sit virtus, quis fructus.

 

Sine desiderio confessionis quia infructuosa est omnis contritio, videre debemus quid sit confessio, qualis esse debeat, quae eius sit virtus, quis fructus. NOVICIUS: Si sine proposito confessionis informis est contritio, necessarium est scire ista, noviciis maxime, qui mox post conversionem suam omnia peccata, quae commiserunt, tenentur Abbati suo confiteri: sicut sum a te edoctus, et in memtipso expertus. MONACHUS: Confessio tantum bonum est, ut solo eius desiderio, etiamsi necessitas actum excludat, peccata dimittantur. Unde Psalmista dicit: Dixi: Confitebor adversum me iniustitias, meas Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Dixi, id est, deliberavi. NOVICIUS: Quid est confessio? MONACHUS: Scire debes, triplicem esse confessionem, laudis, fidei, criminis. De confessione laudis Salvator in Evangelio dicit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. De confessione fidei dicit Apostolus: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. De confessione vero criminis ait Apostolus Jacobus: Confitemini alterutrum peccata vestra, ut salvemini. Initium enim iustitiae confessio peccatorum est. Unde scriptum est in libro Machabaeorum: Judas praecedet vos in bellum, id est, confessio. Confessio criminis est, per quam latens animae morbus aperitur, spe veniae consequendae. Haec multiplex esse debet, voluntaria, festinata, debita, verecunda, generalis, specialis, individualis, nuda, integra, discreta, accusatoria, amare, sollicita, meticulosa, vera, aestimativa, hilaris, propria, [I.111] pluralis, frequens. Breviter ista transcurro, nec ad plenum, studio brevitatis, elucido, quia ad exempla festino. NOVICIUS: Habetne auctoritatem confessio a veteri testamento? MONACHUS: Confessio sacramentum esse dicitur veteris testamenti, figuris manifestis in illo declarata, verbis mandata, et exemplis confirmata. Leprosus ad arbitrium sacerdotis mundus vel immundus iudicatur. Unde Salvator cuidam leproso a se sanato dixit: Vade ostende te sacerdoti. In quatuor verbis huius clausulae, quatuor mihi videntur esse consideranda, quae maxime in confessione sunt observanda, videlicet, ut sit festinata, ut sit nuda, ut sit integra, ut sit debita, id est, ut fiat proprio Pastori. Ac si dicat Dominus: Vade, ut confessio tua sit cita, vel festinata; ostende, ut sit nuda; te, ut sit integra; sacerdoti, ut sit debita. Quem gratia Jesu mundat intus per contritionem, ut foris mundus iudicetur, ostendere se debet sacerdoti per confessionem. Unde sponsus voce confessoris in Canticis Canticorum loquitur ad contritum peccatorem: Ostende mihi faciem tuam, per cordis contritionem, sonet vox tua in auribus meis, per oris confessionem. Quid manifestius hac figura? Quod verbis mandata sit, testis est Propheta David, qui dicit: Confitemini Domino, quoniam bonus. Item: Revela Domino viam tuam, subaudis, per confessionem. Et in Isaia secundum Septuaginta: Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris. Quod autem exemplis sit confirmata, exemplum est nobis ipse David, qui super peccato Bersabeae, venienti ad se Nathan respondit dicens: Peccavi Domino). NOVICIUS: Miror utrum sit maior virtus in contritione, sive in confessione. MONACHUS: Non nisi per contritionem peccatori culpa dimittitur, et hoc sub quadam conditione, scilicet ut confessio subsequatur. Quod si necessitas illam excluserit, defuctum illum summus sacerdos supplebit. Est tamen confessio signum contritionis. Cuius virtutem et fructum magis tibi exemplis, quam scripturarum testimoniis ostendere proposui. [I.112]

 

 

Capitulum II.

De clerico, qui stupraverat uxorem militis, quem post confessionem diabolus in stabulo dixit esse iustificaum.

 

Miles quidam in villa quadam habitavit, cuius uxorem eiusdem villae sacerdos per adulterium maculavit. Dictum est militi, quia sacerdos rem haberet cum uxore sua. Ille, cum vir prudens esset, nec verbis facile crederet, nullam de hoc mentionem facere voluit uxori sive sacerdoti, veritatem verius volens experiri. Non tamen sine suspicione fuit. Contigit ut in quadam villa, non multum a militis villa remota, quidam obsessus esset, in quo daemonium tam nequam erat, ut coram astantibus improperaret peccata, quae per confessionem veram non fuissent tecta. Quod cum miles ex multorum didicisset relatione, rogavit suspectum sibi sacerdotem, ut ad colloquium quoddam secum ire non recusaret. Et acquievit sacerdos. Cum venissent simul in villam, ubi obsessus erat, conscius ipse sibi sacerdos, suspectum coepit habere militem, quia non eum latebat, quod obsessus a tam nequam daemone in eadem villa habitaret. Timensque vitae suae, si a daemone proderetur, necessitatem naturae simulans, intravit stabulum ad servum militis, pedibusque eius prostratus, ait: Rogo te propter Dominum, ut audias confessionem meam. Quanto servus expavescens levavit, audiens quae ab illo dicebantur. Facta vero confessione, cum sibi sacerdos iniungi peteret poenitentiam, servus satis prudenter respondit illi dicens: Quantum alteri sacerdoti pro tali crimine iniungeretis, hoc sit satisfactio vestra. Sicque exiens iam securior, cum milite ad ecclesiam venit. In qua daemoniosum offendentes, requisitus est a milite in haec verba: Nosti aliquid de me? Hoc enim ex industria factum est, ut iam dicto sacerdoti tolleret suspicionem. Cui cum daemon nescio quid responderet, adiecit: Quid tibi videtur de domino isto? Respondit ille: Nihil de eo scio. Et cum hoc dixisset lingua Teutonica, Latine mox subiunxit: In Stabulo iustificatus est. Nullus tunc aderat clericorum. NOVICIUS: Satis puto, quod non sponte sua illa hora latinista factus sit diabolus. MONACHUS: Non est permissus loqui Teutonice, ne miles ver-[I.113]bum, et ex verbo factum intelligeret, nec tamen tacere licuit, ut virtutem confessionis sacerdoti ostenderet. NOVICIUS: Magna est virtus confessionis, quae et crimen adulterii a memoria diaboli delevit, et hominem ab imminenti periculo liberavit. MONACHUS: Audi et fructum huius confessionis. Sacerdos non immemor collati sibi beneficii, saeculum deseruit, et in quodam coenobio ordinis nostri monachum se fecit. Adhuc vivere puttur, sicut didici a quodam Abbate ordinis Cisterciensis. NOVICIUS: Prophetia huius protervi daemonis, causa ei exstitit magnae salutis. MONACHUS: Narravit mihi et aliud pene simile huic.

 

 

Capitulum III.

Item de servo alterius militis, qui cum uxore domini sui peccans, et in nemore idem peccatum rustico confitens, a diabolo prodi non potuit.

 

Cuiusdam militis uxor proprium servum admiserat, libidinis igne succensa. Cum quo cum per tempus aliquod occulte peccasset, nec iam latere posset, ad aures mariti pervenit. Ille vero de verbo dolens, nec tamen verbis ad plenum credens, tacuit, sciens, se investigante, rem tam nefariam diu non posse occultari. Quia vir erat dives et honestus, uxorisque fama tam inops et inhonesta, maluit rem inexpertam per silentium ad temous tegere, quam se et uxorem genusque tam suum quam illius, per suspiciones dehonestare. Interim ubique divulgatum est, in tali villa obsessum quendam esse, nescio tamen si idem fuerit, de quo superius dictum est, qui nemini parceret, sed praesentibus peccata occulta obiiceret et improperaret. Quod cum audisset miles, sperans per illum rei veritatem discere, assumto secum servo, coepit illo pergere, viae causam servo penitus ignorante. Venientibus eis ad nemus quoddam, cum dominus declinaret in quandam semitam, quae ad daemoniosi tendebat villam, coepit servus valde pavere, sciens pro certo, se ultra vivere non posse, si crimen adulterii proderetur a daemone. Positus in tanto timore, dum in cogitationibus suis fluctuaret, hominem in eodem nemore ligna incidentem audivit. Immisitque [I.114] Dominus menti eius, quem eadem hora satis diligenter invocaret, quod contra imminens periculum confessio summum foret remedium. Et divertens a domino, quasi ad satisfaciendum naturae, venit ad rusticum, confessus est peccatum, suscepit poenitentiam. Statim reversus ad militem, de tali opere nihil suspicantem, simul venerunt ad daemonem. Qui cum servum adulterum, imo de adulterio iam iustificatum, diligentius intuitus fuisset, ait milis: Dic, si aliquid nosti de illo. Respondit daemon: Multa de eo novi, quae modo ignoro. Sicuqe per virtutem confessionis liberatus est servus a morte, et dominus a suspicione. Vides quantum valeat vera confessio? NOVICIUS: Quae est vera confessio? MONACHUS: In qua firmum propositum est satisfaciendi. NOVICIUS: Quae est vera confessio? MONACHUS: In qua firmum propositum est satisfaciendi. NOVICIUS: Quid si ipsa satisfactio iniuncta negligitur? MONACHUS: Si ipsa negligentia non fuerit ex infirmitate, sive ex necessitate, sed iniuncta poenitentia, ut saepe contigit, parvipenditur et contemnitur, peccatum iam dimissum revertitur. Etiamsi peccatum fuerit veniale, et poenitentia per oblivionem negligatur, non dico quod poena illius peccati per illam oblivionem deletur.

 

 

Capitulum IV.

De sacerdote, qui pro illusione nocturna psalmum in confessione iniuctum negliens, in locis genitalibus punitus est.

 

Sacerdos quidam in domo nostra, sicut ab eius ore audivi, die quadam confessionem fecit de illusione nocturna. Iniunctus est ei psalmus unus pro satisfactione. Quem cum per oblivionem negligeret, eadem die, circa loca genitalia tantum coepit pruritum et ardorem sentire, ac si carni eius ardentes urticae essent appositae. Qui cum territus tactu exploraret quid esset, et nihil ibidem inveniret, recordatus est psalmi iniuncti et neglecti. Imputansque immissam poenam eidem transgressioni, psalmum dixit, et dolor conquievit. Confitens fugere debet oblivionem. Audi aliud exemplum. [I.115]

 

 

Capitulum V.

De clerico Praemonstratense, qui sine confessione cuiusdam venialis peccati commissi ad obsessum exiens, a daemone notatus est.

 

Canonicus quidam in Steinvelt ordinis Praemonstratensis, sicut mihi retulit canonicus quidam Monasteriensis, valde laudabilis vitae fuit, quem quasi ad fugandum daemonem de obsesso Prior ad ostium monasterii secum eduxit. Quo viso, mox diabolus per os hominis clamavit: Ego quaedam de eo scio, propter quae eum non timeo. Non tamen permissus est eadem publicare, eo quod minima essent, ne viro sancto verecundiam inferret. Ille bene verbum intelligens, remordente conscientia intravit, culpam confessus rediit, et si daemon adhuc aliquid sciret inquisivit. Respondit daemon: Adhuc aliqua culpae vestigia apparent in te, eo quod non sit subsecutus stimulus, plagam virgarum intelligens. Iterum intravit iuvenis, iniunctam accepit disciplinam, reversusque, si sciret aliquid interrogavit. Respondente diabolo, per iudicium meum nil modo novi de te, satis aedificati sunt fratres. NOVICIUS: Non modicum me perturbat, quod inimicus in sancto viro post confessionem factam, aliquod deprehendere potuit signum peccati. MONACHUS: Hoc Deus permisit ad eius bonum. Quanto quis perfectior, tanto pro sua culpa delenda esse debet sollicitior. Disciplinam iniunctam, quam mox accipere potuit, maxime contra diabolum pugnaturus, differre non debuit. Nam in supradictis duobus, sacerdote scilicet et servo militis, quorum confessio neque debita fuit, neque aliqua adhuc exterior poenitentia subsecuta, diabolus nulla peccati vestigia deprehendere potuit. NOVICIUS: Placet quod dicis, quia necessitas in causa fuit. Sed nosse vellem differentiam inter veram falsamque confessionem. MONACHUS: Quanti ponderis confessio sit vera, et quam inefficax confessio sit ficta, per subiecta dignosces exempla. [I.116]

 

 

Capitulum VI.

De virgine, quam daemon in specie viri procabatur; item de viro, cui idem daemon peccata ficte confessa obiecit; et de puella, cuius devirginationem prodidit.

 

Tempore illo, quo Scholasticus Coloniensis Oliverus crucem praedicavit in partibus Brabantiae, sicut mihi narravit Bernardus monachus noster, tunc eius collega in praedicatione, fuit ibi puella quaedam religiosa, et voto virginitatis gloriosa, orta de Nivella. Invidens diabolus tantae virtuti, in specie viri admodum pulchri satisque decenter vestiti apparens virgini, coepit illam verbis amatoriis sollicitare, clenodia offere, laudare coniugii fecunditatem, virginitatis vituperare sterilitatem. Cui virgo, nesciens quis esset, respondit: Virum ducere non propono, Christi amore nuptias carnales postpono et contemno. Cumque lascivus ille spiritus nimis esset ei importunus, in diversis locis ad illam veniens, sciens puella multas esse virgines se pulchriores, nobiliores atque ditiores, coepit amatorem phantasticum habere suspectum, ita ut ei diceret: Bone domine, quis vel unde estis, quod tanto mihi desiderio copulari affectatis? Cumque ille invitus se proderet, et virgo tanto propensius instaret, tandem daemon necessitate compulsus, confessus est dicens: Ego sum diabolus. Ad quod verbum illa expavescens, respondit: Ut quid ergo exigis carnale coniugium, quod naturae tuae dignoscitur esse contrarium? At ille: Tu tantum mihi consenti, nihil aliud a te nisi copulae consensum requiro. Ad quod puella respondit: Modo omnino tibi contradico; fugans illum sanctae crucis signaculo. Veniensque ad sacerdotem, revelavit illi daemonis insidias; a quo satis edocta, ne maligno consentiret, reversa est in domum suam. Daemon vero post confessionem eam omnino non deserens, de remoto tamen alloquens, in tantum illam vexavit, ut quaslibet immunditias in eius scutellam mitteret cum manducaret. Unde et mulierum custudiae ei adhibitae sunt. In quacunque domo illa fuit, illic daemon responsa dedit. Ab omnibus quidem audie-[I.117]batur, sed a sola puella videbatur. Eratque tam nequam idem spiritus, ut praesentium peccata detegeret, crimina improperaret, nec aliquod peccatum eum lateret, nisi quod vera confessio tegeret. Ostendit et alia signa nequitiae suae. Stercora, ollasque confractas fimo plenas, super confluentes spargebat. Dixerunt ei quidam: Nosti, o diabole, Dominicam orationem? Respondente illo, optime scio, rogatus est illam dicere. Et ait: Pater noster, qui es in coelum, nomen tuum, fiat voluntas et in terra, panem nostrum quotidianes da nobis hodie, sed libera nos a malo. Et cum plures in eadem oratione fecisset saltus atque barbarismos, cachinnando subiunxit: Ecce sic vos laici dicere soletis orationem vestram. Requisitus etiam de symbolo, dixit se bene et optime scire, sic incipiens: Credo Deum Patrem omnipotentem. Cui cum quidam dicerent: Dicere debes, Credo in Deum; illeque subiungeret: Credo Deo; viri literati, qui tunc erant praesentes, diaboli verbum notantes, et vim accusativi intelligentes, institerunt ut diceret, Credo in Deum. Et non poterant eum ad hoc inducere. NOVICIUS: Vellem et ego scire, quid sit Credere in Deum. MONACHUS: Credere in Deum, est per dilectionem ire in Deum. Unde Salvator ait: Omnis qui vivit, et credit in me, habet vitam aeternam. Daemon, sicut dicit Apostolus Jacobus, credit et contremiscit, sed non diligit. Credit Deum esse, credit verba eius vera esse, sed non credit in eum, quia non diligit eum. Salutationem vero angelicam idem daemon incipere non potuit, cum tamen se illam scire profiteretur. NOVICIUS: Cum dignior sit oratio Dominica salutatione angelica, miror cur permissus sit dicere illam, et non istam. MONACHUS: Voluit hoc fieri Dominus, tum propter honorem matris, tum propter eminen-[I.118]tiam sacramenti suae incarnationis. Quantae virtutis sit eadem salutatio, per quam initiata est humani generis redemtio, ex sequentibus plenius agnosces. Interrogatus idem daemon, cur ita raucam haberet vocem, respondit: Quia semper ardeo. Dicebat eadem puella, quia quotiens veniebat ad me, cavit ne eum videre possem a dorso. NOVICIUS: Miror quare hoc fecerit? Monachus: Daemones, sicut intellexi ex alia quadam visione, posteriora non habent. Unde quidam daemon puellae cuidam apparens frequentius, cum ab ea divertens semper retrocederet, interrogatus cur hoc faceret, respondit: Licet corpora humana nobis assumamus, dorsa tamen non habemus. NOVICIUS: Exspecto exemplum, per quod fictae veraeque confessionis differentiam cognoscam. MONACHUS: Hoc in promtu est. Fuit in vicino vir quidam, qui supradictum daemonem audire nimis desiderans, propter turpia quaedam quae commiserat peccata, appropinquare non audebat, timens sibi illa coram omnibus improperari. Et veniens ad sacerdotem, confessus est universa, voluntate tamen peccandi retenta. Factusque ex eadem confessione securior, ad domum venit. Mira res. Mox ut limen attigit, et introspexit, daemon in aere clamavit: Amice, veni huc, veni, certe bene te dealbasti. Et statim coram omnibus omnia eius peccata turpia, licet confessa, prodidit, in tantum illum confundens, ut eadem hora esse voluisset in ortu solis. Tristis effectus, et conscientia accusante in se reversus, ad sacerdotem rediit, quae gesta sunt retulit, confessionem iteravit, et quia de reliquo emendatius vivere vellet, de corde pollicitus est Deo et sacerdoti. Tunc sacerdos: Modo, inquit, revertere securus, non te confundet amplius. Et fecit sic. Intrante eo domum, quidam ex circumsedentibus daemoni dixerunt: ecce amicus tuus iterum venit. Quibus ille respondit: Quis est? Ille, inquiunt, cui paulo ante tam turpia peccata improperasti. Respondit daemon: Ego nihil illi improperavi, neque aliquid de eo novi mali. Et mirati sunt daemonem mentitum fuisse, hi qui hominis ignoraverunt confessionem. Sicque per virtutem confessionis ille evasit notam maximae confusionis. In eadem domo matrona quaedam cum ceteris se-[I.119]debat, filiam iuvenculam, sicut mos est matribus, sub pallio tenens. Quae cum daemonem, nescio in quo provocasset, clamavit ille: Putas filiam tuam sub tuo mantello sedentem virginem esse? Vae tibi, male eam custodisti. Dicente muliere, mentiris; respondit ille: Nequaquam mentior. Si non credis, interoga Petronillam; illa bene dicet tibi veritatem. Erat enim eadem Petronilla mulier quaedam stupri puellae conscia. His verbis auditis, mater filiam a se repulit cum indignatione dicens: Recede a me, immunda, nunquam aliquid tibi boni continget ex parte mea. Illa bene sibi conscia, simulatis lacrimis egressa est eiulans, daemonem mentitum fuisse affirmans. Inspiratque a Deo ad vicinum cucurrit sacerdotem, comissum peccatum confessa est, et quia nunquam de cetero carnem suam illicite coinquinaret promisit. Tunc a sacerdote suasa, et quid dicere deberet diligenter edocta, reversa est ad matrem, quae nondum recesserat a loco. Dixitque illi: vere mater, multum peccasti, sine causa tam graviter me confundendo, et tam immisericorditer repellendo, propter verba daemonis huius, qui totus mendax est, et pater eius. Coepitque lacrimari. Commota mater tam ex verbis quam ex lacrimis filiae, dixit ad daemonem: Dic, inique, ut quid tale crimen imposuisti filiae meae? Respondit ille: Quid enim mali locutus sum de filiae meae? Respondit ille: Quid enim mali locutus sum de filia tua. Bona est et munda; nihil de ea mali vel novi vel dixi. Sicquepuella, sicut vir supradictus, per beneficium confessionis liberata a suspicione fornicationis, ad matris gratiam reducta est. NOVICIUS: Quid est quod diabolus puellae stuprum ante confessionem novit, et Petronillam stupri consciam nominavit, virum vero stupri auctorem non expressit? MONACHUS: Satis puto de peccato illum egisse poenitentiam, per quam diabolo culpae subtraxerat notitiam. NOVICIUS: Placet quod dicis. Sed recordor adhuc supradictae virginis de Nivella, et non desino mirari, quod daemon, cum spiritus sit, copulam carnalem contra suam naturam concupiscat et requirat. MONACHUS: Non mirum quod daemones feminas procantur; sed quod illis commiscentur mirabile est valde. NOVICIUS: [I.120] Meministi hoc unquam contigisse? MONACHUS: Et memini et legi, et ut feminae cautae reddantur, quae forte haec quae dicturus sum legent vel audient, diversa quae nostris contigerunt temporibus exempla replicabo. Quae ut maiorem habeant firmitatem, prius unum, quod in Miraculis sancti Bernardi legitur, breviter praemittam.

 

 

Capitulum VII.

Exemplum de iraculi sancti Bernardi Abbatis, qui incubum daemonem a muliere fugavit.

 

Mulier quaedam in regione Manneti a quodam petulante daemone sex annis, habito eius consensu, incredibili libidine vexata est. Apparuerat ei in specie valde pulchri militis, et saepe abutebatur ea invisibiliter, marito eius in eodem lecto cubante, lascivus ille spiritus. Quae anno septimo timore correpta est. Veniente in praedictam civitatem sancto Bernardo Claraevallis Abbate, misera mulier ad pedes eius corruit, passionem horribilem et ludificationem diabolicam cum multis lacrimis confessa, succurri sibi flagitavit. A quo consolata, et quid facere deberet edocta, post confessionem diabolus ad illam accedere non potuit, sed tamen verbis terruit, et quia post Abbatis discessum ad eius supplicia reverteretur, acerrime minabatur; ita ut qui fuerat amator, crudelissimus fieret persecutor. Haec cum sancto indicasset, proxima die Dominica, cum duobus Episcopis, accensis candelis, cum omnium fidelium qui erant in ecclesia subscriptione, anathematizavit, fornicatorem spiritum, auctoritate Christi tam ad illam quam ad omnes mulieres ei deinceps interdicens accessum. Extinctis vero illis sacramentalibus luminaribus, tota virtus daemonis exstincta est, et mulier post generalem confessionem peccatorum suoreum communicans, plene liberata est. Haec nostris temporibus contigerunt. NOVICIUS: Stupenda sunt ista. MONACHUS: Audi adhuc alia exempla his pene simillima, multo tamen recentiore. [I.121]

 

 

Capitulum VIII.

De filia Arnoldi sacerdotis, quam daemon corrupit.

 

Bonnae in parochia sancti Remigii ante paucos annos sacerdos quidam fuit, Arnoldus nomine, filiam habens speciosam. Quam nimis diligens, quia pulchra erat, propter iuvenes, et maxime canonicos Bonnenses, ei custodiam tantam adhibuit, ut quotidiens de domo exiret, in solario domus illam clauderet. Die quadam apparens ei diabolus in specie viri, coepit animum eius in amorem suum intus suggestione lalenti, foris locutione blandienti, inclinare. Quid plura? Persuasa misera, et corrupta, saepius postea daemoni ad suam pernicem consensit. Una dierum sacerdos solarium ascendens, filiam gementem flentemque invenit; a qua causam doloris vix extorquere potuit. Confessa est patri, quod delusa esset a daemone et oppressa, ideoque se merito dolore. Quae etiam ita dementata est, et a sensu alienata, tum ex dolore, tum ex diabolica operatione, ut vermiculos, quos de sinu colligebat, in os mitteret et masticaret. Tristis effectus pater, misit illam trans Rhenum, sperans eam ex mutatione aeris aliquid posse meiorari, et ob fluminis interpositionem ab incubo daemone liberari. Transmissa puella, apparuit daemon sacerdoti, apertis ei vocibus dicens: Male sacerdos, quare abstulisti mihi uxorem meam? Malo tuo hoc fecisti. Et mox trusit eum in pectore tam valide, ut sanguinem vomens, tertia die moreretur. Huius rei testis est Abbas noster, testis etiam Gerardus monachus noster, aliquando Bonnensis Scholasticus, quibus res bene innotuit.

 

 

Capitulum IX.

Item de muliere in Briseke, quae moriens confessa est, se sex annis cum daemone incubo peccasse.

 

In villa Briseke, quae vicina est castro Rinecke, sicut mihi narravit Arnoldus monachus noster, qui tunc temporis rem gestam intellexit, ante hos annos duodecim mulier quae-[I.122]dam fuit, quam daemon quidam, eo quo praedictum est modo, corrupit. Sedente ea die quadam in taberna, cordis coepit defectum sentire. Timensque adesse mortem, vocari sibi celerius petivit sacerdotem. Cui cum daemonis ludifiactionem et horrendam illam qua septem annis laboraverat commixtionem dixisset, lingua deficiente in ipsa confessione spiritum efflavit. Quae cum incredibili libidine a libidinis auctore vexaretur, nunquam alicui dicere voluit, vel potius ausa non fuit, vel, quod credibilius est, in illius amore delectabatur. NOVICIUS: Si daemones talia, cum eis permissum fuerit, facere possunt, valde cavendum est feminis, ne eis occasionem praebeanr, vel aliquo consensu posse tribuant. MONACHUS: Non solum in his cavendum est mulieribus, sed et viris, quia sicut daemones per formas virorum, ut dictum est, feminas ludificant et corrumpunt, ita per species feminarum viros seducunt et decipiunt. Lege Vitaspatrum, et invenies ibi quosdam viros perfectos per phantasmata mulierum delusos, confractos et deiectos. Dicam tibi et alia exempla, quibus cognosces viros a daemonibus in specie mulierum ludificatos.

 

 

Capitulum X.

De Johanne Scholastico Prumiae, qui cum daemone fertur concubuisse.

 

Prumiae Scholasticus quidam fuit, Johannes nomine, vir quidem satis literatus, sed levis et lubricus. Isti, sicut de eo dicebatur, et sicut ab Abbate eiusdem monasterii audivi, femina quaedam promiserat, quod tali nocte ad eum veniret. Nocte condicta, illa quidem non venit, sed in eius specie consimilique voce diabolus clerici lectum ascendit. Quem putans feminam bene sibi notam esse, cognovit eum. Mane surgens, cum daemonem, quem feminam esse putavit, egredi compelleret; respondit ille: Cum quo putas te hac nocte iacuisse? Cumque ille diceret, cum tali femina; respondit daemon: Nequaquam, sed cum diabolo. Ad quod verbum [I.123] Johannes, sicut mirabilis fuit, ita mirabile verbum, quod dicere verecundor, respondit, diabolum irridens, et de opere nil curans.

 

 

Capitulum XI.

De Henrico cive Susaciae, qui a daemone in specie mulieris raptus, et in pasculo depositus, amens effectus est.

 

In civitate Susacia civis quidam erat Henricus nomine, cognomento Gemma. Huius officii fuit vinum in tabernis vendere. Habebat autem tabernam aliquantulum a domo sua remotam. Qui cum nocte quadam secundum consuetudinem tarde de taberna rediens, et pecuniam de vino collectam secum portans, domum festinaret, vidit quandam speciem mulierbrem in alba veste et linea stantem in loco quodam, ubi cives solent placitare. Nihil mali de ea suspicans, cum ad locum venisset, illa per vestem hominem traxit, et ait: O amice, diu te hic exspectavi; amare me debes. Illo vestem de manu eius excutiente, ac dicente: Sine me ire, luxuriae tuae non consentiam, sed vadam ad uxorem meam; illa fortiter institit, ad commixtionem eum invitans. Quae cum verbis non proficeret, inter brachia sua virum tollens, et multum comprimens, in aera levavit, atque ultra monasterium sancti Patrocoli, quod satis altum est, illum transferens, in pasculo deposuit. Qui dimissus, extra mentem factus, cum post horam resumtis viribus respirasset, surrexit, et ad domum suam claustro vicinam, manibus pedibusque reptando, cum labore veniens, ad ostium pulsavit. Surgente familia ut lumen accenderet, clamavit ille: Nolite lumen accendere, non enim mihi expedit illud videre. Et reclinaverunt eum in lectulo suo, quia debilis erat valde, tam in sensu quam in corpore. Tribus noctibus continue intempesta nocte idem daemonium pulsavit ad ostium, Henrico clamitante: Scio quia propter me venit; scio quia propter me pulsat. Postea supervixit annum, debilis et infatuatus. Haec mihi retulit monachus noster Theodericus Susaciensis, dicens celebre esse valde in eadem civitate, cuius frater adhuc vivit in ecclesia [I.124] sancti Patrocli canonicus. NOVICIUS: Si daemones hominibus in assumtis corporibus commiscentur, sicut diversis iam exemplis ostensum est, miror si de feminis possint generare, sive de viris concipere et parere. MONACHUS: De hac quaestione solvenda nihil novi scio, sed quota in antiquis historiis legi, hoc replico.

 

 

Capitulum XII.

Exemplum de Hunis, et de Merlino, et quod in filiis incuborum sit veritas humanae naturae.

 

Cum gens Gothorum de Asia migraret in Europam, sicut in eius gestis legitur, haberetque mulieres deformes in suo comitatu, eiecit illas, timens ne liberos nimis deformes gignerent, sicque nobilitatem Gothorum deformarent. Quae de castis extrusae, cum errarent in nemore, accesserunt ad illas incubi daemones, genueruntque ex eis filios et filias. Ex quibus processit fortissima gens Hunorum. Legitur etiam Merlinus propheta Britannorum ex incubo daemone, et sanctimoniali femina generatus. Nam et Reges, qui usque hodie regnant in eadem Britannia, quae nunc Anglia dicitur, de matre phantastica descendisse referuntur. Merlinus vero homo rationalis et Christianus fuit; multa futura praedixit, quae quotidie implentur. NOVICIUS: Si homines ex utriusque parentis semine concipiuntur tantum et nascuntur, quomodo dicendi sunt homines, qui partim ex homine, partim ex daemone carnis suae trahunt originem? Numquid resurgit in iudicio, quod non est de veritate humanae naturae? MONACHUS: Dicam tibi quod audivi a quodam literato viro de hac quaestione. Ait enim: Crementum humanum, quod contra naturam funditur, daemones colligunt, et ex eo sibi corpora, in quibus tangi viderique ab hominibus possint, assumunt; de masculino vero masculina, et de feminino feminina. Sicque dicunt magistri in his, qui de eis nascuntur, veritatem esse humanae naturae, eosque in iudicio, ut vere homines resurgere. Haec de his sufficiant. Nunc revertamur ad con-[I.125]fessionem, de qua occasione interrogationis tuae aliquantulum digressum est, exempli causa.

 

 

Capitulum XIII.

De Aleide sanctimoniali in Lancwade, quae per confessionem a visibili infestatione daemonis liberata est.

 

Bonnae civitate Dioecesis Coloniensis sacerdos quidam fuit, nomine Petrus, eiusdem ecclesiae vicarius. Iste, nescio quo Dei iudicio, in camerae suae ostio se suspendit. Cuius concubina, Aleidis nomine, tam horrenda eius morte terita, saeculum deseruit, et in coenobio quodam sanctimonialium, quod Lancwade dicitur, religionis habitum suscepit. Die quadam, cum stans in dormitorio de fenestra prospiceret, contemplata est iuvenem, imo in iuvene daemonem, stantem iuxta puteum muro dormitorii contiguum; qui ea vidente unum pedem super lignum, quo ambiebatur puteus, posuit, et altero se quasi volitando, ad ipsam in fenestram deposuit. Quam cum extensa manu per caput rapere conaretur, territa retrorsum cecidit et clamavit, pene exanimis facta. Audito eius clamore, accurrere sorores, in lectum suum illam reclinantes. Recedentibus illis, cum paululum respirasset, solaque iaceret, daemon iterum affuit, et verbis quibusdam amatoriis eam sollicitare coepit. Cui cum contradiceret, intelligens spiritum eum esse malignum; respondit ille: Bona Aleidis, noli sic dicere, consenti mihi, et ego te habere faciam virum honestum, probum, nobilem, divitemque. Quare fame te crucias in hoc paupere loco, vigiliis aliisque multis incommodis ante tempus te interficiendo? Revertere ad saeculum, et utere deliciis, quas Deus homini creavit; nihil tibi, me duce, deesse poterit. Tunc illa: Doleo quod tamdiu te secuta sum, recede, quia non asquiscam tibi. Post haec verba daemon nasum mungens, contra eam ipsam immunditiam ad parietem lecti tam fortiter proiecit, ut pars aliqua resiliens, vesti-[I.126]mento eius adhaereret; sicque disparuit. Eratque emunctio ipsa sicut pix nigerrima, et tanti foetoris, ut tolerari non posset. Deinde cum spiritus ille nequissimus die noctuque esset ei infestissimus, suaserunt quaedam ex sororibus, ut aquam benedictam semper paratam haberet, qua venientem aspergeret; aliae vero, ut eundem, si aquam non timeret, thurificaret. Omnia quidem haec tentavit, sed modicum ei profuit. Nam quotiens contra se signum crucis factum vidit, aspersionem etiam, sive thurificationem, ad modicum quidem cessit, sed mox rediit. Tunc una ceteris sororibus aetate maturior atque prudentior, suasit ei, quatenus daemonem propius accedere sineret, et tunc alta voce salutationem angelicam in eius faciem iacularet. Quod cum fecisset, diabolus, ac si sagitta esset percussus, vel turbine impulsus, aufugit, nec unquam propius ei ex illa hora accedere praesumsit. NOVICIUS: Hactenus mirabar, quod diabolus angelicam salutationem dicere vel incipere non potuit, sicut te dixisse recolo superius capitulo sexto. MONACHUS: Huius loci ibidem recordatus sum. Sanctimonialis vero tali iaculo munita, daemonem ab illa hora vidit sine terrore, et audivit sine timore. Die quadam de his loquens cum viro quodam religioso, suasit ille ei dicens: Fac Priori tuo confessionem generalem pure, plene ac devote, in quantum occurrunt memoriae et liberaberis omnino a daemonis huius infestatione. Cui cum consilium tale placuisset, mox accedens ad Priorem, rogavit sibi praefigi locum et horam audiendae confessionis. Mane, dictis matutinis, illa se praeparans, festinavit ad locum praefixum, capellam scilicet monasterio adhaerentem, ubi Prior exspectabat. Et ecce, daemon occurrens in via festinanti, dixit: Aleidis, quo vadis? quo properas? Et illa: Vado confundere me et te. Tunc daemon: O Aleidis, noli, noli, revertere, revertere. Respondit illa: Saepis confudisti me, ego modo confundam te. Non revertar. Quam cum non posset blanditiis sive minis retrahere, sequabatur eam usque ad locum confessionis, sicut milvus in aere super ipsam volitans. Quae mox ut genua coram Priore flectens ad confessionem os ape-[I.127]ruit, ille clamans et eiulans evanuit, nec unquam ab illa hora ab ea visus vel auditus est. Ecce hic habes manifestum exemplum, quantae virtutis sit pura confessio. Haec mihi relata sunt a domino Hermanno Abbate Loci sanctae Mariae. Cum talia, fama divulgante, cognovisset de praefata femina, sibi, cum esset Bonnae canonicus, optime nota, ad locum per se ipsum accessit, et eo ordine, quo dicta sunt, ab illius ore cuncta audivit. NOVICIUS: Si confessio tanti ponderis non esset, nequaquam daemones tam graviter turbaret. MONACHUS: Occurrit aliud exemplum, in quo satis cognosces, quam gravissime exacerbentur, cum peccata nostra confitemur. Haec quae dicturus sum, post conversionem meam facta sunt, et a domino Karolo mihi relata, aliquando Priore nostro, tunc Abbate Vilariensi; sed nomen personae sive loci satis doleo me non retinuisse. Ait enim sic:

 

 

Capitulum XIV.

De sacerdote a diabolo per prophetiam mortis decepto, et per confessionem liberato.

 

Erat quidam sacerdos, et adhuc est, admodum religiosus et ob vitae meritum multis dilectus, in partibus nostris parochiam regens. Invidens gratiae eius milleartifex diabolus, nolebat eum apertis tentationibus molestare, sperans illum sub specie boni ad suum consilium efficacius inclinare. In angelum lucis se transfigurans minister ille tenebrarum, ostendit se sacerdoti, et ait: Amice Dei, missus sum ad te, nunciare quae ventura sunt tibi. Praepara te, quia hoc anno morieris. Sacerdos vero, nullam habens de angelo malo suspicionem, sed ita credens esse futurum, ut praedixerat, coepit se diligenter quasi ad mortem praeparare, conscientiam per confessionem mundare, corpus ieiuniis, vigiliis assiduisque orationibus castigare, annonam suam cum supellectili egentibus erogare. Cumque multi ab eo quaererent, cur tam indiscrete sua distraheret, uni tamen illorum sub typo confessionis causam aperuit, dicens: Angelus Domini revelavit mihi, quod hoc anno moriturus sim. Ille vero, cum hoc minime celare [I.128] posset, alteri cuidam sibi familiari dixit; sicque per eum ad notitiam totius parochiae pervenit. Anno expleto, sacerdos non est mortuus, et inventus est falsus propheta diabolus. Et quia electis omnia cooperantur in bonum; in eo, in quo vir sanctus videbatur a diabolo deceptus, est promotus. Nimis enim de tam dolosa circumventione erubescens, propter homines, ad quos verbum pervenerat, nec habens unde viveret, saeculum cum parochia deseruit, et in quadam domo ordinis nostri, cuius nomen excidit, se convertit. Facto eo novicio, iterum diabolus affuit, et huiusmodi verbis praedictum dolum palliavit: ne turberis, inquit, homo Dei, quod mortuus non es, ut praedixi, quia Deus sua providentia vitam tuam distulit ad multorum aedificationem. Missus sum ab illo, ut tibi assistam, instruam et custodiam. Et credidit ei ille. Circa quem diabolus frequenter versabatur, et semper, sicut postea notavit, ad ea quae ad commodum sunt, eum hortabatur. Cum eum fervor quandoque impelleret amplius orare, vigilare, sive manibus laborare, arguit eum ille dicens: Discretio mater virtutem est. Diu adhuc poteris vivere, et ideo tibi debes parcere, ut possis Deo diu servire. Quando lapidem levare volebat maiorem, iterum dicebat: Nimis magnus est, leva istum. Cum factus esset monachus, ait illi: Roga Priorem, ut concedat tibi ire ad singulares labores, quatenus liberius uti possis meo colloquio, et ego tuo. Et licentiavit ei Prior, ut causam cognovit. Nocte quadam volens diabolus dolum diu praetractatum perducere ad effectum, intempesta nocte ad lectum monachi accessit, excitans eum et dicens: Surge, Dominus vult remunerare labores tuos magnos. Vade ad cameram privatam, et in tali trabe zona tua suspendas te, ut sic martyrem recipiat te. Audito hoc verbo monachus expavit, et contra diabolum crebrius spuens, clamavit: recede, inique, a me, recede; modo novi quis sis. Et signans se, fugavit illum. Vides quanta sit circa nos clementia divina. Bene permisit ut servum suum diabolus in bono, licet insidiose, subtiliori propositione exercitaret; noluit tamen ut gros-[I.129]sam assumtionem subinferret, ne simplex deceptus, conclusionem aeternae mortis incurreret. Statim surgens, ad lectum Prioris accessit, et dormientem excitavit, signum ei faciens confessionis. Illo innuente, ut exspectaret usque mane, cum non acquiescerat, surrexit, atque cum eo Capitulum intravit. Mox se monachus prosternens ad pedes Prioris, confessus est qualiter a diabolo sub angeli specie sit multo tempore deceptus, et per consilium suspendii a se deprehensus. Confessus est et alia peccata sua. Cui cum Prior aliquam poenitentiam iniunxisset, et ut de cetero cautior foret monuisset, ad lectum suum rediit. MONACHUS: vero, ob necessitatem naturae, privatam ascendens, dum in una sedium sederet, daemonem per confessionem exacerbatum cum arcu extento sagittaque imposita contra se vidit stantem et clara voce dicentem: malo tuo confudisti me, ecce nunc occidam te. Cui cum ille responderet: Vade, maledicte, iam non timeo te; ad signum crucis evanuit; sicque per virtutem confessionis liberatus, amplius daemonem non vidit. NOVICIUS: Quid est quod huic sacerdoti diabolus nocere non potuit; Arnoldum vero plebanum sancti Remigii, de quo supra disctum est, tam crudeliter occidit? MONACHUS: Sicut dicit Psalmista: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. Unde et eiusdem plebani filiam corrupit, virgini vero de Nivella nocere non potuit. Nonsine causa diobolus tantam potestam accepit in utrumque, patrem scilicet et filiam. NOVICIUS: Si daemones tantum turbantur, cum peccata nostra confitemur, puto eos plurimum exhilarari, cum eadem per silentium tegimus. MONACHUS: Hoc certissimum est. Hoc plenius agnosces in distinctione septima capitulo decimo, ubi gratia beatae Dei genitricis quibusdam ad confitendum lingua reserata est. Ipsi enim gloriosae Virgini eadem distinctio assignabitur. NOVICIUS: Ex his quae dicta sunt satis intelligo, confessionem animae esse medicinam; nunc nosse vellem, si aliquid salutis per eam corpus recipiat. MONACHUS: Utriusque hominis medicina est: nam sicut animam peccatoris liberat a poena gehennali, sic nonnunquam corpus liberat a poena temporali. NOVICIUS: Videtur mihi utile nimis de his exempla audire, [I.130] quia multi sunt, si scirent fructum corporalem esse in confessione, paratiores essent in illius exsecutione. MONACHUS: Numquid non memor es, qualia vel quanta dominus Walterus Abbas Vilariensis nobis dixerit de confessione, veniens de sollemni curia Franckinvord, in qua filius Frederici Regis Romanorum electus est inRegem? NOVICIUS: Bene quidem recordor, sed quia mens hominis labilis est memoriae, placet semel audita, maxime quae saluti sunt necessaria, saepius audire. MONACHUS: Cum essem, inquit, Franckenvord, et loquerer cum magistro Conrado Decano Spirensi, inter cetera dixi illi: Quaedam novi de confessione, quae vos praedicatores scire deberetis. Praedicabat enim crucem; et rogavit me illa replicare. Quorum tenor talis est.

 

 

Capitulum XV.

De clerico Attrabatensi eiusque sorore, quae de incendio per confessionem liberata est, cum argentarium interfecissent.

 

Apud civitatem Attrabatensem ante annos paucos iuvenis quidam clericus exstitit, de eadem civitate natus, delicatius ibidem ab infantia educatus, et inter honestos clericos conversatus. Qui cum non haberet aliquod stipendium ecclesiasticum, et mater eius coepisset egere, puduit eum manere cum illa. Inflatusque spiritu diabolico, ad domum cuiusdam divitis argentarii venit cum dolo. Cui et dixit: Mercator quidam dives venit in domum meam, volens comparare scyphos argenteos, calices etiam, et alia quaedam vascula, sive ornamenta de auro sive argento fabrefacta. Si quid de tali opere vendere volueris, in saccello pone, et tali hora solus, quia secretum vult esse, venias ad domum meam. Argentarius de clerico bene sibi noto nullam habens suspicionem, ut iusserat fecit, tamen quo iturus esset familiae suae notificavit. Quem cum clericus solum venientem aspiceret, post ostium se abscondit, intrantisque cerbrum securi divisit, et occidit. Deinde cum sorore virgine hominem membratim dividentes, in cloacam proiecerunt. Familia vero aurificis, cum redire tardaret, ad domum clerici venit, ubinam dominus [I.131] suus esset inquisivit, clerico cum sorore respondentibus: Non venit huc. Quorum verba suspecta habentes, et oculis circumspicientes, vestigia fusi sanguinis repererunt. Quibus crimen mox homicidii imponentes, accitis iudicibus, cum iam negare non possent, tum pro fusi cruoris ostensione, tum pro thesauri repertione, sententia data est, ut ambo mitterentur in ignem. Similis casus Coloniae contigit cuidam monetario temporibus meis. Quid plura? Cum ducerentur ad poenam, dicebat puella germano: Frater, propter te modo ducor ad mortem, neque ob aliam causam cooperata sum tibi in hoc homicidio, nisi ut crimen tuum celarem. Attamen quia evadere non possumus mortem imminentem, consilium meum est, ut de commisso faciamus confessionem, ut saltem poenam evadamus aeternam. Ad haec verba clericus indignatus, quia desparatus, respondit: Non faciam. Quid enim mihi prodesse posset confessio tam tarda? Illo indurato, puella petivit sacerdotem, cui cum multa contritione confessa est crimen. Deinde ambo ligati sunt in stipite uno, igne copioso circumposito. Mira virtus confessionis, mira elementia Salvatoris. Clericum desperatum mox flamma devoravit, puellam vero ignis non tetigit, neque contristavit, nec aliquid molestiae intulit. Vincula tantum eius, sicut legitur de tribus pueris, combussit, ita ut libere deambulare posset; nec aliter sensit flammarum ardorem, quam ventum roris flantem. Viso tanto miraculo, iudices puellam innocentem aestimantes, iusserunt ut exiret; sicque per confessionem incendii illius evasit ardorem. NOVICIUS: Quid iudicas de clerico? MONACHUS: Hoc quod in superiori distinctione capitulo sexto de se iudicavit Hildebrandus, desperatus latro: aeternaliter, inquit, damnatus sum, aeternisque incendiis propter desperationem maxime deputatus. Si egissem poenitentiam confitendo culpam, per poenam temporalem evasissem aeternam. Retulit nobis idem Abbas aliud miraculum, in quo adhuc amplius manifestata est virtus confessionis, in hunc modum. [I.132]

 

 

Capitulum XVI.

De haereticis apud Cameracum per candens ferrum examinatis et combustis, ex quibus unus beneficio confessionis salvatus est.

 

In Cameraco civitate episcopali infra hoc quinquennium plures haeretici conprehensi sunt, qui omnes timore mortis suam perfidiam negaverunt. Missus est ab Episcopo clericus, qui negantes per candens ferrum examinaret, adustos haereticos sententiaret. Examinati sunt omnes, et combusti sunt omnes. Qui cum traherentur ad poenam, unus ex eis vir nobilis sanguine, reservatur a clerico ad vitam, si forte illum quoquo modo reducere posset ad poenitentiam. Cui sic dixit: Homo nobilis es, misereor tui, et compatior animae tuae; rogo et moneo, ut adhuc de tanta perfidia resipiscas, de errore ad veritatem redeas, ne per mortem temporalem mortem incurras aeternam. Ad haec ille respondit: Experimento didici me errasse; si sera poenitentia mihi prodesse posset, non renuerem confiteri. Cui cum ille diceret, poenitentiam veram nunquam esse seram; vocavit sacerdotem. Confessus est homo suum errorem, ex toto corde Deo promittens, si vita concederetur satisfactionem. Ut autem pius Dominus vim ostenderet confessionis, mox ut poenitens coepit peccata sua confiteri, coepit et ipsa combustura in manu confitentis paulatim minui. Quae in tantum eo aspiciente decrevit, in quantum confessio profecit. Medietate confessionis peracta, media pars plagae est sanata. Ut autem confessionem totam complexit, et virtus ipsa confessionis omnem combusturam tam in dolore quam in colore delevit, et manus pristinam sanitatem recepit. Vocatus est vir a iudice ad ignem. Ad quem clericus: Quare eum vocatis? Ut ardeat, inquit, eo quod in examinatione combustus sit. Tunc clericus ostendens manum eius sanissimam, liberavit eum a poenis, ceteris igne consumtis. Haec cum audisset magister Conradus, respondit Abbati: Et ego dicam vobis simile, quod ante paucos annos apud Argentinam recordor contigisse. [I.133]

 

 

Capitulum XVII.

Item de decem haereticis apud Argentinam examinatis et combustis, quorum unus dum esset per confessionem sanatus ac liberatus, per mulierem deceptus, redivivo incendio damnatus est.

 

Decem haeretici in eadem civitate, scilicet Argentina, quae est Strazbug, comprehensi sunt. Qui cum negarent, per iudicium candentis ferri convicti, sententia incendi sunt damnati. Die statuto cum ducerentur ad ignem, quidam ex comitantibus uni illorum dicebat: Miser, damnatus es, age vel nunc poenitentiam, peccata tua confitendo, ne post incendia corporis, quae momentanea sunt, animam tuam ignis gehennalis aeternaliter combrat. Cui cum ille diceret: Considero me bene errasse, sed timeo poenitentiam tantae necessitatis minus acceptam esse Deo; respondit: Ex corde tantum confitere, misericors est Deus, et poenitentem suscipiet. Mira res. Mox enim ut homo confessus est perfidiam, manus eius plenam recepit sanitatem. Tardante eo in confessione, cum a iudice vocaretur ad poenam, confessor eius iudici respondit: Non iustum est, ut homo innocens damnetur iniuste. In cuius manu dum nullum vestigium combustionis reperiretur, dimissus est. Habebat idem homo uxorem non longe a civitate manentem, horum quae dicta sunt prorsus ignaram. Ad quam cum venisset gaudens, dixissetque: Benedictus Deus qui me liberavit hodie ad interitu corporis et animae, causam ei exponens; respondit illa: Quid fecisti, o miserrime, quid egisti? Ut quid propter momentaneum dolorem recessisti a fide tua sana et sancta? Magis debueras, si fieri poesset, centies corpus tuum incendiis subiicere, quam a tam probata fide semel recedere. Sed, quem non seducat vox serpentina? Immemor ille beneficii divinitus sibi collati, immemor tam evidentis miraculi, consilio uxoris acquievit, et errorem pristinum resumsit. Deus vero non immemor vindictae, pro tanta ingratitudine, manum plagavit utriusque. Renovatum est incendium in manu haeretici, et quia coniux auctrix exstitit [I.134] resumti erroris, consors facta est redivivi doloris. Tam vehemens erat incendium, ut ossa manuum penetraret. Et cum uti non auderent clamoribus in villa, quos vis extorsit doloris, fugerunt in nemus vicinum, illic ut lupi ululantes. Quid verbis immorer? Proditi sunt, in civitatem reducti sunt, simulque in ignem nondum plene exstinctum missi, et in cinerem redacti. NOVICIUS: Juste actum est cum istis. MONACHUS: Confessione pura pugnantes merentur victoriam, damnandi indulgentiam.

 

 

Capitulum XVIII.

De milite, qui ob meritum confessionis coram Henrico Imperatore in duello triumphavit.

 

Tempore ilo quo Henricus Imperator, pater Frederci, qui nunc regnat, novissime intravit Lombardiam, accusatus est apud eum ab eisdem Lombardis castellanus quidam de rapinis aliisque insolentiis multis. A quibus etiam adductus est pugil quidam fortissimus, giganteae altitudinis, qui eum monomachia impeteret. Nolens eis Imperator negare iustitiam, militem adesse praecepit. Quem cum gigas ille ad duellum secundum ius civile citaret, frater eiusdem militis ad pedes Imperatoris se prostravit, et ut sibi pro germano tenerrime dilecto pugnare liceret, multis lacrimis obtinuit. Qui cum se praeparasset diligentissime per contritionem, confessionem et orationem, omnem suam spem in Christo posuit, cuius signaculum tam in veste quam in clipeo atque manu opugnaturus pro munimento circumtulit. Erat enim vir gracilis, nec multum fortis. Cui cum occurrisset pugil aspectu horribilis, alterum se illi exhibens Goliath, ictum tam valide in clipeo eius dedit, ut tonitruum putares. Miles vero ictum ictui continuans, antequam manum retraheret, cum tanto nisu illam percussit, ut baculum lapsum levare, non poesset. Deinde crebris icitbus mactans pugilem, per confessionis virtutem vicit insuperabilem. Qui, sicut mihi retulit Henricus monachus noster, qui praesens fuit, sicut bos mugiens, in [I.135] haec verba prorupit: Vae mihi misero, quomodo tam turpiter confusus sum ab hoc homunculo? Sicque per fratris humilem confessionem, homo morte dignus evasit mortem, adeptus est victoriam. Quod autem damnandis confessio tribuat veniam, praesto est exemplum.

 

 

Capitulum XIX.

De fure, qui Coloniae beneficio confessionis mortem evasit.

 

Circa illa tempora, quando positus fui ad literas, fur quidam in cippo tenebatur ante Portam Martis Colonias. Quem sacerdos quidam satis laudabilis vitae, nomine Eustachius, eiusdem portae capellam regens, invisit, confessionem audivit, et per eleemosynas suas visitavit. Et, sicut mihi retulit idem sacerdos, saepe ei ex industria mittebat scyphum suum, in quo ipse bibere consuevit. Viderunt haec homines, et mirabantur. Et cum honor a sacerdote tali furi exhibitus delatus fuisset ad iudices, hominem innocentem putantes, dimiserunt illum. NOVICIUS: Quare non consequuntur huiusmodi beneficia omnes rei per confessionem? MONACHUS: Non expediret, quia multis fieret occasio peccandi. Vult Deus aliquando huiusmodi miracula fieri per confessionem exempli causa, ut quantum animae, cuius medicina est, valeat, per signa exteriora ostendat. Bene vult ut reus post confessionem puniatur in praesenti, ne eum in futuro puniat, quia non punit bis in idipsum. De hoc tibi dicam manifestum exemplum a quodam ordinis nostri Abbate mihi relatum.

 

 

Capitulum XX.

Item de fure, qui ab Episcopo Leodiensi ob versiculum Psalmi centesimi quinti sententiam mortis accepit.

 

In Ecclesia Leodiensi Epsicopus quidam fuit, vir religiosus ac timens Deum. Die quadam cum sederet in capella sua solus tempore quadragesimali, et psalterium lectitando, venisset ad illum locum Psalmi centesimi qunti, scilicet: [I.136] Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? Ingressus quidam ex officio, orationem eius interrupit dicens: Domine, quid iubetis ut fiat de illo criminoso? Episcopus misericordia motus, respondit illi: Parce pauperi propter sacrum tampus Quadragesimae. Recedente iudice, ut reum dimitteret, Episcopus reflexit oculos ad Psalmum dimissum, statimque occurrit versiculus: Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore. Qua voce territus, ac si divino responso correptus esset et instructus, sicut revera fuit, iudicem revocavit, dicens: Discute causam diligenter hominis, et iuste iudica illum. Sicque ob vocem propheticam rus vita privatus est. Forte iste contritus decessit, et si supervixisset, deterior factus, mortem incurrisset aeternam, sicut supra legitur de haeretico Strazburgensi per confessionem sanato et recidivo. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Confessio summum remedium est in periculis, etiam in mari longe.

 

 

Capitulum XXI.

De peregrinis, qui propter peccata unius hominis in mari periclitati, eiusdem confessione sunt liberati.

 

Peregrini quidam, sicut magister Johannes Xantensis populo recitavit, in suis stationibus crucem praedicans, cum tempore quodam transfretarent in succursum terrae sanctae, orta est eis in mari tempestas tam valida, ut navis ipsa operiretur fluctibus. Fremebant venti, excitabantur fluctus turbulenti, nutabant viri fortissimi, spes omnis nautarum defecit. Videntes ante oculos mortem, coeperunt singuli, unusquisque sibi vicino de peccatis suis facere confessionem. Et merito. Nam propter unius hominis peccata Dominus eandem excitaverat tempestatem. Erat enim in navi illa homo quidam miserrimus, homo foetidissimus, cuius peccata fuere tam gravia, tam turpia, tam horrenda, tam in quantitate quam in qualitate, ut nec ipsum mare pondus illorum posset portare. Cum natura eius sit eiicere immunditias quaslibet corporales, quomodo aequanimiter sustineret tantas immunditias spiritua-[I.137]les, id est, peccata Creatori suo contraria? Timens homo ille peccator vitae suae simul et animae, et propter se omnes alios periclitari considerans, surrexit et ait: Audite, fratres, audite. Si propter peccata tempestas haec orta est, ego occasio sum tanti periculi. Rogo ut audiatis confessionem meam. Tacentibus omnibus coepit voce valida tantum venenum peccatorum evomere, ut aures humanae etiam horrerent audire. Mira clementia Dei. Mox ut massam iniquitatis per confessionem eiecit, mare furens siluit, et facta est tranquillitas magna, ita ut omnes mirarentur. Miris miranda succedunt. Statim ut navis ad litus pervenit, audita peccata Deus e memoriis singulorum delevit. Bene permisit, ut quamdiu erant in navi conclusi, confunderetur in aspectu illorum; et ne exeuntes forte eius peccata propalarent, vel improperarent, induxit eis oblivionem. Bene retinuerunt se in mari fuisse periclitatos, hominem aliquid fuisse confessum; sed quid dixisset, prorsus ignoraverunt. Et hoc ipsum didicit experimento. NOVICIUS: Valde laetificant ista; sed mirum videtur, quod ob unius hominis peccata Dominus tantam turbavit multitudinem. MONACHUS: Legimus propter inobedientiam Jonae mare turbatum, et nautas periclitatos, illoque eiecto, mox mare stetisse a fervore suo. Nam sicut on unius hominis peccatum aliquando Dominus multitudinem temporaliter affligit, ita propter unius iusti merita frequenter multis parcit. De hoc plurima habentur exempla. NOVICIUS: Scio nihil fieri sine iusto Dei iudicio; sed summae iudico esse dementiae, quod homo sciens se esse in peccatis mortalibus, periculis se audet committere. MONACHUS: Quibus nota est medicina confessionis, nec una die morari debent in peccatis, neque differre confessionem, nisi necessitas excludat confessorum. Audi de hoc Episcopi cuiusdam verbum bonum, verbum sanctum, verbum memoriae dignissimum. [I.138]

 

 

Capitulum XXII.

De quodam Episcopo Angliae, qui moriens propter exemplum noluit confiteri.

 

Sicut didici a quodam Abbate, nuper in Anglia Episcopus quidam defunctus est ordinis Praemonstratensis, vir bonus et magnae religionis. Hic cum ageret in extremis, nec confessorem requireret, dixerunt ei clerici sui: Domine, debilis estis valde, quare non facitis confessionem vestram? Respondit Episcopus: Non faciam. Illis verbum exhortationis repetentibus, adiecit: Putatis, stolidi, quod usque ad hanc horam distulerim confessionem meam? Dixerunt ei iterum: Consiliis Regis interesse solebatis. Quibus rursum respondit: Non aliter fui coram Rege, quam Christus coram Pilato. Haec quidem dixit et fecit Episcopus ille sanctus pro exemplo, sciens scriptum: Ante mortem confitere; a mortuo quasi nihil perit confessio. Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis, et laudabis deum, et glorificaberis in miserationibus illius. Quotidie solitus fuit mundare conscientiam, nec differre confessionem suam de die in diem, sicut multi faciunt. Qui etiam post mortem miraculis claruit. NOVICIUS: Sicut colligo ex verbis Episcopi huius, non est perfectorum confessionem differe. MONACHUS: Dilatio ista confessionis ad memoriam mihi revocat casum quendam, qui anno praeterito apud nos contigit.

 

 

Capitulum XXIII.

De quodam monacho nostro, qui iam moriens primo plenariam fecit confessionem.

 

Quidam ex senioribus nostris, quem nolo nominare, habebat hanc consuetudinem, sicut ceteri multi, saepius renovare confessionem, ita ut Abbas putaret quod generalis esset, eo quod a puerita usque ad senectutem peccata sua commemoraret. Ante mortem suam per aliquod tempus debilis, subito defecit et obmutuit. Accurrimus omnes, inungentes eum olea [I.139] sancto. Die, ut puto, sequenti dominus Abbas venit, in cuius adventu Dei misericordia desperati linguam reseravit, et coepit confiteri peccata quaedam mortalia ante conversionem commissa, quae nunquam ei fuerat confessus. Territus vero Abbas, requisivit si unquam eadem fuisset confessus peccata. Aliis, inquit, Abbatibus dixi ea. Habuerat ante ipsum tres Abbates. Et sicut retulit nobis Abbas noster, propter hoc Dominus, qui magnos eius labores respexit, os aperuit, ut esset confessio eius integra. NOVICIUS: Quid si aliis Abbatibus de quibusdam peccatis mortalibus novissimo confessis Abbati simili modo aliqua ex verecundia subticuerat? MONACHUS: Sicut dixi in primo capitulo huius distinctiones, sicut confessio debet esse nuda et debita, ita debet esse integra, id est, non per plures confessores divisa. Quid prodest, ut ait Beda super Lucam, si tota civitas custodiatur, et unum foramen, per quod hostes intrent, relinquatur? Audi quid dicat Ozee Propheta de semiplene confitentibus: Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius; dolores parturientis venient ei. Spero enim eum alicui Abbatum integram fecisse confessionem, quia vir erat prudens, et multas in illo vidimus virtutes. NOVICIUS: Si peccaret confitens cum confessore, posset ei fructuose eadem confiteri peccata? MONACHUS: Talis confessio nulla est, quia nulla ibi erubescentia, neque aliqua ibi denudantur peccata. Dicam tibi pro exemplo, et ad solutionem tuae interrogationis quendam miserabilem casum, qui ante paucos annos contigit, quem dominus Abbas Cisterciensis omnibus Abbatibus in generali Capitulo loco sermonis recitavit, monens ut singuli eum monachis suis ad cautelam referrent.

 

 

Capitulum XXIV.

De confessore, qui cum adolescente peccavit, atque post mortem ad confessionem eundem hortabatur.

 

In quodam, inquit, monasterio sacerdos quidam nuper de-[I.140]functus est, cui Abbas suus ob meritum vitae iniunxerat, quatenus fratrum suorum confessiones audiret. Nomen vero domus sive personae subticuit. Erat in eadem domo adolescens quidam, qui ad eum confitendi causa frequenter venit, cum quo, diabolo instigante et humana fragilitate consentiente, idem confessor semel tantummodo peccavit. Statim opere perpetrato, coepit dolore et flere amarissime, dicebatque iuveni: Male fecimus; aliis hoc peccatum confiteri ob verecundiam non possumus, sed consulo ut tu mihi confitearis, et egotibi, alterque ab altero suscipiat poenitentiam. Quid plura? Placuit iuveni consilium, confessi sunt peccatum invicem, et tam duram unus ab altero suscepit poenitentiam, qualem nec Abbas sive aliquis confessorum illis iniunxisset. Parvo post tempore sacerdos idem infirmitatus est usque ad mortem. Et cum iam in extremis ageret, et ad exitum festinaret, timore gehennae peccatum utcunque dixit; personam vero peccati consortem, non expressit. Defuncto eo, Abbas vehementer doluit, quod scire non potuit cum quo peccasset. Ait tamen intra se: Ad confessionem tibi veniet, quisquis est ille. Interim mortuus clara die apparuit adolescenti cum esset solus, facie lurida et veste trita. Quem ut ille vidit, mox agnovit, timuit et exhorruit. Cui mortuus: Sta, ne timeas, quia propter te veni, ut indicem tibi de statu meo. Confortatus iuvenis verbis eius et animatus, cum interrogaret, unde veniret, vel quid quaereret; respondit ille: In maximis poenis sum propter illud tantum quod tecum commisi peccatum; ignea enim catena genitalia mea constringit, qua suspensus torqueor. Confessio illa, quam fecimus invicem, nihil mihi profuit, quia nulla fuit. Et nisi in extremis quoquo modo peccatum expressissem, aeternaliter damnatus fuissem. Cui cum iuvenis dixisset: Est aliquid, quod possit vobis prodesse? respondit ille: Si tu pure et plene confessus fueris peccatum tuum, multum mihi proderit; sin qutem, aeterna te poena suscipiet. Sicque disparuit. Territus iuvenis recenti visione, cum facere vellet confessionem, nec posset propter Abbatis absentiam, interim distulit. Intercedente vero temporis dila-[I.141]tione, timor conceptus coepit tepescere, et verecundia crescere, in tantumque est erubescentia vicuts, ut cum Abbas venisset, nihil ei confiteretur. Abbas vero non immemor culpae sibi confessae, cum ad confessionem non veniret quem quotidie exspectavit, cogitavit diligentissime, qualiter male latentem salubriter deprehenderet. Praecepitque toti conventui, sacerdotibus et ordinis inferioris sanis et infirmis, ut omnes, nescio in qua sollemnitate, ad maius altare communicarent. Visum est ei, quod nequaquam auderet accedere reus de culpa illa. Sedensque contra altare, respexit ad ora singulorum. Adolescens vero, hoc propter se factum putans, et si se subtraheret, notari timens, cum ceteris accessit. Qui cum propinquasset altari, tantus eum horro invasit, tantus timor perculit, ut et praesumtuosus vetaretur procedere, et ocius compelleretur redire. Veniensque ad Abbatem, fecit ei signum confessionis. Qui gaudens et exsultans, dicebat intra se: Eia, certe cepimus bestiam, invenimus praedam, iste enim est. Et surgens intravit cum eo Capitulum. Cuius pedibus iuvenis prostratus, fecit de peccato confessionem, retulit visionem, suscepit poenitentiam. Sicque per prudentiam, medici denudatum ac sanatum est vulnus stolidi aegroti. Haec nobis retulit dominus Gevardus Abbas noster, rediens de Capitulo generali. NOVICIUS: Magnum domum Dei est, quod sic mortui vivos hortantur ad confessionem. MONACHUS: Tantum bonum est confessio, ut etiam eo utantur spiritus mortuorum. Saepius percepi mortuos vivis apparuisse in somnis, et ob quae peccata detinerentur in poenis, confessos fuisse, et quibus beneficiis liberari possent, veraciter indicasse. Quod postea veracibus signis probatum est. Similibus enim similia congaudent, quia corpus dormientis modicum distat a mortuo, et dum homo exterior quiescit, interior saepe efficacius vigilat. Non semper somnia sunt vana, sed nonnunquam revelationes divinae, sicut habes de Joseph Patriarcha, de Daniele, de Joseph sponso Mariae et de tribus Magis. NOVICIUS: Vellem mihi aliquo demonstrari exemplo, quod spiritus mortuorum spiritibus confiteantur vivorum. [I.142]

 

 

Capitulum XXV.

De novicio, qui Abbati confessus est in somnis.

 

MONACHUS: Juvenis quidam in quadam domo ordinis nostri susceptus est in novicium. Modico elapso tempore, idem novicius graviter infirmatus, ad extrema pervenit. Nondum enim secundum consuetudinem ordinis confessionem generalem fecerat Abbati, quia absens erat. Quem cum exspectaret cum desiderio magno, et ille non veniret, confessus est Priori quaesiderio magno, et ille non veniret, confessus est Priori quaecunque commiserat. Sicque ante Abbatis adventum, diem clausit extremum. Eadem nocte cum Abbas in quadam sua grangia dormiret, et de obitu novicii nihil prorsus sciret, ante lectum Abbatis defuncti spiritus se inclinavit, et ut suam audire dignaretur confessionem, humiliter supplicavit. Abbas iste esse dicitur sanctus Hugo Abbas Bonaevallis, qui iam incipit clarescere miraculis. Respondente eo novicio, libenter te audiam; ille omnia peccata sua confessus est ei eo ordine et modo, quo confessus fuerat Priori. Cuius contritio tanta fuit, ut etiam lacrimae ex oculis novicii se inclinantis et confitentis cadere viderentur super pectus Abbatis. Confessione completa, haec verba protulit: Modo, inquit, pater, cum benedictione tua vado, quia salvari non potui, nisi fecissem tibi confessionem meam. Ad quod verbum Abbas evigilans, experiri volens utrum visio esset vera, vel, sicut saepe evenit, phantastica, cucullam circa pectus suum palpavit, quam totam invenit madidam, lacrimarumque stillicidiis respersam. Tunc satis admirans, cum domum redisset, et Priori somnium recitasset, respondit ille: Vera fuit visio, et verissima confessio. NOVICIO: Quid est quod novicius dixit, se non posse liberari sine tali confessione, cum confessionem debitam non excluserit contemtus), sed necessitas? Si contritus decessit, iam de salvandis erat; sin autem, nil ei post mortem confessio profuit, quia a mortuo, quasi non sit, perit confessio). MONACHUS: Puto quod Deus tantum verbis vel [I.143] acti eius voluerit ostendere, quantum ei placeat debita confessio, id est, illa, quae fit proprio praelato. Quod autem ait, non potui salvari, sic dictum intelligo, id est, tam cito de purgatorio, sicut modo, liberari. De huiusmodi collocutionibus mortuorum cum vivis satis audies in duodecima distinctione. Nec te moveat quod spiritus hominum electorum dixi confessos fuisse peccata sua post mortem, cum etiam confessione criminum suorum usi fuisse maligni spiritus memorentur. NOVICIUS: Eorum confessionem audire delector. MONACHUS: Quod dicturus sum, non legi, sed a viris religiosis audivi.

 

 

Capitulum XXVI.

De confessione cuiusdam daemonis.

 

Sacerdos quidam cum tempore quadragesimali in ecclesia sua sederet, et sibi commissorum confessiones audiret, aliis recedentibus atque aliis accedentibus, inter exspectantes quidam stabat, quantum ad apparentiam, corpore iuvenis et robustus, confitendi tempus exspectans. Omnibus expeditis, ipse novissimus accessit, coram sacerdote genua flexit, et ad confessionem os aperuit. Qui tanta et tam enormia confessus est crimina, tam multa homicidia, furta, blasphemias, periuria, discordiae seminaria, et alia his similia, quorum se auctorem, incentorem sivesuggestorum esse dicebat, ut sacerdos tam horrore quam taedio gravatus, diceret ad illum: Si mille esses annorum, nimis esset, tam gravia et tam multa te commisisse peccata. Ad quod verbum ille respondit: Amplius sum quam mille annorum. Tunc amplius territus sacerdos ait: Quis ergo es? Respondit ille: Daemon ego sum, unus ex his qui cum Lucifero ceciderunt. Peccata mea ex minima tibi parte confessus sum; si velles audire residua, quae sunt innumerabilia, paratus essem tibi confiteri. Sciens sacerdos peccatum diaboli fore insanabile, dixit: Quid tibi cammune cum confessione, o diabole? Respondit daemon: Stabam ex opposito tui, vidique peccatores ad te accedere, et [I.144] iustos redire, auscultans valde diligenter quid illi dixerint, quidve eis responsum sit a te, et quod post gravia peccta promissa sit eis indulgentia vitaque aeterna. Ego vero, idem sperans consequi, veni tibi peccata mea confiteri. Sacerdos vero, exemplo sancti Martini, diabolo fiducialiter respondit: Si volueris uti consilio meo, et agere poenitentiam de peccatis tuis pure, sicut hi, quos hinc exire vidisti, similem indulgentiam consequeris. Respondit daemon: Si tolerabilem mihi iniunxeris satisfactionem, parebo tibi. Ego, inquit sacerdos, valde modicam, et minorem his, qui ante te confessi sunt, tibi iniungam poenitentiam. Vade et tribus vicibus in ide iacta te in terram; sicque prostratus dicas: Domine Deus creator meus, peccavi tibi, ignosce mihi. Hoc solummodo sit poenitentia tua. Cumque diabolus diceret: Non possum hoc facere, nimis est mihi grave; respondit sacerdos: Quare in tam modico gravaris? Non possum, inquit, me in tantum humiliare ei. Aliud quicquid iniunxeris, libens suscipiam. Tunc indignatus sacerdos, subiunxit: O diabole, si tanta est cordis tui superbia, ut nec velis nec possis te in tam modico humiliare Creatori tuo, recede a me, quia neque hic neque in futuro misericordiam ab illo consequeris. Ad quam vocem mox ille evanuit. NOVICIUS: Mirum quod sic se superbus ille spiritus humiliare potuit homini, et non Creatori. MONACHUS: Hoc est quod David Deo dicit: Superbia eorum, id est, daemonum, qui te oderunt, ascendit semper. Unde statim in sequenti Psalmo subditur: Confitebimur tibi, Deus, confitebimur; quasi dicat: Nos homines confitebimur tibi corde, confitebimur et ore; daemones vero impoenitentes sunt. NOVICIUS: Cum peccator habeat os et linguam ad loquendum, sufficit ei, si peccata sua scripto confiteatur?

 

 

Capitulum XXVII.

De eo quod non sufficiat scripto confiteri, nisi in necessitate.

 

MONACHUS: Non videtur sufficere, quia ore confessio fit ad salutem. Qui si semel peccata sua ore fuerit confessus, postea scripto se amplius confundere poterit, sicut poenitentes, [I.145] et sicut sanctus Augustinus fecisse legitur, in libro Confessionum. Scholaris ille Parisiensis, de quo supra dictum est distinctione secunda capitulo decimo, quia propter nimiam compunctionem loqui non poterat, defectum illum scripto supplevit. NOVICIUS: Quid est ergo quod in Vita sancti Johannis Eleymon legitur, mulierem quandam peccata sua scripsisse, et sigillata eidem sancto tradidisse, et sine oris confessione, quam sola prohibuit verecundia, indulgentiam consecutam fuisse? MONACHUS: Simile aliquid legitur de Karolo Imperatore in Vita sancti Aegidii; sed miracula non sunt in exemplum trahenda. Hoc etiam scias, quod huiusmodi scripturae authenticae non sunt. NOVICIUS: Iterum quaero, si confitens confessori prodere debeat personam, cum qua peccavit? MONACHUS: Nequaquam, quia poenitentialis hoc prohibet. NOVICIUS: Quare prohibet? MONACHUS: Propter diversa quae inde evenire possent mala. Talis forte esset confessor, qui personam proditam et iam per poenitentiam iustificatam despiceret vel aliquas propter illius inconstantiam tentationes incurruret.

 

 

Capitulum XXVIII.

Quod confitenti non liceat prodere personam peccati consortem, et exemplum de clerico et santimoniali.

 

Adolescens quidam infirmus, cum cuidam suo concanonico, nondum sacerdoti, compellente necessitate, confessus fuisset, quod a quadam illectus sanctimoniali, osculatus fuisset eam, interrogatus est, si rem haberet cum illa. Respondente eo, non, sed illa libenter vidisset, satis me verbis invitans ad commixtionem, ipsam etiam personam exprimens confessor eandem personam ab illo tempore semper in corde suo despexit, nec potuit eam tantum diligere et venerari, ut ante. Sunt ibi adhuc alia pericula. Talem posset confitens prodere personam, ut inter ipsum et confessorum odium perpetuum nasceretur. NOVICIUS: Verbi causa. MONACHUS: Si diceret confitens: Domine, ego peccavi cum sorore, filia, vel [I.146] concubina vestra; puto vix posse fieri qui ille turbaretur. NOVICIUS: De hoc mihi dicas exemplum.

 

 

Capitulum XXIX.

De clerico Susaciensi, qui confessus est sacerdoti, se peccasse cum concubina sua.

 

MONACHUS: Sacerdos quidam in Susacia habuit concubinam, quam adolescens quidam concupiscens cum eadem peccavit. In Quadragesima vero ad eundem sacerdotem veniens, confessus est peccatum, simul et personam. Quod cum audisset, sacerdos, turbatus est valde, et ab illius eum amore abstrahere volens, durius arguit, peccatum aggravavit, poenitentiamque duram nimis iniunxit. Rancor iste sine periculo non fuit. Unde invectio tam aspera, poenitentia tam dura, nisi ex propalata persona? Haec mihi retulit Theodericus Susaciensis monachus moster, qui utrumque novit, sacerdotem videlicet et adolescentem. Non ergo prodere debet confitens personam peccati consortem, cum tamen ea, quae peccatum ipsum aggravant, confiteri teneatur. NOVICIUS: Vellem instrui quomodo dicere deberet. MONACHUS: Huiusmodi formam posset servare: Domine, ego peccavi cum legitima, concubina, filia vel sorore cuiusdam cognati, affinis, amici vel inimici mei, solis peccatis meis exigentibus, sive ab illa inductus. Ei in hunc modum de ceteris peccatis, sive carnalia sint, sive spiritualia. In hunc modum et femina dicat. Quaedam tamen peccata sic committuntur, ut vix exprimi valeant, nisi confessor de persona intelligat. Non inde multum curandum est. NOVICIUS: Quid si duo contra suum praelatum conspirarent, et unus illorum poenitentia ductus, peccatum suum eidem praelato confiteretur, deberet alterum prodere, an non? MONACHUS: Video ex omni parte periculum. Si non proderet personam, praelatus periclitari posset; si vero proderet, forte perpetuum illi odium adversus conspiratorem suscitaret. Audi exemplum ad cautelam satis necessarium. [I.147]

 

 

Capitulum XXX.

De Abbate, qui persecutus est monachum, eo quod ex confessione cuiusdam intellexisset, illum scire sua vitia.

 

Abbas quidam de claustro mihi bene noto, de quodam vitio notatus fuit. Per cuiusdam monachi sui confessionem cum intellexisset, hoc alium quendam scire, diabolo instigante, coepit eum occulte persequi, timens ab eo in visitatione accusari. Et cum illum mittere vellet ad quandam domum remotam, nescio quid praetendens occasionis, ille bene considerans causam persecutionis, repsondit Abbati: Domine, domum meam non demerui, si vultis me mittere ad matrem nostram, ibo; sin autem, Visitatorem hic exspectabo. Bene sciebat, quia illuc eum non mitteret, ne forte detegeret de quo timebat. Haec mihi relata sunt a quodam seniore domus illius in qua contigerunt. Si Abbas iste tam dure persecutus est hominem innocentem, quomodo persequi haberet conspiratorem? Cernis qualiter uterque periclitatus sit, Abbas persequendo, monachus gravissimis tentationibus laborando. NOVICIUS: Licet in aliquo casu confitenti personam prodere alterius? MONACHUS: De hoc a me requisitus magister Hermannus Decanus Bonnensis, vir literaturae magnae, respondit: Si talis persona fuerit, de qua constet confitenti, quod peccatum commune confiteri noluerit, bene eam prodere debet, ne tecendo pereat. De hoc mihi retulit exemplum utile satis.

 

 

Capitulum XXXI.

Quod liceat in aliquo casu confitenti prodere personam alterius, et exemplum de adulterio.

 

Cum essem, inquit, plebanus apud sanctum Parvum Martinum in Colonia, quidam ex parochianis meis vir honestus, cum die quadam cuiusdam concivis et amici sui domum solus intrasset, et uxorem illius solam in gradibus solarii repe-[I.148]risset, amplexibus atque osculis ipsius ad libidinem inflammatus, cum ea contra propositum peccavit. Mox ad me quasi hausto veneno currens, de fonte confessionis bibit, venenum exspuit, poenitentiam suscepit, et adiecit: Domine, ego personam vobis exprimam. Femina turpis est, et multos corrumpit, et certum mihi est, quia peccatum illud minime confitebitur. Tempore vero Quadragesimae venit illa, magis ex consuetudine, quam ex aliqua contritione, peccata quaedam minima ac quotidiana mihi confitens, adulteriumque omnino subticens. Ego non immemor peccati mihi confessi, cum nollem eam confundere, neque confitentem prodere, dixi: Domina, ite modo, et cras revertimini; interimque dicite tres orationes Dominicas, quatenus Deus illuminare dignetur cor vestrum, ut digne ac plene confiteri possitis peccata vestra. Illa vadens, et in crastino rediens, nihil adiecit, sed tantum peccata prius confessa replicavit. Quam cum secundo iussissem abire, easdemque orationes quas prius repetere, illa non sine suspicione discessit, et sequenti die reversa, audiente quodam clerico cognato suo, quem secum adduxerat, in haec verba prorupit: Ecce dominus iste, me digito demonstrans, adulteria mihi imponit. Ego domino Episcopi conquerar de illo. Cumque verbis illius satis essem iniuriatus, nec tamen motus, solus soli cum multa modestia, dixi: Bona domina, quare peccata vestra absconditis, et quare negatis quod modo dicitis? Numquid non commisistis adulterium in tali loco, et cum tali viro? Illa intelligens crimen me non latere, tandem ad se reversa, satis humilter respondit: Domine, verum est, ego cum tali viro adulterium commisi, parata sum confiteri, parata poenitentiam suscipere, et de cetero caste vivere. Sicque factum est, ut quae peccatrix venerat, plebani industria iustificata rediret. Si non fuisset a confitente prodita, forte non esset iustificata. NOVICIUS: Si non licet confitenti personam peccati consortem, nisi in tali vel consimili casu prodere, quid sentis de confessore? Licet illi in aliquo casu peccata confitentium, sive personas ipsas confitentes prodere? MONACHUS: Peccata quidem confitentium in multis casibus prodere poterit, tacitis personis; ipsas veo personas prodere non debet, nisi in uno casu, [I.149] quem infra hoc quinquennium dominus Innocentius Papa tali modo determinavit.

 

 

Capitulum XXXII.

De monacho, qui sine ordinibus celebravit, et quod ex sententia Innocentii Papae liceat confessori talem prodere, si noluerit ultro confiteri.

In domo quadam ordinis Cisterciensis monachus quidam sine ordinibus celebravit. Hoc cum die quadam Abbati suo retulisset in confessione, nec tamen cessare vellet a tanta praesumtione, Abbas dolens ac lacrimans, ut a blasphemia tam magna desisteret, miserum rogavit, monuit et praecepit, sed non profecit. Ille vero timens notari, si cessaret, celebravit ut prius. In sequenti Capitulo generali Abbas idem proposuit casum eundem, interrogans quid faciendum foret confessori, si forte tale quid in aliqua domo emergeret. Cumque dominus Cisterciensis sive ceteri Abbates super hoc nihil auderent diffinire, casum scripserunt Innocentio Papae. Qui convocans Cardinales virosque literatos, casum eis proposuit, et quid de hoc sentirent, a singulis requisivit. Omnibus pene in hoc consentientibus, quod confessio non esset prodenda, respondit: Ego dico confessionem in tali articulo esse prodendam, quia talis confessio non est confessio, sed blasphemia; nec debet confessor blasphemiam tantam ac insaniam celare, per quam periculum incumbere poterit toti Ecclesiae. Et placuit sententia omnisbus. Scripsitque sequenti Capitulo quod a se fierat determinatum et a Cardinalibus approbatum. Nec debes dubitare, quin confessores multum torqueantur, cum tale quid audierint, quod soli portare non possunt. [I.150]

 

 

Capitulum XXXIII.

Narratio longa et utilis de Simone converso de Alna, eiusque prophetiis.

 

Non est diu, quod monachus quidam peccatum quoddam gravissimum confessus est Priori suo; sed cuius fuerit generis idem peccatum, ignoro. Quem cum Prior secundum consuetudinem remittere vellet ad Abbatem, non acquievit. Prior vero cum pondus auditi peccati solus portare nequiret, et monachus eius consilio minus acquiesceret, ex nimia animi moestitia copore tabescere coepit. Intelligens hoc per Spiritum sanctum frater Simon de Alna conversus bene mihi notus, dixit Priori: Domine, quid habetis? Ut quid sic marcescitis? Respondente illo: Tristis sum; ait Simon: Nolite turbari. Causam tristitiae vestrae bene novi, in brevi Dominus vos consolabitur. Accedensque ad monachum dixit: Quare non confiteris peccatum tuum Abbati tuo? Deus mihi revelavit illud, et si non fueris confessus debito modo, ego te prodam. Ille conversi sanctitatem non ignorans, magis ex timore, quam ex devotione peccatum Abbati confessus est, et Prior ab angustia liberatus est. NOVICIUS: Videtur mihi vir iste spiritum habere prophetiae. MONACHUS: Revera spiritum habet prophetiae, si tamen adhuc vivit, sicut ex sequentibus cognosces. Notarius quidam Romanae curiae, cum eundem fratrem Simonem ex multorum relatione didicisset spiritum habere prophetiae, desiderio videndi eum, ab Urbe venit in Alna monasterium, volens illo praesente peccata sua confiteri, sperans ab eo corrigi, si aliquid omitteret; animari, si minus plene diceret. Quem cum non invenisset in abbatia, ductus est in grangiam eiusdem coenobii, quae Colemies vocatur, in qua ille magister erat. Quem mox ut frater Simon respexit, causam adventus eius intellexit, et ait: Domine, exspectate me hic; ego enim ibo pro negotio [I.151] domus meae ad talem locum, et cum rediero, paratus vobis ero ad omnem vestram voluntatem. Ivit et rediit, et cum a clerici ore didicisset, quod tamen non ignoravit, misit ad monasterium, petens sibi transmitti confessorem discretum. Cui cum, praesente converso, idem clericus peccata sua satis devote confiteretur, et in diversis locis aliqua per oblivionem transsiliret, quaedam etiam propter erubescentiam minus integraliter cum suis circumstantiis exprimeret, interrumpens eius confessionem iam dictus Simom ait: Quare haec et haec peccata subticetis? Ista in tali aetate commisistis, et illa et illa in tali loco ex levitate, nonulla ex necessitate fecitstis; ubique eum corrigens, ita ut valde miraretur, et cum Regina Austri mediam partem gratiae eius non se audisse fateretur. Rediens vero ad Urbem cum gaudio magno, per totam curiam in tantum suum prophetam magnificavit, ut dominus Papa innocentius ad Concilium suum generale illum vocaret, vocatumque de pluribus interrogaret, a quo tam ipse quam ceteri Cardinales didicerunt experimento, quod spiritu polleret prophetico. Haec mihi retulit beatae memoriae Walterus de Birbech monachus in Hemmenrode, qui ei familiarissimus fuit, et plura de illo recitare consuevit. Alio tempore videns quandam mulierculam peccatricem, hortabatur eam ad confessionem, dicens: Confitere me audiente. Quod cum fecisset, non sinebat eam aliquid per oblivionem sive per erubescentiam supprimere, ubique eius corrigens confessionem, sicut supra dictum est de clerico Romano, ac si illam peccasse vidisset. NOVICIUS: Considero in isto viro quievisse spiritum Elisei, qui corpore absens et spiritu praesens, peccantem Giezi corripuit). MONACHUS: Non alius spiritus operatur in iustis veteris testamenti, atque alius in sanctis) gratiae, sed idem, dividens singulis prout vult). NOVICIUS: Si nosti adhuc aliqua de hoc converso, precor ut edisseras mihi, quia magis videtur miraculosum, occulta cor-[I.152]dium nosse, et cogitationum secreta revelare, quam mortuos suscitare. MONACHUS: Verum quidem dicis, quia scire interiora hominis, solius Dei est. Unde Apostolus: Quis scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Solus hic excluditer spiritus divinus, qui ubique est et implet omnia, et cui ipse voluerit revelare. Tempore illo quo dominus Conradus, nunc Episcopus Portuensis Cardinalis, novicius fuit in Vilario, contigit fratrem Simonem cum Waltero monacho, nunc Abbate Vilariensi, et aliis quibusdam monachis atque conversis ordinis nostri in quadam ecclesia saeculari missam audire. Infra canonem vero eiusdem missae, vidit idem Simon spiritum iam dicti Conradi, corpore satis a se remoti, coram se stare, et coronam auream in capite gestare. Vidit et cogitationes cordis eius, atque orationes, in quibus tunc versabatur in Vilario. Finita missa, secrete locutus est Waltero, dicens: Cum videritis nonnum Conradum novicium Vilariensem, dicite ei, ut caveat sibi, quia huiusmodi tentationes patietur hoc anno, Tales enim cogitationes, talesque orationes iam habuit in missa, et sciatis quia magna persona erit in ordine. Postea cum idem Walterus vidisset novicium, coepit per ambages illum interrogare, quid infra missas soleret orare, quidve cogitare. Respondente illo, sic et sic orare consuevi; adiecit: Rogo etiam, ut dicatis mihi, quae fuerit oratio, qualisve cogitatio vestra die illa Dominica infra missam. Cui cum diceret novicius: Cur tam diligenter investigatis de cogitationibus meis? respondit: Dicite mihi, quod quaro, et ego vobis postea causam exponam. Tunc recitans ei novicius per ordinem, quid oraverit, vel cogitaverit infra missam illam, in magnum eum vertit stuporem, quia nec in uno verbo discrepavit a verbis fratris Simonis. Mox ei insinuans, quid de illo viderit, simul et modum tentationis, monuit, ut cautus esset, ne forte sub specie boni a diabolo deciperetur. Mira res. Cum satis idem novicius admonitus, satisque praemunitus esset, non tamen evadere potuit tentationem praedictam, quin satis ab illa anno [I.153] eodem vexaretur. Quam sublimis persona factus sit postea, non solum in ordine, sed et in Ecclesia, novimus omnes. Primo Prior factus est in Vilario, et deinde ibidem electus est in Abbatem; postea in Abbatem Claraevallis; deinde promotus in Abbatem Cisterciensem. Nec in illo gradu stare potuit, sed a domino Honorio Papa vocatus est in Cardinalem et Episcopum Portuensem. Quid adhuc de illo futurum sit, ignoramus. – Die quadam cum idem Simon in choro Vilariensi staret inter ceteros conversos, conversus quidam Evirgeldus nomine, frater carnalis beatae memoriae Ulrici eiusdem domus monachi, ex opposito eius stans coepit in eo scandalizari, et dicere in corde suo: Non videtur mihi talis esse conversus iste, sicut ab omnibus praedicatur; neque ea quae dicit, spiritu praedicere prophetico, sed tantum coniiciendo; et coepit eum despicere. Mox finita hora, frater Simon assumto Ulrico monacho, coepit ei per ordinem replicare, quae ille tractaverat in corde suo, dicens: Monete fratrem vestrum, ne de cetero tam insipienter gratiam Dei in aliis iudicet, ne forte ex hoc vindictam sentiat. Quod cum fecisset, expavit Evirgeldus, discens experimento, quod aliis narrantibus credere non potuit de illo. Horum quatem quae dicta sunt, testis est dominus Walterus Abbas Vilariensis, cuius superius feci mentionem, a cuius ea ore audivi. NOVICIUS: Stupenda sunt quae dicis. MONACHUS: Vix elapsi sunt anni quatuor, quod dominus Simon, nunc Abbas Foniacensis, tunc Prior ibidem, locum nostrum visitans, eundem venerabilem conversum secum duxit, nec tamen, ut aestimo, ipso converso petente; quamdiu apud nos fuit, quis esset, dicere noluit. Cuiquaedam secreta, apud nos correctione digna, divinitus sunt revelata, quae recedens ipse cuidam seniorum nostrorum indicavit, et ipse nobis, quae postea vera esse comperimus. Eodem tempore veniens Coloniam, cum in monasterio sanctae Dei genitricis ad orationem staret, sororesque psallere [I.154] audiret, ingemiscens ait: Heu quod in omni collegio harumsanctimonialium nec una est de adultis, quae caritatem habeat, id est, quae sit sine peccato mortali. Hoc eum posse nosse per spiritum praescientiae, non solum ex praecedentibus, sed et ex subsequentibus cognosces. Descendens cum praedicto Simone Priore frater Simon ad partes inferiores, simul venerunt ad dominam Methildam de Smithusin, matronam valde honestam ac devotam, quae diu illum desideraverat videre, eo quod multa audisset de illo. Sedensque iuxta eam, per interpretem cogitationes cordis eius ei revelavit, ita ut plurimum miraretur tantam in homine gratiam. Haec ab eiusdem matronae ore audivi. Vere, inquit, domine, ipse mihi dixit quaecunque cogitavi. – Anno praeterito, cum dominus Engilbertus Archiepiscopus Coloniensis Decanum Hermannum et Godescalcum eius concanonicum direxisset ad curiam Romanam pro absolutione crucis, et invenissent eundem Simonem in quadam grangia, sciscitati sunt ab eo de processu negotii. Sicut eis evenit, ita de eis prophetavit. Nuncii, inquit, Episcopi parum in curia proficient, monachus vero bene negotium suum expediet. Utrumque rei exitus comprobavit. Nam illi infecto negotio reversi sunt; monachus vero noster, quem cum eis misimus, ibi obtinuit quod voluit. Sunt adhuc alia multa et magna conversi huius opera, quae ad meam notitiam non pervenerunt. Ex quibus tamen quaedam audivi, quae scirbere noplui, eo quod relata minus bene retinuerim. Satius) duxi etiam vera subticere, quam falsa scribere. NOVICIUS: Miror, si vir talis ac tantus aliquas pertulerit tentationes. MONACHUS: Sicut audivi a [I.155] quodam eius familiari, ita eum vexabat, et forte adhuc vexare non cessat, spiritus fornicationis per incentiva carnis, ut dicere possit cum Apostolo: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Dicitur tamen adhuc corpore esse virgo. A puerita enim in Alna nutritus pecora eiusdem monasterii pavit. Deinde factus conversus, adeo profecit, ut cuiusdam grangiae magister efficeretur. Qui bene ad fideliter administrans exteriora, sicut bonus ad fidelis dispensator, dona meruit interiora. NOVICIUS: Utinam haberent omnes confessores conversi huius spiritum, quia tunc confitentes nullum eis, sive per erubescentiam, sive per ignorantiam, possent subtrahere peccatum. MONACHUS: Licet multis confessoribus desit spiritus prophetiae, inest tamen pluribus spiritus sapientiae atque prudentiae, per quem defectus ille suppleatur. NOVICIUS: Dic quaeso, prodest aliquid peccata confiteri, retenta voluntate peccandi?

 

 

Capitulum XXXIV.

De eo quod confessio, quae fit cum voluntate iterum peccandi, sit inutilis.

 

MONACHUS: Modicum prodest, quia Deus non proiicit iniquitatem, nisi homo prius malam proiiciat voluntatem. Qua proiecta, sequitur quod dicit Propheta Michaeas: Deponet omnes iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Jubemur enim per alium Prophetam, scilicet longe proiicere iniquitates nostras, non iuxta nos ponere, sicut illi faciunt, qui ante Pascha peccata sua per confessionem, ut eis videtur, deponunt, et mox post octavam resumunt. Longe, inquit, proiicite iniquitates vestras. NOVICIUS: Estne melius sic confiteri, quam omnino tacere? MONACHUS: Melius, id est, utilius est, cum voluntate iterum peccandi confiteri, quam tacere. NOVICIUS: Quare? MONACHUS: Quia peccator in confessione a confessore per poenam, quae peccato debetur, terretur et avertitur, admonetur et in-[I.156]struitur; et fit nonnunquam, ut tam verbis quam exemplis ab illo edoctus, ad se revertatur, et de sua perversa voluntate conteratur. Quod si confessor iustus est, et pro confitente orat, Deus illum aliquando pro meritis eius illuminat. Vides quantus sit fructus in confessione? NOVICIUS: Video et gaudeo, atque de his exempla requiro. MONACHUS: Quod quis a confessore territus, peccandi voluntatem deserat, exemplum hoc te doceat.

 

 

Capitulum XXXV.

De confessore, qui nummum proiecit in terga confitentis et poenitere nolentis.

 

Quidam veniens ad confessionem cuidam sacerdoti discreto, confessus est illi peccata quaedam criminalia. Admonitus ab eo, ut peccata confessa desereret, deserta defleret, et de reliquo emendatius viveret, repondit: Confiteri possum, sed peccata dimittere non possum. Sacerdos hoc audito, poenitentiam illi iniungere recusavit. Oblatus est ei ab illo nummus. Quem quidem sacerdos recepit, sed in recedentis terga eundem cum clamore proiecit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Ille vero tam de verbo quam de facto sui confessoris teritus, in crastino rediit, confessionem iteravit, poenitentiam condignam suscepit et egit. Vides nunc quantum valeat prudentia confessoris? Si imprudens confitens tali modo non fuisset territus, fortassis nec esset iustificatus. Audi aliud exemplum, quantum confitentibus prosit consilium bonum.

 

 

Capitulum XXXVI.

De Abbate sancti Pantaleonis in Colonia, qui fratri carnali pecuniam ecclesiae suae tribuens depauperavit.

 

In monasterio sancti Pantaleonis in Colonia Abbas quidam fuit, fratrem habens carnalem eiusdem civitatis civem. Quem carnaliter diligens, saepe pecuniam monasterii illi occulte largiebatur. Quam propriae substantiae admiscens, et in ea [I.157] negotians, quocunque perrexit, semper cum damno rediit. Factaque est ei, licet non adverteret, monasterii pecunia tanquam ignis, et substantia propria quasi stipula. Et cum esset in mercationibus satis gnarus, atque circumspectior ceteris suis sodalibus, illorum prosperitatem suumque dispendium mirari non sufficiebat. Compassus eius infelicitati Abbas, cum semper ei daret, et ille non proficeret, imo semper minus haberet, tandem ad paupertatem devenit. Cui Abbas: Quid est quod agis, frater? Quare tam viliter consumis substantiam tuam ad confusionem tuam atque meam? Respondit ille: Valde parce vivo, mercatum meum diligentissime custodio, et quid sit quod circa me agitur, penitus ignoro. Tandem in se reversus, venit ad sacerdotem, ei omnia circa se gesta aperiens per confessionem. Cui dixit sacerdos: Utere consiliis meis, et cito dives eris. Pecunia fratris tui furtum est, et ipsa substantiam tuam devoravit. De cetero nihil recipias ab eo, et de modico, quod adhuc superest, negotiare, videbisque manum Domini bonam super te. Quicquid autem lucratus fueris, medietatem fratri tuo reddes, de reliquo tu vives, et hoc tamdiu facies, donec omnem pecuniam monsterii tibi datam illi restituas. Mira clementia Dei. Obediens homo confessoris sui consilio, in brevi adeo ditatus est, ut et ipse abundaret et et fratri recepta restitueret. Cui cum Abbas diceret: Unde tibi istae divitae, frater? Respondit: Quamdiu substantiam fratrum tuorum recepi, semper pauper et miser fui, et tu graviter peccasti, non tua mihi largiendo, ego vero aliena recipiendo. Ex quo enim de his poenittui, et furtum abhorrui, benedicente Domino anundavi. Ecce quantum valeat consilium bonum in confessione. Simile aliquid legitur in Vitaspatrum. Dicam tibi adhuc exemplum, quod mihi retulit Hermannus Decanus Bonnensis, asserens se audisse a sacerdote cui contigit.

 

 

Capitulum XXXVII.

De duobus mercatoribus in Colonia, quibus in confessione consultum est, ne iurarent et mentirentur, et facti sunt ditiores.

 

Duo cives Colonienses inter cetera sua peccata confessi [I.158] sunt duo peccatorum genera, quae quidem in se valde sunt magna, licet propter usum, mercatoribus maxime, parva videantur, et quasi nulla, mendacium scilicet atque periurium. Domine, inquiunt, pene nihil possumus emere, nihil vendere, nisi oporteat nos mentiri, iurare, et saepe periurare. Quibus cum diceret plebanus: Peccata ista valde sunt gravia, et a Salvatore prohibita, ipso dicente: Sit sermo vester, est, est; non, non; responderunt: Non possumus hoc praeceptum in negotiationibus nostris custodire. Ait sacerdos: Ultimi consilio meo, et bene cedet vobis. Nolite mentiri, nolite iurare, sicut mercatum vestrum dare vultis, sic eum daudate. Et promiserunt ei, quia tentare vellent uno anno. Hoc enim petivit. Impediente eos Satana, qui semper saluti humanae adversatur, pene nihil anno illo vendere potuerunt. Reversique anno evoluto ad suum plebanum, dixerunt: Obedientia huius anni multum fuit nobis damnosa, homines a nobis defluunt, nec aliquid sine iuramento vendere possumus. Tunc sacerdos: Nolite timere, quia tentatio est. Fixum tenete in corde vestro, quod nulla adversitas, nulla vos paupertas a tali proposito avertat,et Dominus vobis benedicet. Promiseruntque ei Domino inspirante, quia cusodire vellent eius consillium divinumque praeceptum per omnes dies vitae suae, etiamsi oporteret eos mendicare. Mira res. Statim Dominus immissam compescuit tentationem, et coeperunt eos homines plus quam ceteros mercatores frequentare; factique sunt in brevi divites, ita ut mirarentur. Et reversi ad suum confessorem, gratias egerunt, eo quod per eius salubre consilium a tam gravibus peccatis forent exonerati, et fortis in rebus ditati. NOVICIUS: Huiusmodi exempla praedicari deberent in ecclesiis mercatoribus; forte expavescerent, de pecuniis male conquisitis negotiari, et in suis venditionibus iurare vel mentiri. MONACHUS: Verum dicis. NOVICIUS: Nunc audire delectat, quod quidam peccatores meritis sui confessoris iustificentur. [I.159]

 

 

Capitulum XXXVIII.

De muliere iracunda, quae propter confessionem sancto Malachiae factam spiritum meruit mansuetudinis.

 

MONACHUS: In Vita sancti Malachiae Hiberniensis Episcopi, qui nostris fuit temporibus, beatus Bernardus Abbas Claraevallis scribit, mulierem quandam ita fuisse iracundam, ut animi eius furorem non vicini, non cognati, nec quidem ipsi filii ipsius possent sustinere. Ad sanctum Malachiam illam ducentes, et querimoniam de ea facientes, ut eius misereretur deprecantur. Hortatur vir sanctus miseram ad confessionem. Paret illa. Iniungit poenitentiam, orat Deum, ut impatienti tribuat patientiam. Et ecce facta est super eam mutatio dexterae Excelsi. Tantam ab illa hora patientiam et tranquillitatem propter confessoris sui merita Dominus illi tribuit, ut quae prius omnes exasperare solita fuit, nullis damnis, sive contumeliis, deinceps turbari posset. Item quod quidam ex sola Dei misericordia in confessione conterantur, dictum est in secunda distinctione capitulo secundo, de monacho apostata, qui duo millia annorum elegit in purgatorio. NOVICIUS: Quia tam multiplex est fructus confessionis, videtur mihi iustum, ut hi qui alios debent mundare, et ipsi sint mundi et sancti. MONACHUS: Ausculta.

 

 

Capitulum XXXIX.

Qualis esse debeat confessor.

 

Confessor ut sit perfectus, debet esse timoratus, prudens et literatus, discretus et misericors, affabilis, paratus volentibus confiteri. Quantum exinde boni proveniat, si haec habeat; mali vero, si eis careat, exempla varia te doceant. [I.160]

 

 

Capitulum XL.

De sacerdote avaro, qui duobus sibi confitentibus, uni pro incontinentia, alteri pro continentia, eandem iniunxit poenitentiam.

 

Juxta Susaciam, quae est civitas Dioecesis Coloniensis, sacerdos quidam parochiam regit, Hegennairdus nomine, satis quidem in literatura exercitatus, sed modicum timoratus. Ad hunc quidam ex parochianis suis venit tempore Quadragesimae, inter cetera confitens quod per illos sacros dies frena laxasset incontinentiae. Quem cum dure satis corripuisset sacerdos, dicens, sacrum illud tempus deputatum esse orationibus, ieiuniis, continentiae ceterisque operibus misericordiae, adiecit: Iniungo tibi pro satisfactione huius peccati, ut des mihi decem et octo denarios ad totidem missas decantandas ad diluendum culpam incontinentiae tuae. Ille vero dare spopondit. Quo recedente, et alio ad confessionem accedente, dum eum de statu suo interrogasset, et quia per totam Quadragesimam continens esset intellexisset, ait: Valde male fecisti, tempore tanto ab uxore tua te cohibendo. Prolem illa poterat) de te concepisse, quam per tuam continentiam exclusisti. Territus homo, sicut mos est simplicibus, cum ab eo consilium quaereret pro tali delicto, respondit confessor: Tu mihi dabis decem et octo denarios, et ego totidem missis Deum pro te placabo. Et ipse promisit, quod certo tempore daret ei) pecuniam. Post paucos dies nutu Dei contigit, ut illi duo homines simul cum saccis singulis pergerent ad forum, et saccus equi unius ob dispendium viae caderet in lutum. Accurrente altero) ut socium iuvaret, iratus ille clamavit: Diabolus remuneret nostrum sacerdotem, quia propter ipsum hunc tolero laborem. Sciscitante illo causam, respondit: Ego ei confessus sum meam incontinentiam, et ipse mihi huiusmodi iniunxit poenitentiam), unde nunc ante tempus compellor annonam meam vendere, et pe-[I.161]cuniam postulatam deferre. Ad quod alter respondit: Quid est quod audio? Ego illi contrarium sum confessus, et tamen simili poena mulctatus. Scias me ob eandem necessitatem modo ad forum venire. Certe male sacerdotati sumus. Intrantesque civitatem, accusaverunt illum apud Decanum et canonicos sancti Patrocli, magnam ei facientes confusionem. Ecce si aliquid timoris Dei esset in hoc sacerdote, nequaquam avaritiae suae consulens tam horrenda praesumsisset, maxime in confessione. Non iste fecit, sicut sacerdos, de quo supra dictum est capitulo tricesimo quinto, qui pecuniam in terga nolentis poenitaere proiecit. NOVICIUS: Puto quod multum detestetur in sacerdotibus avaritiam Dominus.

 

 

Capitulum XLI.

De avaritia et luxuria sacerdotum.

 

MONACHUS: De hoc non meam, sed ipsius Domini sententiam audias per os Jeremiae Prophetae: Extendam, inquit, manus meas super habitatores terrae; a minimo usque ad maximum, omnes student avaritiae; et a propheta usque ad sacerdotem, omnes faciunt dolum. Item per Ezechielem: Propter pugillum hordei, et fragmen panis violabant me ad populum meum, ut interficiant animas, quae non moriuntur, et vivificent, quae non vivunt. NOVICIUS: Sicut audivi, quidam confessores pro uno gallinacio et vini sextario multorum poenam peccatorum vel relaxant vel dissimulant. MONACHUS: Idcirco eis per Ozee dicitur: Peccata populi mei comederunt). Et hoc scias, quod non solum vitium avaritiae, sed etiam vitium luxuriae in sacerdotibus reprehendat Dominus, dicens per Prophetam: Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae). Samaria interpretatur custodia, habitatores Samariae sacerdotes sunt, qui semper in sui et aliorum sibi commissorum custodia manere debent. Hi vaccas Bethaven colunt, dum luxuriose vivunt. Horum domus inutilis est, quia hoc Bethaven interpreta-[I.162]tur. Vaccae, quae animalia sunt lasciva, luxuriam designant, sive ipsas sacerdotum concubinas, quas heu multi hodie sine timore colunt. Quanta mala mali sacerdotes Deum non timentes braxent in confessionibus, plurimis exemplis tibi possem ostendere, sed parcendum est ordini, parcendum sexui, parcendum religioni. Unum tamen tibi dicam ex remoto, quod quidam mihi sacerdos recitavit.

 

 

Capitulum XLII.

De matrona, quae pupillo a se nutrito, et in sacerdotem provecto, peccata sua confessa est, et ab illo prodita.

 

Matrona quaedam dives et honesta, peccata quaedam commiserat tam inhonesta, ut nulli ea confiteri posset sacerdoti prae verecundia. Die quadam infantem reperiens destitutum, levavit, et loco filii illum nutriens, literis imbui fecit, atque in sacerdotem ordinari. Tunc demum fiduciam sumens de exhibita caritate, confessa est ei peccata diu latentia. Quibus auditis stultus ille, immemor Dei, immemor impensi beneficii, ex hoc sumens audaciam, quia si quod peteret negaret, minaretur se eius vitia debere propalare, coepit illam ad consensum suae libidinis sollicitare. Cuius verba cum femina iam iustificata abhorreret, et ille contradicentem diffamaret, illa fiduciam habens de confessione, ne apud homines notae perpetuae subiaceret infamiae, sufficienter se expurgans, beneficio confessionis liberata est, et criminator de provincia eliminatus est. NOVICIUS: Duo haec exempla mihi sufficiunt de confessoribus malis; nunc aliquod mihi dicas de confessoribus timoratis.

 

 

Capitulum XLIII.

De matrona, quae confessorem suum ad libidinem incitavit.

 

MONACHUS: Dum quaedam matrona nobilis cum quodam Abbate ordinis nostri sub typo confessionis de secretis conscientiae suae loqueretur, dixit se in eius amore graviter [I.163] succensam. Ille, sicut sacerdos iustus ac timens Deum, cor suum signavit, male ad se conversam verbis quibus potuit avertit, dicens se monachum esse, senem, pannosum ac neglectum. Et sicut ipse dixit cuidam monacho, qui mihi recitavit, femina eadem tam praeclara fuit, et tam potens, ut si essem, inquit, in saeculo, sicut aliquando fui, nunquam illi de tali re nec in minimo verbo facere auderem mentionem. Cernis, inquit, quomodo nobis iam mortuis saeculo diabolus insidietur? Fuerat enim idem Abbas ante conversionem miles in armis strenuus, pulcher, satisque nominatus; et si vis scire, ipse erat dominus Karolus Abbas Vilariensis. NOVICIUS: Utinam haberent omnes confessores timorem Domini, ut vir iste. MONACHUS: Non solum necessarius est eis timor Domini, quo se a peccato discernant, ut cum clave potentiae in usu habeant clavem scientiae, ut sciant differentiam inter scabiem et lepram, id est, inter veniale et mortale; item inter lepram et lepram, id est, inter mortale et criminale, quia peccata peccatis sunt graviora, sive venialia sint, sive mortalia; et secundum hoc satisfactio debet extendi, et de scabie sive lepra iudicari.

 

 

Capitulum XLIV.

De indiscreto sacerdote, qui sibi confitentibus iniungere solet poenitentiam anni praeteriti.

 

Quidam sacerdos et plebanus in provincia nostra est, qui in Quadragesima venientibus sibi ad confessionem dicere consuevit: Qualis poenitentia iniuncta fuit vobis ab antecessore meo, talem vobis modo iniungo. Aliis dicebat: Quod vobis iniunxi anno praeterito, hoc et isto anno servetis, non attendens quid postea peccaverint, vel qualiter pro praeteritis satisfecerint. Hoc nobis recitavit unus de parochianis eius. [I.164]

 

 

Capitulum XLV.

Item de plebano, qui pluribus confiteri volentibus, generalem praedicens confessionem, omnibus eandem iniunxit poenitentiam.

 

Alius quidam plebanus, sicut audivi ab eius successore, hanc habebat consuetudinem, ut in Quadragesima confluentibus ad ecclesiam confessionis gratia parochianis suis, ipse sex vel octo simul duceret ante altare, et stola collis eorum imposita, Teutonice generalem eis praediceret confessionem, singula verba illis post eum iterantibus. Quibus omnibus similem atque eandem iniungens poenitentiam, simul abire praecepit. Sic faciebat omnibus, non considerans quid fecerint, quis plus, quisve minus peccaverit. Defuncto eo, cum quidam ex parochianis, vir grandaevus, et in saecularibus prudens, pro successore eius mitteret, postulans sacram communionem, eo quod infirmaretur usque ad mortem, veniens sacerdos dixit: Prius debetis facere confessionem. Respondit ille: Vos mihi eam facite. Notabat enim consuetudinem supradictam. Cumque sacerdos monendo illum instaret, commotus ille dixit: Certe, domine, nunquam mihi talia fecit praedecessor vester. Et cum negaret ei communionem, tandem in haec verba prorupit: Confiteor me peccasse in adulteriis, furtis, rapinis, homicidiis, periuriis, aliisque multis criminibus. Tunc sacerdos: Fecistis haec omnia? Respondit ille: Vere, domine, nihil horum commisi. Ex antiqua tantum consuetudine sic confitebatur. Et non poterat eum induceret, ut peccata a se commissa confiteretur. Vides quales confessores, quales doctores, quales animarum rectores. Unde tanta negligentia, unde tam stulta iudicia, nisi ex divinae legis ignorantia? Vis nosse quantum prosint confitentibus confessores literati? NOVICIUS: Volo et desidero. [I.165]

 

 

Capitulum XLVI.

De muliere in confessione se iustificante, cui prudens confessor ostendit plura mortalia peccata habere.

 

Monachus: Hermannus Decanus Bonnensis, quando plebanus fuit apud sanctum Martinum in Colonia, venit ad eum mulier quaedam tempore quadragesimali peccata sua confiteri. Flectens coram eo genua, quicquid se boni meminerat commisse, coepit enumerare, et cum Pharisaeo evangelico iustificare se, dicens: Domine, tot sextis feriis soleo per annum in pane et aqua ieiunare, eleemosynas meas dare, ecclesiam frequentare, et multa in hunc modum. Cui plebanus dixit: Ad quid, domina, venistis? Numquid pro istis operibus vultis suscipere, poenitentiam? Quare non dicitis peccata vestra? Respondente illa: Nihil mihi conscia sum; ait plebanus: Cuius estis officii? Respondit mulier: Ferrum vendere soleo. Ad quod ille: Soletis aliquando minores ferri particulas in ligaturis maioribus intermiscere, ut sic totum simul vendatis? Dicente illa, soleo; respondit: Ecce hoc mortale peccatum est, quia dolus. Et adiecit: Soletis aliquando mentiri, iurare, periurare, aemulis vestris maledicere, aliis plus vendentibus invedere? Respondit illa, quia in talibus saepe excedo. Plebanus dixit: Et ista omnia peccata sunt mortalia, et nisi poenitentiam egeritis condignam, ocius ibitis in gehennam. Territa illa in verbis eius, peccasse se recognovit, et quid de cetero confiteri deberet, didicit. Bene iste, utpote vir prudens et literatus, novit fodere parietem, et ostendere idola in corde mulieris depicta. NOVICIUS: Quid est fodere parietem? MONACHUS: De peccatis eorumque circumstantiis interrogare confitentem. Verba sunt Ezechielis, et a sancto Gregorio plene et excellenter exposita. Cavere) debet confessor, ne sic incaute parietem, id est, confitentis conscientiam per interrogationem fodiat, ut eum peccare doceat. [I.166]

 

 

Capitulum XLVII.

Quod confessor non debet de ignotis peccatis investigare, et exemplum de virgine in hoc scandalizata.

 

Virgo quaedam religiosa in partibus Brabantiae sacerdoti cuidam confessionem fecit. Ille, sicut imprudens, incaute coepit conscientiam eius fodere, id est, de quibusdam peccatis ignotis, quae nunquam fecerat vel audierat, interrogare. Quae mox de eisdem peccatis coepit tentari, et in tantum turbari, ut diceret sacerdoti: male habeat caput vestrum, quod hodie fecistis mihi horum mentionem. Et, sicut alteri postea confessa est sacerdoti, non sine maximis laboribus ab eisdem peccatis se continuit. Ita fodiendus est paries, ne domus deiiciatur, sic quaerenda idola sub stramentis, ut tabernaculum non evertatur. Debet tamen confessor valde esse sollicitus de peccatis sibi commissorum, eosque ad confessionem provocare tam verbo quam exemplo.

 

 

Capitulum XLVIII.

De Abbate, qui alterum Abbatem suo exemplo provocavit ad confessionem.

 

Abbas quidam ordinis nostri scire volens conscientiam alterius cuiusdam Abbatis filii sui, sicut ab eius ore audivi, generalem ille de peccatis suis fecit confessionem. Deinde dixit: Domine Abbas, si vos aliquid vultis dicere, libenter audiam. Verecundatus ille, confessus est ei versa vice peccata sua contra propositum, provocatus illius exemplo magis quam verbo. Non enim tenebatur ei confiteri. NOVICIUS: Ut video, prudentia confessoribus satis est necessaria. MONACHUS: Hoc amplius in subiecto probabis exemplo. Quod autem dicturus sum, didici a quodam venerabili sacerdote et Priore ordinis Praemonstratensis. [I.167]

 

 

Capitulum XLIX.

Item de Abbate, qui cum monachis suis in vase ex industria carnes comedens, eosdem ad confessionem suo provocavit exemplo.

 

Abbas quidam nigri ordinis, vir bonus et disciplinatus, monachos habebat satis mirabiles ac dissolutos. Die quadam quidam ex eis praeparaverant sibi diversi generis carnes et vina delicata. Quibus cum uti non auderent in aliqua officina timore Abbatis, congregati sunt in vas vinarium maximum et vacuum, quod vulgo dicitur tunna, illuc deferentes praeparata. Dictum est Abbati, quod tales monachi in vase tali convivum celebrarent. Qui statim cum magno moerore animi accurrensm et introspiciens, convivantium laetitiam sua praesentia convertit in tristitiam. Quos cum territos aspiceret, iocunditatem simulans, intravit ad illos, et ait: Eia fratres, voluistis sic sine me comedere et bibere? Non hoc arbotror iustum. Credite mihi, ego vobiscum prandebo. Lavitque manus, cum illis comedens et bibens, exemplo tali teritos confortans. Die sequenti, Priore tamen praemonito, et quid facere deberet instructo, Abbas monachis illis praesentibus in Capitulo coram illo surgens, et veniam petens cum multa humilitate, tremorem ac timorem simulans, in haec verba prorupit: Confiteor vobis, domine Prior, fratribusque meis universis, quod vitio gulae victus, ego peccator heri in absconso loco, et quasi furtive in vase vinario, contra praeceptum et regulam patris mei sancti Benedicti, carnes manducavi. Statim residens, cum se inciperet praeparare ad disciplinam, Priore ne hoc fieret prohibente, respondit: Sinite ut vapulem, quia melius est ut luam hic quam in futuro. Qui cum accepta disciplina, nec non et poenitentia, reversus fuisset in locum suum, praedicti monachi timentes ab eo proclamari, si dissimularent, ultro surgentes, eundem confessi sunt exsessum. Quibus Abbas, a monacho ad hoc praeordinato, dari iussit bonas ac fortes disciplinas, durius illos corripiens, et [I.168] ne unquam de cetero talia praesumerent, sub interminatione magnae vindictae praecipiens. Sicque prudens medicus, quos verbo minus emendare potuit, exemplo correxit. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Audi nunc exemplum, quod prudentia confessoris discretione temperanda sit.

 

 

Capitulum L.

De peccatore, quide modica poenitentia gradatim ascendit ad maiorem.

 

Peccator quidam magnus cum pro suis peccatis nullam condignam suscipere vellet poenitentiam, quia confessor valde prudens ac discretus fuit, ait illi: potes pro peccatis istis magnis saltem unam orationem Dominicam per singulos dies dicere? Respondente illo, possum; eandem ei iniunxit. Mira clementia Dei. Ita eadem oratio coepit homini dulcescere, ut rediens amplius peteret, hocque tamdiu faceret, quousque ad condignam poenitentiam perveniret. Ad discretionem confessoris pertinet, ut pro peccatis magnis magnam, et pro parvis parvam iniungat poenitentiam. Et quia omnis poenitentia arbitraria est, secundum qualitatem personae, moderari poterit qualitatem seu quantitatem poenae. Misericordiam semper superexaltet iudicio, sive secreta, vel manifesta sit confessio, ut idem ipse consequatur a Deo.

 

 

Capitulum LI.

De Abbate Gisilberto, qui iracundis in Capitulo parcens, ad satisfactionem ampliorem provocavit.

 

Dominus Gisilbertus Abbas in Hemmenrode tantae fuit misericordiae, ut si aliquando quis monachorum sive conversorum coram eo proclamatus fuisset in Capitulo, et ille neglecta virtute patientiae extra se fieret, infirmitati illius compassus diceret: Bone frater, vade modo sedere, et cras eandem culpam recognosce. Qui datis induciis ad tranquillitatem animi reductus, et de commotione verecundatus, in crastino rediit, seque peccasse recognoscens, duram poenitentiam culpa multa patientia suscepit. Quantum etiam boni [I.169] conferat poenitentibus confessoris affabilitas, sequens declarabit exemplum.

 

 

Capitulum LII.

De plebano, qui usurarium et homicidam dulcibus verbis in confessione ad satisfactionem provexit.

 

Supradictus Decanus Bonnensis, cumtempore quodam Quadragesimae sedens in ecclesia sancti Martini, in qua erat plebanus, audiret confessionem cuiusdam vetulae, vidit eminus contra se duos ex parochianis suis in fenstra sedere, et fabulis vacare. Ex quibus unus erat usurarius, alter vero homicida manifestus. Vetula recedente, cum accessisset ad eum confessionis gratia idem usurarius, ait illi plebanus: Amice, ego et tu hodie bene decipiemus diabolum. Tu tantum verbo tenus confitere peccata tua, voluntate peccandi deposita, et acquiesce consilio meo, et ego tibi vitiam aeternam promitto. Sic tibi temperabo poenitentiam, ut non fiar tibi onerosa. Bene noverat vitium, in quo laborabat. Respondit ille: Si hoc quod promittitis mihi constaret, libens uterer consilio vestro. Et promisit ei. Qui cum confessus fuisset, et abiurata usura poenitentiam suscepisset, socio suo iam dicto homicidae occurens, ait: Vere dulcissimum habemus sacerdotem; nam pietate verborum suorum ad poenitentiam me adduxit. Cuius exemplo ille provocatus, ad confessionem venit, et similia circa se pietatis sentiens indicia, poenitentiam suscepit et explevit. NOVICIUS: Ex multis, quae iam dicta sunt, considero, quod confessio multam requirat perfectionem, tam in confitente quam in confessore. MONACHUS: De uno adhuc superest dicendum, per quod omnes confessoris virtutes consummantur, scilicet ut promtum et hilarem confiteri volentibus se exhibeat. De hoc habes exemplum in distinctione prima capitulo sexto, vbi angelus Domini Priori de Alna in specie monachi improperavit, quod eundem monachum confiteri volentem, signo suspenderat. Si confessor ad hoc fuerit paratus, quantum placeat Deo, et quantum peccatoribus expediat, sequens sermo declarabit. [I.170]

 

 

Capitulum LIII.

De monacho Claraevallis, qui fratrum adiutus orationibus Priori conscientiam suam revelavit.

 

Ante hoc biennium, cum dominus Wilhelmus Abbas Claraevallis cum ceteris Abbatibus contra Galonem Cardinalem profestus fuisset Romam, quidam ex monachis eius cuidam ex confessoribus, peccatum quoddam criminale confessus est. Cui ille dixit: Bene te audio, bene consilium do, sed absolvere te non potero, quia confessio haec debita non est; consulo et rogo, ut confitearis Priori, qui potestatem habet. Illo respondente: Hoc nunquam faciam; confessor dolens ad fluctuans corde, tacita persona atque peccato, periculum confitentis domino Sigero Priori revelavit. Qui multum dolens, et de salute periclitantis cogitans, magni consilii angelum cum lacrimis invocavit. Eodem tempore, cum conversus quidam ex eis perversus multa furaretur, Prior Dei nutu, nacta occasione, in Capitulo monachorum vitio furti exprobrans, hoc adiecit: Si forte aliquis est inter vos, cauteriatam habens conscientiam, ita ut non possit eam suo praelato aperire, pro tali tribus diebus tales vobis iniungo orationes. Omnibus orantibus, cuidam iuveni sacerdoti, nomine Wilhelmo, in vigilia Omnium Sanctorum cum lacrimis oranti, vox divina respondit: Monacho pro quo oras, confessio sua, quia debita non fuit, nihil profuit; sed dic Priori, ut cras, dicta prima, post missam ante Capitulum stet; ipse enim ad eum veniet. Sicque factum est. Exhibente se Priore coram Capitulo, ecce monachus venit, signumque confessionis Priori faciens, cum eo intravit, et facta confessione cum multo gemitu ac lacrimis poenitentiam condignam suscepit.