BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Caesarius Heisterbacensis

ca. 1180 - ca. 1240

 

Dialogus miraculorum

 

Distinctio II

 

________________________________________________________________

 

 

 

Distinctio secunda

De contritione.

____________

 

 

Capitulum I.

De contritione, quid sit, unde dicatur, quot sint eius species, quis fructus.

 

Ex superiori distinctione declaratum est, conversionem aliquando praecedere contritionem, aliquando sequi, et exemplis probatum. Nunc vero de ipsa contritione, prout Dominus donare dignabitur, dicere propone, atque eadem quae dicturus sum exemplis confirmabo. Et hoc scire debes, quod contritio sit magnum bonum, et perfectum, quoniam Dei donum, desursum descendens a Patre luminum, in quo non est transmutatio, neque vicissitudinis obumbratio. Quandoque addit perfectioni, quia minia contritio maximam delet culpam, perfecta vero culpam simul tollit et poenam. [I.56] NOVICIUS: Ut plenius intelligere valeam contritionis virtutem, primum mihi debes exponere, quid sit contritio, unde dicatur, utrum gratis infundatur, seu ab homine mereatur, quot sint eius species, vel quid operetur in peccatore. MONACHUS: Contritio est cordis poenitudo, scilicet dolor de peccatis, partim surgens ex timore gehennae, partim ex amore coelestis patriae. NOVICIUS: Estne aliqua differentia inter poenitudinem et poenitentiam? MONACHUS: Etiam; poenitudo dolor est interior, tollens culpam; poenitentia satisfactio exterior, peccati delens poenam. NOVICIUS: Quae est differentia inter culpam et poenam? MONACHUS: Culpa est ipsum peccatum; poena praemium peccati. Si culpa est mortalis, debetur ei pro praemio poena aeterna. Hanc Deus per cordis poenitudinem in poenam convertit temporalem. Hanc, si insufficiens fuerit contritio, delet exterior satisfactio. haec Hest poenitentia, quasi poenam tenens dicta. NOVICIUS: Unde dicitur contritio? MONACVHUS: Contritio dicta est quasi simul triotio; componitur autem a con, quod est simul, et tritio, eo quod de omnibus peccatis cor simul teri debeat per dolorem. Qui de peccato uno dolet, et non de altero, nequaquam concetiturd, quod in corde huius sit contritio. Non debet peccator dividere culpam, quia deus non dividit indulgentiam; simul enim totum debitum dimittit. NOVICIUS: Si simul conterendum est de omnibus, quid est quod Psalmista dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum)? Lectum, sicut nobis exponere soles), appelat conscientiam, singulas noctes singula peccata. Si per singula deflet, ut sic interpellatim) abluantur, quomodo pro omnibus simul conteritur? MONACHUS: Una debet esse generalis contritio, quae deleat culpam; deinde singulis, si fieri posset, diebus lacrimandum esset, cum Thaide ad abluendam poenam. Unde Ezechias dicit: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae). NOVICIUS: Unde oritur contritio? Infunditurne gratis, vel meretur ab homine? MONACHUS: Dicam tibi quod maiores de hoc sen-[I.57]tiant. In iustificatione peccatoris dicunt quatuor concurrere, gratiae infusionem, motum surgentem ex gratia et libero arbitrio, contritionem, peccatorum remissionem. Quatuor ista appellant quatuor iustificationes. Primam non meremur, quia gratis infunditur, nec ea meremur, quia mox ex gratia et libero arbirio motus quidam excitatur. Motum istum licet non mereamur, tamen eo meremur tertiam iustificationem, id est, contritionem. Hanc iustificationem meremur, et ea meremur quartam iustificationem, scilicet remissionem peccatorum. Ob hoc dictum est Mariae: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Contritio enim esse non potest sine dilectione. Ecce habes quid contritio meretur. Et hoc scire debes, quod una iustificatio alteram non praecedat tempore, sed natura. NOVICIUS: Vellem mihi ista plenius exponi sub aliqua similitudine. MONACHUS: Adverte quae dico: Pluvia terrae infunditur, et ex utroque herba gignitur; deinde ex herba fructus producitur. Quid pluvia, nisi gratia? quid Qterra, nisi liberum arbitrium? Ex pluvia et terra gramen gignitur, et ex gratia liberoque arbitrio, ut dictum est, motus oritur. Herba fructifat, cum idem motus liberum arbitrium ad satisfactionem movet. Sterilis est terra sine pluvia, et absque fructu liberum arbitrium sine gratia; nihil etiam operatur pluvia sine terra, quia sicut auctoritas dicit: deus potest hominem creare sine se, sed non iustificare sine se. Unde Apostolus: Non ego, sed gratia Dei mecum. NOVICIUS: Quot sunt species contritionis? MONACHUS: Duae, interior scilicet et exterior. Interior est in amaritudine cordis; exterior in afflictione corporis. De illa per Psalmistam dicitur: Cor contritum et humilitatum Deus non despicies). De ista vero Jeremias): Maledictus homo, qui prohibit gladium suum a sanguine), id est, a poena peccati, per quam corpus affligitur. NOVICIUS: Jam per-[I.58]pendo, quod maxima sit virtus contritionis. MONACHUS: Tanta est eius virtus, ut sine illa in adultis, qui actuale addiderunt originali, infructuosus sit baptismus, sterilis confessio, inutilis satisfactio. Ecce hic habes, quod contritio in non baptizatis baptismus sit primus; in baptizatis post lapsum secundus. Baptimos igitur contritionis baptizatus est latro in cruce, maria Magdalena ad pedes Salvatoris. Quod culpam, quantumlibet sit magna, deleat contritio, subiecto doceberis exemplo.

 

 

Capitulum II.

De monacho apostata, qui in bello confossus, et in confessione contritus, elegit duo millia annorum in purgatorio.

 

Juvenis quidam nobilis conversus est in quadam domo ordinis nostri. Habebat autem Episcopum quendam cognatum, a quo unice amabatur. Qui cognita eius conversione, ad monasterium venit, et ut rediret ad saeculum, verbis quibus poterat suasit, sed persuadere non potuit. Anno probationis expleto, factus est monachus, et non lulto post graditim ascenduens, in sacerdotem est ordinatus. Qui suadente diabolo, a quo primus homo eiectus est de paradiso, oblitus voti, oblitus sacerdotii, et quod pessimum est, Creatoris sui, ordinem deseruit; et quia ad parentes redire erubitu, praedonibus, quorum multitudo rutta vocatur, se coniunxit. Qui ita datus est in reprobum sensum, ut qui prius bonis erat melior, postea etiam malis fieret deterior. Accidit ut in obsidione cuiusdam castri telo percussus et perfossus, ad extrema deveniret. Deportatus est a sociis in quandam villam, adhibitis quibusdam qui ei ministrarent. Et cum nulla spes esset evadendi mortem temporalem, hortabantur eum ad confessionem, ut saltem illius beneficio mortem evaderet aeternam. Quibus respondit: Quid mihi prodesse posset confessio, qui tanta et tam innumera feci mala, qui tam enormia commisi scelera? Ad haec illi: Maior est Dei misericordia, quam sit iniquitas tua. Vix tandem, importunitate [I.59] illorum vixtus, ait: Vocate sacerdotem. Qui cum vocatus adesset, et coram infirmo sederet, pius Dominus, qui potens est auferre cor lapideum, et dare cor carneum, tantam cordi eius contulit contritionem, ut saepe confessionem inciperet, et propter singultus et lacrimas totiens in voce deficeret. Tandem collecto spiritu in huiusmodi verba prorupit: Domine peccavi super arenam maris, monachus fui Cisterciensis, et in ordine sacerdos factus. Ordinem, peccatis meis exigentibus, deserui; et non mihi suffecit quod apostatavi, sed et praedonibus me coniunxi, quos omnes in crudelitate superavi. Quibus illi tollebant substantiam, ego abstuli vitam. Nemini parcebat oculus meus. Si illi parcebant quandoque humana ducti miseratione, ego cordis mei impellente malitia, nemini, quantum in me fuit, parcere potui. Multorum uxores et filias violavi, incedendiis etiam plurima vastavi. Enumeravit et alia quam plurima, quodammodo naturam humanam excedentia. Talibus sacerdos auditis, peccatorum eius enormitate territus, sicut stutlust fuit, ita et stulte respondit: Maior est, inquit, iniquitas vestra, quam ut veniam mereamini. Respondit ille: Domine, literatus sum. Saepius audivi et legi, quia nulla sit comparatio humanae malitiae ad divinam bonitatem. Ait enim per Prophetam Ezechielem: In quacunque hora peccator ingemuerit, salvus erit. Item: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Rogo vos igitur) intuitu divinae misericordiae, ut aliquam mihi dignemini poenitentiam iniungere. Et sacerdos: Nescio quid tibi iniungere), quia homo perditus es. Respondit monachus: Domine, ex quo non sum dignus a vobis recipere poenitentiam), ego mihi ipsi poenitentiam iniungam; eligo enim duo millia annorum) in purgatorio, ut post illos misericordiam inveniam coram Deo. Positus siquidem fuerat inter duas molas, timorem videlicet gehennae, et spem gloriae. NOVICIUS: Ut quid tam prolixum terminum elegit? MONACHUS: Quia et magnitudinem peccatorum suorum consideravit, et poenam temporalem re-[I.60]spectu aeternitate poenae quasi momentum reputavit. Dicebat iterum sacerdoti: Ex quo negastis mihi medicinam satisfactionis, peto ut non fraudetis me a viatico sacrae communionis. Respondit stolidus sacerdos: Si tibi ausus non fui iniungere poenitentiam, quomodo praesumam tibi dare Christi corpus et sanguinem? Et cum ad neutrum acquiesceret, unicam tandem rogavit petitionem, dicens: Statum meum in schedula scribere volo, et vos deferre eam debetis tali Episcopo cognato meo, ex nomin eum designans, spero quia orabit pro me. Et promisit sacerdos. Mortuus est monachus, et ad purgatorium deportatus. Et venit sacerdos ad Episcopum, defuncti literas ei deferens. Quas cum legisset, amarissime flevit, dixitque sacerdoti: Nunquam tantum dilexi hominem; dolui de eius conversione, dolui de apostasia, doleo de morte. Dilexi vivum, diligam et mortuum. Quia iuvari potest, et contritus obiit, orationobus Ecclesiae meae non carebit. Et convocans praelatos Episcopatus sui, Abbates scilicet, Decanos, Priores, Pastores ecclesiarum), vel quibus commissa fuerat) cura animarum, et hoc ipsum demandans monasteriis sanctimonialium), rogans cum multa humilitate et instantia, viva voce praesentes, literis absentes), ut omnes speciales orationes quas ipse iniunxit, illo anno animae iam dicti defuncti impenderent, tam in missis quam in psalmis. Ipse vero praeter eleemosynas et) orationes peculiares, quas pro eo fecit, singulis diebus hostiam salutarem pro absolutione animae eius immolavit. Quod si forte in maxima necessitate, vel infirmitate, hoc per se ipsum) facere non potuit, alter defunctum illum supplevit. Anno completo, in fine missae post altare stans defunctus apparuit Episcopo, pallidus, exilis, macilentus, in) veste pulla; vultu habituque statum suum bene declarans. Quem cum interrogas-[I.61]set, quomodo haberet, vel unde veniret, respondit: In poenis sum, et de poenis venio; sed gratias ago caritati tuae, quia annus iste propter eleemosynas tuas et orationes atque beneficia Ecclesiae tuae mihi exhibita abstulit mihi mille annorum poenas, quas sustinere habebam in purgatorio. Quod si adhuc uno anno similem mihi impenderis opem, omnino liberabor. Audiens haec Episcopus, laetus effectus, Deo gratias egit, missisque literis ad ecclesias sive monasteria, visionem omnibus exposuit, et ut adhuc uno anno iniunctas servarent orationes obtinuit. Episcopus vero annum sequentem praecedenti continuavit, tanto in exhibitione ferventior, quanto iam de liberatione securior. Expleto anno cum Episcopus missam pro eo celebraret, iterum affuit ille in cuculla nivea, et facie serenata, dicens sibi omnia optata succedere. Et ait Episcopo: Remuneret, omnipotens Deus caritatem tuam, sanctissime pater, quia propter tuam sollicitudinem ereptus de poenis, iam ingredior gaudium Domini mei. Et ecce isti duo anni reputati sunt mihi pro duobus millibus annorum. Et non vidit eum amplius. NOVICIUS: Valde laetificant ista; sed duo mihi occurunt admiratione digna. Primu est virtus contritionis, per quam merito damnandus, dignus effectus est vita aeterna. Secundum est virtus orationum, per quas tam celeriter liberatus est a poena purgatoria. MONACHUS: Licet magna virtus sit in utroque, amplior tamen invenitur in contritione. Orationes enim Ecclesiae, sive eleemosynae, non sunt de substantia meriti. Valent quidem defuncto minuere poenam, sed non possunt augere gloriam. NOVICIUS: Miror etiam, quod homo apostata in habitu saeculari mortuus et sepultus, in cuculla apparuit. MONACHUS: Contritio de apostata monachum fecit, et vestem saecularem in cucullam convertit. NOVICIUS: Vellem mihi hoc evidentiori exemplo probari. MONACHUS: Exemplum ad manum est. [I.62]

 

 

Capitulum III.

Item de monacho apostata, qui in miraculo sancti Bernhardi contritus, extra ordinem mortuus, et in clericali habitu sepultus, effosus in tonsura et habitu monachi apparuit.

 

Beatus Bernardus, sicut mihi quidam sacerdos retulit religiosus, monachum quendam habuit, in quo hoc quod quaeris, per virtutem, contritionis Deus manifestus ostendit. Multa adhuc a veteranis, qui eum viderunt, quorum adhuc quidam in domo nostra supersunt, narrari solent, quae non sunt scripto mandata. Monachus idem, de quo sermo coepit, suadente inimico, habitum deposuit, et parochiam quandam, eodem cooperante, regendam suscepit. Erat quippe sacerdos. Et quia saepe peccatum peccato punitur, desertor ordinis in vitium labitur libidinis. Concubinam, sicut multis consuetudinis est, ad sibi cohabitandum accepit, de qua et liberos genuit. Accidit ut post annos plurimos, miserante Deo, qui neminem vult perire, sanctus Abbas per villam, in qua monachus habitavit, transiret, et ad domum illius hospitandi gratia diverteret. Quem ille bene cognoscens, et quasi proprium patrem cum multa reverentia excipiens, devote ministravit, et tam ipsi quam sociis ac) iumentis necessaria copiose procuravit. Non tamen recognitus est ab Abbate. Mane cum vir sanctus dictis matutinis paratus esset ad eundum, nec posset loqui sacerdoti, eo quod maturius surgens isset ad ecclesiam, ait filio ipsius sacerdotis): Vade defer nuncium istud domino tuo. Erat autem puer) mutus a nativitate. Qui praecepto obediens, et praecipientis virtutem in se sentiens, ad patrem cucurrit, et sancti patris verba, verbis valde absolute) expressit, dicens: Haec et haec mandat tibi Abbas. Pater primam vocem filii) audiens, et prae gaudio lacrimans, ut secundo ac tertio eadem verba repeteret admonuit, et quid sibi Abbas fecerit, diligenter inquisivit. [I.63] Cui ille: Nihil aliud mihi fecit, sed solummodo dixit mihi: Vade dic domino tuo verba haec. Ad tam evidens miraculum sacerdos compunctus, festinanter ad sanctum virum venit, seque cum lacrimis ad pedes illius prostravit. Domine pater, inquit, monachus verster talis ac talis fui, et tali tempore a monasterio recessi. Rogo igitur paternitatem vestram, ut liceat mihi redire vobiscum ad monasterium, quia Deus in adventu vestro visitavit cor meum. Cui sanctus: Exspecta me hic, et ego peracto negotio ocius revertens ducam te mecum. Timens ille mortem, quam prius non timebat, respondit: Domine, timeo interim mori. Ad haec ille: Hoc, inquit, pro certo scias, quia si in tali contritione ac proposito mortuus fueris, coram Deo monachus invenieris. Recessit, rediit, illumque recenter mortuum ac sepultum audiens, sepulchrum aperiri praecepit. Dicentibus qui aderant, quid facere vellet? respondit: Volo videre utrum in sepulchro iaceat monachus, an clericus. Clericum, inquiunt, in habitu saeculari sepelivimus. Reiecta terra, non in veste qua sepultus fuit, sed in tonsura et habitu monachi cunctis apparuit. Et magnificatus est ab omnibus Deus, qui voluntatem pro facto reputabat. Ecce in isto manifeste habes, quod vera contritio coram Deo restituat quicquid tollit vitium apostasiae. Hoc tamen scias, quod tempus apostasiae totum infructuosum sit. NOVICIUS: Bene ex his quae iam dicta sunt recognosco virtutem contritionis; sed amplius admiror ineffabilem misericordiam nostri Salvatoris. Homo iste apopstata fuit, fornicator fuit, et quod amplius pondere, quotidie sacrosancta Christi mysteria tractare ppollutis manibus non pertimuit. MONACHUS: Juste moveris. Ubi contemtus est maior, ibi et culpa gravior. Ait enim Apostolus: Quicunque manducat panem et bibit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Super quem locum dicit glossa: Mortis Christi poenas dabit; ac si Christum occiderit, punietur. Si Christi crucifixoribus in poena similis erit, qui indigne, hoc est, in mortal quolibet exsistens, accesserit, quid de illo sentiendum est, qui in multis et assiduis morta-[I.64]libus manens, non solum non manducans manducat, sed etiam scelestis manibus conficit et tractat? Audi quid mihi dixerit nonnus Caesarius monachus noster, quondam Abbas Prumiae.

 

 

Capitulum IV.

De sacerdote qui dixit: Si peccata sunt peccata, nunquam salvabitur anima mea.

 

Loquente me, ait, tempore quodam cum quodam sacerdote de peccatis, ille non confitendo, sed peccata parvipendendo, respondit: Si peccata, sicut homines dicunt, sunt peccata, et tam gravia, nunquam salvari poterit anima mea. Quare? inquit. Quia in hac nocte dormivi cum legitima cuiusdam, et hodie celebravi tres missas. Erat autem in eadem nocte duplex festivitas, scilicet Dominicae diei et sancti Laurentii Martyris. NOVICIUS: Stupenda sunt quae audio; sed miror valde, quod Deus tantum in se contemtum potest sustinere. MONACHUS: Si Deus in peccatis statim occideret peccatores, non hodie tam innumeros haberet professores. Vis ergo audire rem horrendam de sacerdote huiusmodi, in quo et mirari poteris ineffabilem patientiam Dei? NOVICIUS: Volo et desidero, quia divina patientia permaxime nobis est necessaria.

 

 

Capitulum V.

De luxurioso sacerdote, cui columba in die Natalis Domini tribus vicibus sacramentum altaris tulit, et post contritionem restituit.

 

MONACHUS: Dominus Conradus, quondam Episcopus Halberstadensis, anno praeterito retulit nobis historiam satis mirabilem, quam contigisse dicebat ante paucos annos in regno Franciae. Erat ibi sacerdos quidam, qui in ipsa nocte Natalis Domini transire debebat per brevem campum de una villa ad aliam, ut ibidem secundum consuetudinem matutinas [I.65] diceret, missasque celebraret. Opere diaboli, ut creditur, iuxta villam soli sola mulier occurrit, et quia sine teste fuit, solus cum sola peccavit. Perpetrata culpa tam nefaria, non eum retraxit a maiori contemptu accusatrix conscientia; sed magis timens humanam verecundiam, quam divinam vindictam, ecclesiam intravit, dictisque matutinis, missam de nocte in primo gallo cantu, secundum morem, sollemniter inchoavit. Transsubstantiatione vero facta, panis videlicet in corpus, et vini in sanguinem Christi, columba nivea ipso sacerdote aspiciente, super altare descendit, totumque ebibens quod erat in calice, rostro suo hostiam tulit, et avolavit. Videns ista sacerdos, satis, etsi non salubriter, est territus, et quid faceret, non parum perplexus, canonem propter populum circumstantem, quantum ad verba et signa complevit, sed fructu canonis caruit. Post missam, decantatis laudibus, cum missam de mane diceret, eo quod non haberet qui vicem suam suppleret, eadem columba hora qua prius iterum venit, sacramentum abstulit, et recessit. NOVICIUS: Quare exemplo Abrahae Patriarchae non abegit eam? MONACHUS: Talis columba non fuit, quae repelli aut teneri posset. Puto eam similem fuisse illi columbae, quae in Jordane, vidente Johanne, super verticem Jesu resedit. NOVICIUS: Quid sentiendum est de illa columba? Eratne Spiritus sanctus? MONACHUS: Nequaquam, sed indicium praesentiae Spiritus sancti. Peracto enim ministerio, ad quod a Spiritu sancto fuerat creata, in praeiacentem materiam est redacta. Natura divinitatis non potest corporalibus videri, non auribus audiri, non manibus tangi, in subiecta creatura, ut est ihnis et columa, saepe visus est. NOVICIUS: Quid postea egit sacerdos? MONACHUS: Non cessavit a praesumtione sua, sed tertio accedens ad altare celebraturus missam de die, per eandem columbam, eo modo quo primo et secundo, ei puer natus sacramentum corporis et sanguinis sui subtraxit. Tandem in se miser reversus, et de culpa, licet indignus, Dei tamen gratia compunctus, venit ad quendam Abbatem ordinis nostri, confessionem ei faciens tanti peccati. Exposuit ei et) [I.66] omnem ordinem rei cum multis lacrimis, videlicet quam indigne tertio repulsus sit a divinis sacramentis. Abbas vero, sicut vir prudens et discretus, contritum eum ex toto corde considerans, virtutemque contritionis probare volens, dandam poenitentiam suspendit, et ut ocius iret celebrare missam praecepit. Ille vero quasi Deo obediens confessori suo, cum multo timore et lacrimis ad altare missam celebraturus accessit, quem pius Dominus, qui nihil horum odit, quae fecit, sed dissimulat peccata hominum propter poenitentiam, mirabiliter laetificavit. Ante horam sumtionis columba rediens, tres hostias, quas singillatim tulerat, simul rostro deferens, corporali imposuit, et trium missarum liquorum de gutture suo calici immisit, ac recessit. Videns haec presbyter, gaudio repletus est maximo, gratias agens Deo, qui facit mirabilia magna solus. Reversusque ad Abbatem, divinam ei consolationem recitavit, et ut ab eo in monachum reciperetur, humiliter supplicavit. Cui respondit Abbas: Non te hoc tempore suscipiam, sed volo ut mare transeas, et pro peccato tuo tribus annis in hospitali infirmantibus servias. Si tunc reversus fueris, nullam a me repulsam patieris. Volebat enim, ut per laborem tnti itineris et pericula maris, poenam peccati deleret, et pauperes infirmosque propter opera misericordiae, sibi intercessores faceret. Fecit ille quod Abbas praecepit, et post tres annos revertens, habitum religionis in eius domo suscepit. NOVICIUS: Felix peccatum, cuius occasione, tantus peccator ad tantum pervenit bonum. MONACHUS: Licet mortalis noxa in se valde sit mala, aliquando tamen per occasionem quibusdam efficitur bona, id est, utilis. Timore unius peccati quandoque homo a multis, imo ab omnibus peccatis liberatur. Dum enim poenam imminentem timet, confitetur et dolet, et per poenitentiam totum delet. NOVICIUS: Bene hoc quod dicis concedo, quia si unam deformem maculam in veste mea videro, occasione illius totam vestem lavo. MONACHUS: Hoc tamen scire debes, quod quandoque Deus peccata dimittit mortalia, et non quaedam venialia: sed non dimittit aliquod veniale, nisi simul [I.67] dimittat quodlibet mortale. NOVICIUS: Quomodo hoc sit non intelligo. MONACHUS: Quaedam sunt venialia, ut est nimius affectus parentum circa liberos, de quibus non possunt dolere, nec ea possunt dimittere, et idcirco eis in praesenti non remittuntur. Sed quicquid de venialibus fiat, homo prudens de mortalibus caveat, quia cum per se possit cadere, non tamen per se valet resurgere. Quis scit, si Deus lapso dignetur porrigere manum sublevantem, hoc est, gratiam illuminantem? Quidam cadunt, ut Judas, et non resurgunt; alii, ut Petrus, cadunt, et fortius resurgunt. Dicam tibi de his testimonia verissima, et tanto tibi esse debent gratiora, quanto sunt recentiora.

 

 

Capitulum VI.

De Hildebrando latrone impoenitente, et poena eius post mortem.

 

Recitavit mihi frater Bernhardus monachus noster de quodam homine, divitis cuiusdam villico, qui graviter satis cecidit, et post lapsum surgere non voluit. Et ideo forte non voluit, quia non potuit. Revera non potuit, quia donum contritionis in corde non fuit. Nomen homini Hildebrandus, habitans in villa quadam Dioecesis Traiectensis, quae dicitur Holchoim. Die quadam silvam cum alio quodam concive suo intravit, quem, suadente diabolo, cum soli essent, occidit. Fuerant aliquando inter eos inimicitae; sed tunc temporis penitus erant sopitae. Reverso Hildebrando in villam, interrogabant eum amici occisi, ubi esset. Qui respondit: Nescio. Exspectantibus illis die illo et altero, cum non rediret qui iam redire non potuit, suspectum habentes iam dictum Hildebrandum propter antiquas inimicitias, coram iudice in causam traxerunt, crimenque homicidii imposuerunt. Quo timide negante, coepit ipsa facies eum prodere, et cum instantibus illis iam negare non posset, confessus est quia hominem occidisset. Statim data super eum sententia, poenae rotali adiudicatus [I.68] est. Cumque duceretur ad mortem, sacerdos eiusdem villae, nomine Bertholphus, cum alio sacerdote, qui vocabatur Johannes, germano fratris supradicti Bernardi, et advocato villae, utpote aliquando virum honestum, traxerunt in partem, satis diligentereum monentes de confessione atque contritione cordis. Et quia miser homo per se surgere non potuit, nec manum in se sublevantem sensit, miserabiliter respondit: Quid mihi possent ista prodesse? Homo enim damnatus sum. Revera respondit sicut homo induratus et desperatus, similis illi qui dicebat: Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Et ait illi sacerdos: Adioro te per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, ut infra hos dies triginta mihi appareas, et sine omni periculo vitae meae de statu tuo me certifices. Respondit: Si mihi licuerit, libenter hoc faciam. Sicque rotali poena plexus, de tormento corporis transivit ad tormentum aeternae damnationis. Nocte quadam infra statutum tempus. Bertholpho dormiente in stratu suo, tantus esse coepit) circa domum fragor arborum, tam vehemens flatus ventorum, ut ipsa animalia stuperent, et vix suis loris infra claustra stabuli retineri possent. Expergefactus Bertholphus, respexit ad ostium domus, et ecce ianuae quasi vi ventorum impulsae aperiebantur, viditque Hildebrandum in camino ardente residentem, sibique celerius propinquantem). Territus autem supra modum, se signavit, et ut staret sub invocatione divini nominis praecepit. Ecce hic sum sicut promisi, inquit. Sciscitante illo de statu suo, respondit: Aeternaliter damnatus sum, aeternisque incendiis propter desperationem maxime deputatus. Si secundum tuum consilium egissem poenitentiam, per) poenam temporalem evasissem aeternam. Non enim punit Deus bis in idipsum. Hoc autem scito, quia si non fuissem vivus a te adiuratus, ne tibi mortuus nocerem, malo tuo huc advenissem. Consulo tibi, ut vitam tuam emendes, ne post hanc vitam similem poenam recipias. Erat autem idem Bertolphus sacerdos nomine, non re. Nam usque ad illud tempus sine ordine presbyterii celebraverat. Qui [I.69] cum adhuc miserum amplius interrogare vellet, respondit: Non licet mihi hic diutius morari, quia multi daemones foris ante ostium praestolantur reditum meum. Hoc dicto, statim impulsus et expulsus cum stridore et ululatu maximo, ab eo discessit, transiensque secus stabulum, animalia, sicut prius, in stuporem et commotionem convertit. Bertolphus vero timore tam horrendae visionis saeculum deseruit, et in domo quadam ordinis nostri, quae vocatur Hersethusin, religionis habitum suscepit. Abbas loci illius, eo quod intellexisset eum virum esse literatum et eloquentem, ut ei ad ordines liceret accedere, satis apud dominum Papam Innocentium laboravit, sed obtinere non potuit. Ante hoc biennium, sicut mihi retulit Prior de Campo, in manu, quam extenderat temere ad arcam Dei, morbo, qui anthrax dicitur, punitus est. Quae cum ei, quasi pro remedio, eo quod morbus serpens sit, abscideretur, nihil illi profuit, imo dolori dolor additus, mortem eius potius acceleravit. Voluit eum Deus, ut spero, punire in praesenti, ne puniret in futuro. Ecce iste villicus cecidit, et non surrexit. Si non cecidisset, nrquaquam damnatus fuisset. NOVICIUS: Ex huius poena perpendo, quam periculosum sit in mortali manere peccato. MONACHUS: Scias non solum esse periculosum, sed et damnosum. Periculosum est, quia sicut febris acuta se habet afd mortem, ita mortale peccatum ad gehennam; damnosum autem, quia quicquid interim peccator boni facit, totum perdit. Nihil inde aeternae mercedis consequitur. NOVICIUS: Quaero etiam, utrum casus sit ex culpa hominis peccantis, vel ox occasione gratiae recedentis? MONACHUS: Nequaquam homini subtrahitur gratia, nisi prius praecedat culpa; alioquin merito refunderetur peccatum in auctorem gratiae Deum. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Delectat te audire adhuc de alio quodam misero, qui propter suam culpam poenam sibi in gehenna praeparatam vidit, atque ab inferis rediens, poenitere contemsit? NOVICIUS: Etiam. [I.70]

 

 

Capitulum VII.

De Godescalco usurario, qui sedem igneam sibi in poenis praeparatam vidit.

 

MONACHUS: Eo tempore quo magister Johannes Xantensis Scholasticus et magister Oliverus Scholasticus Coloniensis crucem contra Sarracenos praedicaverunt in Dioecesi Traiectensi, sicut mihi retulit supradictus Bernardus, qui tunc temporis collega fuit eiusdem Oliveri et cooperator in praedicatione, erat ibi quidam rusticus, si bene memini, nomine Godescalcus, opere usurarius. Iste cum ceteris, non ex devotione, ut postea patuit, sed ex circumstantium importuna admonitione, crucem suscepit. Cum dispensatores ex mandato Innocentii Papae pecuniam redemtionis colligerent a senibus, pauperibus et infirmis, idem usurarius se pauperem mentiens, cuidam dispensatori circa summam quinque telentorum dedit, talique dolo sacerdotem circumvenit. Testati sunt postea vicini eius, quod dedisse potuisset quadraginta marcas, nec tamen exheredasset liberos suos, quod ipse praetendebat. Deus autem, qui falli non potuit, eius falliciae postea terribiliter conclusit. Sedebat miser in tabernis Deum provocans, eiusque peregrinis exprobrans in hunc modum: Vos stolidi mare transibitis, substantiam vestram expendetis, vitamque vestram multis periculis exponentis. Ego vero cum uxore et liberis meis domi residens; propter quinque marcas, quibus redemi crucem meam, similem vobis habebo mercedem. Sed iustus Dominus, ut palam ostenderet quantum ei placeret labor et expensae peregrinantium, et quantum eius oculis displiceret dolus ac blasphemia detrahentis, hominem miserrimum tradidit Satanae, ut disceret non blasphemare. Nocte quadam dormiente eo cum uxore sua, in proprio molendino domui suae contiguo motum quasi rotae molentis audivit. Clamansque puerum, dixit ei: Quis admisit molendinum? Vade vide quis ibi sit. Ivit puer, et rediit; nimio enim horrore perculsus procedere non potuit. Cui dominus: Dic, quid est ibi? Respondit: Tantus horror ad ostium molendini invasit me, ut compellerer redire. [I.71] Et ille: Etiamsi diabolus ibi sit, ego vadam et videbo. Iniectaque toga scapulis, eo quod nudus esset, ad molendinum venit, ostium aperuit, introspexit, in quo horrendam visionem vidit. Stabant ibi duo equi nigerrimi, et vir quidam deformis eiusdem coloris iuxta equos. Qui dicebat ad rusticum: Festina, ascende equum istum, quia propter te adductus est. Expalluit ille et contremuit, quia iubentis vocem minus libenter audivit. Cumque ad talem obedientiam imparatus esset, iterato clamat diabolus: Quid tardas? Proiice vestem et veni. Erat autem crux, quam susceperat, eidem vesti assuta. Quid plura? Virtutem diabolicae vocis per desperationem in corde suo sentiens, et iam resistere non valens, vestem reiecit, et molendinum intravit; equum, imo diabolum, ascendit. Ascendit et diabolus equum alterum, et sub multa celeritate simul deducti sunt ad diversa loca poenarum. In quibus homo miser patrem et matrem miserabiliter vidit, aliosque plurimos, quos defunctos ignoravit. Vidit ibi etiam quendam honestum militem nuper mortuum, Heliam nomine de Rininge, burggravium in castro Huorst, vaccae furenti insidentem averso corpore, ita ut dorsum haberet ad cornua vaccae. Quae huc illucque discurrebat, et crebris ictibus dorsum militis cruentabat. Cui cum usurarius diceret: Domine, quare sustinetis tantam poenam? Respondit: Vaccam istam rapui sine misericordia cuidam viduae, et ideo sine misericordia oportet me ab illa poenam hanc sustinere. Ostensa est ei in eisdem locis ignea sedes, in qua nulla poterat esse quies, sed sessio poenalis, et poena interminabilis. Dictumque est ei: Modo reverteris in domum tuam, post tres autem dies exuto corpore reverteris in locum tuum, et mercedem tuam accipies in sede ista. Mox a daemone reductus, et in molendino depositus, pene exanimis relictus est. Inventus ibi ab uxore et familia, atque in lectum deportatus, cum requireretur, ubi esset, vel unde veniret, respondit: Ad loca infernalia ductus fui, et haec atque haec ibidem vidi. Ostendit mihi in eisdem locis ductor meus sedem unam, et dixit, quia mihi foret praeparata, et quia post tres dies recepturus essem mercedem meam in ea. Vocatus est sub celeritate sacerdos, [I.72] rogatus ab uxore, ut pusillanimem confortaret, desperatum erigeret, et ad ea quae sunt salutis, hortaretur. Quem cum sacerdos moneret, ut contritionem haberet de peccatis suis, et ut puram faceret confessionem, dicens, neminem debere de Dei misericordia desperare; respondit: Quid prosunt verba ista? Non possum conteri, superfluum iudico confiteri. Quod de me dispositum est, necesse est impleri. Sedes mea parata est, post tertium diem illuc veniam, et secundum quod gessi, in ea recipiam. Sicque sine contritione, sine confessione, sine viatico et sacra unctione terio die defunctus, in inferno sepultus est. Sacerdos vero cum ecclesiasticam ei negaret sepulturam, ab uxore eius corruptus, in cimiterio positus est. Propter quod postea in Synodo Traiectensi accusatus, poena nescio qua mulctatus est. Vix sunt tres anni elapsi, ex quo ista contigerunt. Ecce iste sicut superior cecidit, et minime surrexit. NOVICIUS: Videtur mihi aliquid habere significationis, quod in vacca inquieta poenam suam miles recepit, usurarius vero in sede quae signum est quietis et stabilitatis. MONACHUS: Deus secundum qualitatem et modum peccati ipsum punit peccatum. Miles iste quia vaccam rapuit, in vacca peccatum luit. Haec de qualitate. Vacca propter pascua per diversa prata discurrit, et assidua praecisione recrescentia gramina depascit. Vacca, ipsa sua inquietudine et depastione, nobiles et advocatos temporis nostri designat, qui domos et agros subditorum hospitando depascunt, et per assiduans exactiones, quas in illos faciunt, in substantia recrescere non sinunt. Isti praedonibus in poenis similabuntur, et sicut modo alios agitant, ita ipsi cum praedicto milite exagitabuntur. Haec de modo dicta sint. Usurarius vero, quia domi quiete residens pecuniam suam ad usuram dedit, in inferno sedem igneam recepit. Bene autem eadem sedes ignea fuit, quia sicut ignis stipulam, ita usura pauperum devorat substantiam. [I.73]

 

 

Capitulum VIII.

Quam grave peccatum sit usura.

 

NOVICIUS: Videtur mihi usura peccatum esse multum grave, et ad emendandum difficile. MONACHUS: Juste moveris. Non est aliquod peccatum, quin quandoque quiescat; usura vero nunquam a peccato cessat. Dormiente domino suo ipsa non dormit, sed semper crescit et ascendit. Difficilis est ad emendandum, quia Deus non dimittit reatum, nisi restituatur ablatum. Fornicator, adulter, homicida, periurus, blasphemus, mox ut de peccatis suis conteruntur, indulgentiam a Deo consequuntur; usurarius vero, licet de peccato suo doleat, tamen quamdiu usuram tenet, cum possit restituere, nil consequitur indulgentiae. NOVICIUS: Quid si iam usuram consumsit, vel liberis suis distribuit, nil habens praeter possessiones iustas? MONACHUS: Illas tenetur vendere, et rapinam reddere. NOVICIUS: Quia Episcopi, qui sunt Ecclesiarum praelati et speculatores, usurariis communicant, et ad sepulturam Christianam recipiunt, idcirco multi sunt hodie. MONACHUS: Si solummodo vitia sibi commissorum dissimularent, et non eis similia facerent, tolerabile esset. Quidam Episcoporum tam graves in plebem sibi subiectam hodie faciunt exactiones, sicut personae saeculares. Isti sunt ficus malae, malae valde. Valde timendum est talibus, ne sibi cathedras praeparent iuxta sedem usurarii in inferno, quia usura et exactiones violentae nil aliud sunt nisi praedationes et rapinae. NOVICIUS: Quomodo valere possent membra, ubi tam infirma sunt capita? MONACHUS: Occasione huius sedis recordor cuiusdam parabolae a quodam Episcopo dictae.

 

 

Capitulum IX.

De parabola Lupoldi Wormaciensis Episcopi.

 

In Wormacia ante paucos annos quidam Episcopus fuit, nomine Lupoldus, solo quidem nomine Episcopus, opere autem [I.74] tyrannus. Hic cum esset vanissimus, nil in se habens pietatis, nil religiositatis, dicebat ei quodam tempore germanus suus, vir nobilis: Domine Episcope, multum scandalizatis nos laicos vestro exemplo. Antequam essetis Episcopus, aliquid Deum timebatis, modo nil prorsus de illo curatis. Cui ille respondit: Frater, duo vicini erant, ex quibus unus exemplo alterius peccavit. Mortui sunt ambo, et deducti in infernum. Cum essent in tormentis, unus alteri dicebat: Vae tibi, quia tuo exemplo provocatus ad peccatum merui hunc locum. Cui alter: Bone vicine, si placet tibi amplius sedes mea, trade mihi illam, et ego dabo tibi meam. Sic dico vobis, frater, quando venerimus ad inferos, si videbitur vobis sedes mea honorabilior, ascendite eam, et ego recipiam vestram. Respondit ille: Mala consolatio haec. Iste Lupoldus ita diabolicus erat, ut tempore schismaltis, quod erat inter duos Reges, Ottonem scilicet et Philippum, cum sibi usurpasset Episcopatum Maguntinensem eiusdem Philippi auctoritate, et multis interesset bellis, non parceret ecclesiis, non cimiteriis. Et cum ei milites sui dicerent: Domine, non licet nobis spoliare cimiteria; respondit: Si ossa mortuorum tollitis, tunc primum cimiteria spoliatis. Qui cum esset privatus ab officio et beneficio ab Innocentio Papa propter invasionem iam dicti Episcopatus, auxilio Philippi fretus, collecto exercitu, profectus est in Italiam, ipsum Papam debellare. Quem etiam in diversis locis, quod dictu horribile est, ardentibus candelis excummunicavit. Postea vero in odium Imperatoris Ottonis officio et beneficio restitutus est. Vir iste saepe et valde, ut iam dictum est, cecidit; nescio utrum surrexit in fine per contritionem. Hoc scio, quod legatio in qua hominem deposuit, multae dissensionis seminarium fuit. NOVICIUS: Saepe quosdam vidi cadere, et per poenitentiam resurgere; sed quod quidam fortius resurgant, probari mihi vellem exemplis. [I.75]

 

 

Capitulum X.

De scholari Pariensi, qui ob nimiam contritionem confiteri non potuit, cuius peccata in schedula scripta divinitus sunt delata.

 

MONACHUS: Annus modo vicesimus est secundus, plus minus, eo tempore quo ad ordinem veni, qui fuit ab incarnatione Domini millesimus ducentesimus uno minus, in quo tale quid a viris religiosis et literatis, ut sunt Abbates et Scholastici, Parisiis contigisse veraciter intellexi. Erat ibi iuvenis quidam in studio, qui suggerente humani generis inimico, talia quaedam peccata commiserat, quae obstante erubescentia nulli hominum confiteri potuit. Cogitans tamen quae malis praeparata sunt tormenta gehennae, et quae bonis abscondita sunt gaudia perennis vitae, timens etiam quotidie iudicium Dei super se, intus torquebatur morsu conscientiae, et foris tabescebat in corpore. Quid plura? Tandem miserante Deo, in adolescente timor ille servilis verecundiam vicit, qui sicut seta filum, caritatem inducere consuevit. Veniens ad sanctum Victorem, Piorem vocavit, et quia confitendi gratia venisset indicavit. Ille paratus ad tale officium, sicut omnes sunt fratres eiusdem monasterii, statim venit, in loco ad hoc deputato sedit, praemissaque exhortatione iuvenem confiteri volentem exspectavit. Mira res. Tantam hora eadem pius Dominus, cuius natura bonitas est, cuius voluntas potestas est, cuius opus misericordia est, cordi eius contulit contritionem, ut quotiens confessionem inciperet, totiens singultibus intercepta vox deficeret. In oculis lacrimae, suspiria in pectore, singultus erant in gutture. Haec ut vidit Prior, dicebat scholari: Vade scribe peccata tua in schedula, et defer ad me. Placuit consilium iuveni, abiit, scripsit, die altera rediit, et si confiteri posset iterum tentans, ut prius defecit. Et cum nil proficeret, schedulam Priori porrexit. Legit [I.76] Prior et obstupuit, dixitque iuveni: non sufficio tibi solus dare consilium. Vis ut ostendam Abbati? Et licentiavit ei. Venit Prior ad Abbatem, et porrexit schedulam legendam, rem ei per ordinem exponens. Quid deinde gestum sit, audiant peccatores et consolentur, desperati et recreentur. Mox enim ut Abbas chartulam ad legendum aperuit, totam eius continentiam deletam invenit. Impletumque est in eo, quod Dominus per Isaiam dicit: Delevi ut nubem iniquitatem tuam, et ut nebulam peccata tua. Et ait Abbas Priori: Quid legam in schedula ista? Nihil in ea scriptum est. Haec ut Prior audivit, schedulam simul cum Abbate respexit, dixitque ad illum: Sciat pro certo paternitas vestra, supradictum iuvenem in hac schedula scripsisse peccata sua, et cum a me fuissent lecta, vobis etiam donavi legenda. Sed, ut video, misericors Deus, qui maximam iuvenis contritionem attendit, culpam iam sufficienter punitam iuste delevit. Deletio siquidem totius scripti, abolitionem signat totius delicti. Et vocantes scholarem ostenderunt schedulam, dicentes, eius peccata divinitus esse deleta. Quam cum perspexisset et ex signis bene cognovisset, in tantum cor eius ex magnitudine gaudii est dilatatum, in quantum prius ex magnitudine tristitiae fuerat angustiatum. Et nullam ei iniungentes satisfactionem, monuerunt, quatenus Deo de perceptis beneficiis gratias ageret, atque de cetero cautius viveret. Ecce iuvenis iste, ut satis videtur, ante ruinam imperfectus fuit, cecidit, et perfectus surrexit. NOVICIUS: In quo fuit perfectus? MONACHUS: In caritate. NOVICIUS: Quae est perfectio caritatis? MONACHUS: Quando mens non est sibi conscia alicuius peccati mortalis sive venialis, libera non solum a culpa, sed etiam a poena. Et puto, si saepedictus clericus decessisset in tali statu, minime sensisset poenam purgatoriam, quia perfecta caritas sonsumit plumbum et stipulam, culpam et poenam. Haec est opinio multorum. Alii dicunt etiam viros perfectissimos secum trahere fenum et stipulam. NOVICIUS: Miror quare non fuerint peccata eius deleta, antequam Priori essent ostensa. MONACHUS: Ne superflua videretur confessio, sine cuius desiderio nulla fit remissio. [I.77] Ipsa etiam confessio propter erubescentiam maxima pars est satisfactionis. Nam in primo contritionis puncto dimissa fuerat ei culpa, deinde contritione inardescente et confessione accedente deleta est poena. NOVICIUS: Non minus miror contritionem huius hominis, quam Mariae, cui tantum lacrimanti et nil dicenti voce Salvatoris dictum est: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. MONACHUS: Ex quo mentionem fecisti Mariae Magdalena, dicam tibi de mira contritione cuiusdam mulieris luxuriosae, in qua nostris temporibus Christus non minora ostendit gratiae suae miracula, quam olim in Maria.

 

 

Capitulum XI.

De muliere, quae de filio concepit, quam Innocentius Papa ob perfectam contritionem a peccati poena iudicavit absolutam.

 

In diversis locis a diversis personis hoc quod dicturus sum audivi. Ante hoc quadriennium, eodem, si bene memini, anno, quo defunctus est Innocentius Papa, mulier quaedam igne libidinis succensa, proprium adamavit filium, de quo concepit et peperit filium alterum. Terrore tam nefariae commixtionis perculsa, quolibet momento timens se tradi Satanae, vel morte subitanea interire, Deo miserante de satisfactione anxiari coepit. Praehabito prius consolio sacerdotis sui, infantulum secum tollens, ita enim mihi dictum fuisse puto, Romam venit, et cum multa importunitate domini Innocentii Papae oculis se ingessit, cum tantis lacrimis et clamoribus cunctis audientibus faciens confessionem, ut omnes verteret in stuporem. Gestavit in brachiis infantem, commissi facinoris testem. Videns dominus Papa in muliere tantam contritionem, et quia vere esset poenitens, misericordia motus super eam, sicut prudens medicus, volens infirmam plene et cito sanare, medicinam etiam contritionis probare, praecepit ut in tali veste ibi appareret, in quali venerat ad filium, cum peccaret. Illa confusionem aeternam temporali anteponens, mox exivit, vestes deposuit, in camisia rediit, et quam paratissima foret ad omnem satisfactionem, in tali obedientia satis ostendit. Considerans vir literatissimus, tali obedientiae, [I.78] tali verecundiae, tali poenitentiae, nullius peccati poenam posse resistere, coram omnibus dixit ad mulierem: Dimissum est peccatum tuum; vade in pace. Et nil amplius iniunxit ei. Audivit haec quidam ex Cardinalibus, et cum Pharisaeo contra Papam murmurans, iudicium eius reprehendit, dicens ad tantam culpam tam brevem poenitentiam minus sufficientem. Cui ille respondit: Si ego iniuste egi cum muliere ista, et insufficiens est eius coram Deo poenitentia, potestatem habeat diabolus ingrediendi corpus meum, et coram omnibus me vexet; si vero tu iniuste me reprehendis, simile tibi fiat. Statim diabolus Cardinalem eundem vexare coepit, per cuius vexationem perfectam mulieris poenitentiam Deus palam ostendit. Tandem omnium oratione purgatus Cardinalis, didicit in sua vexatione, divinae misericordiae de cetero non obtatrare. Ecce mulier ista, sicut supradictus clericus, infirma cecidit, et sanissima surrexit. NOVICIUS: Magna Dei clementia, quod tam magnum peccatum, cui poenitentia debetur quindecim annorum, tam brevis delet contritio. MONACHUS: Delet peccata multo maiora. NOVICIUS: Quae sunt illa? MONACHUS: Idolatria, haeresis, abnegatio Creatoris. Ista sunt ex insania diabolica, peccata vero carnalia ex infirmitate humana. Unde ad mitigandam iram divinam in commendatione defunctorum dicitur: Licet tibi peccaverit, non tamen te negavit. NOVICIUS: Rogo, ‹ut› si nosti aliquem qui Deum abnegando cecidit, et per contritionem surrexit, exempli causa manifestes.

 

 

Capitulum XII.

De contritione nobilis iuvenis Christum negavit, et per intercessionem beatae Virginis gratiae restitutus est.

 

MONACHUS: Infra hoc quinquennium iuxta Floreffiam, coenobium ordinis Praemonstratensis in Dioecesi Leodiensi, adolescens quidam nobilis habitavit, cui pater moriens, utpote vir magnus et potens, multas divitias reliquit. Factus miles idem iuvenis, ut gloriam sibi conquireret temporalem, in brevi ad magnam deductus est paupertatem. Causa enim laudis humanae torneamentis totus deditus erat, histrionibus larga [I.79] manu sua tribuebat. Et quia ad tales effusiones redditus annui minus fufficiebant, hereditatem paternam vendere compellebatur. Erat autem in proximo manens miles quidam dives et honestus, ministerialis tamen. Huic iuvenis iam dictus allodia, sive feoda sua partim vendebat, partim in vadimonio exponebat. Et cum iam non haberet quod venderet vel exponeret, cogitabat exsulare, tolerabilius iudicans inter extraneos mendicare, quam inter notos et affines egestatis confusionem sustinere. Habebat autem villicum, hominem quidem malignum, nomine, non re Christianum, et daemonum ministerio totum mancipatum. Videns hic dominum suum tristem, et tristitiae non ignorans causam, dicebat ei: Domine, vultis dives fieri? Respondit: Libenter dives fierem, dummodo ipsae divitiae esse possent cum Deo. Et villicus: Nolite timere, sequimini tantum me, et bene erit vobis. Statim secutus est miserum, tanquam serpentis vocem Eva, quasi sibilum aucupis avicula, in laqueum diaboli celerius deponendus. Et duxit eum in ipsa nocte per quoddam nemus in locum palustrem, et coepit quasi cum aliquo habere sermonem. Cui iuvenis: Cum quo loqueris? Respondit domino suo villicus ille iniquitatis: Tacete tantum vos, nec sit vobis cura cum quo loquar. Cumque secundo loqueretur, et iuvenis iterato sciscitaretur, respondit: Cumdiabolo. Et coepit iuvenis nimis horrere. Quem non concuteret horror tali loco, in tali hora, et de tali sermone? Dicebatque villicus diabolo: Domine, ecce virum hunc nobilem dominum meum adduxi gratiae vestrae, maiestati vestrae supplicans, ut vestro auxilio pristinis honoribus atque divitiis restitui mereatur. Ad quem diabolus: Si mihi voluerit esse devotus ac fidelis, dabo ei divitias magnas, insuper addam gloriam et honores, quales non habuerunt patres eius. Respondit villicus: Libenter vobis obsequiosus erit et fidelis, si talia fuerit consecutus. Et ille: Si voluerit ista a me consequi, abrenunciare in instanti debet Altissimo. Quod cum iuvenis audiret et facere renueret, dicebat ei homo ille perditionis: Quid timetis proferre verbulum unum? Dicite, abrenunciate. Tandem miser iuvenis a villico persuasus, Creatorem suum ore negavit, manu [I.80] exfestucavit, diabolo hominium faciens. Hoc scelere perpetrato, diabolus adiecit: Adhuc opus imperfectum est. Etiam abrenunciare debet matri Altissimi; illa est enim quae maximum nobis infert damnum. Quos filius per iustitiam abiicit, mater, quia nimis misericors est, ad indulgentiam reducit. Sibilavit iterum serpens in aure adolescentis, ut domino suo in hoc obediret, ut sicut filium, ita etiam et matrem abnegaret. Ad quod verbum iuvenis nimis expavit, turbatusque supra modum, respondit: Hoc nunquam faciam. Quare? inquit. Fecistis quod maius est, facite nunc quod minus est. Maior est creator, quam creatura. Et ille: Nunquam eam negabo, etiamsi me oportuerit ostiatim mendicare per omnes dies vitae meae. Et non acquievit. Sicque infecto negotio, ambo reversi sunt, nihil quidem honoris consecuti, sed maximo peccati pondere gravati, villicus suadendo, iuvenis sonsentiendo. Pergentes vero simul venerunt ad quandam ecclesiam, cuius ianuam campanarius exiens reliquerat semiclausam. Mox iuvenis desiliens de equo, commisit eum villico, dicens: exspecta me hic, donec revertar ad te. Et intrans ecclesiam ante ortum aurorae, prostravit se ante altare, et ex intimo corde ipsam matrem misericordiae coepit invocare. Erat autem super idem altare imago ipsius virginis et matris, puerum Jesum in sinu tenens. Et ecce, meritis ipsius praeclarissimae stellae maris, verus lucifer oriri coepit in corde saepedicti adolescentis. Tantam ei Dominus propter honorem matris, quam non negaverat, contritionem donare dignatus est, ut pro fletu rugiret, et pro planctu nimiis clamoribus ecclesiam repleret. Eadem hora supradictus miles, qui omnia eius bona habebat, divino, ut creditur, nutu ad eandem ecclesiam divertit, et cum videret apertam, putans ibi divina celebrari, maxime propter clamores intrinsecos, solus intravit. Inveniensque coram altari iuvenem sibi bene notum lacrimantem, et putans quia suam solummodo defleret calamitatem, retro quandam columnam latenter secessit, rei exitum exspectans. Cumque terribilem illam maiestatem, quam negaverat, nominare, vel invocare non auderet, sed tantum piissimam eius genitricem lacrimosis vocibus pulsaret, utroque audiente, per os imaginis suae be-[I.81]ata et singularis Christianorum advocata filio loquebatur in haec verba: Dulcissime fili, miserere huic homini. Puer vero matri nil respondit, faciem ab ea avertens. Cumque iterum rogaret, hominem seductum asserens, matri dorsum vertit, dicens: Homo iste negavit me, quid ei faciam? Post haec verba imago surrexit, puerum super altare posuit, eiusque pedibus se prona prostravit. Et ait: Rogo, fili, ut propter me dimittas ei peccatum hoc. Mox infans matrem elevans, respondit illi: Mater, nunquam tibi aliquid negare potui, ecce propter te totum dimitto. Prius dimiserat culpam propter contritionem, deinde poenam peccati propter matris intercessionem. NOVICIUS: Quare tam durus tam dilectae matri fuit? MONACHUS: Ut iuveni ostenderet, quantum in se peccasset, et ut per dolorem cordis amplius in se peccatum ipsum puniret. Surgens autem iuvenis, exivit de ecclesia, tristis quidem de culpa, sed hilaris de indulgentia. Exivit post eum saepedictus miles latenter, et quasi rem ignoraret, quaesivit, quare tam humidos et tam tumidos oculos haberet. Respondit: De vento est: Domine, non me latet causa tristitiae vestrae; habeo enim unicam filiam, si vultis illam ducere uxorem, omnia vestra vobis cum illa restituam, insuper et divitiarum mearum heredem vos instituam. Ad haec iuvenis laetus effectus respondit: Si hoc facere dignaremini, plurimum mihi placeret. Reversus miles ad uxorem suam, rem ei per ordinem retulit; consensit illa; nuptiae celebrantur; iuveni sub nomine dotis omnia sua restituuntur. Adhuc, ut puto, vivit, vivunt et soceri, post quorum mortem eorum hereditas ad ipsum revertetur. NOVICIUS: Multum iuvenis iste regratiari tenetur beatae Virgini, quia per ipsam meruit remissionem peccatorum, insuper et consolationem temporalium bonorum. MONACHUS: Verum dicis, quia ipsa intercedente Dominus cordi eius infudit contritionem, per quam peccati meruit remissionem. Poena etiam peccati, ipsa intercedente, iuvene audiente, dimissa est. Ecce homo iste gravissime cecidit, sed ceteris, de quibus supra dictum est, celerius surrexit. Cecidit intempesta nocte, surrexit in mane. NOVICIUS: Quid tibi videtur de his, qui in fine conterun-[I.82]tur? MONACHUS: Audi de hoc non meam, sed beati Augustini sententiam; ait enim sic:

 

 

Capitulum XIII.

Quid Augustinus sentiat de sera poenitentia.

 

Si quis positus in ultima necessitate, voluerit accipere poenitentiam, et accipit, et mox reconciliatur, et hinc vadit, fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed non praesumimus quia bene hinc exit. Si securus hinc exierit, ego nescio. Poenitentiam dare possumus, securitatem vero non. Numquid dico, damnabitur? Sed nec dico, liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? Age poenitentiam, dum sanus es. Si sic agis, dico tibi quia securus es, quia poenitentiam egisti, quando peccare potuisti. Si vis agere poenitentiam, quando iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. Item: Duae res sunt: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur. Quod horum tibi sit futurum, nescio. Ergo tene certum, dimitte incertum.

 

 

Capitulum XIV.

De Henrico converso, qui peccatum distulerat usque ad mortem.

 

Dicam tibi quid ante paucos annos contigit in domo nostra. Conversus quidam Henricus nomine, homo senex, et secundum ingressum prior omnium conversorum, peccatum quoddam commiserat, quod nunquam Abbati, neque Priori, neque alicui confessus fuerat. Saepius tamen solitus erat confiteri, et videbatur nobis omnibus, quod vir sanctus esset et multum religiosus. Cum iam in extremis laboraret, idem peccatum domino Danieli, tunc Priori nostro, confessus est. Et sicut nobis postea retulit, ut nos cautos redderet, tam grave erat peccatum, quod omnino damnatus fuisset, si tacuisset. NOVICIUS: Quid sentis de salvatione huius hominis? MONACHUS: Sicut Augustinum lego sensisse: Si contritio eius fuit in claritate, salvatus est; sin autem, damnatus. Qui sero poenitet, oportet non solum timere iudicem, sed diligere. [I.83] NOVICIUS: Meruit ergo vigilando, ieiunando, laborando, obediendo, aliisque operibus iustitiae, quamdiu in illo mortali fuit? MONACHUS: Nequaquam, quia opera extra caritatem facta, mortua sunt, et nunquam reviviscunt. Vae ergo illis qui quotidie in Dei servitio mortificantur, et nihil inde mercedis in vita aeterna consequuntur. Multi ista ignorant, de finali poenitentia plurimum praesumentes, nescientes poenitentiam, quae in fine agitur, ut supra dictum est, tam incertam esse. Dicam tibi tamen exempla de duobus, ex quibus unus in fine fictam, alter veram egit poenitentiam.

 

 

Capitulum XV.

De canonico Parisiensi, qui sacramentis in fine participans, et post mortem cuidam apparens, dixit se ob non veram contritionem damnatum esse.

 

Parisiis in ecclesia sanctae Dei genitricis canonicus quidam nuper obiit, qui multa habens stiopendia, delicatissime vixerat. Et quia ex deliciis, maxime ex his quae ad gulam pertinent, libido nascitur; nata nutritur, et quotidianis eius incitamentis augmentatur: idem iuvenis valde tunicam carnis suae maculavit, et tam illo quam aliis suis peccatis iram Dei in se provocavit. Tandem per infirmitatem tectus, timore mortis confessionem fecit, peccata deflevit, emendationem promisit, viaticum accepit, inunctus est, hominem deposuit. Cuius corpus, utpote viri nobilis divitisque, eum magna pompa saecularis gloriae tumulatum est. Et erat in illa die tanta serenaitas, ut ipse aer eius exsequiis famulari videretur. Dixeruntque homines ad invicem: Multa bona praestitit Deus homini isti. Nihil ei defuit horum quae homo Christianus habere debuit. Dominicis sacramentis munitus est, aer in eius morte serenatus est, cum multa gloria sepultus est. Sed homo videt in facie, Deus autem intuetur cor. Post paucos dies cuidam sibi valde familiari apparens, dicebat se esse damnatum. Cumque miraretur ille et expavesceret, poenitentiam eius atque confessionem, sacram etiam communionem ei inunctionem commemorans, respondit defunctus: Unum bonum mihi defuit, sine quo nullum horum, quae enumerata [I.84] sunt, mihi prodesse potuit. Quod est illud? inquit. Respondit mortuus: Vera contritio. Licet enim Deo promiserim consilio confessoris mei continentiam, sive alia quae salutis sunt, tamen dicebat mihi conscientia, quia si convalueris, observare non poteris. Et quia cor magis declinabat ad transgressionem, quam ad voti observationem, nullius peccati merui remissionem. Deus requirit fixum propositum poenitendi. Ecce hominis huius poenitentia sera fuit et ficta; nec tamen fuisset sera, si fuisset vera. NOVICIUS: Non mirabor amodo poenitentiam seram vix esse veram. MONACHUS: Plures sunt in saeculo, quos ego bene novi, qui tempore infirmitatis, cum timerent mori, se inter manus Abbatis reddiderunt, et cum convaluissent, transgressores voti facti sunt. Anno praeterito apud Bonnam vicum Dioecesis Coloniensis, vagus quidam clericus, Nicolaus nomine, quem vocant archipoetam, in acutis graviter laboravit, et cum mori timeret, tam per se ipsum quam per canonicos eiusdem ecclesiae, ut in ordinem susciperetur, apud Abbatem nostrum obtinuit. Quid plura? Cum multa, ut nobis videbatur, contritione tunicam induit, quam facta crisi celerius exuit, et cum quadam irrisione proiiciens, aufugit. NOVICIUS: Multi sunt peccatores, qui contritionem habere non possunt, et de hoc ipso dolent. Quid ergo sentiendum est de tali dolore? MONACHUS: Talis dolor meritorius non est, quia sine caritate; praeparat tamen aliquando viam caritati. Caritas et peccandi voluntas simul inesse non possunt. Quid de tali dolore sanctus Bernardus senserit, verbis et exemplo illius doceberis.

 

 

Capitulum XVI.

De milite Remensi, qui in praesentia sancti Bernardi communicans, contritus decessit.

 

Retulit mihi frater Godefridus monachus noster, quondam Scholasticus sancti Andreae in Colonia, cuius in superiori distinctione capitulo tertio mentionem feci, tale quid contigisse in civitate Remensi. Eo, inquit, tempore quo Remis fui in studio cum domino Philippo, postea Coloniensi Archiepiscopo, cuius magister et paedagogus eram, contigit ibidem [I.85] militem quendam infirmari usque ad mortem. Instinctu diaboli idem miles, si bene memini, habebat avunculi sui filiam concubinam. Cui tanto conglutinatus fuerat amore, ut non admonitione, non excommunicatione, neque aliqua verecundia humana posset vel vellet ab ea seperari. Timore autem mortis vocavit sacerdotem, satis puram et cum lacrimis de omnibus suis peccatis illi faciens confessionem. Quem cum sacerdos moneret, ut tam illicitam abiuraret commixtionem, ipsamque personam cognatam suam; respondit: Domine, non possum. Et ille: Si in tali voluntate mortuus fueris, gaudio coelestis vitae privaberis, et aeterna tormenta te suscipient. Milite in sua obstinatia perseverante, recessit sacerdos cum corpore Domini, quod secum detulerat ad communicandum infirmum. Nutu divino extra domum sacerdoti occurit sanctus Bernardus Abbas Claraevallis. Quem cum interrogasset, quare infirmum non communicasset, causamque, quae nota erat omnibus, intellexisset, ait sacerdoti: Revertere mecum ad infirmum. Reversi autem, cum sanctus vir militi iam morituro, quae salutis erant suaderet, et ille praeter illam solam rem iam dictam in omnibus obedientiam sponderet, novissime subiunxit: Numquid non doles, quod non potes habere voluntatem recedendi ab illa? Respondit: Domine, valde doleo, me de hoc non posse dolere. Audito hoc verbo, Abbas mox dixit sacerdoti, ut corpus Domini daret infirmo. Mira res. Statim ut Salvator intravit, facta est salus illi domui. Ab illa enim hora tam perfecte mutata est voluntas eius perversa, ut amplius odiret quam illicite amaverat, ita ut sancto viro cum multis lacrimis diceret: Gratias Deo qui me liberavit, quia modo libentius viderem bufonem, quam illam. Sicque in bona confessione et perfecta contritione migravit ad Dominum. NOVICIUS: Miror utrum contritionem illam meruerit praedicto dolore, sive Dominici corporis participatione. MONACHUS: Christus in suo sacramento ad iudicium intrat, nisi gratia eius praecedat. Puto enim propter orationes viri sancti, gratiam Christi abyssum cordis eius illuminasse, dolorem sterilem fecundasse, ne et vir beatus iudicaretur de praesumtione, et morientis poena cresceret in sua damnatione. Ecce hominis huius contritio, sive poenitentia, [I.86] multum fuit sera et pene morti contigua, vera tamen, teste sancto Abbate, per cuius meritum illam creditur habuisse. NOVICIUS: Revera iustorum praesentia morientibus multum est necessaria. MONACHUS: Hoc sanctus Gregorius manifestat in quadam Homelia, loquens de quodam perverso iuvene, qui se devorandum draconi datum clamabat, quem fratrum circumstantium oratio fugavit, et contritionis gratiam infirmo obtinuit. Audi adhuc de quodam viro saeculari, cuius contritio finalis tam vera, imo tam verissima fuit, ut per eam non solum mereretur remissionem peccatorum, imo etiam gloriam miraculorum.

 

 

Capitulum XVII.

De contritione Philippi Comitis Namurcensis.

 

Ante hoc triennium defunctus est Philippus Comes Namurcensis, vir potens et nobilis, filius Baldewini Comitis Flandriae. Antequam moreretur, tantam ei contulit Dominus in infirmitate contritionem, ut talis contritio non esset visa in aliquo homine nostris temporibus. Quatuor Abbatibus ordinis nostri simul et saepe confessionem suam facere consuevit, in tantum se accusans, in tantum plangens, ut omnes ad lacrimas provocaret. Nec ei ista sufficiebant, quin laquem collo suo iniiceret, rogaretque confessores suos, ut se traherent in plateam, dicens: Sicut canis vixi, dignum est, ut moriar sicut canis. Filias fratris sui Baldewini Comitis, qui factus fuerat Rex Graeciae, tradiderat Regi Franciae, cuius filiam duxerat uxorem. Quidam dixerunt, quia vendiderat eas. De quo facto plurimum dolebat. Deportari se fecerat in pauperrimam domum civitatis suae, in qua pauper spiritu migravit ad Dominum. Volens autem pius Dominus tantam remunerare contritionem, miraculis eum glorificare dignatus est, tanquam dilectum confessorem. Sepultus in ecclesia sancti Albani Martyris, in qua ipse instituerat conventum canonicorum, de suis iustis redditibus eis stipendia adhuc sanus ordinans, tantis usque hodie signis coruscat, ut de remotis regionibus infirmi advenientes ad eius tumbam sanitatem recipiant, ipsam-[I.87]que terram circa sepulchrum effodientes secum pro benedictione deportent. NOVICIUS: Miror utrum gratiam tantam meruerit conversatione, vel finali contritione. MONACHUS: Satis puto quod caritatem habuerit ante suam infirmitatem, quia satis erat mansuetus et humilis; sed vix aliquis est qui noverit eius vitam et extremam poenitentiam, quin magis hanc gloriam miraculorum ascribat extremae quae maxima fuit contritioni, quam pristinae conversationi. NOVICIUS: Videtur mihi, quod multum apud Deum valeant lacrimae contritionis. MONACHUS: Quanti sint apud Deum valoris, quantive ponderis, subiecto tibi exemplo demonstrabo.

 

 

Capitulum XVIII.

De contrita oratione conventus de Hemmenrode, quae tempore schismatis cor Frederici Imperatoris mutavit.

 

Tempore schismatis, quod fuit inter Alexandrum et Calixtum sub Frederico Imperatore, qui eiusdem schismatis auctor erat et defensor, compellabantur omnes Ecclesiae per universum orbem Romanum literis imperialibus iurare fidelitratem et obedientiam Calixto, quem ipse Papam creaverat. Resistentes vero iussi sunt exsulare. Cum huiusmodi literae exhibitae fuissent conventui de Hemmenrode, et fratres unanimi consilio dicerent, se nequaquam velle recedere ab unitate, praeceptum est eis, ut celerius de Romano exirent Imperio. Viri illi virtutis divinum timorem minis regiis anteponentes, cum iam res suas et vestimenta sarcinassent, ordinatique fuissent in diversas domos regni Francorum, dicebat unus eorum venerabili sacerdoti David monacho ibidem: Pater, ignoras quia omnes migrabimus de loco isto? Ita enim intentus erat coelestibus, ut quid in exterioribus ageretur, prorsus ignoraret. Cui cum miranti et interroganti causam, ille negotium totum explicaret, maximam in Domino habens fiduciam vir beatus respondit: Confortamini, fratres, non enim deseret Dominus sperantes in se. Antophonam, quae in nocte dicetur super Magnificat, fortiter et cum lacrimis cantate, et Dominus consolabitur vos. Erat autem Dominica ante Adventum, in qua antiphona est super Magnificat: Qui coelo-[I.88]rum contines thronos, et abyssos intueris, terram pugno concludis, exaudi nos in gemitibus nostris. Ipse vero sanctus intrans oratorium, effudit animam suam in oratione, cum multis lacrimis divinam interpellans clemantiam. Acquiescentes eius consilio fratres, eandem antiphonam tanto intentius cantabant, quanto fortius cantantes angustia premebat, et ad cantandum incitabat. Flexus pius Dominus lacrimis servorum suorum, Imperatoris cor mutavit, et missae sunt literae sub festinatione, ut manerent, orarentque pro Imperio. Ex his poteris colligere, quam efficaces sint in auribus Dei lacrimae contritionis. NOVICIUS: Potest quis alteri tales obtinere lacrimas meritis sive precibus? MONACHUS: Quod alii aliis huiusmodi gratiam obtinere possint a Deo meritis, habes superius capitulo tertio, ubi apostata monachus meritis patris et hospitatis sui sancti Bernardi per lacrimas contritionis iustificatus est. Aliud habes in exemplum in capitulo sexto decimo, ubi miles apud Remis, in eius praesentia communicans, meritis ipsius per donum contritionis, cum in maximis esset peccatis, meruit illuminari. Pro nullo horum dicitur orasse. Item quod quidam aliis lacrimas contritionis, quibus peccata sua diluant, impetrare valeant, diversis tibi ostendam exemplis.

 

 

Capitulum XIX.

De religiosa femina, quae ter in hebdomada obtinuit monacho lacrimas infra matutinas.

 

Retulit nobis hoc anno dominus Walterus Abbas Vilariensis, te teste, quod monachus quidam, cum mitteretur ab Abbate suo ad coenobium quoddam sanctimonialium ordinis nostri, rogaverit unam ex eis, quam amplioris meriti apud Deum sperebat, pro se orare. Respondit illa: Quid vultis ut orem pro vobis? Et monachus: Volo ut obtineatis a Domino ter mihi in hebdomada ad sollemnes vigilias, hoc est, feria secunda, feria quinta et sabbato, quando longiores sunt vigiliae, specialem gratiam lacrimarum et devotionis. Cui illa [I.89] constanter promisit, quia hoc ei obtineret. Reversus monachus ad claustrum suum, gratiam promissam stans ad vigilias exspectavit, et in eisdem noctibus per orationes sanctae illius mulieris a Domino copiose percepit. Illa per spiritum intelligens se exauditam, eidem monacho per quendam clericum familiarem mandavit, et quia iam gratiam percepisset promissam intimavit. Cum vero Abbas eiusdem domus iam dictam gratiam pro aedificatione clerico recitaret, subrisit ille, dicens, se eo multo melius scire, utpote qui ab ipsa audierit, quae talem gratiam impetrare potuit. Recitavit nobis et simile huic idem Abbas, in sua sancta iocunditate dicens: Vos non estis sancti, ego aliquid referam vobis de sanctitate mea, sic incipiens:

 

 

Capitulum XX.

Item de femina, quae domino Waltero Abbati Vilariensi impetravit a Domino gratiam lacrimarum.

 

Cum intellexissem supradictum monachum gratiam illam lacrimarum percepisse a femina tali religiosa, rogavi Abbatem meum, tunc recenter factus monachus, ut liceret mihi tales visitare feminas. Et concessit mihi statim. Veniens itaque ad domum cuiusdam honestae matronae Brabantiae hospitandi gratia; cum intellexisset desiderium meum, dixit mihi in ioco: Quid quaeritis videre istas begginas? Vultis, ego ostendam vobis mulierem bonam, quae quicquid vult, obtinet a Deo. Respondi: Talem multum videre desidero. Et statim ad verbum eius mulier quaedam de cubiculo suo egressa, veniens ad me, coepit mecum loqui. In cuius adventu, cum mihi sentirem gratiam adesse, rogavi eam, ut oraret pro me. Quae cum diceret: Quid vultis ut orem pro vobis? respondi: Ut possim deflere peccata mea. Et illa: Numquid non estis monachus? Qui peccata sua non potest deflere, monachus non est. Et cum instarem, quatenus mihi gratiam hanc obtineret, respondit: Ite, abundanter habebitis. Proxima nocte orans ante lectum meum, cum de peccatis, meis cogitarem, nec tamen mulieris promissum munus attenderem, coepi ita abundanter et supra mo-[I.90]rem solitum flere, pene usque ad mediam noctem, ut tandem timens capiti meo, vix me cohibere possem a fletu. Quae cum mihi mandasset, quod tali nocte gratiam illam lacrimarum mihi impetrasset, iterum reversus sum ad eam, et sciscitatus sum ab ea, dicens: Dicite mihi in caritate, qualiter mihi obtinueritis gratiam illam. Quae respondit mihi sub his verbis: Primo quidem Dominum durum inveni; sed dixi ei: Domine, non evades manus meas, nisi monachus ille habeat gratiam lacrimarum. Et statim concessit tibi. Adiecit et tertium exemplum de simili materia.

 

 

Capitulum XXI.

Item de monacho, qui eidem Waltero eandem gratiam obtinuit.

 

Alio, inquit, tempore, rogavi unum ex monachis nostris bonae opinionis virum, ut rogaret Deum pro me. Qui cum mihi daret optionem, quid mihi vellem a Deo impetrari, volens sermonis eius fiduciam probare, respondi ei: Volo ut obtineas mihi post missam gratiam lacrimarum, quibus peccata mea deplangam. Et promisit mihi multum confidenter. Sequenti die cum post missas moram facerem ante quoddam altare, et essem solus in oratione, tanta mihi affuit abundantia lacrimarum, ut mirarer. Postea cum vidisset me supradictus monachus, corpore quidem iuvenis, sed moribus valde maturus, coepit mihi signare, si bene esset mecum, gratiam notans mihi collatam. Ego signum eius non intelligens, et ante Priorem illum ducens, quaesivi quid signaret. Qui dixit mihi: Numquid non copiose hodie habuistis lacrimas? Quem cum interrogassem, si vidisset me lacrimantem, respondit: Estis vos tam stultus, quod putatis me vidisse? Ego minui sanguinem, nec licuit mihi dictis missis morari in oratorio. Tunc interrogatus a me, quomodo mihi gratiam eandem obtinuisset, respondit pene sicut supradicta mulier. Dominum, inquit, primo durum inveni; sed dixi illi: Ecce, Domine, non dimittam te, nisi facias quod rogo. His verbis placatus, exaudivit me. NOVICIUS: Niror bonitatem Dei, quod sic cogi potest et vult a servis suis et ancillis, quo-[I.91]modo pater dulcissimus cogi solet a filiis et filiabus delicatissime ab eo nutritis. MONACHUS: Qui eum perfecte diligunt, nullam ab ipso in orationibus suis patiuntur repulsam, si tamen saluti contraria non fuerint quae petuntur. NOVICIUS: Si Dominus confert alicui in oratione lacrimas, vel alia bona signa contritionis, et vult illa ab aliis videri, estne ei periculosum? MONACHUS: Secundum intentionem orantis pendet solutio huius quaestionis. Si ei placet, ut alii lacrimas eius videant, quatenus per eas aedificentur, ipse tamen humilitatem in corde custodiat, meretur; sin autem, demeretur.

 

 

Capitulum XXII.

De monacho, ad cuius lacrimas diabolus respexit, cum cor eius inani gloria extolleretur.

 

Monachus quidam magnae opinionis retulit mihi, quando novicius fui, de quodam monacho, quod die quadam, cum iaceret in oratione ante quoddam altare, et Dominus ei tantam contulisset gratiam lacrimarum, ut etiam irrigaret terram; ex immissione diaboli, ut postea patuit, cordi eius suborta est inanis gloria, ita ut diceret intra se: Utinam videret aliquis modo gratiam istam. Mox is qui immisit affuit, et ad lacrimas eius stans a latere diligentissime respexit. Transfiguraverat enim se in speciem nigri monachi. Levans oculos monachus, tam ex horrore mentis quam ex nigredine vestis, daemonem, totius superbiae auctorem, esse deprehendit; et, quem per vitium inanis gloriae invitaverat, per virtutem et signum crucis fugavit. Ob huiusmodi pericula iubentur a Domino oraturi intrare cubiculum, et claudere ostium super se, hoc est, vitare laudem humanam. NOVICIUS: Si nosti adhuc aliqua de contritione exempla, mihi ut edisseras obsecro. MONACHUS: Cogitanti mihi de contritione, alia atque alia occurunt exempla, in quibus Christus, totius virtutis auctor, glorificetur, et poenitens omnis consoletur. [I.92]

 

 

Capitulum XXIII.

De clerico, qui puellam Judaeam stupraverat: quem cum Judaei accusare vellent in ecclesia iam contritum, obmutuerunt.

 

In civitate quadam Angliae puella quaedam habitavit, Judaei cuiusdam filia, et secundum genus suum satis speciosa. Hanc iuvenis quidam clericus, Episcopi eiusdem civitatis cognatus, et ecclesiae maioris canonicus, ut vidit, concupivit, et verbis amatoriis ad consensum suae libidinis cum multo labore inclinavit. Ad cuius amplexus dum aspiraret, et nimiis incendiis aestuans, eam quotidie ad commixtionem sollicitaret, respondet illa: Patri meo multum sum dilecta, qui in tantum sustodit me, ut neque ego ad te, neque tu possis venire ad me, nisi in nocte sextae feriae, quae Pascha vestrum praecidit. Tunc enim Judaei laborare dicuntur quadam infirmitate, quae fluxus sanguinis dicitur, circa quam occupati, aliis tunc minus intendere possunt. Juvenis haec audiens, et ob amoris nimietatem pene ratione carens, oblitus Christianae religionis, immemor Dominicae Passionis, nocte eadem ad virginem venit, et usque ad matutinum cum illa dormivit. Judaeus vero pater puellae ante lucem cum lumine cubiculum intrans, venit ad lectum filiae, volens videre quomodo iaceret, vel si forte operiri necesse haberet. Vidensque ad latus eius iam dictum iuvenem cubantem, expavit et infremuit, utrumque occidere cogitans. Cognoscens tamen quod esset cognatus Episcopi, timore illius manum cohibuit, et cum multa ira exclamavit: Quid facis hic, o male Christiane? Ubi est fides tua, ubi est religio tua? Traditus es iusto Dei iudicio in manus meas. Si non timerem dominum meum Episcopum, modo occiderem te. Ille timens et veniam postulans, cum maxima confusione eiectus est. Die eadem, cum Episcopus sollemne officium ad nonam esset celebraturus, et iuvenis idem, utpote hebdomadarius, epistolam lecturus, timuit cum tam immunda conscientia ad sacrum ministerium accedere, timuit propter notam alteri vicem die tali commitere, timuit tam turpe peccatum tam recenter per confessionem alicui aperire. Et cum victus erubescentia sacris [I.93] vestibus indutus coram Episcopo staret in loco suo, supradictus Judaeus, multitudine Judaeorum stipatus, cum magno strepitu intravit ecclesiam, Episcopo de cognato suo facere volens querimoniam. Quem ut iuvenis vidit, et bene intelligeret, ad quid venisset, coepit timere, pallere, tremere, et dicere Deo incorde suo: Domine Deus, libera me in hac hora, et ego tibi promitto, quod de cetero te non offendam, imo de hoc peccato tibi satisfaciam. Creator piissimus, qui odit culpam, et diligit naturam, mox ut hominem contritum vidit, confusionem, quam timuit, in caput infidelium convertit. Mirante Episcopo quid quaererent Judaei in ecclesia, maxime tali die, quando Christiani Domini sui repraesentant passionem, annuit ut starent. Illis amplius se eius praesentiae ingerentibus, statim ut ora ad clerici accusationem aperuerunt, privati suis vocibus, omnes obmutuerunt. Videns Episcopus ora Judaeorum contra se hiantia, et nulla verba ex eis resonantia, putans quia ad hoc venissent, ut divinis mysteriis illuderent, cum indignatione omnes de atrio ecclesiae expelli praecepit. Clericus vero divinam in se expertus clementiam, statim completo officio, accessit ad Pontificem, confessus est culpam, suscepit poenitentiam. Episcopus, Domini misericordiam admirans et glorificans, tum pro magnitudine miraculi, tum pro poenitentia cognati, eidem suasit ac persuasit, ut puellam a se defloratam, per baptismi gratiam renovatam, legitime duceret, malens illum, sicut vir pius et iustus, ecclesiasticis carere beneficiis, quam illam multis expositam periculis in paternis manere delictis. Clericus non immemor divini beneficii, satisfacere cupiens Deo pro peccato commisso, conversus est postea in ordine nostro, similiter et eius instinctu puella. Haec mihi saepius recitavit quidam religiosus Abbas ordinis nostri. Ecce vides, quantum boni operata sit in hoc homine contritio. Lapsum erexit, Judaeos elingues fecit, puellam infidelem ad fidem provexit. NOVICIUS: Bene video, admiror, et gaudeo, Deique bonitatem circa nos in multis considero. MONACHUS: Quia sermo est de Judaeis, [I.94] vis adhuc aliam audire historiam, huic ex parte similem, ad honorem fidei nostrae atque Christianorum, confusionemque Judaeorum? NOVICIUS: Anima mea sitit talia audire.

 

 

Capitulum XXIV.

Item de virgine Hebraea a quodam clerico impraegnata: quam cum parentes parituram crederent Messiam, peperit filiam.

 

MONACHUS: In civitate, ut opinor, Wormacia, Judaeus quidam manebat, filiam habens formosam. Hanc iuvenis quidam clericus, in vicino habitans, adamavit, devirginavit et impraegnavit. Erant enim domus illorum satis contiguae, et poterat idem clericus sine nota frequentius intrare, et pro libitu loqui cum virgine. Illa intelligens se concepisse, dixit iuveni: Concepi. Quid faciam? Si cognoverit pater meus, interficiet me. Respondit clericus: Noli timere. Bene liberabo te. Si dixerit tibi pater tuus vel mater: Quid est, filia? venter tuus intumescit, videris nobis concepisse; respondebis: Si concepi, nescio; hoc scio quia virgo sum, et nondum virum cognovi. Ego bene agam cum illis, ut credant tibi. Ille diligentissime cogitans qualiter puellam liberaret, huiusmodi stropham invenit. Tollens arundinem, in silentio noctis ad fenestram camerae, iuxta quam illos dormire noverat, accessit, et verba huiuscemodi per immissam fistulam sibilavit: O iusti et Deo dilecti, propriis nominibus eos exprimens, gaudete, ecce filia vestra virgo concepit filium, et ipse erit liberator populi vestri Israel. Statimque paululum retraxit arundinem. Ad hanc vocem Judaeus expergefactus, excitavit uxorem suam, dicens ei: Numquid non audisti quid nobis locuta sit vox coelica? Respondit mulier: Non. Et ille: Oremus, ut et tu audire merearis. Orantibus eis, clericus ad fenestram stans, et diligenter quid loquerentur auscultans, post morulam eadem verba quae supra repetevit, atque adiecit: Magnum debetis filiae vestrae honorem exhibere, magnam curam adhibere, et cum multa diligentia servare puerum, de eius virgineo corpore nasciturum, ipse enim est Messias, quem exspectatis. Illi exsultantes, et de revelatione [I.95] post repetitionem facti certiores, vix diem exspectare potuerunt. Puellam vero considerantes intumescente aliquantulum utero concepisse, dixerunt ad illam: Dic nobis, filia, de quo conceperis? Quibus illa, sicut edocta fuerat, respondit. Et vix prae gaudio sese capientes, non potuerunt se continere, quin familiaribus suis dicerent, quid ab angelo audierint. Illi aliis recitantes, fama dilatante divulgatum est per civitates et castra, quia talis virgo Messiam parturiret. Instante tempore pariendi, multi ad domum puellae confluxerunt Judaei, cupientes nova nativitate diu desiderati laetificari. Sed iustus Deus vanam spem iniquorum convertit in fabulam, gaudium in tristitiam, exspectationem in confusionem. Et merito; quia quorum patres olim cum Herode de nativitate salutifera filii Dei turbati sunt, decuit ut istis temporibus tali illuderentur phantasmate. Quid plura? Affuit hora ut pareret misera, et ecce secundum consuetudinem mulierum dolor, gemitus et clamor. Tandem enixa est infantem, non tamen Messiam, sed filiam. Quo cognito, valde confusi et turbati sunt Judaei. Ex quibus unus cum multa indignatione parvulum pede apprehendes, allisit ad parietem. NOVICIUS: Quid post haec actum est de puella? MONACHUS: Pater eius confusionem suam graviter ferens, afflixit eam, et cum tormentis extorsit ab illa confessionem totius doli. NOVICIUS: Miserabile fuit, quod virgo infidelis ab homine fideli seducta ac corrupta, non est ad baptismi gratiam, ut supradicta puella, perducta. MONACHUS: Forte clericus hoc efficere non potuit, vel potius non curavit, magis gaudens de Judaeorum confusione, quam de puellae illuminatione. Si, ut dicis; miserabile est, non baptizatam non illuminari per baptismum, multo miserabilius est, quod hodie ab Episcopo compellitur baptizata redire ad Judaismum. NOVICIUS: Casum istum audire desidero.

 

 

Capitulum XXV.

Item de puella Judaea apud Lovaniam baptizata.

 

MONACHUS: Nuper cuiusdam Judaei Lovaniensis filia [I.96] tali ordine conversa est ad fidem. Clericus quidam Renerus nomine, capellanus Ducis Lovaniae, solitus erat intrare domum Judaei eiusdem civitatis, et disputare cum eo de fide Christiana. Habebat autem filiam parvulam, quae valde diligenter intendebat disputationi, secundum capacitatem intellectus sui ponderans tam verba clerici opponentis quam verba Judaei respondentis. Sicque sensim per divinam dispositionem imbuebatur ad fidem catholicam. Suasa etiam a clerico, secrete tamen, contrita est in tantum, ut diceret se velle baptizari. Adhibita est ei mulier, quae sine nota puellam de domo patris educeret. Quam clericus iam dictus baptizari fecit; eamque in monasterio ordinis Cisterciensis, quod Parcu‹m› dicitur, locavit. Cognita eius conversione, pater infidelis doluit, multam pecuniam offerens Duci, quatenus sibi restitueret filiam, quam furtive conquerebatur fuisse sublatam. Dux vero cum vellet patri restituere filiam, Judaeo scilicet Christianam, restitit ei Walterus clericus, dicens: Domine, si hoc scelus commiseritis contra Deum et sponsam eius, numquam salvabitur anima vestra. Restitit ei et dominus Walterus Abbas Vilariensis. Videns Judaeus se frustratum spe, quam habuit erga Ducem, corrupisse dicitur dominum Hugonem Episcopum Leodiensem. Qui Judaeo in tantum favebat, ut conventui sanctimonalium de Parco literis suis mandaret, quatenus illi filiam restituerent. Veniente vero Judaeo ad iam fatum coenobium cum amicis et cognatis suis, virgo infra constituta, cum de illorum adventu prorsus nil sciret, sentire coepit foetorem magnum, ita ut palam diceret: Nescio unde sit, foetor Judaicus me gravat. Interim Judaeis pulsantibus ad fenestram, cum puellae diceret Abbatissa, ut puto: Filia Katherina, sic enim vocata fuit in baptismo, parentes tui volunt te videre; respondit illa: Ecce iste est foetor quem sensi. Non videbo illos. Et non acquievit exire. Anno praeterito accusatus fuit idem Episcopus Leodiensis pro eadem causa coram domino Engilberto Archiepiscopo Coloniae in Synodo eius, et praeceptum fuit ei, ne de cetero molestaret supradictum coenobium pro puella baptizata. Tunc quidem subticuit, sed non obedivit. Postea vero literis suis puellam cita-[I.97]vit Leodium, sub poena excommunicationis, patri suo responsuram super obiectis. Venit Katherina, sub bona tamen custodia. Allegatum est pro Judaeo, quo infra annos rapta fuisset, et violenter baptizata. Et dixerunt quaedam puellae: Katherina, dictum est nobis, quod libenter redires ad patrem tuum, si permittereris. Respondit puella: Quis hoc dicit? Responderunt illi: Pater tuus. Tunc illa clara voce tale protulit verbum: Pater meus recte mentitus est per mediam barbam suam. Cumque adhuc instaret advocatus Judaei, commotus dominus Abbas Vilariensis, ait illi: Magister, vos loquimini contra Deum et contra honorem vestrum. Scitatis pro certo, si adhuc unum verbum locutus fueritis contra puellam, ego laborabo apud dominum Papam, ut perpetuum vobis in omnibus causis imponat silentium. Tunc ille timens, secrete respondit Abbati: Domine Abbas, quid nocet vobis, si potero pecuniam extorquere a Judaeo? Ego nihil loquar quod obesse poterit puellae. Qui mox ut salarium suum accepit, dixit Judaeo: Non audeo de cetero loqui de hac causa. Anno praeterito, quando dominus Wido Abbas Claraevallensis visitavit in Episcopatu Leodiensi, eundem Episcopum convenit, monuit et rogavit, quatenus intuitu Dei et honoris sui cessaret a vexatione puellae iam Christo dicatae. Cui Episcopus respondit: Bone domine Abbas, quid ad vos de causa ista? Respondit Abbas: Bene ad me, duplici ex causa. Prima, quia homo Christianus sum; secundario, quia domus illa, in qua deget, de linea Claraevallis est. Ed adiecit: Puellam et causam eius sub protectione domini Papae constituo, et super literas contra illam a vobis datas appello. Tempore capituli generalis, literas a domino Papa contra Episcopum impetratas, per Abbatem nostrum misit Priori de Parco, ut si forte Episcopus adhuc conventum vexare propter puellam attentaret, eisdem se literis defenderet. NOVICIUS: Sicut paulo ante in Episcopi Angliae aedificatus sum misericordia, ita in huius Episcopi scandalizatus sum avaritia. MONACHUS: Defensores eius dicunt eum non esse pertinacem in hoc negotio amore pecuniae, sed zelo iustitiae. Quibus minime creditur, quia si agitaretur stimulis iustitiae, nequa-[I.98]quam cogeret puellam baptizatam, virginem Christo consignatam et in religione Christiana, etiam supra aetatem, ferventem, ad Judaicam redire perfidiam. NOVICIUS: Hoc et mihi videtur. MONACHUS: Occurit mihi huic exemplo aliud ex parte simile, de quodam milite saeculari, ita ut ex ipso suo facto saepedicto Pontifici exprobare videatur sententia illa prophetica: Erubesce, Sidon, ait mare.

 

 

Capitulum XXVI.

De puella in Linse baptizata.

 

In villa nobis vicina, quae Linse dicitur, infra hoc triennium quaedam puella Judaei cuiusdam filia, baptismi desiderio divinitus accensa, ad quandam feminam eiusdem villae venit, et quia baptizari vellet, satis simpliciter intimavit. Cui suasum est a muliere, ut Conradum militem adiret, voluntatemque suam exponeret. Quod cum fecisset, ille gavisus valde, pollicitus est, quia ei consilio, auxilio, vel temporali subsidio nullatenus deesset. Die quando baptizanda erat, dixit ad militem: Domine, procurate ne videat me pater meus infra hoc triduum, quia si ab eo visa fuero, tanta scit, quod iterum oportebit me redire ad Judaismum. Positi sunt, milite procurante, circa cimiterium homines armati, qui et Judaeum vetarent intrare, ut puella secure posset introire sive exire sine illius contemplatione. Procurante Deo, baptizata est virgo, et vocata est Elizabeth. Paucis diebus elapsis post baptismum, occurrit ei mater infidelis, et ait: Bona filia, revertere ad Judaismum. Respondit illa: Non possum, quia Christiana sum effecta. Tunc mater: Ego bene tibi auferam baptismum. Volens puella probare quid mater dicere vellet, respondit: Quomodo hoc faceres? Ego, inquit Judaea, tribus vicibus te sursum traham per foramen latrinae, sicque remanebit ibi virtus baptismi tui. Quod verbum puella audiens et exsecrans, contra matrem spuit, fugiens abilla. Praedictus miles, cum sit aetate iuvenis, nec tamen multum dives, virginem loco filiae nutrit, volens illam tradere viro, vel in ali-[I.99]quo locare monasterio. NOVICIUS: Quid dicturus est Episcopus Leodiensis in die iudicii, cum viderit hunc militem de virginis huius conversione gloriari? MONACHUS: Non est nostrum Episcopos iudicare, cum saepe a multis multum, sine causa etiam quandoque indicentur.

 

 

Capitulum XXVII.

De clerico, qui dixit Episcopos Alemannia non posse salvari.

 

Clericus quidam Parisiis ante paucos annos verbum terribile contra Eoiscopos locutus est, dicens: Omnia credere possum, sed non possum credere, quod unquam aliquis Episcopus Alemanniae possit salvari. NOVICIUS: Quare magis iudificavit Episcopos Alemanniae, quam Episcopos Galliae, Angliae, Lombardiae vel Tuscia? MONACHUS: Quia pene omnes Episcopi Alemanniae utrumque habent gladium, spiritualemvidelicet et materialem; et quia de snaguine iudicant et bella exercent, magis eos sollicitos esse oportet de stipendiis militum, quam de salute animarum sibi commissarum. Invenimus tamen ex Episcopis Coloniensibus, qui Pontifices simul fuerunt et Duces, aliquos fuisse sanctos, beatum videlicet Brunonem, sanctum Heribertum et sanctum Annonem. Occasione verbi iam dicti clerici, recordor et alterius cuiusdam verbi adhuc terribilius a quodam defuncto contra Episcopos prolati.

 

 

Capitulum XXVIII.

De monacho Claraevallis, qui non acquievit recipere Episcopatum.

 

In Claravalle nostris temporibus monachus quidam in Episcopum electus est. Quem cum electores requirerent, et ille onus suscipere renueret, imperium Abbatis eius, vel Episcopi accessit; sed imperantibus non acquievit. Et cessatum est ab eo, atque non multo post defunctus est. Qui cuidam sibi familiari manifeste apparens post mortem, requisitus [I.100] de statu suo, et si aliquid timeret de illa inobedientia, respondit: Non. Et adiecit: Si obediens fuissem, et Episcopatum illum suscepissem, damnatus essem aeternaliter. Subiunxitque verbum valde terribile. Ad hoc, inquit, iam devenit status Ecclesiae, ut non sit digna regi, nisi a reprobis Episcopis. NOVICIUS: Sanctum Wilhelmum Bituricensem Episcopum, qui ante paucos annos defunctus est, esse de numero electorum, crebra eius testantur miracula. MONACHUS: Puto illum verbum tam horribile contra Episcopos proferendo, respexisse ad multitudinem malorum, et ad raritatem bonorum, et quod eandem raritatem exigat malitia subditorum, sicut testatur sacra scriptura, dicens: Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi. NOVICIUS: Relinquatur ergo horum oratio, quia ea quae residua sunt de contritione audire desidero. MONACHUS: Quod dictum est de puelis baptizatis et de Episcopis, ad contritionem pertinet, quia in adultis sine contritione nihil salutis operatur baptismus, et Episcoporum est, mederi contritis corde, confessiones illorum recipiendo, et poenitentiam iniungendo. Unde quia pauci nostri temporis Episcopi in tali physica student, et practicam eius minus Exercent, iuste aliquando a subiectis et infirmis iudicantur.

 

 

Capitulum XXIX.

De Episcopo Lombardiae, qui ostendit Christiano Episcopo Maguntinensi nomina sibi commissorum in chartula conscripta.

 

Tempore Frederici Imperatoris, avi huius Frederici, qui nunc regnat, sedente Christiano Episcopo Maguntiae iuxta quendam Episcopum Lombardiae, requisitus est ab illo, si nosset omnes Episcopii sui homines. Subridente Episcopo, ac respondente: Puto Episcopatum meum non minorem esse tota Lombardia; expavit bonus ac sollicitus Episcopus ille, [I.101] considerans periculum eius in reddenda ratione. NOVICIUS: Et merito. Quomodo ergo unus homo tot animas regere posset sine periculo? MONACHUS: Visio quaedam satis terribilis memoriae occurrit, quae et supradictis respondet et nostris temporibus videtur esse impleta. Cuius tenor talis est.

 

 

Capitulum XXX.

Visio cuiusdam de schismate Romani Imperii, de calamitate Dioecesis Coloniensis, de terra sancta, et adventu Antichristi.

 

Frater Simon, cum esset in oratione ante altare sanctae Dei genitricis Mariae, audivit vocem dicentem sibi: Mone pastorem tuum superiorem, et dic ei: Oves tuae fundent sanguinem. Et praecipe ei, ne semet et eas interficiat veneno. Nam et ipse posuit cor suum in ventres luporum late hiantium. Membra mea incipient commoveri a crudeli bestia, quae homo facta est. Exi, et clama undique magnam Dei omnipotentis offensam, et dic: Nisi convertamini et emendemini, occidemini et in ignem aeternum mittemini. Inimici mei vindicabunt iniuras meas. Post haec apparuerunt oves quinque pinguissimae, ac deinde boves tres macilentae. Pro quibus dum quaereret quid significaret, responsum est: Quinque oves anni sunt quinque magnae abundantiae; et boves tres anni famis validae. Et iterum: Falsi Romani excitabunt crudeles rumores, et iniquo consilio suo divident potabunt crudeles rumores, et iniquo consilio suo divident potestatem Romanam. Et iterum: Jerusalem capietur et destruetur, et inimici mei vindicabunt iram meam, quia polluerunt vias meas, in quibus ego ipse ambulavi. Fame maxima arctabuntur. Coeli et terra trement, sed homo non vult tremere a crudeli bestia. Postea sol convertetur in [I.102] tenebras. Deinde veniet dies habens longitudinem dierum duorum. Post obumbrationem autem solis, scietur quodcrudelis bestia ostentabitur decem tribubus, quae clausae sunt. Unusquisque felix, scilicet meorum membrorum, sanguinem fundet, quoniam tunc persecutiones antiquae aperientur. Idcirco unusquisque felix praeparet se, ita ut recte vivat in hac brevi vita. Post haec frater Simon vidit daemonem loricatum et galeatum, habentem squamas tanquam piscis, qui vocatur carpo. Pupillae oculorum eius tetrae et ardentes, tanquam facula, quae a vento agitatur. De ore et naribus eius procedebat flamma sulphurea. Dentes eius partim albi, partim sulphurei. Post haec facta est vox: Post contenebrationem solis suscitabit crudelis bestia arte mala quosdam Judaeos tanquam a mortuis, qui tamen non erunt Judaei, sed falsi nuncii, dicentes se a mortuis resurrexisse, veris Judaeis spem vanam promittentes, et in infidelitate sua, et in errore Judaeos foventes, et multos decipientes. Et adiecit: O Colonia, deplora calamitates tuas, quae venient tibi, quoniam non solum ex culpa solius Episcopi, sed etiam ex communi peccato venient mala supradicta. Verumtamen ipse Episcopus plurimum debet dolore, quoniam ipse omnibus aliis est praelatus. Hanc visionem conventus noster missus super montem Stromberg, ibidem reperit. Eodem anno capta est Jerusalem et terra sancta, quod in eadem visione fuerat praedictum. NOVICIUS: Interpretationem huius visionis nosse desidero. MONACHUS: Partim mihi tractare videtur de his, quae nostris temporibus contigerunt in Episcopatu Coloniensi, partim de adventu Antichrist. Quod autem facta sit haec revelatio in Episcopatu Coloniensi, et ad eiusdem Dioecesis Episcopum, ex fine eius colligo; sed quis feuerit idem Simon, penitus ignoro. Pastorem hunc superiorem, Adolphum Episcopum intelligio, qui post mortem Henrici Imperatoris quasi venale Imperium habens, veneno avaritiae se ipsum infecit, plurimosque interfecit. Nec mirum). Posuit enim cor suum, id est, consilium suum, in ventres luporum, [I.103] ad thesauros Richardi Regis Angliae, late hiantium, quorum consilio Ottonem Saxonem, filium sororis eius, in Regem Romanorum elegit. Ex tunc crudelis illa bestia, scilicet avaritia, facta est homo, id est, hominibus ita sociabilis et cara, ut eius zelo Christianae potestates a iustitia et fide moti, negligerent iuramenta, periuria parvipendentes. Missus est eodem tempore Cardinalis Coloniam, qui Ottonis electionem confirmaret, Principesque a iuramento quod Frederico, qui nunc regnat, fecerant, absolveret; quod magis, ut rei exitus probavit, Imperii fuit divisio, quam confirmatio. Ab illo tempore provinciae incendiis vastantur, et ecclesiae depraedantur; sanguis multus funditur, Adolphus deponitur, Colonia obsidetur. Tunc impleta est extrema pars huius visionis: O Colonia, deplora calamitates tuas, et cetera. In principio Episcopatus eiusdem Adolphi, cum praecessissent anni magnae abundantiae, tres fuerunt anni tantae sterilitatis, ut in primo anno modius siliginis venderetur marca argenti. Reliqua huius visionis nimis sunt obscura, nec patent meo intellectui. NOVICIUS: Tempore divisionis Romani Imperii dominus Innocentius Papa a multis iudicabatur, ita ut eum dicerent eiusdem schismatis auctorem, primo partem Ottonis nimis fovendo, postea eundem amplius persequendo. MONACHUS: Propter hoc cum idem beatae memoriae Innocentius die quadam sermonem Romae aedificatorium faceret in populo, Johannes Capotius, qui Ottoni favebat, eius sermonem interrupit, dicens: Os tuum os Dei est, sed opera tua, opera sunt diaboli. NOVICIUS: Peto ut nunc revertaris ad contritionem, a qua occasione quorundam verborum satis digressum est. MONACHUS: Tanta est virtus contritionis, ut nullam ei obstare possit peccatum, non periuria, non homicidia, non fuerta, nec usurae quidem.

 

 

Capitulum XXXI.

De contentione sanctorum angelorum cum daemonibus pro anima cuiusdam usurarii contriti.

 

Retulit mihi senex quidam sacerdos et monachus nigri [I.104] ordinis, natione Saxo, rem memoria dignissimam de quodam usurario. Nec constat mihi, si scripta sit. Dixit quendam fuisse usurarium divitem nimis, qui diversarum ecclesiarum thesauros loco pignoris tenebat. Cuius cor cum esset inexplebilis averitiae, percussus est peremtoria infirmitate. Tunc primum in se reversus, licet sero, considerare coepit pondus usurae, tormenta gehennae, difficultatem poenitentiae. Et vocans ad se quendam nigri ordinis Abbatem sibi familiarem, dixit ei: Domine, graviter infirmor, non possum aliquid de rebus meis ordinare, neque usuras acceptas restituere; si volueritis de anima mea Deo reddere rationem, peccatorum meorum mihi promittere absolutionem, omnia bona mea, tam mobilia quam immobilia, potestati, vestrae subiiciam, ita ut de illis quod vobis visum fuerit faciatis. Cernens Abbas hominem contritum, et vere poenitentem, respondit: Ego deliberabo. Festinansque ad Episcopum, verba usurarii ei exposuit, et quid consularet inquisivit. Respondit Episcopus: Bonum mihi videtur, ut pro anima eius spondeas, ut substantiam suscipias, ita dumtaxat, ut Ecclesiae meae thesaurum mihi restituas. Mox Abbas ad aegrum rediens, ait: Ego deliberavi, ut bona tua suscipiam, et pro peccatis tuis Deo spondeam. Respondit infirmus: Nunc consilium meum est, ut allatis curribus, omnia mea prius efferas, et me novissime tollens, nullum patieris impedimentum in efferendo. Habebat enim duas arcas plenas auri et argenti, pignora etiam plurima in vasis, libris, variisque ornamentis; frumentum, visnum et supellectilem multam, pecoraque infinita. Tunc Abbas prius omnibus praemissis, novissime in gestatorio ponens infirmum, properavit ad monasterium. Sed mox ut ille monasterium intravit, spiritum exhalavit. Abbas vero, non immemor sponsionis, in quantum potuit usuras restituit, plurimas pro illius anima largiens eleemosynas. Residuum in usus fratrum convertit. Positum est corpus in oratorio, choris psallentium circa illud ordinatis. In ipsa nocte, cum fratres attentius psallerent, quatuor tetri spiritus apparentes, feretrum a parte sinistra circumstabant. Quibus visis, territi [I.105] fratres, omnes, excepto uno seniore, fugerunt. Et ecce totidem angeli sancti contra quatuor daemones a parte dextera se ordinabant. Moxque is, qui primus inter daemones videbatur, in illud Davidicum erupit: Dixit insipiens, ut delinquat in semetipso; non est timor Dei ante oculos eius; hoc in isto homine impletum est. Alter dixit: Quoniam dolose egit in conspectu eius, ut inveniatur iniquitas eius ad odium. Cui tertius subiunxit: Verba eius iniquitas et dolus; noluit intelligere, ut bene ageret. Quartus dixit: Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae malae, malitiam autem non odivit. Tunc simul omnes dixerunt: Si Deus iustus est, et verba eius vera, homo iste noster est, quia omnium horum reus est. Responderunt sancti angeli: Si contra eum carmen Davidicum profertis, procedite. Dixerunt daemones: Ista nobis sufficiunt ad eius damnationem. Ad quod angeli responderunt: Ex quo vos tacetis, nos incoepti Psalmi residua proferemus. Ait itaque primus: Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Cui secundus adiecit: Justitia tua sicut montes Dei; iudicia tua abyssus multa. Tertius vero: Homines et iumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Cumque quartus subiunxisset: Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperebunt; simul in hanc vocem eruperunt: Quia Deus iustus est, et scriptura solvi non potest, filius hic hominis noster est, ad Dominum confugit, ad Dominum ibit, quia sub tegmina alarum illius spravit. Inebriabitur ab ubertate domus eius, qui se lacrimis contritionis inebriavit; et torrente voluptatis suae potabit eum: quoniam apud ipsum est fons vitae; et in lumine eius videbit lumen. Ad hanc vocem daemonibus confusis et obmutescentibus, coelestes nuncii animam contriti peccatoris peccatoris tollentes, illis sociaverunt, de quibus Salvator in Evangelio dicit: Gaudium est in coelo angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. NOVICIUS: Quid amplius profuit huic usurario, eleemosynae, an contritio? MONACHUS: Hoc secure dico, quia si contritio defuisset, modicum illi eleemosyna profuisset. Vis audire quantum Deus acceptet eleemosynas usurarii? NOVICIUS: Volo et desidero. [I.106]

 

 

Capitulum XXXII.

De contritione cuiusdam usurarii, quem bufones ex eleemosynis eius orti devoraverunt.

MONACHUS: Multorum ore celebratur adhuc Coloniae factum cuiusdam usurarii, in ecclesia sancti Gereonis Martyris sepulti. Qui cum esset dives et avarus, tandem divina misericordia compunctus, sacerdotem adiit, confessionem fecit, et ut Deum pro suis peccatis placaret, polliticus est quia omnia sua pro illius nomine pauperibus erogaret. Cui sacerdos respondit: Incide de panibus tuis eleemosynas, ita ut cistam ex eis impleas, claudesque illam. Qui cum die altera eandem arcam aperuisset, quot ibi posuerat eleemosynas, tot in ea reperit bufones. Cui cum sacerdos diceret: Vides nunc quantum Deo placeant eleemosynae de usura? Territus ille respondit: Domine, quid faciam? Si vis, inquit, salvus fieri, hac nocte inter vermes istos nudus iaceas. Mira contritio. Ille, licet talem stratum nimis abhorreret, vermibus morituris contemtis, immortales effugere cupiens, tum timore gehennae, tum amore coelestis patriae, nudus se super vermes iactavit. Sacerdos vero arcam ipsam adiit, clausit, et abiit. Quam die postera cum aperuisset, nihil praeter ossa hominis ibidem invenit. Quae in porticu praedicti Martyris sepulta, dicuntur tantae esse virtutis, ut usque hodie nullius bufo terminos eiusdem vivus possit intrare. NOVICIUS: Si eleemosynae usurariorum vertentur in bufones, reliqua eorum substantia quales ex se gignet vermes? MONACHUS: Vermes infernales, vermes immortales, de quibus per Isaiam in persona talium dicitur: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Subtus eos sternetur tinea, corpora eorum comedent immortales vermes gehennae, animas semper rodet vermis conscientiae. NOVICIUS: Potuitne ergo Abbas ille, de quo superius dictum est, ex pecuniis usurarii fructuosas pro anima eius facere eleemosynas? MONACHUS: Prius, sicut me memini dixisse, usuras pro possibilitate restituit, de [I.107] reliquo eleemosynas fecit. Hoc in isto factum non est. Quod autem hoc liceat, ex hoc quod sequitur exemplo docebitur.

 

 

Capitulum XXXIII.

De contritione Theobaldi usurarii Pariensis.

Temporibus Philippi Regis Francorum, praedecossoris huius qui hodie regnat, erat in civitate Parisiensi usurarius quidam ditissimus, Theobaldus nomine. Hic cum haberet possessiones plurimas, infinitasque pecunias ex usuris congregatas, divinitus compunctus, ad magistrum Mauritium eiusdem civitatis Episcopum venit, eiusque se consilio submisit. Ille vero cum in aedificatione ecclesiae beatae Dei genitricis nimis ferveret, consuluit ei, quatenus pecunias suas ad structuram inchoati operis contraderet. Qui huiusmodi consilio aliquantulum sibi suspecto, adiit magistrum Petrum Cantorem, verba Episcopi ei insinuans. Cui ille respondit: Non dedit tibi bonum consilium hac vice; sed vade et fac clamari per civitatem sub voce praeconis, quia paratus sis restituere omnibus, a quibus aliquid supra sortem accepisti. Factumque est ita. Deinde rediens ad magistrum ait: Omnibus ad me venientibus, teste conscientia, omnia restitui ablata, et adhuc supersunt plurima. Tunc ille: Modo, inquit, poteris dare eleemosynam secure. Retulit mihi dominus Daniel Abbas Sconaviae, quod ad consilium eiusdem Cantoris, per plateas civitatis nudus in suis femoralibus incesserit, servo cum virga se impellente, ac dicente: Ecce iste est ille, quem pro suis pecuniis Principatus honorabat, qui filios nobilium obsides tenebat. NOVICIUS: Ex his duobus usurariis plenius agnosco virtutem contritionis, quia ut considero, de cuius corde fons eius scaturit, nullus labor, nullus horror, nullus pudor, venas illius obstruere valebit. MONACHUS: Verum dicis, quia contritio quae timore parvae poenitentiae exsiccatur, fontem non habet unde fluat. NOVICIUS: Videtur mihi usura multum esse defectivae maturae, quia raro ad tertiam, sive quar-[I.108]tam illam durare videmus generationem. MONACHUS: Non solum defectivae, sed et consumtivae naturae est, quia, eút dicis, in se celerius deficit, et nonnunquam sibi admixta sive coniuncta consumit. NOVICIUS: Da exemplum. MONACHUS: Haec quae dicturus sum, a quibusdam Abbatibus ordinis nostri audivi, sed nomen non retinui loci, in quo contigerunt.

 

 

Capitulum XXXIV.

De pecunia usurarii, quae pecuniam monasterii iuxta se positam devoravit.

Usurarius quidam cuidam ordinis nostri cellerario quandam pecuniae suae summam commisit reservandam. Quam ille signatam in loco tuto iuxta pecuniam monasterii reposuit. Postea cum usurarius depositum repeteret, cellerarius arcam reserans, neque illam, neque suam invenit. Qui cum vidisset arcae seras intactas, et signacula sacculorum salva, ita ut nulla esset de furto suspicio, cognovit, quod pecunia usurarii devorasset pecuniam monasterii. Ex quo colligitur, qupd per eleemosynam usurae, monasterii substantia non augeatur, sed deficiat. NOVICIUS: Magna sunt, quae dicta sunt de contritione; sed quaero, si is qui oculos non habet, contritionem habere possuit, cum sine oculis flere non possit. MONACHUS: Contritio non est in lacrimis, sed in moto cordis, cuius siogna lacrimae sunt oculorum, cum et cor lacrimas suas habeat.

 

 

Capitulum XXXV.

De contritione cuiusdam nobilis ab Henrico Duce Saxonum excaecati.

Dux Henricus Saxo, pater Ottonis Imperatoris, tempore quodam virum quendam nobilem pro suo scelere exoculavit. Deus vero ex sua misericordia excaecationis poenam viro convertens in medicinam, tantam cordi eius contulit contritionem, ut iugiter peccata commissa defleret, et pro desiderio [I.109] patriae coelestis semper suspiraret. Non recedebat de ecclesia beatae Dei genitricis in Hildinsheim, orationibus et ieiuniis vacans. Casu contigit, ut stultus quidam verbum stultum, eo audiente, proferret dicens: Qui hic oculos non habet, nec in futuro oculos habebit, quibus Deum videat. De quo verbo turbatus nimis, dum quotidie gemeret, nec verborum consolationem reciperet, a multis culpatus, respondit: Nisi mihi ex scripturarum auctoritate probetur, consolari non potero. Quod ei facile probari potuit a viris literatis, quorum in eadem civitate copia fuit. NOVICIUS: Quomodo autem probatur? MONACHUS: Salvator dicit electis: Capillus de capite vestro non peribit. Super quem locum dicit Augustinus: Perit caput, ubi non perit capillus? Ubi non perit palpebra, perit oculus? Quasi diceret, non. Omnes mortui integraliter resurgent. Mali, ut in omnibus suis membris puniantur; boni, ut in omnibus remunerentur. Hoc secure dico et credo, quod mómnis homo, sive iustus sit, sive peccator, si in contritione etiam minima decesserit, Deum visurus sit. Ad quam visionem nos perducere dignetur Dominus noster Jesus Christus, splendor gloriae, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per infinita saecula saeculorum. Amen.