BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Caesarius Heisterbacensis

ca. 1180 - ca. 1240

 

Dialogus miraculorum

 

Distinctio I

 

________________________________________________________________

 

 

[I.5]

Distinctio prima

De conversione.

____________

 

 

Capitulum I.

De institutione ordinis Cisterciensis.

 

Cupiens loqui de conversione, illius gratiam invoco, qui loquitur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor. Eius est scribenda inspirare, calamum gubernare, mercedem laboris recompensare. Ab ipso enim salutaris est conversio, quia quos potenter convertit, ab his misericorditer iram suam avertit. NOVICIUS: Videtur mihi necessarium, ut priusquam tractes de virtute conversionis, summatim perstringas, quo in loco, a quibus personis, qua necessitate ordo noster sit institutus, ut sic posito fundamento superaedifices parietes spirituales ex lapidibus vivis, politis, pretiosis, qui volvuntur super terram. MONACHUS: In Episcopatu Lingonensi situm est coenobium, nomine Molismus, fama celeberrimum, religione persoicuum, viris illustribus nobilitatum, possessionibus amplum, virtutibus clarum. Et quia divitiis virtutibusque diuturna non potest esse societas, viri nimirum sapientes et virtutum amatores, altius intelligentes, licet honeste in praefato coenobio viverent, minus tamen ipsam quam professi fuerant regulam, quia observarent considerantes, habito inter se communi consilio, viginti et unus monachi una cum patre suo, nomine Roberto, unanimi assensu, eodem spiritu, venerunt in locum horroris et vastae solitudinis, nomine Cistercium, ibi vivere cupientes de opere manuum suarum [I.6] secundum regulae praeceptum. Anno igitur Dominicae incarnationis millesimo nonagesimo octavo, venerabilis Hugonis Lugdunensis Ecclesiae Episcopi et tunc Sedis Apostolicae legati, atque religiosi viri Walteri Cabilonensis Antistitis, nec non et clarissimi Principis Odonis Ducis Burgundiae, freti consilio, auctoritate roborati, in praedicto loco abbatiam construere coeperunt. Et quia coenobium, de quo exierunt, constructum fuerat in honore beatae Dei genitricis Mariae, tam ipsi quam eorum successores, de eodem novo monasterio propagati, omnes suas ecclesias in honore eiusdem gloriosae Virginis censuerunt esse didicandas. Non multo post, cum instantia monachis Molismensibus Abbatem suum requirentibus, iussu secundi urbani, sonsensu Walteri Cabilonensis Episcopi reducitur, et Albericus vir sanctus ac religiosus eius loco substituitur. Cuius sollicitudine, Dei gratia cooperante, non mediocriter vallis illa claruit, et in) rebus necessariis crevit. Quo defuncto, Stephanus vir aeque sanctus), natione Anglicus, successit. Et cum adhuc essent pauci) numero, personis saecularibus venerantibus in eis vitae sanctitatem, sed abhorrentibus) austeritatem, sanctus Bernhardus anno quinto decimo cum triginta ferme sociis advenit, et suavi iugo Christi ibidem collum submisit. Ex tunc coepit vinea illa Domini Sabaoth) crescere ac dilatari, atque palmites suos extendere a mari usque ad mare), et impleta est terra possessione eius. Primae eius propagines): Firmitas, Pontiniacum, Claravallis, Morimundus). Istarum quatuor domorum Abbates tantae auctoritatis sunt, ut Abbatem Cisterciensem patrem suum) visitent simul et singillatim ab eo versa vice visitentur. NOVICIUS: Quid est visitatio? MONACHUS: Disciplinae conservatio). Duo enim primitivi patres instituerunt ad vitiorum correctionem et caritatis conservationem) videlicet generale Capitulum et singulis annis [I.7] visitationes domorum. Anno igitur Domini millesimo centesimo quito decimo fundata est domus Claraevallis, cuius primus Abbas erat sanctus Bernhardus; Claustrensis vero, millesimo centesimo tricesimo quarto. Deinde anno millesimo centesimo octogesimo octavo, sexto decimo Kalendas Aprilis, conventus noster exivit de Claustro cum abbate suo hermanno, et undecimo Kalendas eiusdem mensis venit supter montem Stromberg. Postea quarto anno descendit in vallem, quae nunc dicitur Vallis sancti Petri. NOVICIUS: Cum ex his quae audivi, ordo Nigrorum et noster eiusdem sint regulae, miror cur tam disparis sint disciplinae. MONACHUS: Noveris Cluniacenses et Cistercienses unius quidem esse regulae, sed dissimilis observantiae. Aiunt enim rigorem regulae a quibusdam sanctis patribus esse temperatum, ut multi in ordine possint salvari. De habitu vero, in quo maxima videtur esse diversitas, audi quid dicatur: De colore aut grossitudine non causentur monachi, sed quales inveniri possunt in provincia qua habitant, aut quod vilius comparari potest. Haec de his dicta sufficiant. Hoc autem fixum teneas, ordinis nostri auctorem esse Spiritum sanctum, institutorem sanctum Benedictum, innovatorem vero venerabilem Abbatem Robertum.

 

 

Capitulum II.

Quid sit conversio, unde dicatur, et de speciebus eius.

 

NOVICIUS: Considerans in praefatione tua ordinem propositae narrationis, miror contritoni antepositam gratiam conversionis, cum videatur prorsus superfluum, ut quis convertatur, nisi prius de peccatis suis conteratur. MONACHUS: Contritio aliquando praecedit conversionem, aliquando sequitur. NOVICIUS: Vellem mihi hoc exemplis probari; prius tamen audire delectat, quid sit conversio, unde dicatur, quot sint eius species, seu quibus occasionibus quis convertatur. NOVICIUS: Vellem mihi hoc exemplis probari; prius tamen audire delectat, quid sit conversio, unde dicatur, quot sint eius species, seu quibus occasionibus quis convertatur. [I.8] MONACHUS: Conversio est cordis versio, vel de malo in bonum, vel de bono in melius, vel de meliori in pptimum. De hac versione per Salomonem dicitur: Verte impium, et non erit; subaudis, peccator, quod prius fuit. Prima versio est ad cor, secunda in corde, tertia de corde; prima contritionis, secunda devotionis, tertia contemplationis. Conversio ad cor, est redire de culpa ad gratiam, de peccato ad iustitiam, de vitio ad virtutem. De hac per Isaiam dicitur: Praevaricatores, redite ad cor. Conversio in corde, est proficere in caritate, ire de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in Sion, id est, in contemplatione. De hac per Psalmistam dicitur: Ascensiones in corde suo disposuit, et cetera. Conversio de corde, est mentis excessus in contemplatione. Hac usa sunt coelestia illa animalia, quae ibant et revertebantur; ibant de corde ad Deum, per contemplationem ascendendo, revertabantur ad actionem rursum descendendo. Contemplatio supra cor est, unde excessus mentis in scripturis dicitur. Dicitur autem conversio quasi simul versio, id est, totalis. Secundum hoc: Qui unum vitium deserit, et ab altero non recedit, se quidem vertit, sed non convertit. Unde Psalmista orat: Converte nos Deus salutaris noster. Est et alia species conversionis, cum quis locum et habitum mutat, zelo alicuius religionis. Talis conversio saepe fit sine contritione. Neque magnum est coram Deo peccatorem mutare locum, et non vitium; mutare vestem, et non mentem. Monstruosa res est), sub vestitu ovium cor gerere lupinum. NOVICIUS: Numquid et hoc contingere solet? MONACHUS: Etiam, ecce exemplum). [I.9]

 

 

Capitulum III.

De Priore Claraevallis, qui conversus ut aliquid raperet, mirabiliter mutatus est.

 

Retulit mihi frater Godefridus monachus noster, quondam canonicus sancti Andreae in Colonia, cum essemus simul in probatione, rem dignam memoria. Asserebat sibi a quodam monacho Claraevallis bene noto relatum, quendam clericum actu trutanum, quales per diversas vagari solent provincias, venisse ad Claramvallem, non quidem zelo ordinis, sed ut aliquid monasterio raperet sub pallio religionis. Factus itaque novicius, cum per totum annum probationis suae insidiaretur ornamentis ecclesiae, et propter diligentem custodiam satisfacere nequivisset cordis sui malitiae, haec intra se cogitabat: Cum factus fuero monachus, et licuerit ministrare, sine nota ac labore ipsos calices subtraham, sicque recedam. Ecce tali intentione legit professionem, promisit obedientiam, induit cucullam. Sed pius Dominus, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, perversam voluntatem mirabiliter mutavit, et venenum in antidotum misericorditer convertit. Induto enim habitu monachi, contritus et conversus adeo profecit in sancta religione, ut non multo post propter meritum vitae ad dignitatem Prioratus ascenderet in Clarevalle. Et, ut iam dixi, ipsa eius culpa aliis facta est medicina: nam postea saepius ista recitare solitus erat) noviciis, et plurimum in eis aedificati sunt. NOVICIUS: Vellem nosse, unde ei talis ac tanta fuerit mutatio). MONACHUS: Ut aestimo principaliter ex misericordia Dei, secundario ex virtute et benedictione sancti vestimenti), ut ait quidam sanctorum patrum antiquorum: Habitus monachi virtutem habet baptismi). Noverunt multi Henricum conversum de Claustro, [I.10] magistrum in grangia, quae vocatur Hart, qui testatus est Spiritum sanctum in specie columbae super caput cuiusdam novicii descendisse, cum in monachum benediceretur ab Abbate. NOVICIUS: Audio in iste quod laetificat; sed quoddam occurrit memoriae, quod multum, me terret: quosdam intellexi venisse ad ordinem bona intentione, et adolescentes magnae innocentiae, qui processu temporis respexerunt retro et perierunt. MONACHUS: Frequentur audivi talia. Dicere solitus erat dominus Johannes Archiepiscopus Treverensis, vir prudens et cui satis erant nota ordinis nostri secreta, rarum esse quod pueri vel iuvenes ad ordinem venientes, quoromconscientias pondus peccati non gravat, ferventes sint. Imo, quod miserabilis est, vel in ordine tepide et minus bene vivunt, vel ab ordine prorsus recedunt: quia non est in eistimor accusatricis conscientiae; de virtutibus suis praesumunt, sicque subortis tentationibus minus resistunt. Nosti fratrem nostrum, qui infra hunc mensem de grangia vicina deceptus a muliere recessit? NOVICIUS: Optime. MONACHUS: De isto mihi constabat), quod corpore virgo fuit), iuvenis discilinatus, ita quod neminem inter conversos nostros aestimabam) eo meliorem. NOVICIUS: Vere Dominus, ut dicit Propheta, terribilis in consiliis super filios hominum). MONACHUS: Dicam tibi et) aliud, quod temporibus seniorum nostrorum contigit in Claustro, matre nostra, sicut illorum relatione cognovi).

 

 

Capitulum IV.

De novicio in Hemmenrode converso, de quo sanctus David dixit: Nonest omnibus datum.

 

Venit illuc) quidam adolescentulus multum devote et humiliter petens ingressum; suspectus autem, sine querela conversatus est). Hunc vero venerabilis sacerdos David, [I.11] de cuius sanctitate mira dicuntur, specialiter amabat, et ad propositum religionis verbis suis mellifluis frequentius animabat. Cui iuvenis idem sequentias et quaeque dulcia cantica de Domina nostra vice recitavit, quibus sanctam illius devotionem saepius excitavit. Eodem anno flante aquilone, a quo panditur omne malum, coepit idem novicius fluctuare, et quia periculose tentaretur, sancto viro indicare. A quo multis sermonibus confortatus, cum tentatione non cessaret, tandem de perseverantia desperans ait: Ecce iam recedo, diutus quod patior sustinere non valeo. Et sanctus: Exspecta me, inquit, donec vadam ad ecclesiam et orem. Et promisit. Festinante viro Dei ad oratorium, ille concito cursu rediit ad saeculum, timens eius sanctis orationibus retineri. Reversus venerabilis sacerdos ab oratione, cum non invenisset quem reliquerat in probatione), gemens ait: Non est omnibus datum, scilicet ut perseverent in ordine. NOVICIUS: Stupenda sunt, quae audio. Prior, de quo supra dictum est, Claraevallis, in sua et a sua perversitate) convertitur; adolescens iste in sua conversione pervertitur. Quid tibi de his sentiendum videatur, edicito. MONACHUS: Dico, sicut dixit sanctus: Non est omnibus datum. In illo manifesta Dei misericordia praedicatur; in isto occultum Dei iudicium formidetur. Miserebor, ait, cui miserebor; et misericordiam praestabo cui miserebor: non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei). NOVICIUS: Procede ergo, quia expediri volo, quo instinctu, quibusve occasionibus homines saeculares convertantur ad ordinem.

 

 

Capitulum V.

Quibus occasionibus homines convertantur.

 

MONACHUS: Multae sunt causae conversionis: quidam converti videntur sola vocatione sive inspiratione Dei, alii solo instinctu spiritus maligni, nonulli quadam levitate animi, [I.12] plurimi etiam per ministerium aliorum convertuntur, videlicet verbo exhortationis, virtute orationis, exemplo religionis. Sunt et innumeri, quos trahit ad ordinem multiplex necessitas, id est, infirmitas, paupertas, captivitas, erubescentia alicuius culpae, periculum vitae, timor vel experimentum poenae gehennalis, desiderium patriae coelestis. Talibus congruit illud Evangelicum: Compelle intrare. NOVICIUS: Licet haec videantur probabilia, mius tamen sufficient, nisi annexa fuerint exempla. MONACHUS: Quod quidam convertantur sola Dei vocatione, ex hoc quod nunc subiungiam poteris exemplo dignoscere.

 

 

Capitulum VI.

De canonico Leodiensi ad praedicationem sancti Bernhardi converso, et de angelo, quem in specie monachi vidit confiteri volentis.

 

Temporibus Conradi Regis Romanorum cum sanctus Bernardus praedicaret crucem in Leodio, quidam canonicus maioris ecclesiae prostratus in oratione ante quoddam altare, vocem huiusmodi coelitus demissam audivit: Exi et audi, Evangelium revixit. Qui mox ab oratione surgens exivit et virum sanctum crucem contra Sarracenos praedicantem invenit: alios quidem signabat, alios ad ordinem suscipiebat. Qui compunctus et Spiritus sancti unctione intus instructus crucem suscepit, non tamen transmarinae illius expeditionis, sed ordinis, salubrius iudicans longam crucem imprimere menti, quam brevem zonam ad tempus assuere vesti. Legerat Salvatorem dicentem: Qui non tollit crucem quotidie, et sequitur me, non est me dignus). Non dixit, uno anno vel duobus, sed quotidie. Multi post peregrinationes deteriores fiunt et pristinis vitiis amplius se involvunt; hi similes sunt canibus revertentibus ad vomitum, et suibus lotis in volutabro luti sui). Monachorum vita regulariter viventium tota crux est, eo quod in singulis membris eos obedientia crucifigat). [I.13] NOVICIUS: Videris mihi praeferre ordinem peregrinationi. MONACHUS: Non mea, sed auctoritate Ecclesiae praefertur; habet ordo Cisterciensis a Sede sibi Apostolica indultum, ut cruce signatus, vel voto cuiuslibet alterius peregrinationis obligatus, si transire voluerit ad ordinem, coram Deo et facie Ecclesiae sit absolutus. Quod si istae duae cruces, ordinis videlicet et peregrinationis, aeque essent salubres, indifferenter fieret commutatio alterius in alterum. Monachus ordinem deserens et crucem suscipiens, vel, quod tolerabilius est, sine praecepto et licentia ordinis eidem peregrinationi se mancipans, non Christi peregrinus, sed apostata iudicatur. Novit successor Petri, cui specialiter commissae sunt claves regni coelorum, multo fore salubrius intus semper dimicare contra incentiva vitiorum, quam foris ad tempus adversus acies Sarracenorum. Quibusdam tamen converti volentibus sanctus Bernhardus non consensit, sed cruce signari, ut postea dicetur, praecepit. NOVICIUS: Non me poenitet hanc movisse quaestionem, quia multum me delectat talem audivisse solutionem. MONACHUS: Secutus est iam fatus clericus sanctum Bernardum cum socio suo Waltero ad Claravallem, factique sunt ibidem ambo monachi. Contigit per idem tempus, ut conventus a Claravalle mittendus esset in Alna monasterium fratrum regularium, eo quod iidem fratres reddere se ordini consensissent. Habebat autem saepedictus Leodiensis) magnum desiderium eundi cum fratribus ad ipsum locum, sed timuit dicere patri, verens ne forte deputaret levitati; conversusque ad Dominum oravit, quatenus sibi revelaret, quid facere deberet. Et facta est vox ad eum): Pete quod vis, et fiet tibi. Tunc accedens ad Abbatem suum, audacter dixit: Pater, si esset voluntas vestra, libenter irem cum fratribus istis. Et respondit: Vade cum eis in nomine Domini. Et missus est tam ipse quam Walterus cum novo conventu in Alna. Non multo post factus est Prior) in eodem loco. Die quadam cum ei unus monachorum de confessione) signum faceret, ille, eo quod sextam Dominae [I.14] nostrae psalleret, innuit ei ut modicum exspectaret. Interim pulsata est sexta; et intravit chorum uterque. Stante Priore in stallo suo, angelus Domini, ut postea patuit, in figura et habitu eiusdem monachi quasi facturus confessionem ad pedes Prioris se prostravit. Quem cum levare vellet, disparuit. Et reversus in se Prior, intellexit angelum fuisse monachi confiteri volentis, et confessionis repulsam sibi quodammodo improperantis. NOVICIUS: Valde miror, quod angelus sanctus Domine sic humiliter se pedibus hominis prosternere dignatus est. MONACHUS: Cum nobis a praelatis nostris negatur, quod saluti nostrae impendere tenentur, maxime quodab angelis nobis deputatis utiliter suggeritur, quasi ipsis in hoc resistitur. Angelus vero homini, tanquam coelum terrae, tanquam aurum luto, se prostravit, ut ex ipso facto illius negligentiae exprobraret, et timore percussum de cetero cautiorem efficeret. Hinc est quod Salvator in Evangeliuo dicit: Vae qui scandalizat unum de pusillis istis, et post pauca: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est. Expleta hora canonica, Prior, vocato ad se monacho, dixit ei: Modo fac confessionem tuam. Cui cum ille responderet: Bene exspecto, domine, usque in crastinum; in haec verba prorupit: Hodie non gustabo, nisi audiam) confessionem tuam. Erat enim hora prandii. Et acquievit ille. Ex illa hora Prior Deo promisit, quia nulla eum occupatio, nulla occasio, non) inceptio psalmi, neque cursus) genetricis Dei) ab audiendis confessionibus abstraheret, cum signum confessionis videret. Factus vero grandaevus, cum propter corporis debilitatem ad Prioratum non sufficeret, laborem Marthae commutavit in quietem Mariae: vovit enim) Deo, ut singulis diebus psalterium ex integro decantaret; sicque virtutibus plenus migravit ad Dominum, [I.15] coninctus coetibus sanctorum angelorum. Walterus compatriota eius, qui haec, quae dicta sunt, domino Henrico Abbati nostro recitavit, et ipse mihi, cum cuperet dissolvi et esse cum Christo, diceretque quotidie in oratione: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? vox illi divina respondit: Regem in decore suo videbunt oculi tui. Qui cum moreretur, stella lucida die clara super locum migrationis eius apparuit, ita ut in tota illa provincia videretur. NOVICIUS: Satis credibile est, quod visio stellae illius radiantis meritum designaverit animae egredientis. MONACHUS: Recte moveris. Hoc autem scias, quod rarissime contingit, ut sole exsistente in superiori hemisphaerio stella aliqua videatur. Quod vero super morientem stella visa est, signum fuit, quod illa sancta anima in magna virtutem claritate Christo soli iustitiae) coniuncta est. NOVICIUS: Non miror si Deus eos quos tam evidenter ad conversionem vocat, tam excellenter in morte glorificat. MONACHUS: Dicam tibi adhuc conversionem unius monachi, in qua perpendere poteris, quia sola ibi) operata sit vocatio, sive inspiratio Spiritus sancti.

 

 

Capitulum VII.

De Gevardo Abbate, quem dominus Everhardus plebanus sancti Jacobi in Colonia ante conversionem in cuculla vidit.

 

In eccleasia sanctae Mariae ad Gradus in Colonia erat quidam canonicus nomine Gevardus, aetate adhuc floridus et mundi vanitatibus satis deditus. In quadam sollemnitate cum statio esset ad eandem ecclesiam secundum consuetudinem, affuit et dominus Everhardus sancti Jacobi plebanus, vir iustus atque religiosus, et propter suam sanctitatem omni civitati reverendus. Qui cum venisset ante ostium chori et introspexisset, contemplatus est eundem Gevardum in tonsura et habitu monachi) Cisterciensis inter concanonicos suos stantem; [I.16] et miratus valde dicebat intra se: O quando factus est Gevardus monachus? Et cum intellexisset visionem fuisse, hoc de illo in corde suo iudicavit, quod postea rei eventus probavit. Et quia consilium divinae dispositionis mutari non potest, omnimodis in illo impleri necesse fuit, quod de illo Deus praeostendit. Modico elapso tempore idem iuvenis non sine multorum admiratione valedicens saeculo conversus est in Claustro, factusque novicius in eodem coenobio. Quod cum cognovisset praedictus sacerdos, Hemmenrode venit, Gevardum visitavit, et quid de illo viderit, omnibus noviciis recitavit. Haec mihi dicta sunt a nonno Frederico monacho, qui tunc praesens fuit, cum vir sanctus ista peroravit. Idem Gevardus postea in tantum profecit, ut domino Hermanno primo Vallis sancti Petri Abbati succerderet, et non modicum per eum locus ipse tam in religione quam in possesionibus proficeret. Quod si minus tibi) suffecerint haec nova exempla, referam tibi etiam de verbis sancti Bernardi testimonia satis vera. NOVICIUS: Quae nondum legi, audire delectat.

 

 

Capitulum VIII.

De conversione Masceli clerici Episcopi Maguntiae.

 

MONACHUS: Cum ingressus fuisset aliquando regnum Germniae sanctus Bernardus Abbas), pacem reformaturus inter Lotharium Regem Romanorum et praedecessoris eius Henrici nepotes, Maguntinorum) Episcopus, Albertus nomine, clericum suum Mascelinum, sic ei nomen erat, obviam ei) misit. Qui cum se missum diceret a domino suo ad serviendum ei, paulisper eum intuitus vir Dei dixit: Alius dominus te misit ad serviedum sibi. Et cum ille ad verba sancti expavesceret, asserens se ab Episcopo missum, respondit beatus Bernardus: Falleris, maior dominus misit te Christus. Tunc primum intelligens), quorsum sermonem vibraret, ait: Putas me monachum velle fiere? Absit a me, nec cogitavi, nec ascendit) in cor meum. Nihilominus tamen illo renuente [I.17] famulus Dei affirmabat omnimodo fieri debere, non quod ipse de se cogitaverat, sed quod Deus de illo disposuerat. Qui in eodem conversus itinere, valedicens saeculo, factus est monachus in Claravalle. Ecce, ubi in isto voluntas convertendi, in quo sola operata est voluntas Spiritus sancti? NOVICIUS: Placet quod dicis; sed dic quaeso exemplum de hoc, quod quidam econverso convertantur solo instinctu spiritus maligni. MONACHUS: Exemplum praesto est.

 

 

Capitulum IX.

De conversione magistri Stephani de Vitreio.

 

Legitur in Vita iam dicti patris, tempore quodam venisse ad Claravallem magistrum Stephanum de Vitreio, virum magnae scientiae, ut putabatur gratia conversionis. De cuius adventu cum tota vallis exsultaret, personam tanti viri considerans, beatus Bernardus in haec verba prorupit: Diabolus eum adduxit; solus venit, solus revertetur. Ad hoc enim venerat, ut quosdam novicios, quos in literatura ipse informaverat, ad saeculum reduceret. Ne sanctus pater scandalizaret pusillanimes, hominem recepit, quem non perseveraturum sciebat; ut novicius fieret, consensit. At spiritus malignus, cum toto illo anno per os sui mancipii in aure noviciorum sibilaret, nec proficeret, quem ad illorum ruinam adduxerat, solum, secundum prophetiam viri Dei, cum multa confusione reduxit. Audi et aliud exemplum de vicino.

 

 

Capitulum X.

De conversio Goswini sacerdotis, qui de probatione cum furto fugit.

 

Venerunt ad nos duo sacerdotes gyrovagi, ingressum petentes. De quorum perseverantia cum pene nulla esset [I.18] spes, negatum est eis quod postulabant. Uno discedente, alter, cui nomen erat Goswinus, importunitate sua ut reciperetur obtinuit. Qui vix per sex hebdomadas in probatione stetit, et nocte quadam infra matutinas, eius mandato qui eum adduxerat obediens, cum furto recessit. NOVICIUS: Forte simplici intentione venit. MONACHUS: Nequaquam. Cum adhuc cum socio suo esset in hospitio, et paterentur difficultatem in recipiendo, dicebat alter as alterum: Sine, licet modo nobis sint graves, tamen eos decipiemus. Hoc quidam conversorum nostrorum illis ignorantibus audivit. Nonnullus converti ex quadam levitate animi, saepius sumus experti.

 

 

Capitulum XI.

De canonico quodam Coloniensi, qui antequam indueret habitum, resilivit.

 

Venit ad nos adolescens quidam canonicus in Colonia, magis, ut postea rei exitus probavit, ex quadam levitate mentis, quam devotione conversionis. Qui suum nobis aperiens propositum, iuvenibus nostris maxime, non parvum fecit gaudium. Dominus Gevardus Abbas noster intelligens solam in causa esse levitatem, eo quod deluisset) vestimentasua, sola quippe tunica indutus) venit, cum tamen satis rogaretur suscipere iuvenem, non consensit. Qui mox eadem via, qua venit), rediit, nec aliquando postea alicuius conversionis mentionem fecit.

 

 

Capitulum XII.

Item de alio iuvene, qui de probatione gratia solvendorum debitorum extractus, non est reversus.

 

Alius quidam adolescens bene natus et divitum filius ad nos perentibus ignorantibus venit, et ut reciperetur facile [I.19] obtinuit; nolo enim nomina tam huius quam supradicti exprimere, sperans adhuc eos reversuros, ne forte ex hoc patiantur confusionem. Factus itaque novicius, vix tribus vel quinque diebus elapsis, venerunt amici eius dolentes, et ut reverteretur ad saeculum, plurimis verbis exhortantes. Noverant eum quandam summam pecuniae perdidisse, nescio quo ludo, et magis ex dolore quam devotione conversum. Et cum non proficerent, suaserunt ut debita persolveret, et statim rediret. Sicque non vi, sed dolo ab amicis extractus, non est reversus. Et cum sollemne votum fecisset inter manus domini Abbatis, et propter hoc coram Clero ab eo tractus fuisset in causam, per literas legati et aliis modis, quibus potuit, se defendit, asserens se conversum ex quadam levitate et turbatione animi. Quod si verum non esset, exemplum domini Henrici Abbatis nostri imitatus fuisset. NOVICIUS: Hoc quid sit, audire delectat.

 

 

Capitulum XIII.

De conversione Henrici Abbatis.

 

MONACHUS: In ecclesia Bonnensi idem Henricus canonicus fuit, plures habens redditus. Inspirante Domino), fallax saeculum occulte) deseruit, et desiderio ordinis Cisterciensis accensus ad domum nostram conversionis gratia venit. Cum adhuc esset in hospitio, duo milites fratres eius, fuga, eius intelligentes, et sicut homines saeculares, carnalia spiritualibus et temporalia aeternis praeponentes, unde gaudere debuerant), turbati sunt. Et concito cursu) venientes, praemiserunt puerum, qui ei quasi ex parte matris loqueretur, ut tali occasione a conventu abstraheretur. Quem cum in) locum insidiarum idem puer duxisset, accurantes milites, vi equo) iniectum, nolentem et reluctantem, cum dolore totius conventus, reduxerunt: nondum enim habitum induerat. Per [I.20] aliquod tempus cum eis commoratus, cum iam securi essent de eo, iterum fugit, indutoque habitu spem totius reversionis eius exclusit. Non iste fecit sicut duo superiores, quia non levitatis vitium, sed virtus constantiae in conversione fuit. Hoc exemplum et alia quaedam, quae hic aedificationis causa scripturus sum, in Homeliis Moralibus de Infantia Salvatoris posuisse me memini. NOVICIUS: Puto grave esse peccatum, novicium redire ad saeculum. MONACHUS: Quanta sit culpa, facile perpenditur ex poena.

 

 

Capitulum XIV.

De miserabili morte Leonii novicii apostatantis.

 

Priusquam venirem ad ordinem, in ecclesia sanctae Mariae ad Gradus in Colonia canonicus quidam fuit, qui valedicens saeculo, religionis habitum in Hemmenrode suscepit. Nomen iuveni Leonius, et erat mihi bene notus. Habebat hic fratres milites in saeculo satis potentes. Qui cognita eius conversione turbati sunt, et venientes ad Claustrum, multis verbis suaserunt ut rediret ad saeculum, ordinis austeritatem ei proponentes. Ei quia obligatus erat debitis, aiebant hoc esse rationabile ut rediret, debita persolveret, sicque sine querela revertens Domino serviret. Et promiserunt quia eum reducerent. Quorum verbis miser seductus, exire consensit, inimici laqueos non observans. Quod videns dominus) Hermannus Abbas ingemuit, et cum multo cordis dolore militibus dixit: Hodie fratrem vestrum eiicientes de paradiso, deponitis in inferno. Reversus ad praebendam suam, deterior factus est quam prius, magis operam dans explendis vitiis, quam solvendis debitis. Post annos aliquot) graviter infirmatus, iusto Dei iudico ex nimietate infirmitatis in furorem versus est. Quem cum sui monerent de confessione et de sacra communione, verba salutis non attendit); sed quasdam mulierculas, cum quibus sanus peccaverat, propriis nominibus [I.21] crebrius vocitavit. Scissis etiam catulis carnes illorum calidas, quasi pro remedio, capiti eius nudo imposuerunt, sed nihil ei profuerunt. Non enim poterant carnes rabiem sanare, poenam apostasiae. Audi et aliud exemplum de alio novicio.

 

 

Capitulum XV.

De horrenda morte Benneconis novicii, et quod non liceat noviciis redire ad saeculum post votum.

 

Miles quidam Benneco nomine, de villa Palmirsdorp oriundus, mecum in probatione novicius fuit, vir quidem aetate granaevus, sed circa propositum religionis minus devotus. Multis modis tentatus et in tentatione victus, cum non acquiesceret consilio fratrum, sicut canis ad vomitum, sic miser reversus est ad saeculum. Secunda vice id actitans, praeventus infirmitate, in domo propria in habitu saeculari diem clausit extremum, nullum poenitentiae demonstrans indicium. Qui cum moreretur, tantus fuit circa domum flatus ventorum, tanta super tectum multitudo corvorum, ut excepta una vetula omnes de domo territi fugerent et morientem desererent. Ecce quali morte moriuntur, qui a Deo recedunt. NOVICIUS: Puto quia flatus ille ventorum et turba crocitantium corvorum evidens fuerit signum praesentiae daemoniorum. MONACHUS: Plane ita est; ait enim Salvator: Nemo mittens manum ad aratrum et recipiens retro, aptus est regno coelorum. Miles iste, quia per apostasiam retro respexit, de culpa non poenitendo, mini stris gehennae de se) gaudium fecit. NOVICIUS: Si tanta est culpa novicio) redire ad saeculum, quid est quod sanctus Benedictus praecepit, ut perlecta regula novicio in haec verba dicatur: Ecce lex sub qua militare vis: si potes observare, ingredere; si non potes, liber discede? MONACHUS: Mavult sanctus pater inter duo mala) novicium discedere tem-[I.22]pore probationis, quam iam monachum post diem professionis. Und eum liberum vocat a loco, non a voto. Ut enim taceam de his, qui iam habitum religionis induerunt, qui semel ac secundo in facie Capituli stabilitatem suam promiserunt: saecularibus personis, qui solo verbo votum fecerunt inter manus Abbatis, nequqquam licitum est vitiam saecularem sectri vel matrimonio ligari. Circa novicium in necessitate dominus Papa dispensat, ut ad ordinem transeat mitiorem; sed non permittit, ut ad vitam redeat saecularem. Ecce ex his quae dicta sunt dignoscere poteris, quosdam converti sola vocatione Dei, alios solo instinctu spiritus maligni, nonnullos quadam levitate animi. Quod autem quidam convertantur per ministerium aliorum certum est; quia sicut olim in tabernaculo Dei cortina traxit cortinam, ita hodie in Ecclesia Dei frater trahit fratrem, et hoc tribus modis, sermone videlicet, oratione, exemplo religionis. Ecce funiculus triplex, qui difficile rumpitur). NOVICIUS: De his exempla requiro.

 

 

Capitulum XVI.

De conversione Henrici contracti de Claravalle.

 

MONACHUS: In Claravalle ante hos undecim annos monachus quidam Henricus nomine defunctus est, vir grandaevus et sanctus, corpore quidem contractus et confractus, sed corde multum diffusus) ac dilatatus. Multas hic habebat a Deo consolationes), plurimas revelationes, spiritu pollens prophetiae, nulliusque) expers spiritualis gratiae. Venerabilem hunc virum tempore generalis Capituli Abbates) frequentabant, quos plurimum suis sermonibus aedificabat. Huic familiaris erat) dominus Gevardus Abbas noster, cui inter cetera narravit totum ordinem conversionis suae. Cum [I.23] sanctus Bernardus praedicaret crucem in Dioecesi Constantiensi, contigit eundem Henricum interesse sermoni. Qui cum esset homo dives et potens, multa habens castra, et cum divitiis infinita crmina, sermone viri Dei compunctus, ait ad ipsum: Domine, si non terreret me illa consuetudo, quam itellexi esse in ordine vestro, scilicet quod venientes ad vos indifferenter ad diversas emittitis regiones, ego me vobis redderem in continenti. Cui vir sanctus respondit: Ego sub conditione te non recipiam; sed hoc tibi promitto, quia si in Claravalle monachus fueris, ibi morieris. Audito hoc verbo, mox se reddidit, factusque est interpres Abbatis, eo quod in utraque lingua, Gallica videlicet et Teutonica, multum foret expeditus. Videns hoc quidam ballistarius servus eius, homo crudelis et pronus ad fundendum sanguinem, nimis de conversione domini turbatus, telum ballistae imposuit, ut sanctum Abbatem feriret. Statimque ab angelo Domini percussus, retrorsum cecidit, et exspiravit. De cuius tam repentina morte Henricus territus, et maxime de perditione animae contristatus, sciens Abatis sanctitatem et in signis potentiam, cecedit ad pedes eius, humiliter et cum multa instantia supplicans, quatenus miserum de faucibus inferni suscitando liberaret. Compassus vir beatus tam unius dolori quam alteRius perditioni, flexis genibus Deum cum lacrimis exoravit, et mortuum celerius suscitavit. Qui suscitatus, ad suscitantis pedes corruit, et ut se in conversum susciperet, cum multis suspiriis petivit. Cui vir sanctus respondit: Scio quod naturaliter protervus sis ac distortus, nec expedit ut sis inter religiosos; sed volo ut crucem suscipias, mare transeas, et cum Sarracenis confligendo citius finiaris. Et fecit sic, crucem accepit, mare transivit, cum inimicis crucis dimicavit, et in conflictu necatus ad Deum migravit. - Eodem tempore mulier quaedam paralytica clamavit post hominem Dei, sanitatem ab eo postulans; et cum sequi non valeret, iam enim praecesserat, misertus illius Henricus levavit eam [I.24] in equum suum, quam sancto praesentans benedictione percepta deposuit. Quae sana facta stetit, et propriis pedibus gaudens ad propria remeavit. Hoc ab ore domini Gevardi Abbatis audivi. Iste est Henricus, qui tempore quodam ab eodem sancto patre in partes remotiores missus, glacie sub pedibus eius fracta, longius sub unda tractus, mirabiliter est illius benedictione reductus. Ecce iste sermone conversus est. Sed quid quaero exempla de remoto, cum hoc quod de aliis recito, impletum gaudeam in me ipso?

 

 

Capitulum XVII.

De conversione auctoris huius opusculi.

 

Eo tempore quo Rex Philippus primo vestavit Dioecesim Coloniensem, contigit me cum domino Gevardo Abbate de Monte sanctae Walburgis ire Coloniam. Et cum me in via cum multa instantia hortaretur ad conversionem, nec proficeret, retulit mihi visionem illam gloriosam Claraevallis, in qua legitur, quod quodam tempore messis, cum conventus in valle meteret, beata Dei genetrix virgo Maria et sancta Anna mater eius ac sancta Maria Magdalena de monte venientes, quodam viro sancto, qui stabat ex adverso, aspiciente, in vallem eandem in magna claritate descenderunt, monachorum sudores terserunt, flabello manicarum suarum ventum admoverunt, et reliqua quae ibidem posita sunt. Sermone huius visionis in tantum motus fui, ut Abbati promitterem, me non venturum nisi ad eius domum gratia conversionis, si tamen Deus mihi inspiraret voluntatem. Astrictus tunc fueram voto peregrinationis ad sanctam Mariam Rupis Amatoris, quae maxime me retinuit. Qua post menses tres expleta, nullo amicorum meorum sciente, sola Dei misericordia me praeveniente et promovente, ad Vallem sancti Petri [I.25] veni, et quod sermone concepi, novicius factus, opere ostendi. Simile pene contigit fratri Gerlaco de Dinge, monacho nostro. NOVICIUS: Non erit inutile his qui adhuc in saeculo sunt, exempli gratia talia audire.

 

 

Capitulum XVIII.

De Gerlaco de Dinge, occasione cuiusdam sermonis converso.

 

MONACHUS: Ante hoc tres annos dominus Henricus, qui nunc est Abbas noster, dum vice Abbatis de Claravalle visitaret in Frisia, contigit eum hospitari in castro cuiusdam militis nomine Suederi. A quo cum multum devote susceptus esset, ut ei consuetudinis est, recitavit ibi quaedam mirifica, quae in ordine contigerunt; et cum adesset praedictus Gerlacus, filius fratris eiusdem militis, canonicus maioris ecclesiae in Traiecto, sicut terra bona, semen verbi in agro cordis sui suscepit, et non multo post fructum ex eo centuplum fecit. Qui, sicut mihi postea in probatione retulit, ex illa hora propter conversionem coepit fluctuare, et qualiter conceptum ardorem exstingueret, diligentius cogitare. Nacta igitur occasione, ne notaretur, quasi ad studium Parisios perrexit; ubi cum modicum fecisset tempus, ad nos divertit, factusque novicius ad spirituale studium se convertit. Ex his duobus exemplis patet quosdam sermone converti, ut impleatur illud Apocalypsis: Qui audit, dicat: Veni. Qui audit vocem Domini se vocantis per internam aspirationem), iustum est, ut et alios vocare studeat per sermonis exhortationem. NOVICIUS: Fateor mihi ista sufficere de sermone; nunc procedas obsecro de oratione. MONACHUS: Sicut multos convertit exhortatio sermonis, ita plurimos ad ordinem trahit) virtus orationis. Unde Apostolus Jacobus dicit: Orate pro invicem, ut salvemini; multum enim valet oratio iusti assidua). Cuius efficaciam per exempla subiecta) plenius agnosces. [I.26]

 

 

Capitulum XIX.

De conversione Henrici germani Regis Franciae.

 

Accidit tempore quodam, ut Henricus germanus Regis Franciae veniret in Claramvallem, locuturus beato Bernardo super quodam saeculari negotio; totum etiam conventum visitans, illius se orationibus commendavit. Cui venerabilis Abbas inter cetera vitae salutaris monita respondit: Confido in Domino, te non moriturum in eo in quo nunc es statu, sed velociter experimento probabis, quantum tibi istorum prosit oratio, quos expetisti. Quod eodem die probatum est, non sine multorum admiratione, de tanti iuvenis exsultantes conversione. Sui eum lugebant, et tanquam mortuum cernerent, ita inconsolabiter eiulabant. NOVICIUS: Non miror, si cito potuit converti, qui se habilem exhibuerat conversioni. MONACHUS: Quod si illius conversionem magis ascribis eius meritis, quam orationibus iustorum, audi quid post haec actum sit. Cum socii ac tota familia Henricum, ut iam dixi, deplangerent, Andreas quidam Parisiensis, ex nimia impatientia doloris quasi in furorem versus, dominum suum ebrium, insanum mentisque impotem vociferabatur, nec conviciis neque blasphemiis parcens. Et cum Henricus virum sanctum deprecaretur, ut pro illius conversione operam daret, respondit: Ne sis pro illo sollicitus, anima eius modo in amaritudine est, tuus est ille. Et cum repeteret audiente Andrea hoc verbum, ille sanctam religionem plurimum abhorrens, talia in corde suo tacitus volvebat, sicut postea confessus est: In hoc te nuncio falsum esse prophetam; de hoc enim certus sum, quod locutus es verbum, et non fiet. Hoc tibi coram Rege et Principibus in celebri conventu improperabo, ut falsitas tua omnibus innotescat. Et cum altera die recederet, mala omnia monasterio imprecans, et vallem funditus subrui desiderans, in ipsa nocte victus et quasi vinctus, trahente se gratia et vim faciente spiritu Dei, vix diem exspectare potuit, et ad monasterium revertens, cunctis mirantibus, alterum se Saulum exhibendo, beato viro se reddidit. Ubi quaeso in [I.27] isto fuit convertendi voluntas, sive conversionis habilitas? Ecce Andreas iste, quantum in ipso fuit, a gratia se avertit; sed virtus orationis sanctorum aversum potenter convertit. NOVICIUS: Mira sunt haec et stupenda, et ut considero, iustorum oratio praecipue peccatoribus est appetenda.

 

 

Capitulum XX.

De conversione cuiusdam, qui alteri ante ostium portae nocte apparuit in specie infantis.

 

MONACHUS: In domo nostra quidam monachus est, qui ad ordinem veniens, germanum suum quem unicum habuit, adhuc conversioni propter aetatem minus habilem, in saeculo reliquit. Timens eum saeculi impedimentis irretiri, eiusque per hoc conversionem impediri, quotidie Dominum oravit, maxime tamen beatam eius genitricem, ut illius suis precibus accelerare dignaretur conversionem, cuius in saeculo periculosam esse consideravit habitationem: noverat pueros a suo proposito facile posse averti. Attendens pius Dominus pium monachi circa germanum studium, cordi Abbatis immisit, ut puerum susciperet, quem infra annos sine officii sui periculo suscipere non potuit. Ea nocte qua habitum induit, quidam ex sacerdotibus huiusmodi visionem de illo vidit. Vidabatur ei quod matrona pulcherrima ante ostium monasterii staret, et puerum pulchrum in brachiis teneret. A quo interrogata, cuius esset puer ille, respondit: Filius illius monachi est, fratrem eius nomine designans, simul et nomen novicii intrantis exprimens. Et sicut ipse intellexit, qui hanc visionem vidit, ipsa matrona pulcherrima beata Dei genetrix fuit. Secundum Apostolum: Qui alium verbo vel exemplo ad bene vivendum informat, hunc profecto tanquam proprium filium Christo generat. Quod autem eundem novicium venerabilis virgo Maria ad ostium monasterii, quasi mater filium, dignata est praesentare, dedit patenter intelligere, eius conversionem praedictum monachum suis orationibus per eius magna merita obtinuisse. NOVICIUS: Satis ex his cognosco virtutem [I.28] orationis; superest ut cognoscam et virtutem, quae est in exemplo religionis. MONACHUS: Hoc scias, quia multi quotidie sine exhortatione sermonis, nullis specialibus adiuti prationibus, per sola exempla religionis ad ordinem trahuntur, et per quaedam signa devotionis, disciplinae vel sanctitatis, quae vident, convertuntur.

 

 

Capitulum XXI.

De Theoderico et Bernardo monachis, qui ob visionem unius veniae in sepultura, mortui conceperunt conversionem.

 

Frater Theodericus monachus noster, cum adhuc adolescens esset in saeculo, sacerdotem quendam cognatum suum iam novicium visitare venit; sed non ut converteretur venit. Contigit interim fratrem mortuum sepeleri, quo sepulto, cum conventus dicta antiphona, Clementissime Domine, circa sepulchrum hinc inde cum multa humilitate veniam peteret, diceretque: Domine, miserere super peccatore; ita est compunctus, ita ad conversionem accensus, ut qui prius a domino Gevardo Abbate admonitus, converti noluerat, ab illa hora ut susciperetur, vix multis precibus obtineret. Talem modum suae conversionis sapius mihi recitavit tempore suae probationis. Recitavit mihi et frater Bernardus monachus noster, in Vilario monasterio ad visionem similis veniae primum voluntatem convertendi se concepisse. NOVICIUS: Miror quod res tam modica tam magnam salutem operatur in anima. MONACHUS: Quid de hoc miraris? Quantum ad massam, multum modica est lillula, sed quantum ad efficaciam, virtus illius maxima; omnes corporis venas percurrit, humores solvit et eiicit, infirmum ad sanitatem convertit. Si tanta vitus consistit in perceptione unius corporalis pillulae, quare mirari debes, maiorem esse, et ideo maiorem, quia spiritualem, in visione unius veniae? Audi et aliud. [I.29]

 

 

Capitulum XXII.

De conversione domini Adolphi Episcopi Osinburgensis.

 

Nobilis adolescens dominus Adolphus, nunc Episcopus Osinburgensis, canonicus fuerat maioris ecclesiae in Coloniae. Hic cum tempore quodam ad Campum, domum ordinis nostri, venisset, et post missas ad orationem in oratorio staret, vidit quomodo monachi, tam senes quam iuvenes, ad diversa discurrentes altaria, ad disciplinas suscipiendas nudabant dorsa sua, confitentes humiliter peccata sua. Quae visio, sicut mihi quidam eius familiaris narravit, tantum boni operata est in corde adolescentis, ut abire non posset, sed saeculi pompam contemnens, et totum se ad Dominum convertens, ibidem manens sacrum religionis habitum susciperet. In quo tantum profecit, ut non multo post, tum propter nobilitatem, tum propter religiositatem, in praedicta Ecclesia apicem conscenderet episcopalem.

 

 

Capitulum XXIII.

De conversione Henrici camerarii.

 

Nosti fratrem Henricum camerarium nostrum. Huius conversio talis fuit. Cum esset clericus, et maioris ecclesiae in Treveri canonicus, atque multis aliis ecclesiasticis stipendiis honoratus, tempore quodam infirmatus est. Spe igitur recuperandae sanitatis, accepta secum pecunia, Coloniam navigio descendere disposuit, ut et physicos, quorum illic copia est, de infirmitate sua) consuleret, et ex ipsa aeris mutatione aliquod remedium perciperet. Veniensque contra monasterium nostrum, loci nomen requisivit, et agnovit. Dicensque se velle hospitari in monasterio, pueros suos ad Abbatem pro equis, quibus ascenderet, praemisit, et accepit. Eadem nocte, nescio quid viderit, vel quo instinctu con-[I.30]versus fuerit, mane familiam suam flentem cum nave remisit, et habitum regulariter induens nobiscum permansit.

 

 

Capitulum XXIV.

De conversione Gerlaci sacerdotis.

 

Frater Gerlacus et monachus noster propter signa unius devotionis, quam in quodam monacho nostro vidit, sicut mihi confessus est, primum conversionis amorem concepit. Die quadam cum monachus ille, quem bene nosti, missam in eius parochia celebraret, tantam secundum consuetudinem gratiam habebat lacrimarum, ut Gerlacus, qui propter ministerium ex latere stabat, eandem considerans gratiam, admirans Dominum magnificaret. Ex illa hora ita coepit ordinem diligere, ut non quiesceret, doned unus ex ordinis personis fieret. Multa tibi adhuc dicere possem de his, qui exemplo aliorum conversi sunt; sed brevitati studendum est. NOVICIUS: Ex his quae iam audivi, certum est, alios converti per sermonem exhortationis, alios per virtutem prationiS, nonullos solo exemplo religionis. MONACHUS: Dictum est superius, adhuc alias esse causas multiplices, quae multis occasiones sunt conversionis, scilicet infirmitatem, paupertatem, captivitatem, notam alicuius infamiae, periculum praesentis vitae, timorem sive visionem gehennalis poenae, solum desiderium coelestis vitae. NOVICIUS: De his precor ut exempla subiungas. MONACHUS: Quod quosdam compellat infirmitas converti, quotidie videmus.

 

 

Capitulum XXV.

De Lodewico milite propter votum conversionis sanato.

 

Ante hoc triennium miles quidam Lodewicus nomine,de castro Are, in acutis laborabat, et vocatus est dominus Abbas, ut infirmum visitaret. Invalescente infirmitate, cum iam miles idem omnino esset desperatus, monitus est ab Abbate, ut se ordini redderet, et votum conversionis, ut mos est, [I.31] verbis exprimeret. Qui consilio acquiescens, mox ut ex consensu uxoris se inter manus Abbatis reddidit, facies eius coepit immutari et quodammodo alterari, ita ut pallor verteretur in candorem, et color lividus proficeret in ruborem, cunctis qui aderant stupentibus et dei donum in moribundomirantibus. Et ut pius Dominus adhuc manifestius ostenderet, quia propter votum ordinis infirmum distulisset, coepit idem miles sine sudore, sine sanguine, sine sternutatione, contra infirmitatis naturam, celerius convalescere. Qui non ingratus beneficiis divinis, deportari se fecit ad monasterium nostrum, inquo factus novicius et monachus, non multo post migravit ad Dominum. NOVICIUS: Sicut ex verbis tuis colligo, opinio tua est, infirmum per poenitentiam et orationes dies suos posse prolongare.

 

 

Capitulum XXVI.

De eo quod Deus aliquando differat peccatorem propter poenitentiam, et exemplum de Ezechia.

 

MONACHUS: Non hoc dico; quia non credo quempiam posse terminum sibi a deo constitutum extendere, sed mortem quandoque imminentem evadere. Quod si verum non esset, Ecclesia superflue pro infirmantibus oraret. Cum oratio sancta mortuos suscitet ad vitam, cur non, quod minus est, morituris obtineat sanitatem? Ezechiae poenitenti et flenti per Isaiam a Domino dicitur: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos, Super quem locum Haymo sic dicit: Sciendum vero, quod sicut protoplasto quasi sub conditione datum est, ut immortalis esset, si divinae iussioni obediret, ita in praedestinatione Dei hi quoque anni dati sunt illi, si innocenter vivens minime superbiret. Qui vero propter superbiam subtracti sunt, propter humilitatem restituti sunt. NOVICUS: Vellem mihi ista, quia profunda sunt, ex scripturarum testimoniis apertius probari, quia nodus divinae praedestinationis multis via fuit erroris. MONACHUS: Nodus divinae praedestinationis mihi prorsus insolubilis est. Quis [I.32] enim novit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Attamen quae superius posita sunt, scripturarum auctoritate roborantur. Sanctus Job de hominis mutabilitate loquens, dicit Deo: Constituisti terminos eius, qui praeteriri non potuerunt. Ecce in hoc loco habes, homini terminum vivendi a deo constitutum, et quod idem terminus intransgressibilis sit. Quod vero eundem terminus intransgressibilis sit. Quod vero eundem terminum quandoque quis male vivendo poterit praeanticipare, testis est Psalmista, qui dicit: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Si non conceditur eis dies, quibus vivere poterant, si non peccarent, dimidiare, certum est, illos longe infra terminum constitutum deficere. Similiter boni bene vivendo quandoque merentur terminum suum praevenire, sicut de uno bono in omnium bonorum persona dicitur: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius, et ne fictio deciperet, animam illius.) Desinant ergo homines stulti stulta dicere, stulta) credere, quia hodie pauci sunt Principes, pauci) nobiles, qui dies) impleant et ad aetatem senilem perveniant. Quare hoc? Nimirum quia pauperes depraedantur, et pauperum lacrimis ante tempus suffocantur. Visne audire exemplum de quodam tyranno, qui quia dies suos) curtare peccando non credidit, liberius peccavit? NOVICIUS: Volo et desidero.

 

 

Capitulum XXVII.

De errore Lodewici Lantgravii, et de praedestinatione.

 

MONACHUS: Ex relatione cuiusdam viri religiosi cognovi, Lodewicum Lantgravium, patrem Hermanni Lantgravii, qui ante hos duos annos defunctus est, in errorem periculosum non solum propriae animae, sed et subditorum sustantiae decidisse. Qui cum esset praedo ac tyrannus maximus, duras et plurimas in sibi commissum populum faciens exactiones, plurimas) ecclesiarum sibi usurpans possessiones, cum) propter haec et multa alia mala) a viris religiosis corriperetur, [I.33] qui ei proponebant in confessione poenam malorum gloriamque electorum, verbum miserabile respondit: Si praedestinatus sum, inquit, nulla peccata poterunt mihi regnum coelorum auferre; si praesctus, nulla bona mihi illud valebunt conferre. Et, sicut mihi dicere solitus est nonnus Conradus senex monachus noster, de Thuringiae partibus oriundus, versiculum illum Psalmistae: Coelum coeli Domin, terram autem dedit filiis hominum, loco proverbii ad suam excusationem arguentibus se proponebat: erat siquidem literatus, et ob hoc amplius induratus. Et cum ei dicerent viri timorati: Domini, parcite animae vestrae, desinite peccare, ne Dominus peccatis vestris provocatus peccatorem in peccatis occidat; iterum respondit: Cum venerit dies mortis meae, moriar, non illum potero bene vivendo extendere, neque male vivendo praevenire. Volens illum pius Dominus a tanto errore misericorditer revocare et reducere ad mentem, infirmatate periculosa coepit eum) flagellare. Vocatus est medicus eius, vir bonus et discretus, et non solum in physica, sed etiam in theologia non mediocriter literatus. Cui Princeps dixit: Ut vides, infirmus sum valde; adhibe curam, ut possim convalescere. Memor medicus erroris illius, respondit): Domine, si venit dies mortis vestrae, non vos poterit cura mea morti) subtrahere; si vero moriturus non estis de infirmitae ista, superflua erit medicina mea. Et ille: Quomodo sic respondes? Si mihi non fuerit adhibita curae diligentia at diaeta proposita, potero tam a me ipso quam ad aliis imperitis negligi, et ante tempus mori. Audito hoc verbo physicus multum hilaris effectus, data occasione respondit: Domine, si creditis vitam vestram posse protelari virtute medicinae, quare hoc credere) renuitis de poenitentia et operibus iustitiae, quae sunt antidota animae? Sine his anima moritur, sine his ad sanitatem, quae est in futura vita, nemo pervenit). Considerans Lantgravius pondus verborum, et quia rationabiliter perorasset, dixit ei: De cetero medicus esto animae meae, [I.34] quia per tuam medicinalem linguam Deus liberavit me a maximo errore. NOVICIUS: Numquid non bene vixit postea Princeps iste? MONACHUS: Minime. Promisit verbis, quod non implevit factis. Qualis eius finis fuerit, cum quanta sarcina peccatorum obierit, poena tormentorum illius in sequentibus te docebit. Revertamur igitur ad praecedentia, quia longam hanc evamgationem fecit interrogatio tua.

 

 

Capitulum XXVIII.

Quod quidam convertantur propter paupertatem.

 

Sicut multos trahit ad ordinem madicina infirmitatis, ita plurimos intrare compellit caminus paupertatis. Saepe vidimus et quotidie videmus, personas aliquando in saeculo divites et honestas, ut sunt milites et cives, cogente inopia, venire ad ordinem, magis ex necessitate volentes diviti Deo servire, quam inter cognatos et notos egestatis confusionem sustinere. Cum quidam vir honestus exponeret mihi conversionis suae ordinem, adiecit: Certe si in rebus meis habuissem prosperitatem, nunquam venissem ad ordinem. Novi quosdam, qui, patribus sive fratribus convertentibus, converti renuerunt, et cum consumsissent omnia) dimissa, tunc primum venerunt, necessitatem pallio devotionis palliantes, vel potius de ipsa necessitate virtutem facientes. NOVICIUS: Non est necesse de talibus exempla quaerere, cum videamus tali occasione plures, maxime conversos), ad ordinem venire; sed beati sunt illi, qui divitias habuerunt, et pro Christo illas contemserunt. MONACHUS: Non ideo beati, quia divitiarum possessores, sed ideo beati, quia divitiarum contemtores). Plus placuerunt Deo) duo minuta viduae), quam multae divitum eleemosynae. Scias etiam quosdam converti propter erubescentiam alicuius culpae, sive etiam notam qualiscunque infamiae. [I.35]

 

 

Capitulum XXIX.

De canonico ob erubescentiam cuiusdam furti converso.

 

Juvenis quidam in domo nostra novicius fuit, quem occasio huiusmodi ad ordinem traxit. Fuerat siquidem canonicus cuiusdam ecclesiae in Colonia. Qui cum fecisset domino suo, clerico honesto, cuius tunc temporis commensalis fuit, furtum, licet parvum, et a servis illius deprehensus fuisset, in tantum erubuit, ut de saeculo fugiens monasterium nostrum peteret atque novicius fieret. Maluit Deo servire, quam tantam confusionem inter suos confratres sustinere. Ego eodem tempore in eadem ecclesia positus, causam conversionis eius, ut iam dictum est, intellexi, et quia stabilis non esset talis conversio, satis timui.

 

 

Capitulum XXX.

De adolescente, cui sanctimonialis, ab ipso impraegnata, causa fuit conversionis.

 

Alius quidam adolescens sanctimonialem quandam impraegnavit, et confusione urgente simulque timore, eo quod femina nobilis foret, conversus est in ordine nostro. Et quam diabolus ei praeparaverat in ruinam, per occasionem facta est illi in salutem. Juvene supradicto, iusto Dei iudicio, ordinem deserente, iste adhuc perseverat, se misericordia Dei conservante. NOVICIUS: Ut video, non est volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei). MONACHUS: Ita est. Quod quidam etiam) convertantur ob periculum vitae temporalis, hoc exemplo doceberis. [I.36]

 

 

Capitulum XXXI.

De nobili viro, qui gratia conversionis capitali sententiae subtractus est.

 

Eo tempore quo Rex Otto profectus est Romam coronari in Imperatorem, imperium super Mosellam fratri suo Henrico Palatino regendum commisit. Hic nobilem quendam virum praedonem per iudicium capitali sententia damnavit. Advenit Daniel Abbas Sconaviae, suisque precibus apud Palatinum obtinuit, ut ei liceret vivere, et deo pro peccatis suis in ordine Cisterciensi satisfacere. Sic homo pro suis sceleribus morti addictus, per gratiam conversionis evasit sententiam damnationis. Frequenter huic similia audivi, scilicet ut homines flagitiosi pro suis criminibus variis supliciis deputati, beneficio ordinis sint liberati. NOVICIUS: Licet haec videantur minima, non tamen sunt parvipendenda, eo quod sint aedificatoria. MONACHUS: Quibus haec videbuntur minia, audiant de his, quos timor poenae gehennalis converit, magna atque terribilia.

 

 

Capitulum XXXII.

De conversione Abbatis Morimundi, qui mortuus fuit, et revixit.

 

Ante hos annos viginti quatuor Abbas quidam in Morimundo fuit, quem talis necessitas ad ordinem traxit. Quae de illo dicturus sum, ex relatione domini Hermanni Abbatis Loci sanctae Mariae cognovi, qui eundem Abbatem vidit, loquentem audivit, atque gestus illius diligentibus, utpote qui mortuus fuerat, et revixit, consideravit. Cum esset iuvenis, cum ceteris scholaribus studebat Parisiis. Qui cum esset duri ingenii, labilisque memoriae, ita ut pene nil posset capere vel retinere, ab omnibus irridebatur, ab omnibus irridebatur, ab omnibus idiota iudicabatur; unde coepit turbari, multisque doloribus cor eius affligi. Contigit ut die quadam infirmaretur, et ecce Satan affuit, qui [I.37] diceret ei: Vis mihi facere hominium, et ego tibi dabo scientiam omnium literatum? Audiens haec iuvenis, expavit, et diabolo talia suggerenti respondit: redi post me, Satanas, quia nunquam eris dominus meus, neque ego homo tuus. Et cum ei non acquiesceret, manum illius quasi violenter aperuit, lapidemque imponens dixit: Quamdiu conclusum tenueris lapidem istum in manu tua, scies omnia. Recedente inimico, iuvenis surrexit, scholas intravit, quaestiones proposuit, omnesque disputando superavit. Mirati sunt omnes, unde idiotae tanta scientia, tanta facundia, novitas tam inusitata. Ille vero negotium calatum habuit, nec alicui hominum causam tantae scientiae exponere voluit. Non multo post infirmari coepit usque ad mortem; vocatus est sacerdos, qui eius audiret confessionem. Qui inter cetera etiam confessus est, quomodo a diabolo recepisset lapidem, et cum lapide scientiam. Respondit sacerdos: Proiice, miser, artem diaboli, ne expers fias scientiae Dei. Territus ille, lapidem, quem adhuc manu tenebat, proiecit, et cum lapide fallacem scientiam deposuit. Quid plura? Defunctus est clericus, et corpus eius positum in ecclesia, ordinatis circa feretrum scholaribus, qui more Christiano psalmos decantarent. Daemones animam tollentes et ad vallem profundam, terribilem, fumumque sulphureum) evaporantem, illam portantes, ordinabant se ex utraque parte vallis; et qui stabant ex una parte), animam miseram ad similitudinem ludi pilae proiiciebant; alii ex parte altera) per aera volantem manibus suscipiebant. Quorum ungues ita erant acutissimi, ut acus exacuatas) omneque acumen ferri incomparabiliter superarent. A quibus ita torquebatur, sicut postea dicebat, cum eum iactarent vel exciperent, ut illi tormento nullum genus tormentorum) posset aequiparari. Misertus illius Dominus, misit nescio quam coelestem personam, virum magnae reverentiae, qui daemonibus tale nuncium deferebat): [I.38] Audite, praecipit vobis Altissimus, ut animam a vobis deceptam dimittatis. Mox omnes simul inclinantes animam dimiserunt, nec eam amplius tangere praesumserunt. Quae reversa ad corpus, membra exanimata vivificavit, vivificata erexit, scholares circumsedentes in fugam convertit. Descendensque de feretro, dicebat se vivere, et quid viderit, quidve audierit, magis opere quam sermone manifestavit. Nam statim conversus in ordine Cisterciensi, tam regidus fuit sibi tam durus castigator corporis sui, ut omnibus qui eum videre poterant, patenter daretur intellegit, quia poenas senserit purgatorii, vel potius inferni. NOVICIUS: Expediri vellem, utrum locus ille, in quo tormentabatur, infra metas fuerit inferni, sive purgatorii. MONACHUS: Si vallis illa pertinebat ad gehennam, constat eius confessionem fuisse sine contritione. Quod satis ex hoc probatur, quod maxime poenam illam, teste coelesti nuncio, sustinuerit propter consensum retenti lapidis. NOVICIUS: Numquid dicendus est daemoni consensisse? MONACHUS: Non ut ei faceret hominium, consensit, sed in tantum consensit, quod non statim lapidem de manu iactavit, sed ad usum scientiae diligentissime reservavit.Circa quem etiam tanto afficiebatur amore, ut nec quidem in infirmitate deponeret, sed cum dolore ad imperium sacerdotis proiiceret. Si eum dixero fuisse in purgatorio, suspecta est mihi absentia sanctorum angelorum, et praesentia daemoniorum, qui animam egressam suscipiebant, susceptam deducebant, deductam tam crudeliter torquebant). Dicebat magister Rudolphus Scholasticus Coloniensis, in cuius scholis et ego frequentius eram, quod daemones animam electam de corporis ergastulo egredientem nunquam tangerent, sed beati angeli ad loca purgatorii, si tamen purgatorio digna esset), deportarent. Tali enim exemplo utebatur: Non decet, ait), ut carbonarius purget aurum, sed aurifex. Postea) propter meritum vitae, suscitatus) factus est Abbas in Morimundo), in una de quatuor primis domibus, vir sanctus et iustus. De [I.39] quo cum interrogassem praedictum Hermannum Abbatem, si viderit illum aliquando ridentem, quia de resurgentibus dicitur, quod ridere non soleant; respiondit: Scias me hoc ipsum in illo considerasse, nec potui deprehendere in gestibus eius nutum quidem levitatis, tantae erat gravitatis, tantae longanimitatis; nunquam illum vidi nec quidem subridentem, neque verba levitatis proferentem. NOVICIUS: Miror si aliquid dixerit de forma et virtute animae. MONACHUS: Etiam; asserebat enim animam suam fuisse tanquam vas vitreum et sphaericum, oculatam retro et ante, plurimum habuisse scientiae, vidisse universa. Nam scholaribus circa feretrum sedentibus, quaecunque actitaverant, manifestavit. Vos, inquit, tesseribus lusistis; vos invicem capillis vos traxistis; vos diligenter psallebatis. NOVICIUS: Valde me laetificat, quod vir iste, qui corpore exutus tanta in poenis vidit, tanta auduvit, ceteris religiosis ordinibus Ecclesiae omissis, ordinem nostrum intrare voluit. MONACHUS: Merito laetificare te debat); sed aliud tibi dicam, quod eandem tuam laetitiam) geminet.

 

 

Capitulum XXXIII.

De clerico nigromantico mortuo, qui viventi socio apparens suasit ordinem intrare.

 

Duo iuvenes, sicut didici lectione, non relatione, apud Toletum studebant in) nigromantia. Accidit ut unus illorum usque ad mortem infirmaretur. Qui cum moriturus esset, rogavit eum) alter, ut infra viginti dies) sibi appareret. Et promisit, si ei) concederetur. Sedente eo die quadam in ecclesia coram imagine beatae Virginis, et psalmos pro anima illius) legente, affuit miser ille, miserrimis gemitibus sua indicans tormenta. Quem cum interrogasset, ubi [I.40] esset vel quomodo haberet, respondit: Vae mihi, quia aeternaliter damnatus sum propter artem quam didici diabolicam, quia revera mors animae est, sicut titulus eius ostendit. Consulo autem tibi sicut socio meo unico, ut ab hac exsecrabili scientia recedas, et vitiam religiosam sectando Deo pro peccatis tuis satisfacias. Quem cum vivus rogasset, ut tutiorem sibi viam vivendi ostenderet, iterum respondit: Non est via securior, quam ordo Cisterciensis, neque inter omne genus hominum pauciores descendunt ad inferos, quam personae religionis illius. Retulit ei et alia plurima, quae causa brevitatis omitto, eo quod in libro Visionum Claraevallis scripta sunt. Juvenis vero mox renuncians nigromantiae, factus est novicius ac deinde monachus in ordine Cisterciensi. NOVICIUS: Fateor in hoc facto laetitiam cordis mei geminatam. MONACHUS: Quia in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum; vis audire de tertio clerico pene simili modo converso? NOVICIUS: Volo ac plurimum desidero.

 

 

Capitulum XXXIV.

Item de clerico, qui propter poenas Lodewici Lantgravii, quas vidit, ad ordinem venit.

 

MONACHUS: Narrante mihi saepius sene monacho nostro Conrado), qui pene centenarius est, cuius supra feci mentionem, didici quod refero. Ipse quidem de Thuringia oriundus), et in armis ante conversionem exercitatus, multa novit de actibus Lodewici Lantgravii, de quo supra capitulo vicesimo septimo longam texui narrationem. Hic cum moreretur, duos filios reliquit heredes, Lodewicum scilicet, qui in prima expeditione Jerosolymitana, quae facta est temporibus) Frederici Imperatoris, defunctus est, et Hermannum, qui eidem in Principatu successit, qui nuper obiit. Lodewicus vero, qui satis erat tractabilis et humanus, et ut verius dicam, ceteris tyrannis [I.41] minus malus, tale edictum proposuit: Si modo aliquis esset, inquit, qui veris indiciis vera mihi de anima patris mei dicere posset, bonam curtim a me reciperet. Audiebat haec miles quidam pauper, qui fratrem habebat clericum in nigromantia quandoque satis expeditum. Cui cum verba Principis indicasset, respondit ille: Bone frater, diabolum aliquando per carmina vocare consuevi; sciscitabar ab illo quae volui; diu est quod eius colloquiis artibusque renunciavi. Instante milite orportune importune, ad memoriam ei reducens propriam paupertatem promissumque honorem, precibus eius tandem clericus victus, daemonem vocavit. Vocatus quid vellet inquisivit. Respondit clericus: Poenitet me tanto tempore recessisse a te. Indicia mihi obsecro, ubi sit anima domini mei Lantgravii. Ait daemon: Si vis mecum pergere, ego tibi illum ostendam. Et ille: Libenter illum viderem, si sine periculo vitae meae illum videre possem. Cui diabolus: Juro tibi per Altissimum, et per tremendum eius iudicium, quia si fidei meae te commiseris, incolumen te illuc ducam hucque reducam. Ponens clericus propter fratrem animam suam in manibus suis, collum daemonis ascendit, quem infra breve tempus ante portam inferi deposuit. Introspiciens clericus, contemplatus est loca nimis horrenda, poenarumque diversa genera, et daemonem quendam aspectu terribilem, super opertum puteum residentem). Clericus ut haec vidit, totus contremuit. Et clamavit daemon ille ad daemonem baiulum: Quis est ille, quem tenes in collo? Adduc eum huc. Cui) respondit: Amicus noster est, et iuravi ei per virtutes tuas magnas, quia eum non laederem, sed animam Lantgravii domini sui) ostenderam, sanumque reducerem, ut omnibus tuam immensam) praedicet virtutem. Ille vero statim) operculum igneum, cui insedit, amovit, et tuba aenea puteo immissa, tam valide buccinavit, ut videretur clerico totus tinnire) mundus. Post horam, ut ei videbatur, [I.42] nimis longam, puteo eructuante flammas sulphureas, Lantgravius inter scintillas ascendentes simul ascendens, videndum se clerico collo tenus praebuit. Ad quem ait: Ecce praesto sum miser ille Lantgravius, quondam dominus tuus, et utinam nunquam natus. Cui clericus: Missus sum a filio vestro, ut ei renunciare possim de statu vestro; et si in aliquo potestis iuvari, mihi dicere debetis. Respondit ille: Statum meum bene vides. Hoc tamen scias, quia si filii mei restituere vellent tales possessiones talium ecclesiarum, propriis nominibus eas exprimens, quas mihi iniuste usurpavi, et sub titulo hereditario ipsis reliqui, magnum animae meae conferrent remedium. Cui cum clericus diceret: Domine, non credent mihi; respondit: Ego dicam tibi signum, quod nemo novit praeter me et filios meos. Accepto signo, et Lantgravio, eo vidente, mox puteo immerso, per daemonem reductus est. Qui licet vitam non perdiderit, ita tamen pallidus et languidus rediit, ut vix agnosceretur. Verba patris filiis retulit, signa ostendit, sed modicum illi profuit. Non in hoc consentire voluerunt, ut possessiones restituerent. Respondit tamen Lodewicus Lantgravius clerico: Signa cognosco, patrem meum te vidisse non dubito, propositum tibi praemium dare non renuo. Ad quem ille: Domine, curtis vestra vobis maneat; ego cogitabo quid animae meae expediat. Relictisque omnibus, factus est monachus in ordine Cisterciensi, contemnens) omnem laborem) sustinere temporalem, dummodo poenam evaderet aeternam. Ecce habes tria exempla, quod quidam convertantur timore vel visione poenae gehennalis. Possem tibi de his adhuc plura dicere, sed in aliis distinctionibus propono tibi illa) disserere. NOVICIUS: Si talia homines videre possent, puto quia tam) libere non peccarent. MONACHUS: Ita est ut dicis. Audi adhuc) quod superest [I.43] exemplum, videlicet quod quosdam converti cogat non morsus conscientiae, sed amor conservandae innocentiae, et desiderium coelestis patriae.

 

 

Capitulum XXXV.

De conversione Godefridi monachi Vilariensis, et de revelationibus eius.

 

In monasterio sancti Pantaleonis in Colonia, quod est nigri ordinis monachorum, iuvenis quidam fuit nomine Godefridus, puritatis eximiae, inter fratres suos sine querela conversatus, secundum disciplinam ordinis illius. Et quia scriptum est: Justus iustificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc, desiderio supernac vitae accensus idem Godefridus, et quia secundum regulae mandatum vivere non posset considerans, venit ad nos, humiliter et instanter supplicans, ut fratrum collegio iungi mereretur. Timens Abbas noster magis in cause esse levitatem, quam devotionem, eum heu suscipere non acquievit. Passus a nobis repulsam, Vilarium venit et quod petivit, citius obtinuit. Qui quantae fuerit religiositatis, quantae sanctitatis, quam fervens in ordine, per sacras eius reliquias usque hodie Dominus non cessat ostendere. Tempore quodam dominus Karolus Abbas Vilariensis, qui fuerat Prior noster, veniens ad nos, duxit secum eundem virum venerabilem; et, sicut mihi dixerunt qui viderunt, tantam gratiam devotionis ei Dominus in missa contulit, ut stillicidia lacrimarum ex eius oculis super altare vel pectus eius stillarent. Quem cum interrogaret nonnus Theodericus de Lureke, tunc novicius, quondam canonicus Bonnensis, quomodo orare deberet, respondit: Nihil debetis dicere in oratione, sed tantum cogitare de Salvatoris nativitate, passione, resurrectione) et aliis quae vobis nota sunt. Quod ipse frequenter in usu habuit, hoc et alios docere studuit. Habebat et spiritum prophetiae, ita ut quandoque monachis tentationes futuras praediceret, et ut corda sua per patientiam praepara-[I.44]rent admoneret. Quantas habuerit consolationes, quam mirificas visiones, solus ille plene novit, qui auctor illrum fuit. Dicam tibi quod mihi retulit monachus quidam religiosus Vilariensis de illo. Cum esset tempore quodam hebdomadarius coquinae, et sabbato secundum consuetudinem lavaret pedes monachorum, dicto completorio, cum clausisset oratorium, erat enim sacrista, apparuit ei Salvator linteo praecinctus, et pelvim in manu tenens, et ait ad Godefridum: sede, ut lavem pedes tuos, eo quod dudum laveris pedes meos. Qui cum territus renueret, coegit eum, flexisque genibus pedes eius lavit, sicque disparuit. Secunda feria post Palmas, stans in choro, cum psalmus, Eructavit cor meum, devote a conventu decantaretur, ecce virgo gloriosa Dei genitrix Maria de presbyterio descendens, et chorum more Abbatis circuiens, monachis benedixit, sicque inter Abbatis et Prioris stallum exiens, quasi ad conversorum chorum properavit. Exivit ille post eam, ut videret quo iret, sed eam videre non potuit. Statim, nescio utrum proxima vel tertia die, infirmari coepit. Et cum laboraret in acutis, usque in Pascha in conventu perseverans), dorsumque castigationibus lacerans, atque sacros pannos cum ceteris lavans, tandem infirmitate depressus, in infirmitorio) depositus est. Qui cum iam agonizaret, et esset tempus comedendi, dixit ei minister suus: Invitus vado comdedere, timens ne interim moriamini. Vade, inquit, securus, ante videbo te. Qui cum in mensa sederet, Godefridus ostium refectorii aperuit, monachum respexit et bene dixit, sicque versus oratorium tetendit. Territus ille, putabat eum miraculose convaluisse. Statimque percussa est ad exitum eius tabula), et recordatus est infirmarius, quia) hoc ei promiserat. Nudato eius corpore ad lavandum, ita invenerunt dorsum eius plagis virgarum lividum, ut omnes mirarentur. Nuper per revelationem leveta sunt ossa eius) et in sacrario posita, reservanturque pro reliquiis. Ipsi gloria qui sic ad se conversos magnificat, cui) cum Patre et Spiritu [I.45] sancto honor et imperium per omnia saecula saeculorum. Amen. Multa alia de eo referuntur, quae studio brevitatis supprimo. NOVICIUS: Satisfactum mihi fateor de causis sive occasionibus conversionis; nunc de modo vel forma eiusdem aliquid audire delectat.

 

 

Capitulum XXXVI.

De modo et forma conversionis.

 

MONACHUS: Quosdam enim ad conversionem venire videmus cum quadam gloriola et ostensione saeculari, alios cum exhibitione multae humilitatis. NOVICIUS: Quod horum est melius? MONACHUS: Humilem conversionem Deo placere nemo dubitat; ostensio autem alicuius gloriae saecularis secundum intentionem se convertentis iudicatur. Quidam converti desiderantes, de novo se vestiunt, cum cognatis et amicis ad monasterium veniunt, ne quasi vagi et pauperes repulsam patiantur; alii vero, cum divites sint, paupertatis habitum assumunt, ut ex humilitate conversionis amplius mereantur. De quibus tibi et exempla subiungam.

 

 

Capitulum XXXVII.

De conversione Walewani militis, qui armatus ad ordinem venit.

 

Miles quidam Walewanus nomine converti desiderans, cum dextrario et armis suis militaribus Hemmenrode) venit, armatus claustrum intravit, et sicut mihi retulerunt seniores nostri, qui tunc praesentes erant), portario illum ducente, per medium chorum vadens, conventu inspiciente, et novam conversionis formam) mirante, super altare beatae Virginis) se pbtulit, armisque depositis, in eadem domo religionis habitum) suscepit. Visum est ei congruum, ibi militiam depo- [I.46]nere saecularem, ubi assumere proponebat militiam spiritualem. Adhuc vivit, vir bonus ac religiosus, prius inter monachos novicius, postea ob humilitatem factus est conversus.

 

 

Capitulum XXXVIII.

De humili conversione Philippi Abbatis.

 

Abbas Philippus de Ottirburg contrarium fecit, sicut mihi retulit canonicus quidam Traiectensis, qui tunc temporis praesens fuit. Hic cum esset de honesta parentela natus, et maioris ecclesiae in Colonia canonicus, Rudolphum eiusdem ecclesiae Scholasticum Parisiis legentem audivit. Divina inspirante gratia, magistro suo ignorante, scholas deseruit, et cum esset adolescens delicatus bonisque vestibus indutus, pauperi scholari sibi occurrenti illas dedit, et vilia illius vestimenta reinduens, ad domum quandam ordinis nostri, quae Bonavallis dicitur, veniens, se in novicium suscipi humiliter petivit. Videntes illum fratres cappa trita atque vetusta indutum, aestimantes eum scholarem pauperem et vagu, suscipere renuerunt. Considerans moram repulsae esse periculosam, ingressumque sibi negari, novissime dixit: Si non susceperitis me, forte vos poenitebit, et cum facere volueritis, esse non poterit. Tunc demum susceptus est. Cognita eius conversione, magister Rudolphus dolens, cum sociis quibusdam ad monasterium venit, sed fundamentum supra petram positum movere non potuit. Et quia idem Philippus se in conversione humiliavit, in tantum illum Dominus exaltavit, ut non multo post eidem domui Abbas praeficeretur.

 

 

Capitulum XXXIX.

De eo quod quidam in conversione ordines sacros celantes propter humilitatem conversi fiant.

 

Tanta est virtus humilitatis, ut eius amore saepe ad ordinem venientes clerici, laicos se simulaverint, malentes pecora pascere, quam libros legere, satius ducentes Deo in humi-[I.47]litate servire, quam propter sacros ordines vel literaturam ceteris praeesse.

 

 

Capitulum XL.

De mirabili conversione beatae Hildegundis virginis, quae se virum simulaverat.

 

In civitate Nussia, quae quinque milliaribus) distat a Colonia civitate magna, civis quidam habitavit, filiam habens formosam ac dilectam, nomine Hildegundem). Quam uxore defuncta, cum adhuc esset in aetate tenera, orationis gratia secum Jerosolymam duxit. In reditu vero infirmatus pater), [I.48] apud Tyrum diem clausit extremum. Moriens autem filiam et omnia quae habuit ministri sui fidei commendavit. Sed fidem non servus domino, neque misericordiam exhibens defuncto, cum esset impius et avarus, puella nocte in domo relicta, clam navigavit, multis illam miseriis exponens. Quae mane surgens cum intellexisset, tutorem infidum cum patris sui substantia navigasse, vehementer doluit, et quid ageret vel quo se verteret, penitus ignoravit. Non intelligens idioma terrae, fame coepit tabescere; mendicando tamen scholas in eadem civitate anno uno frequentavit. Post haec peregrinis de Alemannia adventantibus calamitatem suam exposuit, et ut sui misererentur, lacrimabiliter exoravit. Ex quibus unus ceteris ditior, vir bonus et nobilis, consolans desolatam, assumensque in navim suam derelictam, datis necessariis, ad patriam reduxit peregrinam. Eodem tempore cum orta fuisset controversia in Ecclesia Treverensi inter duos electos, Wolmarum scilicet eiusdem Ecclesiae Archidiaconum, et Rudolphum maiorem Praepositum, dominus Papa Lucius priori favebat; partem alterius Fredericus Imperator defensabat. Et quia nulli erat tutum, apices ad Apostolicum, qui tunc temporis apud Veronam morabatur, deferre, propter insidias Imperatoris, Ecclesia Coloniensis cum uni partium faveret, et ob hoc literas ad iam dictum Papam destinaret, baiulus earundem vitae suae timens praefatam puellam propter tonsuram et habitum adolescentem aestimans, prece simul et pretio, eo quod minor suspicionis nota foret in pedite quam in equite, clausas in baculo literas, ut portaret obtinuit. Quae cum iuxta Augustam devenisset, furem offendit. Rogata ab eo, ut Socius eius esset itineris, nihil mali suspicans, libens annuit. Cumque paululum processissent, et fur quasi sonum persequentium excepisset, onus cum furto penes puellam reposuit, ipse vero ad secessum se ire simulans, inter frutecta se abscondit. Quid morer? Illa a persequentibus comprehenditur, cum sacco ad iudicum trahitur, et per sententiam laqueo adiudicatur. Quae cum ob furti praesentiam nullam sibi prodesse cerneret allegationem, nullam excusationem, sacerdotem petivit, et obtinuit. Cui excessus suos confitens, [I.49] satis simpliciter exposuit per ordinem viae suae causam, furis etiam nequitiam. Et ut sacerdoti verborum fidem astrueret, arundinem, literas pontificales continentem, ostendit; et adiecit: Si fuerit fur quaesitus, ocius invenietur. Mox ad consilium sacerdotis nemus retibus et canibus ambitur, fur quaesitus comprehenditur, ad iudicium uterque trahitur. Cumque miser ille ad criminis confessionem cruciatibus complleretur, ait: Iniuste compellor confiteri quod non feci; iste cum furto deprehensus secundum ius civile damnandus est. Econtra cum puella diceret, sibi onus dolose fuisse commissum, et restituere vellet depositum; respondit ille: Onus istud meum esse nego; vox unius testimonium est nullius. Ad haec virgo obmutuit. Tunc accedens sacerdos pro ipsa allegavit, et quod esset innocens doloque hominis circumventa, satis affirmavit. Et si minus, inquit, verbis meis creditur, examine ferri candentis, quis reus sit, quis innocens, facile comprobabitur. Quod cum omnibus placuisset, manus furis adusta est, puellae vero manus illaesa apparuit. Tunc fure celerius suspenso, confessor et liberator virginis gaudens illam in domum suam recepit. Et ecce, diabolo instigante, qui saluti virginis invidit, cognatio furis, de tam turpi porte eius furens, innocuam et Dei iudicio liberatam de domo sacerdotis extraxit, reoque deposito, loco illius illam suspendit. Mox angelus Domini affuit, qui et virginem, ne laquei sentiret angustias, sustentavit; et mirifico vultus sui odore refecit. Et cum nihil sentiret doloris, imo maximis se putaret interesse deliciis, in ipsa nocte tam suavem audivit melodiam, symphoniam tam diversam, tam iocundam, ut nullus chorus, sive corporalis, sive instrumentalis, tantae dulcedini posset comparari. Sciscitante ea, quid hoc esset; respondit angelus: Anima sororis tuae Agnetis cum hoc concentu angelico in coelum defertur, et tu post biennium feliciter sequeris. Sic beata illa per biduum pendente, pastores in vicino pascentes, misericordia moti condixerunt, ut corpus deponerent, atque sepulturae commendarent, Inciso vero laqueo, non, ut consuetudo est cadaverum, cum pondere cecidit, sed paulatim, angelo [I.50] sustentante, ad terram demissa stetit. Quo viso territi pastores fuguerunt. Dixitque ei angelus Domini: Ecce libera es, vade quo libet. Respondit illa: Domine mi, Veronam ire proposui. Statimque in momento translata est iuxta Veronam. Et ait angelus: verona hinc distat tribus milliaribus. Inter Augustam vero et Veronam septem dietae numerantur. NOVICIUS: Videntur mihi in hac puella antiqua iustorum miracula renovata, videlicet sancti Benedicti Abbatis et Abacuc Prophetae: ex quibus prior cum absens esset, vidit germanae suae Scholasticae animam in specie columbae coeli secreta penetrare; alter vero, Propheta scilicet, de Judaea in momento in Babylonem translatus est. MONACHUS: Verum dicis, nec minus miror, quod audire meruit animam sororis cum concentu angelico tanto locorum spatio interposito deferri in coelum, quam quod beatus Severinus Coloniae positus, animam sancti martini cum consimili concentu ascendere cognovit ad Dominum. Adhuc alia duo magnae gloriae beneficia sunt ei exhibita, scilicet quod angelo sustentante, eculei dolores non sensit, et quod finem suum tam longe) ante praescivit. Prospere vero apud Veronam negotio) peracto, cum rediens Diocesim intrasset) Wormaciensem, non ingrata divinae misericordiae, prece et ope cuiusdam venerabilis inclusae obtinuit, ut a domino Theobaldo Abbate Sconaviae in novicium susciperetur. Est autem Sconavia locus amoenissimus, nomen trahens a re. Putans eam idem Abbas) esse adolescentulum, post tergum suum in eodem equo sedere iussit. Quae cum loqueretur voce feminae et gracili, dixit ei Abbas: Frater Joseph, nondum mutasti vocem tuam? Respondit illa: Domine, nunquam illam mutabo). Adolescentem se simulans, nomen sancti Joseph sibi imposuerat, ut eum quem validas tentationes vicisse noverat, contra duplicem hostem pugnatura, carnem scilicet et diabolum, memoriae suae arctius imprimeret, et per auxilium plenius sen-[I.51]tiret. Et videtur in ea illud Salomonis impletum: Mulierem fortem quis inveniet? Non est inventum simile in ordine nostro, et ideo sine exemplo. Mulierem, inquit, ex omnibus non inveni. Ingressa probationem, manum suam misit ad fortia. Inter viros dormivit, cum viris comedit et bibit, viris ad disciplinas dorsum suum nudavit. Et cum esset iuvencula multae gravitatis, tamen ne sexus eius notaretur, quandoque suis sociis in probatione signa aliqua ostendit levitatis; nam absente magistro, monachum, qui haec nobis retulit, Hermannum nomine, tunc puerum quatuordecim annorum, ad scyphum suum ducens, ait: Consideremus in hoc vitro, quis nostrum sit formosior. Et cum relucentes in eo facies attenderent, iterum aiebat: hermanne, quomodo placet tibi facies mea? Respindit ille: Videtur mihi mentum tuum tibi facies mea? Respondit ille: Videtur mihi mentum tuum dispositum sicut mentum mulieris. Tunc illa quasi indignando recessit. Postea pro neglecto silentio ambo vapulabant. NOVICIUS: Miror, si aliquas in ordine habuerit tentationes. MONACHUS: De eius tentationibus nihil audivi; sed quod aliis fuerit causa tentationis, satis intellexi. Cum appropinquaret tempus resolutionis eius, coepit infirmari. Et cum prae nimia debilitate ad lectum suum poraretur), monachus quidam eam intuens, iuxta) se stantibus clara voce dicebat: Homo iste vel famina est vel diabolus, quia) nunquam illum respicere potui sine tentatione. Et satis probatur ex hoc ioco), quod fortis sit vis naturae. Vocansque Priorem, cum ei peccata quaedam levia confiteretur, et ille interrogaret, si unquam) aliquam cognovisset mulierem, respondit illa: Nunquam, domine, reus) fui alicuius mulieris, sive viri); hoc adiiciens propter sexum. Deinde recitavit ei) per ordinem eo modo quo praedictum est, universa quae circa se acta sunt, tacito sexu. Priore stupente, ac dicente: frater, quae loqueris fidem excedere videntur, et quo argumento probare potero illa esse vera? Respondit puella: Hodie biennium ef-[I.52]fluxit, ex quo angelus Domini pendenti mihi diem resolutionis meae praedixit; scio cui credidi, fidem, servavi, cursum consummavi; de reliquo reposita est mihi corona iustitiae. Si ea feria, qua praedixi, ante obitum meum non deposuero officium linguae, vix spatio unius missae legendae, non mihi credatis. Et adiecit: Cum defunctus fuero, apparebit in me unde stupeatis, et divinae virtuti gratias merito referatis. His dictis, quarta feria hebdomadae paschalis, duodecimo Kalendas Maii, anno Domini millesimo centesimo octogesimo octavo, sole tendente ad occasum, sancta illa anima de corpore virgineo egressa, migravit ad Dominum. Percussa tabula, cum tam Abbas quam ceteri fratres ad eius exsequias convolassent, et corpore exportato ad lavandum detectum fuisset, sexus femineus apparuit. Tunc omnibus in stuporem versis miraculi novitate, nunciatum est sacerdoti commendationes legenti. Qui cognito sexu, textum mutavit, et pro monacho monacham et pro fratre sororem nominavit. Postea cum brevia pro ea scribenda essent, et nomen eius ignorarent, sub tali forma scripta sunt: Duodecimo Kalendas Maii obiit ancilla Christi in Sconavia. Elapsis aliquot diebus, cum fratres nomen illius beatae scire desiderarent, miserunt in vicinam Coloniae, unde se oriundam dixerat, et cum studiose circumquaque de eius cognatione investigarent, nutu divino inventa est quaedam anus, quae se eius cognatum fuisse diceret, asserens eam Hildegundem vocatam. Cum ante hos annos consecraretur novum oratorum in Sconavia, ex diversis provinciis ad dedicationem populi confluentes, et praedictas beatae Hildegundis virtutes audientes, tumulum eius frequentaverunt, matronae maxime, sanctis eius orationibus se commendantes, Deumque super tantis mirabilibus glorificantes. Et nos fratres cum illis gratias referamus Salvatori nostro, qui haec) fieri voluit nostris temporibus in ordine nostro, ad gloriosam suam et aedificationem nostram, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

 

Omnis homo miretur, homo quid fecerit iste),

Haec, cuius fossa cineres inclusit et ossa. [I.53]

Vivens mas paret, moriens sed femina claret.

Vita fefellit, morsque refellit rem simulatam.

Hildegunt dicta, vitae est in codice scripta.

Maii bis senis est haec defuncta Kalendis.

 

NOVICIUS: De hac puella videtur intelligendum illud Salomonis: Mulierem fortem quis inveniet? MONACHUS: Tanta est fortitudo mentis in quibusdam feminis, ut merito laudetur.

 

 

Capitulum XLI.

De vidua Coloniensi, quae in cappa conversi egressa est de civitate.

 

Honesta quaedam matrona de Colonia, divitiis pollens et aetate florens, cum post mariti mortem Christo nubere vellet, timore amicorum, a quibus eius desiderium impediebatur, habito consilio domini Karoli Abbatis Vilariensis, cappam conversi induit, sicque per illum de civitate educta, in Monte sanctae Walburgis monialis est effecta. NOVICIUS: De conversione viduarum seu maritatarum, quae de faece saeculi gustaverunt, non multum miror; virginum vero contra parentum voluntatem se convertentium constantiam satis admiror. MONACHUS: Quasdam ex his pro exemplo tibi ponam.

 

 

Capitulum XLII.

De Conversione Methildis magistrae in Fusinnich.

 

Domina Methildis magistra hodie in Fissenich, cum haberet parentes ditissimos, et ad saeculi nuptias nutriretur, adhuc in aetate tenera constituta, se solo Christo velle desponsari, monialisque fieri quotidie protestata est. Cumque blanditiis sive minis non posset averti, die quadam vestibus purpureis contra voluntatem induta, matri respondit: Etiamsi feceritis me auream, non poteritis mutare propositum meum. Tandem [I.54] taedio affecti parentes eius, cum eam locare vellent in praedicto monasterio sanctae Walburgis, nec esse posset, eo quod completus fuisset statutus numerus sororum, in Fussenich conversa est, ubi adeo profecit, ut non multo post, licet adhuc adolescentula, magistra efficeretur. Quam post annos paucos Aleidis soror eius carnalis, marito viduata, et ipsa adhuc adolescentula, secuta, in eodem coenobio facta est Priorissa. Quarum exemplo quaedam earum cognata timore parentum de Dioecesi Traiectensi, in habitu virili egressa, apud sanctum Thomam, quae est domus ordinis nostri, et in Episcopatu Treverensi posita, se convertit. Hanc cum soror imitari vellet, a parentibus capta est et viro tradita. Spero autem quod Deus tam ferventem conversionis voluntatem non relinquat irremuneratam.

 

 

Capitulum XLIII.

De conversione Helswindis Abbatissae de Porceto.

 

Laudabilem, imo satis mirabilem, dominae Helswindis Abbatissae de Porceto conversionem tibi replicabo. Haec cum esset et adhuc sit Arnoldi sculteti Aquensis, viri potentis divitisque, filia, sic ab ineunte aetate fervebat zelo conversionis, ut matri frequenter diceret: Mater, fac me monialem. Solita enim erat cum matre ascendere Montem sancti Salvatoris, in quo tunc manebat conventus sororum de Porceto. Die quadam per fenestram coquinae latenter intrans, dormitorium ascendit, et puellae cuiusdam cucullam induens, cum ceteris chorum intravit. Quod cum matri abire volenti per Abbatissam innotuisset, illa putans iocum esse, respondit: Vocate puerum, oportet nos ire. Venit illa intrinsecus ad fenestram, dicens: Monialis sum, non ibo tecum. Mater vero timens maritum, respondit: Modo tantum venias mecum, et ego patrem tuum rogabo, ut te faciat monialem. Sicque exivit. Matre vero tacente, contigit ut iterum montem ascenderet, filia dormiente. Quae cum surrexisset, matre in ecclesia quaesita, et non inventa, in mote eam esse suspicans, secuta est sola, et per praedictam fenestram ingressa, rur-[I.55]sum habitum induit, matrique roganti ut exiret, respondit: Amodo me non decipies; verba sibi promissa replicans. Matre vero cum ulto timore recedente, pater cum fratribus furibundus ascendit, fores effregit, filiam vociferantem eduxit, cognatis, qui eam averterent, commisit. Quibus illa, nondum, ut puto, novem annorum, tam sapienter respondit, ut mirarentur. Quid plura? Episcopo Leodiensi patrem et eos a quibus educta fuerat excommunicante, loco restituta est, et post annos paucos ibidem in Abbatissam electa. Haec de conversione dicta sint. Multa huiusmodi Christus in suis operatur electis, ad gloriam sui nominis, cui cum Patre et Spiritu sancto honor sit et imperium per infinita saecula saeculorum. Amen.