BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Caesarius Heisterbacensis

ca. 1180 - ca. 1240

 

Dialogus miraculorum

 

Distinctio V

 

________________________________________________________________

 

 

 

Distinctio quinta

De daemonibus.

____________

 

 

Capitulum I.

De eo quod daemones sint, quod multi sint, quod mali sint et hominibus infesti.

 

Recte post tentationem tractandum videtur esse de tentatoribus. Daemones anthonomasice dicuntur tentatores, quia maxime tentatio mentem impellens ad peccandum, vel ipsis fit auctoribus, vel incentoribus. Si diabolus primum hominem tentavit in paradiso, si Christum tentare praesumsit in deserto, quem hominum tentare non audebit in hoc mundo? Duo siquidem angeli cuilibet homini sunt deputati, [I.275] bonus ad custodiam, malus ad exercitium. NOVICIUS: De angelis sanctis mihi nulla inest dubietas, quin sint, quia Prophetarum scripta de illis saepe loquuntur. Quod vero daemones sint, quod multi sint, quod mali sint, et quod incendiis aeternis deputati sint, ex scripturis utriusque testamenti vellem mihi demonstrari. MONACHUS: Plurima ad haec probanda exstant testimonia. De Lucifero, id est, diabolo, propter decorem suae creationis sic dicto, eiusque casu ait Isaias: Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? et cetera. Quod factus sit diabolus, et quod de coele ceciderit, testis est Salvator, qui ait: Vidi Satanam tanquam fulgur de coelo cadentem. De quo Job: Quadam die cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam et Satan. Et in Psalmo David loquens de Juda proditore: Diabolus, inquit, stet a dextris eius. Item Abacuc de Christo: Egredietur diabolus ante pedes eius. Et in aliis multis locis diabolum scriptura commemorat. Quod autem solus non fuerit, nec solus ceciderit, testatur Johannes Apocalypsi dicens: Factum est proelium magnum in coelo; Mychael et angeli eius pugnabant cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius; et non valuerunt, neque locus eorum inventus est amplius in coelo. Factus est per malitiam suam draco Lucifer gloriosus, de cuius decore ac pulchritudine per Ezechielem dicitur: Tu significalum similitudinis Dei, plenus sapientia atque decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, et cetera. Decima pars angelorum creditur cecidisse. Unde ob multitudinem Apostolus vocat eos aereas potestates). Cadendo enim aerem repleverunt. De quorum malitia Propheta Christo dicit in Psalmo: Malitia) eorum, qui te oderunt, ascendit semper). Et Dominus in Evangelio Judaeis: Vos opera patris vestri diaboli facitis. Ille mendax fuit ab initio, et pater eius). Quod hominibus infestus sit, testis est Job, qui ait: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, id est, infideles: paganos scilicet, Judaeos et haereticos; et habet fiduciam quod in-[I.276]fluat Jordanis in os eius, scilicet fideles baptizati. Unde Apostolus Petrus nos admonet dicens: Fratres, vigilate, sobrii estote, quia adversarius quem devoret; cui resiste fortes in fide. Quod de uno dicitur, de ceteris intelligendum est, quia saepe numerus singularis pro plurali ponitur. Quod aeternaliter damnandi sint, habetur ex verbis Domini, qui in iudicio reprobis dicturus est: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Bene autem in quinta distinctione loquendum arbitror de daemonibus, quia quinarius a philosopho apostaticus vocatur, eo quod ceteris numeris imparibus coniunctus, et per se ipsum multiplicatus, semper se ipsum vel in capitel vel in fine ostendit. Sic diabolus a quaternario perpetuae firmitatis recedens, primus cum hominibus malis, quasi numeris inaequalibus, sociatur, semper in principio vel in fine operis vel sermonis, illius nequitia demonstratur. NOVICIUS: Satis mihi fateor probatum esse, unde haesitavi, divinae scripturae testimoniis; neque mihi satisfactum fateor, nisi aedem vivacibus declares exemplis. MONACHUS: Daemones esse, multus, esse, malos esse, plurimis tibi exemplis potero probare.

 

 

Capitulum II.

De Henrico milite, qui daemones esse non credens per nigromanticum illos vidit.

 

Miles quidam Henricus nomine, de castro Falkinstein oriundus, pincerna fuit Caesarii monachi nostri, tunc Abbatis Prumiae. Et sicut eodem Caesario recitante didici, cum iam dictus miles daemones esse dubitaret, et quicquid de illis audiret vel audisset, quasi frivolum reputaret, quendam clericum Phillippum nomine in nigromantia famosissimum accersivit, et ut daemones sibi ostenderet, cum multa instantia) petevit. Cui cum ille responderet, visio daemonum horribilis [I.277] est, periculosa est, neque hos omnibus expedit videre; et cum miles importune nimis instaret, adiecit: Si securum me feceris, quod neque a cognatis sive ab amicis tuis nihil mihi ex hoc mali eveniat, si forte a daemonibus deceptus vel territus vel laesus fueris, acquiescam tibi. Et fecit eum securum. Die quadam tempore meridiano, eo quod tunc maiores habeat vires daemonium meridianum, Philippus militem in quoddam bivium duxit, gladio illum circumcircinavit, circuli legem infra circulum positio praedixit, et ait: Si aliquod membrorum tuorum extra hunc circulum ante meum reditum extenderis, morieris, quia mox a daemonibus extractus, peribis. Monuit etiam, ut nihil petentibus daret, nil promitteret, nec se signaret. Et adiecit: Multis modis te daemones tentabunt et terrebunt, nec tamen tibi nocere poterunt, si mandata mea custodieris. Dicessitque ab eo. Solo sedente illo in circulo, ecce vidit contra se venientes inundationes quarum, deinde audit grunnitus porcorum, flatus ventorum, et alia phantasmata his similia multa, quibus illum daemones terrere moliebantur. At quia iacula praevisa minus feriunt, contra haec a semetipso confortatur. Novissime vero contemplabatur in nemore vicino quasi umbram humanam tetram, summitatem arborum excedentem, quae ad ipsum properabat. Et intellexit statim, quia diabolus esset, ut fuit. Qui ut circulum attigit, stetit, et quid sibi vellet militem interrogavit. Erat autem quasi magnus vir, imo maximus et nigerrimus, vesteque subnigra indutus, et tantae deformitatis, ut in eum miles respicere non posset. Cui sic ait: Bene fecisti veniendo, ego enim videre te desideravi. Ad quid? Inquit. Et ille: Multa de te audivi. Respondete diabolo, quid de me audivisti? Subiecit miles: Pauca bona, et multa mala. Ad quod diabolus: Saepe me iudicant et condemnant homines sine causa. Ego neminem nocui, neminem laedo, nisi provocatus. Philippus magister tuus, bonus amicus meus est, et ego illius; quaere si unquam illum offenderim. Ego facio quod illi placet, et ipse mihi in omnibus obtemperat. Vocatus ab illo, modo huc veni ad te. Tunc miles: Ubi fuisti, [I.278] quando te vocavit? Respondit daemon: Tantum ex illa parte maris fui, quantum ab hoc loco distat usque ad mare. Et ideo iustum est, ut in aliquo munere laboribus meis respondeas. Cui miles: Quid vis? Respondit ille: Volo et rogo, ut des mihi palliolum tuum. Dicente milite, non tibi dabo; poposcit cingulum, deinde ovem unam de grege. Quae cum omnia negaret, novissime gallum domus eius petevit. Cui cum diceret, quid opus habes gallo meo? Respondit daemon: Ut cantet mihi. Et ille: Quomodo caperes eum? Respondit iterum daemon: Non solliciteris de hoc, tu tantum da mihi illum. Tunc miles: Ego nihil dabo tibi. Et adiecit: Dic mihi, unde est tibi tanta scientia? Dixit daemon: Nihil fit mali in mundo, quod me lateat. Et ut hoc scias verum esse, ecce in tali villa et in tali domo virginitatem tuam perdidisti, ibi et ibi peccata illa et illa commisisti. Et non potuit contradicere miles, quin verum diceret. NOVICIUS: Non puto, quin miles aliquando eadem confessus fuerit peccata. Quomodo ergo scire potuit diabolus confessa? MONACHUS: Quia cum voluntate iterum peccandi miles confessus fuit, diaboli scientiam in nullo minuit. NOVICIUS: Placet quod dicis, quia idem dixesse te recolo in distinctione tertia capitulo sexto. MONACHUS: Cumque rursum diabolus nescio quid postularet, et ille dare renueret, quasi eum rapere vellet et exTrahere, manum contra eum extendit, atque in tantum terruit, ut retrorsum cadens clamaret. Auditia eius voce, Philippus accurit, in cuius adventu phantasma mox disparuit. Ab illa hora miles idem semper pallidus fuit, nativum colorem nunquam recuperavit, emendatius vivens, et daemones esse credens. Non est diu, quod defunctus est.

 

 

Capitulum III.

De sacerdote, qui per diabolum a circulo extractus et confractus tertia die mortuus est.

 

Eodem tempore sacerdos quidam stolidus eundem Phillipum rogavit atque remuneravit, ut sibi daemones ostenderet. A quo cum fuisset, modo supradicto, in circulo positus et instructus, a diabolo territus et extractus est, atque ita ante-[I.279]quam adveniret Phillipus, confractus, ut tertia die moreretur. Cuius domum Walerammus Comes de Lutzelinburg confiscavit. Ego eundem Philippum vidi, qui ante paucos annos procurante, ut creditur, magistro et amico suo diabolo occisus est.

 

 

Capitulum IV.

Item de clerico, qui apud Toletum dolo diaboli extractus et ad infernos ductus et magistri sui querimoniis reductus, factus est monachus.

 

Retulit mihi bonae memoriae monachus noster Godescalcus de Volmuntsteine, quod silere non debeo. Cum die quadam rogaret praedictum Phillipum, ut aliqua sibi recitaret de arte sua mirabilia; respondit ille: Ego dicam vobis rem satis mirabilem, temporibus meis apud Toletum veraciter gestam. Cum plures ex diversis regionibus scholares in eadem civitate studerent in arte nigromantica, iuvenes aliqui de Suevia atque Bauwaria stupenda quaedam et incredibilia a suo magistro audientes, et utrumnam vera essent probare volentes, dixerunt illi: Magister, volumus ut ea quae nos doces, oculo tenus ostendas, quatenus aliquem ex studio nostro fructum capiamus. Quos cum averteret, et non acquiescerent, eo quod natio illa gens sit mirabilis, hora idonea in campum illos duxit, gladio circa illos circulum fecit, monens sub interminatione mortis, ut infra circulum se cohiberent, et ne aliquid rogantibus darent, vel ab offerentibus reciperent praecepit. Secedens ab eis paululum, daemones carminibus suis advocavit. Mox assunt illi in formis militum decenter armatorum, militiae circa iuvenes ludos exercentes. Nunc lapsum simulabant, nunc lnceas et enses contra eos extendebant, omnibus modis satagentes, ut illos extra circulum extraherent. Qui cum sic nihil proficerent, in puellas speciosissimas se transformantes, choreas circa illos ducebant, variis anfractibus iuvenes invitantes. Ex quibus una forma ceteris praestantior unum ex scholaribus elegit. Ad quem quotiens venisset chorizando, totiens anulum aureum porrigebat, [I.280] intus suggerendo, et fortis motu corporis ad amorem suum illum inflammando. Quae cum per multas vices hoc actitasset, victus iuvenis, digitum contra anulum extra circulum porrexit, quem illa mox per eundem digitum extrahens, nusquam comparuit. Capta praeda, conventus malignantium in turbinem resolvitur. Fit clamor et strepitus discipulorum, acurrit magister, de raptu consocii omnes conqueruntur. Quibus ille respondit: Ego sine causa sum, vos me coegistis. Ego vobis praedixeram, non eum amodo videbitis. Ad quod illi: Nisi nobis restituas illum, interficiemus te. Timens tamen vitae suae, sciens Bauwaros esse furiosos, respondit: Ego tentabo, si spes aliqua sit de illo. Vocansque principem daemoniorum, fidele suum ministerium ad memoriam illi revocans, dixit, disciplinae eius multum esse derogandum, seque a discipulis occidentum, nisi iuvenis restitueretur. Cui diabolus compassus respondit: Crastino concilium propter te in tali loco celebrabo, tu esto praesens, et si aliquo modo illum per sententiam obtinere poteris, gratum habebo. Quid plura? Ad imperium principis concilium malignantium cogitur. De violentia in discipulum facta magister conqueritur. Ab adversario respondetur: Domine, inquit, non illi feci iniuriam, non violentiam, magistro suo inobediens fuit, legem circuli non custodivit. In hunc modum illis contendentibus, diabolus daemonem quendam sibi collateralem de sententia interrogavit, dicens: Olivere, semper curialis fuisti, contra iustitiam personam non accipis, solve quaestitionem huius litis. Respondit ille: Ego iuvenem restituendum esse iudico magistro suo. Moxque ad adversarium conversus, ait: Redde illum, quia nimis ei importunus fuisti. Ceteris sententiae eius assensum praebentibus, ad mandatum iudicis eadem hora scholaris ab infernis reducitur, magistro suo restituitur, concilium solvitur, ad discipulos reducta praeda magister laetus revertitur. Cuius vultus ita erat macer et pallidus, color tam immutatus, ut hora eadem a sepulchro videretur resuscitatus. Qui sociis apud inferos visa recitans, quam Deo contraria [I.281] et exsecrabilis foret illa disciplina, magis exemplo, quam verbo ostendit; et a loco recedens, in quodam ordinis nostri monasterio monachum se fecit. NOVICIUS: Recordor nunc illorum duorum, iuvenis videlicet, qui apud Toletum defuncti socii admonitione conversus est, et alterius clerici, cui visa poena Lantgravii conversionis causa fuit, sicut dictum est in distinctione prima capitulo tricesimo tertio et capitulo tricesimo quarto. MONACHUS: Conradus senex monachus noster retulit mihi, se ante conversionem nocte quadam in plenilunio, demonstrante sibi quodam clerico nigromantico, in diversis formis daemones videsse. Unde dubium non est, quin sint, qui sic ab hominibus videri, audiri et sentiri possunt. NOVICIUS: Licet satis mihi probatum sit, daemones esse, magis tamen delectarer de his testimonia religiosorum, quam saecularium audire. MONACHUS: Quod daemones sint, et multi sint, non dubiis, sed verissimis, non saecularium, sed claustralium personarum tibi ostendam exemplis, de quibus nihil omnino dubitatis.

 

 

Capitulum V.

De Hermanno Abbate Loci sanctae Mariae, qui in diversis formis daemones vidit.

 

Dominus Hermannus nunc Abbas Loci sanctae Mariae, quantae sit vir religiositatis, quantaeve gravitatis, bene nosti. Iste ante conversionem ecclesiae Bonnensis erat canonicus, vir nobilis et de alto sanguine natus. Factus vero monachus in Hemmenrode, non multo post cum emitteretur conventus noster de eodem claustro, primus ei Abbas efficitur, et post annos paucos nobis per electionem ablatus, eidem in Abbatem promotus restituitur. Erat tunc temporis illic conversus quidam, Henricus nomine, magister cuiusdam grangiae, quae Hart vocatur, vir bonus et iustus, maturus aetate, et corpore virgo. Iste inter reliqua dona, quae acceperat a Domino, saepe nocturnis horis, in choro maxime, in diversis formis daemones discurrere vidit. Haec cum in confessione iam dicto retulisset Hermanno, illius exemplo videndi daemones [I.282] desiderio accensus, intentissime Deum oravit, ut sibi hanc gratiam donare dignaretur. Statimque exauditus est. In proxima vero sollemnitate sancti martini cum staret in matutinis, contemplatus est daemonem unum in forma rustici quadrati inferius iuxta presbyterium intrare. Habebat enim pectus latum, scapulas acutas, collum breve, capillum in fronte satis superbe tonsoratum, crines reliquos sicut haristas dependentes. Ascendesn venit ad quendam novicium, stans coram illo. Quem cum dominus Hermannus, qui tunc temporis non erat Abbas, intuitus fuisset, oculosque parumper avertisset, ac denuo illum videre voluisset, disparuerat. Alio tempore transformans se daemon in candam vituli, et super formam cadens, cui idem novicius se apodiabat, motu levissimp trahebat se ad novicium. Cuius scapulas cum eadem cauda tangeret, mox in psalmodia fallebatur novicius. Qui cum super articulos se demitteret, regulariter satisfaciens, daemon quasi turbine impulsus, ad longitudinem cubiti unius recessit ab eo, sicque disparuit. Non enim spiritus ille superbiae, qui blandimento caudae suae tertiam partem stellarum post se trahit, ad unius humilitatis signum stare potuit. Novicius iste nonnus Alexander fuit, nunc Prior in Claustro. Verisimile est, tunc eum aliquid levitatis cogitasse, quando per motum levem tentatus est et impeditus. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: In nocte vero sancti Kuniberti cum staret in choro Abbatis, tunc simplex monachus, vidit iuxta presbyterium duos daemones intrare, et paulatim ascendere ad stallum Abbatis, inter chorum monachorum atque noviciorum. Qui cum venissent contra angulum, ubi parietes conveniunt, exsiliit daemon tertius, duobus se socians, et cum illis exiens. Tam prope enim transeuntes venerunt ei, ut manu illos tangere posset. Quos diligentius intuens, consideravit quod pedibus terram non tangerent, utpote aereae potestates. Habebat enim unus ex duobus prioribus femineum vultum, [I.283] in capite vero velamen nigrum, nigro circumdatus pallio. Et sicut mihi retulit, monachus ille, qui tertium daemonem iuxta se foverat, satis erat murmuriosus et non parum accidiosus, in choro libenter dormiens, et invitus psallens, hilarior ad potandum, quam ad cantatum. Breviores vigilae videbantur ei semper longissimae. Alio itidem tempore, in vigilia, ut puto, sancti Columbani, tunc eo exsistente Priore, cum chorus Abbatis inciperet primum matutinarum Priore, cum chorus Abbatis inciperet primum matutinarum Psalmum, scilicet: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Daemones in choro adeo multiplicati sunt, ut ex illorum concursu et discursu mox in eodem Psalmo fratres fallerentur. Quos cum chorus oppositus conaretur corrigere, daemones transvolaverunt et se illis miscentes ita eos turbaverunt, ut prorsus nescirent quid psallerent. Clamavit chorus contra chorum. Dominus Abbas Eustachius, et Prior Hermannus, qui haec vidit, a stallis suis semoti, cum satis ad hoc conarentur, non poterant illos ad viam psalmodiae reducere, neque vocum dissonantias unire. Tandam Psalmo illo modico et valde usitato, cum labore pariter atque confusione qualicunque modo expleto, diabolus, totius confusionis caput, cum suis satellitibus abcessit, et pax turbata psallentibus accessit. Quem eadem hora praedictus Prior in forma draconis, hastae habentem longitudinem, evolare vidit, et hoc iuxta lampadem in choro ardentem, ne eius abcessus latere posset contemplatem. Reliqui daemones umbrosa habebant corpora, infantibus maiora, quorum facies ferro de igne extracto erant simillimae. NOVICIUS: Ex quo tot daemones congragati fuerant in loco uno ad impedimentum congregationis unius, non dubito quin innumerabilies sint in orbe terrarum. MONACHUS: Teste Evengelio, legio intraverat hominem unum. Unde quia multi sunt et mali, et ad impedimentum salutis nostrae, ut praedictum est, heu nimis parati, consulo, ut dum stamus ad psallendum, circumspecti simus et intenti, ferventes et humiles, ne meritum sancti fervoris exstinguat vitium superbae vociferationis. In quantum enim maligni spiritus turbantur in cordis nostri devotione, in tantum laetificantur in superba vocum exaltatione. Cum nocte quadam hebdomada-[I.284]rius invitatorii antiphonam inciperet, et monachus ei proximus voce mediocri Psalmum intonaret, Herwicus, tunc Subprior, cum ceteris senioribus eadem voce qua ille inceperat, psallere coepit. Stabat iuvenis quidam minus sapiens in inferiori pene parte chori, qui indigne ferens Psalmum tam submisse inceptum, fere quinque tonis illum exaltavit. Subpriore ei resistente, ille cedere contemsit, et cum multa pertinicia victoriam obtinuit. Cuius partes in proximo versiculo quidam ex opposito choro adiuverunt. Propter scandalum et dissonantiae vitium ceteri cesserunt. Mox is, qui supra, vidit daemonem de monacho sic triumphante quasi candens ferrum prosilientem, et in oppositum chorum in eos, qui eius partem roboraverant, se transferetem. Ex quo colligetur, quod magis Deo Placeat humilis cantus cum cordis devotione, quam voces etiam in coelum arroganter exaltatae. Alia quadam nocte, cum praevenisset fratres ad vigilias, et stans in loco suo propter aeris claritatem considerandam oculos direxisset ad fenestram, quae est in fronte ecclesiae, obiecit se visui eius daemon quidam in Aetyopis effigie, magnus et nigerrimus, ac si hora eadem ab igne infernalis fuisset extractus. Qui ad eum per chorum superiorem veniens, ipsumque pertraniens, egressus est. Alio itidem tempore, cum modicum se movisset a stallo suo ad commenendum fratres, conspexit daemonem inter stallum Abbatis atque Prioris intrare cum impetu, ipso aspectu horribilem nimis. Qui cum in chorum Prioris nequiter respexisset, et vidisset sibi ingressum non patere propter ipsum, eo quod viam occupasset, raptim se in chorum noviciorum deposuit, et cuidam monacho seniori illic sedenti se coniunxit. Iste supradicto monacho, qui daemonem iuxta se foverat, dissimilis in moribus non erat, bibulus scilicet, accidiosus et libenter murmurans. Ecce ista debent esse terrori monachis accidiosis. NOVICIUS: Tam ista quam illa, quae te in distinctione superiori de vitio accidiae dixisse recolo, omnes qui in choro libenter dormiunt et inviti psallunt, merito terrere debent. MONACHUS: Saepius daemones per chorum [I.285] in formis minutissimis discurrere, saepius in diversis locis eosdem contemplatus est terribiliter scintillare. Sentiens aspectum illorum oculis esse nocivum, nec ignorans nequitiam illorum, die quadam, missa dicta de Spiritu sancto, oravit Deum, ut se ab huiusmodi visionibus liberaret. Statum affuit inimicus in forma lucidissimi oculi, habentis quantitatem pugni, in quo quicquid erat vivere putabatur. Ac si diceret: Modo diligenter considera me, quia de cetero non videbis me. Postea tamen eum vidit, sed non tam manifeste, et tam saepe, ut prius. Factus Abbas in Loco sanctae Mariae, cum nobilis femina, Aleidis nomine, Comitissa de Froizbreth, tanquam loci fundatrix ibi sepeliretur, et adhuc corpus eius iaceret in feretro, vidit daemonem ipsum feretrum circumgyrantem, et, quasi aliquid sui iuris perdidisset, ita omnes eius angulos oculorum indagine lustravit. Nondum est annus, quod, Prior noster dum post sepulturam cuiusdam conversi nostri ad horam canonicam chorum intraret, et nescio quid de saecularibus foris tractasset, diabolum, tanquam ducem viae, ante illum ingredi conspexit. Erat autem forma assumti corporis admodum subtilis, ad instar nubis. Deinde, diebus paucis elapsis, nocte quadam, infra matutinas, in simili illum specie coram iam dicto Priore stare conspexit. NOVICIUS: Quid est quod personam huius venerandi Abbatis, cum scriberes de Infantia Salvatoris Homelias Morales, et pene omnes preadictas visiones ibi poneres, iat personam eius celare studuisti? MONACHUS: Ipse ex multa caritate secreta sua mihi revelans, tunc temporis ne eum proderem prohibuit, quod postea tamen, importunitate mea victus, concessit. Sciebam enim personae illius gravitatem posse non modicam scribenis praebere auctoritatem. Cuiusdam venerabilis magnarumque virtutum viri, cuius tam nota fuit sanctitas, et tam probata auctoritas, ut nemo de illius dictis merito dubitare debeat, nunc recordor: quorum visiones tam praesentibus quam futuris poterunt esse exemplum terroris. [I.286]

 

 

Capitulum VI.

De Christiano monacho, qui daemones vidit.

 

In Hemmerode sacerdos quidam venerabilis ad conversionem venit, nomine et opere Christianus. Huic daemones multum importuni fuerunt, et saepe illos vidit tam ante conversionem quam post. Huius tempore alter quidam saecularis sacerdos, nomine Karolus, in eodem coenobio factus est novicius, et erat eius in probatione socius Prior noster Ysenbardus. Hic instinctu diaboli, cuius consilio utebatur, gulae et carnis suae commodis nimis consentiens, infirmitates saepius simulavit: pede claudicavit, lecto decubuit. Qui cum positus in infirmitorio tantum carnem nutriret, et spiritum negligeret, vadens vel rediens de privata cum claudicaret, et in coquinam respiciendo, quae ibi praepararentur infirmis, consideraret, praeictus Christianus diabolum eum qequi vidit, qui eo modo quo ille claudicaverat, et ipse claudicavit, et sicut introsexerat introspexit, in nullo ab illius gestibus discrepans. Tandem infra annum probationis defiens, reversus est ad ollas Aegypti, et secutate est caro carnem. Fratribus ad laborem post Capitulum praeparatis, cum starent circa auditorium, et exspectarent tabulae percussionem, essentque aliqui ex eis remissi per otiosam signorum consignificationem, vidit vir ille beatus cattos foeda quadam adustione maculatos, imo sub eorum specie daemones, caudarum suarum motibus eisdem blandiri, et continuatis vicibus corporum suorum compressionibus, in signum familiaritatis, illos demulcere. Eos vere qui gravitatem suam servabant, nec respicere quidem audebant. – Die quadam cum orationis gratia ante quoddam se altare prostravisset, diabolus in bufonem maximum, ad instar gallinae, se transformans, ante eius ora resedit. Quo viso territus, ilicio surrexit et fugit, hora eadem dolos diaboli minus observans. NOVICIUS: Videntur mihi tres istae visiones contra tria vitia satis esse necessariae; prima contra vitium gulositatis, secunda contra vitium vanitatis, tertia contra taedium orandi. MONACHUS: Licet videamus, diabolus saepe [I.287] per huiusmodi phantasmatum horrores dulcedinem in nobis exstinguit orationis. Haec mihi dicta sunt a supramemorato Hermanno Abbate, necnon et Waltero monacho de Birbech, qui illi familiares fuerunt. Reliqua eius acta et visiones audies in distinctione septima.

 

 

Capitulum VII.

De daemonibus, qui visi sunt Maguntiae in superba veste feminae.

 

Retulit mihi quidam civis honestus, asserens suis temporibus Maguntiae, si bene memini, hoc quod dicturus sum contigisse veraciter. Die quadam Dominica, cum sacerdos in ecclesia, cuius erat plebanus, circuiret, et atqua benedicta populum aspergeret, ad ostium ecclesiae veniens, matronam quandam pompatice venientem, et ad similitudinem pavonis variis ornamentis pictam obviam habuit, in cuius cauda vestimentorum, quam trahebat post se longissam, multitudinem daemonum residere conspexit. Erant enim parvi ut glires, nigri sicut Aethyopes, ore cachinnantes, manibus plaudentes, et sicut pisces intra sagenam conclusi saltantes. Revera ornatus muliebris sagena diaboli est. Quod ut vidit, daemonum quadrigam foris exspectare fecit; plebem advocavit, daemones ne fugerent adiuravit. Territa illa stetit, et ut visiones populus videre mereretur, quia vir bonus ac iustus fuit, orationibus obtinuit. Intelligens mulier ob vestimentorum superbiam sic se a daemonibus derisui habitam, domum rediit, vestimenta mutavit, et tam ipisi quam ceteris feminis eadem visio occasio facta est humilitatis. NOVICIUS: Si tot sunt daemones, qui nos miseros homines instigant ad culpam, puto quia multi erunt, qui consentientes trahent ad poenam. MONACHUS: De hoc magis te instruam exemplis quam verbis. [I.288]

 

 

Capitulum VIII.

De sacerdote de Ditkirgen, qui in obitu suo multitudinem vidit daemoniorum. Item probatio quod plures sint mali homines, quam daemones.

 

In Ditkirgen sanctimonialium monasterio, quod in opido Bonnensi situm est, sacerdos quidam defunctus est, Adolphus nomine, vir valde saecularis et lubricus, iam dicti monasterii plebanus. Hic, sicut mihi retulit quidam sacerdos, qui fuerat Bonnensis canonicus, cum die quadam cum quodam suo cognato luderet in aleis, quidam ex parochianis eius flens supervenit, et ut matris suae confessionem audire, eamque communicare dignaretur, humiliter et cum lacrimis supplicavit. Respondente sacerdote: Non veniam nisi expleto ludo; et ille instaret, asserens infirmam exspectare non posse, commotus sacerdos secum ludenti dixit: Cognate, ego conqueror vobis de domino isto, qui me quiescere discessit, et infirma sine confessione atque viatico ab hac luce migravit. Die autem tertio is qui cum sacerdote luserat, defuncta filio occurrit, et sacerdotis querimoniae recordatus, illum sine causa occidit. Post haec et alia peccata plurima sacerdos idem peremtoriam incidit infirmitatem. Qui cum esset in desperatione, quaedam cognata eius sedens coram illo, cum signum contritionis videret in eo nullum, tristis sic ait: Domine, debilis estis valde, praeparate vos propter Deum. Invocate illum, ut peccata vestra vobis dimittat, et spatium adhuc fructuosae poenitentiae concedat. Ad quod ille desperatus respondit: Vides horreum illud magnum ex opposito nostri? Non sunt in eius tecto tot calami, quot sunt circa me daemones congregati. Et hoc dicto, mox agonizans, exspiravit, eos videns adesse moriturus, quorum consilio vixerat sanus. Multa tibi de multitudine daemonum adhuc dicere possem, sed usque ad duodecimam distinctionem illud reservo. NOVICIUS: Cum mali male vivendo multos habeant daemones incentores, multos in morte accusatores, miror si tot in poenis habituri sint singuli tortores. [I.289] MONACHUS: Supra distinctione prima capitulo tricesimo secundo dictum est de Abbate Morimundensi, quod daemones animam ad locum poenarum portantes cruciaverunt. Similiter distinctione secunda capitulo sexto Hildebrandus latro Bertolpho post mortem apparens, multa millia daemonum dicebat animam suam foris praestolari. NOVICIUS: Si haec ita se habent, certum est plures esse daemones, quam homines malos. MONACHUS: Quantum ad praesens tempus, quaestitionis huius solutionem scire non possumus; sed certum habemus, quod in fine mundi, quando completus fuerit numerus reproborum, multo plures erunt mali homines, quam daemones. NOVICIUS: Unde hoc probatur? MONACHUS: Decima pars angelorum cecidit, ex quibus daemones facti sunt. Teste beato Gregorio, tot ascensuri sunt ex electis hominibus, quot ibi angeli remanserunt. Secundum hoc novem partibus numerus hominum electorum transcendet numerum daemoniorum. Quis ergo dubitet, quin incomparabiliter plures sint homines mali, quam boni? Nec in hoc mali homines aliquam recipient consolationem, quod numero longe plures erunt daemonibus, quia tanta est illorum naturalis potentia, tanta contracta malitia, tanta torquendi industria, ut unus multis millibus hominum in poenis adhibendis sufficere possit. Haec de multitudine malignorum spirituum dicta sint. Quod autem incomparabiliter mali sint et immisericordes, variis tibi pandam exemplis.

 

 

Capitulum IX.

De daemone, qui dixit se malle cum una anima a se decepta descendere in infernum, quam redire ad coelum.

 

Daemon quidam dum hominem a se obsessum horribiliter torqueret, et diversis per os eius garriendo diversa responderet, dictum est ei a quodam ex circumstantibus: Dic, diabole, si posses ad gloriam in qua fuisti redire, quid velles propter hoc laboris sustinere? Respondit ille: Si hoc esset in meo arbitrio, mallem cum una anima a me decepta descendre in infernum, quam redire ad coelum. Mirantibus [I.290] omnibus cur ita diceret, iterum hoc verbum respondit: Quid de hoc miramini? Tanta est malitia mea, et tam obstinatus sum in illa, ut non possim aliquid velle boni. Huic verbo alterius cuiusdam daemonis sermo non concordat.

 

 

Capitulum X.

De alio daemone, qui contraria dicebat.

 

In ecclesia beati Petri in Colonia cum femina quaedam a daemone obsessa miserabiliter tormentaretur, contigit ut alia obsessa superveniret. Mox una contra alteram coepit insurgere, clamoribus et contumeliis sic se invicem afficere, ut omnes miraremur. Daemon daemoni dicebat: Miser, ut quid consentiendo Lucifero sic de gloria aeterna ruimus? Ad quod alter respondit: Quare fecisti? Cumque ille adhuc quasi poenitudinis verba proferret, alter subiunxit: Tace, poenitentia ista nimis est sera, redire non poteris. Vides quanta sit in illis obstinatia? Idem spiritus malignus de reditu ad gloriam, sicut superior, interrogatus, verbum sermoni eius valde contrarium audiente me respondit: Si esset, inquit, columna ferrea et ignita, rasoriis et laminis acutissimis armata, a terra usque ad coelum erecta, usque ad diem iudicii, etiam si carnem haberem, in qua pati possem, me per illam trahere vellem, nunc ascendendo, nunc descendendo, dummodo redire possem ad gloriam in qua fui. NOVICIUS: Quid est quod tam contraria senserunt? MONACHUS: Daemon superior, sciens propositionem sibi factam prorsus impossibilem, malitiam suam ostendit; iste quantum boni perdiderit, verbis quibus valuit declaravit. NOVICIUS: Timentne daemones poenam sibi praeparatam? MONACHUS: Sentiunt et timent. Hinc est quod omnes exorcismi, qui ad illorum nequitiam enervandam fiunt, per ignem et extremum iudicium concluduntur. Quam parati sint ad nocendum hominibus, aliis tibi ostendam exemplis. [I.291]

 

 

Capitulum XI.

De daemone, qui confessus est, se intrasse feminam, eo quod sibi tradita fuisset a marito.

 

Dum Abbas noster anno praeterito in Monte sancti Salvatoris iuxta Aquisgrani missam celebraret, finita missa oblata est mulier obsessa. Super cuius caput cum legisset lectionem evangelicam de ascensione, et ad illa verba: Super aegros manus imponent, et bene habebunt, manum capiti eius imposuisset, daemon vocem emisit tam horribilem, ut omnes terreremur. Adiuratus ut exiret, respondit: Nondum vult Altissimus. Interrogatus quomodo intrasset, nec ipse respondit, nec mulierem respondere permisit. Postea confessa est, ad vocem mariti sui in commotione animi sui dicentis: Vade diabolo, quod intrare illum senserit per auriculam. Erat autem eadem femina de Aquensi provincia, et satis nota.

 

 

Capitulum XII.

Item de puero, quem diabolus invasit, cum ei pater diceret: Vade diabolo.

 

Homo quidam iratus, sicut audivi a quodam Abbate, dixit filio suo: Vade diabolo. Quem mox diabolus rapuit, et nusquam comparuit. NOVICIUS: Quid est quod filius punitus est ob peccatum patris, cum scriptura dicat: Filius non portabit iniquitatem patris? MONACHUS: Idem quod supradicta mulier dixit, dico.. Utrumque fieri permisit Deus propter exemplum, ut dum iracundi in vexatione uxoris, mariti audierint cruciatus cordis, et in raptu filii, patris dolores, animi sui furorem cohibeant et a stultiloquio linguas compescant. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Qui daemones esse dubitant, energuminos attendant, quia dum per illorum ora diabolus loquitur, et in corporibus tam crudeliter debachatur, manifestum praesentiae suae indicium illis demonstrat. NOVICIUS: Verum diceres, si non esset [I.292] ibi aliqua simulatio. MONACHUS: Obesessos fuisse, saepe prodit Evangelium, produnt et Actus Apostolorum, et in multis locis Vitae vel Passiones Sanctorum. Quod autem quidam propter quaestum se obsessos simulent, non nego; quod vero in quibusdam nulla sit fictio, subiecto probabitur exemplo.

 

 

Capitulum XIII.

De obsessa, quae dixit diabolum ligatum tribus verbis canonis.

 

Retulit mihi Gerardus Praepositus Pleysensis, mulierem obsessam, multis bene notam, Sigeberg venisse gratia curationis. Quae cum in oratorio sancti Mychaelis Archangeli de diversis interrogaretur, et incideret, mentio de Lucifero apud inferos ligato, respondit per os eius diabolus: Stulti, quibus catensis putatis magistrum meum ligatum in inferno? Ferreis? Nequaquam. Tria verba posita sunt in silentio missae, quibus ligatus est. Requirentibus quibusdam ex fratribus: Quae sunt illa tria verba? Dicere noluit, vel potius ausa non fuit, sed ait: Afferte mihi librum, et ego vobis ostendam illa. Allatus est ei liber missalis, et clausus porrectus. Quem illa aperiens, primo ictu canonem invenit, et digitum ponens super illum locum: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, in quibus memoria fit summae Trinitatis, ait: Ecce ista sunt tria illa verba, quibus ligatus est magister meus. Haec audientes ex monachis plures qui aderant, scientes mulierem illiteratam esse, aedificati sunt valde, vim verboprum intelligentes. Per Patrm enim, et cum Filio, et in Spiritu sancto, quorum opera indivisa sunt, fortis ille ligatus est, et vasa eius direpta.

 

 

Capitulum XIV.

De obsessa, quae in Insula sancti Nycholai prodidit reliquias.

 

In festo Omnium Santorum hoc anno cum essem cum Priore meo in Insula sancti Nycholai, quae vulgo Stupa vocatur, et [I.293] est monasterium sanctimonialium, vidimus ibi puellam ante adventum nostrum obsessam, sed tunc tam beneficio reliquiarum quam sororum orationibus liberatam. De qua nobis retulit eiusdem coenobii magistra, femina religiosa, quod die quadam, dum crudeliter ab immundo spiritu discerperetur, volens quidam clericus honestus illum probare, saccellum spinarum Dominicae coronae de tabula aurea, ea nesciente, tollens, et manu clausa super caput obsessae tenens, maximos ei clamores excitavit. Cui cum dicerent circumstantes, causam furoris eius ignorantes, quid clamas, diabole, quid habes? Respondit: Hoc quod fuit in capite Altissimi, hoc caput meum deprimit et pungit, et dicitis mihi quid clamas? Et aedificati sunt valde circumstantes, maxime sorores, duplicis rei habentes verum experimentum, videlicet quod spinae essent verae, et quod femina veraciter obsessa esset a daemone. Quod si minus haec duo tibi sufficiunt exempla, recordare trium illorum daemoniorum in capitulo primo et secundo atque tertio distinctionis tertiae.

 

 

Capitulum XV.

Quomodo daemones sint in hominibus.

 

NOVICIUS: Cum de his mihi satisfactum sit, est adhuc quod me movet. Quidam asserunt, daemones non esse in hominibus, sed extra, eo quod castrum, non intus, sed extra dicatur obsideri. Alii contrarium sentiunt, innentes verbis Salvatoris dicentis: Exi ab eo, spiritus immunde. MONACHUS: Improprie dicitur exire, nisi quod intus est. Utrique tamen verum dicunt, Improprie dicitur exire, nisi quod intus est. Utrique tamen verum dicunt, secundum aliquid, scilicet quod in homine possit esse, et non esse. Non potest esse diabolus in anima humana, secundum quod Ginnadius in distinctione ecclesiasticorum docmatum diffinit, dicens: Daemonem per inergiam, id est, operationem, non credimus substantialiter illabi animae, sed applicatione et oppressione uniri. Illabi autem menti, illi soli possibile est qui creavit, qui natura subsistens incorpo-[I.294]reus, capabilis est suae facturae. Mentem hominis iuxta substantiam nihil implere potest, nisi creatrix Trinitas. NOVICIUS: Quid est ergo quod diabolus dicitur cor hominis intrare, tentare vel immittere? MONACHUS: Non aliter intrat vel implet vel immittit, nisi quod animam decipiendo in affectum malitiae trahit. Et haec est differentia inter adventum Spiritus sancti et spiritus maligni, quod ille proprie dicitur illabi, iste immitti. Spiritus sanctus exsistens intus in anima peccatrice per essentiam et potentiam et sapientiam, quasi de prope illi illabitur per gratiam. Spiritus vero malignus cum extra sit ut dictum est per substantiam, mala suggerendo et vitiis mentem afficiendo, quasi sagittam, suam immittit malitiam. Unde habes: Immissionem per angelos malos. Hinc est quod homo post adventum Spiritus sancti plus et fortius potest diligere bonum, quam ante dilexit malum, quasi de remoto immissum. Cum diabolus dicitur esse in homine, non intelligendum est de anima, sed de corpore, quia in concavitatibus eius et in visceribus ubi stercora continentur, et ipse esse potest. NOVICIUS: Satis expeditus sum de quaestion hac; sed quaero, si adhuc aliquae viae sind aliae, quibus daemones hominibus soleant nocere? MONACHUS: Habent daemones mille nocendi artes, ex quibus quatuor tibi pandam. Quibusdam nocent falsa promittendo, aliis nocent per suos ministros in fide subruendo, nonnullis nocent in corpore eos laedendo, aliis quod periculosius est, in peccatis occiendo. Ista omnia iusto Dei fiunt iudicio, et de singulis tibi subiungam exempla.

 

 

Capitulum XVI.

De converso Campensi, qui promissione Episcopatus Halberstadensis deceptus, suspensus est.

 

In Campo, domo ordinis Cisterciensis, quae sita est in Episkopatu Coloniensi, sicut audivi a quodam sacerdote ordinis nostri, homini veridico, quem res non latuit, conversus quidam fuit, qui a monachis, cum quibus loquebatur, in tantum literas didicerat, ita ut textum legere sciret. Huiusmodi occasione illectus et deceptus, libellos sibi ad hoc idoneos occulte fecit [I.295] conscribi, coepitque in vitio proprietatis delectari. Cumque huiusmodi studium eidem converso ad hoc nimis converso prohiberetur, amore discendi apostasiam incurrit. Modicum tamen propter aetatem profecit. Deinde ad monasterium poenitentia ductus rediens, et hoc usque tertio actitans, nunc ad scholas saeculares exeundo, nunc revertendo, diabolo copiosam in se praebuit materiam decipiendi. Visibiliter enim illi apparens in specie angeli, ait: Disce fortiter, quia futurum est, et a Deo diffinitum, ut Halberstadensis fias Episcopus. Stultus ille diaboli dolos non observans, sperebat in se antiqua renovanda fore miracula. Quid plura? Die quadam seductor converso se ingerens, clara voce et hilrai facie dicebat: Hodie Episcopus Halberstadiensis defunctus est, festina venire ad civitatem, cui a Deo Antistes destinatus es. Ipsius enim consilium mutari non potest. Statim miser de monasterio silenter exiens, nocte eadem in domo cuiusdam honesti sacerdotis iuxta opidum Xantese hospitatus est. Ut autem gloriose ad sedem suam veniret, nocte ante lucem surgens, equum hospitatis valde bonum stravit, cappam eiusdem induit, ascendit et abiit. Mana familia domus, damno cognito, apostatam insequens apprehendit, a qua ad iudicium saeculare cum furto tractus, et per sententiam damnatus, non cathedram ut Episcopus, sed sicut fur patibulum ascendit. Vides ad quem finem promissio diaboli tendat? Alium conversum, etsi non tam manifeste, non minus tamen periculose decepit.

 

 

Capitulum XVII.

Item de converso, qui voce cuculi deceptus in apostasia mortuus est.

 

Narravit nobis anno praeterito beatae memoriae Theobaldus Abbas Eberbacensis, quod quidam conversus, cum nescio quo tenderet, et avem, quae cuculus dicitur, a vocenomen habens, crebrius cantatem audiret, vices interruptionis enumeravit, et viginti duas inveniens, easque quasi pro omine accipiens, pro annis totidem vices easdem sibi computavit. Elia, inquit, certe viginti duobus annis adhuc vivam. Ut quid tanto tempore mortificem me in ordine? Redibo ad saeculum, [I.296] et saeculo deditus, viginti annis fruar deliciis eius, duobus annis, qui supersunt, poenitebo. Haud dubium, quin diabolus qui supradictum conversum, ut Episcopus fieret, ad credendum induxerat aperto sermone, et huic suaserit, ut tali augurio fidem adhiberet, occulta suggestione. Sed Dominus, qui omne augurium odit, aliter, quam ille ordinaverat, disposuit. Nam duos quos poenitentiae deputaverat annos, eum in saeculo vivere permisit, et annos viginti deliciis ordinatos, iusto suo iudicio subtraxit. Ecce tales sunt promissiones diabolicae. Quod autem nonnullos imo plurimos, per ministros suos in fide subvertat, sequentia declarabunt.

 

 

Capitulum XVIII.

De duobus haereticis, qui apud Bizunzium miraculis phantasticis multis deceptis, ibidem exusti sunt.

 

Duo homines, non mente, sed habitu simplices, non oves, sed lupi rapaces, Bizunzium venerunt, summam simultantes religiositatem. Erant autem palladi et macilenti, nudis pedibus incedentes, et quotidie ieiunantes; matutinis sollemnibus ecclesiae maioris nulla nocte defuerunt, nec aliquid ab aliquo praeter victum tenuem receperunt. Cumque tali hypocrisi totius populi in se provocassent affectum, tunc primum coeperunt latens virus evomere, et novas atque inauditas haereses rudibus praedicare. Ut autem eorum doctrinae populus crederet, farinam in pavimento cribrari iusserunt, et sine vestigii impressione super illam ambulaverunt. Similiter super aquas gradientes non poterant mergi; tuguria etiam super se facientes incendi, postquam in cinerem sunt redacta, egressi sunt illaesi. Post haec dixerunt turbis: Si non creditis verbis nostris, credite miraculis. Audiens talia Episcopus et Clerus, turbati sunt valde. Et cum eis vellent resistere, haereticos et deceptores diabolique ministros illos affirmantes, vix evaserunt, ut non a populo lapidarentur. Erat enim) idem Episcopus vir bonus et literatus, atque de nostra pro-[I.297]vincia natus. Bene illum novit senex monachus noster Conradus, qui mihi ista retulit, et qui eodem tempore in eadem civitate fuit. Videns Episcopus nihil se verbis proficere, et per ministros diaboli populum sibi commissum in fide subverti, clericum quendam sibi notum, et in nigromantia peritissimum ad se vocans ait: Sic et sic per tales homines actum est in civitate mea. Rogo te ut investiges a diabolo per artem tuam, qui sint, unde veniant, vel qua virtute tanta ac tam stupenda operentur miracula. Impossibile est enim, ut signa faciant virtute divina, quorum doctrina Deo nimis est contraria. Dicente clerico: Domine, diu est quod arti huic renunciavi; respondit Episcopus: Bene cernis quantum arter. Vel oportebit me doctrinae illorum consentire, vel a populo lapidari. Iniungo ergo tibi in remissionem peccatorum tuorum, ut mihi in hac parte acquiescas. Obediens clericus Episcopo, diabolum vocavit, causam suae vocationis sciscitanti respondit: Poenitet me recessisse a te. Et quia de cetero magis obsequiosus tibi esse desidero, quam fuerim, rogo ut dicas mihi, qui sint homines isti, quae doctrina eorum, vel qua virtute tanta operentur mirabilia. Respondit diabolus: Mei sunt, et a me missi, et quae in ore illorum posui, illa praedicant. Respondit clericus: Quid est quod laedi non possunt, nec in aquis mergi, neque igne comburi? Respindit iterum daemon: Cyrographa mea, in quibus homina mihi ab eis facta, sunt conscripta, sub ascellis suis inter pellem et carnem consuta conservant, quorum beneficio talia operantur, nec ab ailquo laedi poterunt. Tunc clericus: Quid si ab eis tollerentur? Respondit diabolus: Tunc infirmi essent sicut ceteri homines. Audiens ista clericus, regratiabatur daemoni dicens: Modo recede, et cum vocatus fueris a me, iterum venias. Reversus ad Episcopum, haec ei per ordinem recitavit. Qui magno repletus gaudio, totius civitatis populum in locum ad hoc idoneum concavit, dicens: Ego pastor vester sum, vos oves. Si homines isti, ut dicitis, doctrinam suam signis confirmant, volo illos vobiscum imitari; sin autem, dignum est ut illis punitis, vos ad fidem patrum vestrorum mecum poenitentes revertamini. Respondit populus: [I.298] Nos plurima ab eis signa vidimus. Quibus Episcopus: Sed ego illa non vidi. Quid multa? Placuit populo consilium. Vocati sunt haeretici. Affuit Episcopus. Accensus est focus in medio civitatis. Prius tamen quam intrarent, ad Episcopum secreto vocati sunt. Quibus ipse ait: Volo videre si aliqua circa vos habeatis maleficia. Quo audito, mox exspoliantes se, cum magna securitate dixerunt: Quaerite diligenter tam in corporibus quam in vestimentis nostris. Milites vero, sicut ab Episcopo fuerant praemoniti, brachia eis lavantes, et sub ascellis cicatrices obductas notantes, cultellis illias ruperunt, chartulas insutas inde extrahentes. Quibus acceptis, Episcopus cum haereticis inde extrahentes. Quibus acceptis, Episcopus cum haereticis ad populum exiens, facto silentio clamavit valide: Modo prophetae vestri ingrediantur ignem, et si laesi non fuerint, credam eis. Miseris trepidantibus, et dicentibus, non possumu modo intrare, Episcopo recitante, malitia eorum detecta est populo et ostensa cyrographa. Tunc universi furentes, diaboli ministros, cum diabolo in ignibus aeternis cruciandos, in ignem praeparatum proiecerunt. Sicque per Dei gratiam et Episcopi industriam haeresis invalescens est exstincta, et plebs seducta atque corrupta per poenitentiam mundata.

 

 

Capitulum XIX.

De haereticis Coloniae combustis.

 

Circa illa tempores sub Archiepiscopo Reynaldo Coloniae plures haeretici sunt comprehensi, qui a literalis viris examinati et victi, per iudicium saeculare damnati sunt. Data vero sententia, cum ducendi essent ad ignem, unus illorum Arnoldus nomine, quem ceteri magistrum suum fatebantur, sicut narraverunt qui interfuerunt, panem et pelvim cum aqua sibi dari petivit. Quibusdam volentibus ut hoc fieret, viri prudentes dissuaserunt dicentes: Aliquid hinc fieri posset opere diabolico, quod infirmis esset in scandalum et in ruinam. NOVICIUS: Miror quid de pane et de aqua facere voluerit. MONACHUS: Sicut coniicio ex verbis cuiusdam alterius haeretici, qui ante hoc triennium a Rege Hispaniae comprehen-[I.299]sus est et combustus, sacrilegam ex eis facere volebat comunionem, ut suis viaticum fieret ad aeternam damnationem. Nam quidam Abbas Hispanus ordinis nostri per nos transiens, qui cum Episcopo et Ecclesarium praelatis eiusdem haeretici errores damnavit, eum dixisse referebat, quod rusticus quilibet in mensa sua, et de pane suo quo vesceretur, conficere posset corpus Christi. Erat enim maledictus faber ferrarius. NOVICIUS: Quid ergo actum est de haereticus Coloniensibus? MONACHUS: Ducti sunt extra civitatem, et iuxta cimiterium Judaeorum simul in ignem missi. Qui cum fortiter arderent, multis videntibus et audientibus, Arnoldus semiustis discipulorum capitibus manum imponens, ait: Constantes estote in fide vestra, quia hodie eritis cum Laurentio; cum tamen nimis discordarent a fide Laurentii. Cum esset inter eos virgo quaedam speciosa, sed haeretica, et quorundam compassione ab igne subtracta, promittentium, quia vel eam viro traderent, vel si hoc magis placeret, in monasterio virginum locarent, cum verbo tenus consensisset, iam exstinctis haereticis, tenentibus se dixit: Dicite mihi, ubi iacet seductor ille? Cumque elapse, facie veste tecta, super exstincti corpus ruit, cum illo in indernum perpetuo arsura descendit.

 

 

Capitulum XX.

De haeresi Valdosiana in civitate Metensi.

 

Paucis annis elapsis, sub Episcopo Bertrammo, viro valde literato, orta est haeresis Valdosiana in civitate Metensi, hoc modo. Cum idem Antistes in festivitate quadam populo in ecclesia praedicasset, duos homines ministros diaboli in turba stare conspiens, ait: Videor inter vos nuncios diaboli. Ecce illi sunt, digito eos ostendens, qui me praesente in Monte Pessulano propter haereses damnati sunt et eiecti. Qui Episcopo durius responderunt, habentes in comitatu suo scholarem, qui more canino contra eum latrabat, iniuriis eum lascesciens. Egressi vero de ecclesia, multitudinem populi [I.300] circa se congregantes, errores suos illis praedicaverunt. Quibus cum quidam ex clericis dicerent: Vos domini, nonne Apostulus dicit: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Volumus scire quis vos miserit huc praedicare; responderunt illi: Spiritus. Non enim poterat illis Episcopus vim inferre propter quosdam potentes civitatis, qui eos in odium Episkopi fovebant, eo quod quendam usurarium defunctum ipsorum cognatum de atrio ecclesiae eiecisset. Revera missi fuerant a spiritu erroris, per quorum ora haereses Valdosianae, ab uno eorum sic dictae, in eadem civitate sunt seminatae, et necdum prorsus exstinctae. NOVICIUS: Heu quod tot hodie haereses sunt in ecclesia. MONACHUS: Hoc furor et malitia diaboli effecit.

 

 

Capitulum XXI.

De haeresi Albiensium.

 

Temporibus Innocentii Papae praedecessoris huius, qui nunc Paptum tenet, Honorii, durante adhuc schismate, quod erat inter Philippum et Ottonem Reges Romanorum, diaboli invidia haereses Albiensium coeperunt pullulare, vel ut verius dicam, maturescere. Cuius vires erant tam validae, et omne tricitum fidei gentis illius versum videretur in lolium erroris. Missi sunt Abbates ordinis nostri cum quibusdam Episcopis, qui zizania rastro catholicae praedicationis eradicarent. Sed obsistente homine inimico, qui illa seminaverat, modicum ibi profecerunt. NOVICIUS: Quis fuit error illorum? MONACHUS: Quadam haeresiarchae oerum collegerant puncta ex docmate Manichaei, quaedam ex erroribus, quae in Periarchon scripsisse fertur Origines, plurima etiam, quae de suo corde finxerant adiicientes. Duo credunt cum Manichaeo principia, deum bonum et deum malum, id est, diabolum, quem dicunt omnia creare corpora, sicut deum bonum omnes animas. NOVICIUS: Moyses et corpora et animas confirmat Deum creasse, dicens: Formavit Deus hominem, id est, corpus, de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, id est, animam. MONACHUS: Si Moysen et Prophetas reciperent, haeretici non essent. Corporum resurrectionem negant; [I.301] quicquid beneficii mortuis a vivis impenditur irrident; ire ad ecclesias, vel in eis orare, nihil dicunt prodesse. In his deteriores sunt Judaeis et paginis, quia illa credunt. Baptismum abiecerunt; sacramentum corporis et sanguinis Cristi blasphemant. NOVICIUS: Ut quid tantas a fidelibus persecutiones sustinent, si nihil ex hoc in futuro retributionis exspectant? MONACHUS: Gloriam spiritus dicunt se exspectare. Quidam supradictorum Abbatum monachus, cernens quendam militem in equo sedentem loqui cum aratore suo, haereticum illum aestimans, sicut fuit, propius accedens ait: Dicite mihi, probe vir, cuius est ager iste? Respondente illo, meus est; subiecit: Et quid de fructu illius facitis? Ego, inquit, et familia mea de eo vivimus, aliquid etiam erogo pauperibus. Dicente monacho, quid boni speratis de eleemosyna illa? Respondit miles hoc verbum: Ut spiritus meus gloriose pergat post mortem. Tunc monachus: Quo perget? Ait miles: secundum meritum suum. Si bene vixit, et hoc apud Deum meruit, exiens de corpore meo, intrabit corpus alicuius futuri Principis, sive Regis, vel alterius cuiuslibet personae illustris, in quo delicietur; si autem male, corpus intrabit miseri pauperisque, in quo tribuletur. Credidit stultus, sicut et ceteri Albienses, quod anima secundum meritum transeat per diversa corpora, etiam animalium atque serpentum. NOVICIUS: Foeda haeresis.MONACHUS: In tantum enim Albiensium error invaluit, ut brevi intervallo temporis infecerit usque ad mille civitates, et si non fuisset gladiis fidelium repressus, puto quod totam Europam corrupisset. Anno Domini millesimo ducentesimo decimo praedicata est contra Albienses in tota Alemannia et Francia crux, et ascenderunt contra eos anno sequenti de Alemannia Lupoldus Dux Austriae, Engilbertus tunc Praepositus, postae Archiepiscopus Coloniensis, et frater eius Adolphus Comes de Monte, Wilhelmus Comes Juliacensis, et alii multi diversae conditionis atque dignitatis. Simile actum est in Francia, Normannia atque dignitatis. Simile actum est in Francia, Normannia atque Pictavia. Horum omnium praedicator et caput erat Arnoldus Abbas Ciserciensis, postea Archiepiscopus Nar-[I.302]bonnensis, Venientes ad civitatem magnam, quae Biders vocatur, in qua plus quam dentum millia hominum fuisse dicebantur, obsederunt illam. In quorum aspectu haeretici super volumen sacri Evangelii mingentes, de muro illud contra Christianos proiecerunt, et sagittis post illud missis clamaverunt: Ecce lex vestra, miseri. Christus vero Evangeli sator iniuriam sibi illatam non reliquit inultam. Nam quidam satellites zelo fidei accensi, leonibus similes, exemplo illorum, de quibus legitur in libro Machabaeorum, scalis appositis, muros intrepide ascenderunt; haereticisque divinitus territis et declinantibus, sequentibus portas aperientes, civitatem obtinuerunt. Cognoscentes ex confessionibus illorum catholicos cum haereticis esse permixtos, dixerunt Abbati: Quid faciemus, domine? Non possumus discernere inter bonos et malos. Timens tam Abbas quam reliqui, ne tantum timore mortis se catholicos simularent, et post ipsorum abcessum iterum ad perdidiam redirent, ferutr dixisse: Caedite eos. Novit enim Dominus qui sunt eius. Sicque innumerabiles occisi sunt in civitate illa. Aliam itidem civitatem magnam, a re Pulchramvallem vocatam, quae sita est iuxta Tholosam, virtute divina obtinuerunt. In qua populo examinato, cum omnes promitterent se velle redire ad fidem, quadrigenti quinquaginta in sua pertinacia indurati a diabolo permanserunt, ex quibus quadringenti combusti sunt in igne, ceteri patibulis appensi. Idem actum est in ceteris civitatibus atque castellis, miseris se ultro morti ingerentibus. Tholosani vero artati, omnem promiserunt satisfactionem, sed ut postea patuit, in dolo. Nam perfidus Comes sancti Aegidii, princeps et caput omnium haereticorum, omnibus sibi in Concilio) Lateranensi abiudicatis, feodis videlicet et allodiis, civitatibus et castris, et ex maxima parte eisdem a Comite Simone de Fortimonte, viro catholico, iure belli occupatis, in Tholosam se transtulit, de qua usque hodie fideles vexare et impugnare non cessat. Et sicut hoc anno dominus Conradus Episcopus Portuensis et Cardinalis, contra Albienses missus legatus, scripsit Capitulo Cisterciensi, quidam ex potentibus Tholosanae civitatis quiddam [I.303] tam horrendum in odium Christi et ad confusionem nostrae fidei egit, ut etiam ipsos Christi inimicos movere merito debeat. Juxta altare maioris ecclesiae ventrem suum purgavit, et palla altaris ipsas immunditias detersit. Ceteri vero furori furorem adiicientes, scortum super sacrum altare posuerunt, in conspectu crucifix eo ibi abutentes. Postea ipsam sacram imaginem detrahentes, brachia ei praesciderunt, multo militibus Herodis detoriores, qui morto, ne eius crura frangerent, pepercerunt. NOVICIUS: Quis non stupeat ad tantam patientiam Dei? MONACHUS: Longanimis est enim et patiens redditor. Qui Damiatanos post victoriam, eo quod crucifixi colle fune alligata, per plateas illum traxerunt, in collo et in guttere tam terribiliter punivit, puto quia has blasphemieas minime dissimulabit. Albienses antequam venirent contra eos exercitius Domini, ut supra dictum est, Miralimomelinum Regem de Marroch in auxilium sibi invitaverant. Qui de Affrica in Hispanias cum tam incredibili multitudine venit, ut totam Europam se obtinere posse speraret. Mandavit etiam Innocentio Papae, quia equos suos in porticu ecclesiae beati Petri deberet stabulare, et super illam vexillum suum figere. Quod ex parte impletum est, etsi secus quam ipsi cogitaverat. Et quia Deus frangit omne superbum, eodem tempore, anno scilicet, gratiae millesimo ducentisimo duodecimo, septimo decimo Kalendas Augusti, de exercitu eius occisi sunt quadraginta millia pugnatorum. Ipse vero in Sibiliam) se transferens, ex dolore mortuus est. Cuius vexillum principale in bello captum Innocentio est transmissum, et in ecclesia praedicta ad Christi gloriam erectum. Haec de Albiensibus dicta sint. NOVICIUS: Si fuissent inter homines istos viri literati, forte non tantum errassent. MONACHUS: Literati cum errare incipiunt, etiam illiteratis, instinctu diabolico, plus et gravius desipiunt. [I.304]

 

 

Capitulum XXII.

De haereticis Parisiis exustis.

 

Eodem tempore quo manifestatae sunt haereses Albiensium, in Pariensi civitate, in qua fons est totius scientiae et puteus divinarum scripturarum, quibusdam viris literatis persuasio diabolica perversum instillavit intellectum. Quorum nomina sunt haec, magister Wilhelmus Pictaviensis Subdiaconus, qui legerat Parisiis de artibus et tribus annis studuerat in theologia, Bernardus Subdiaconus, Wilhelmus aurifex propheta eorum, Stephanus sacerdos de veteri Curbuel, Stephanus sacerdos de Cella, Johannes sacerdos de Uncinis: isti omnes in theologia studuerant, excepto Bernardo; Dudo specialis clericus magistri Almerici sacerdotis, qui fere decem annis in theologia studuerat, Elmandus Acolitus, et Odo Diaconus, magister Garinus, qui conventaverat Parisiis de artibus, et hic sacerdos audierat theologiam a magistro Stephano Archiepiscopo Cantuariensi; Ulricus sacerdos de Lueri, qui sexagenarius studuerat in theologia tempore multo, Petrus se sancto Clodowaldo sacerdos et sexagenarius, qui etiam audierat theologiam, Stephanus Diaconus de Veteri Curbuelo. Isti instinctu diaboli haereses multas et maximas excogitaverant, et iam in plurimis locis disseminaverant. NOVICIUS: Quae fuerunt capitula, in quibus viri scientia et aetate tam magni errare potuerunt? MONACHUS: Dicebant non aliter esse corpus Christi in pane altaris, quam in alio pane et in qualibet re; sicque Deum locutum fuisse in Ovidio, sicut in Augustino. Negabant resurrectionem corporum, dicentes nihil esse paradisum, neque infernum, sed qui haberet cognitionem Dei in se, quam ipse habebant, haberet in se paradisum; qui vero peccatum mortale, haberet infernum in se sicut dentem putridum in ore. Altaria sanctis statui, et sacras imagines thurificare, idolatriam esse dicebant; eos qui ossa martyrum deosculabantur, subsannabant. Maximam etiam blasphemiam ausi sunt dicere in Spiritum sanctum, a quo omnis munditia est et sanctitas. Si aliquis in spiritu est, aiebant, et faciat forni-[I.305]cationem, vel aliqua alia pollutione polluatur, non est ei peccatum, quia ille spiritus, qui est Deus, omnino separatus a carne, non potest peccare, et homo qui nihil est, non potest peccare, quamdiu ille spiritus, qui est Deus, est in eo. Ille operatur omnia in omnibus. Unde concedebant, quod unusquisque eorum esset Christus et Spiritus sanctus. Impletumque est in eis quod dicitur in Evangelio: Surgent pseudo Christi et pseudo prophetae, et cetera. Habebant etiam miserrimi illi argumenta sua nullius prorsus valoris, quibus suos errores confirmare nitebantur. Quorum perfidia hoc ordine detecta est. Praedictus Wilhelmus aurifaber venit ad magistrum Rudolphum de Naumutico, dicens se esse missum a Domino, et hos infidelitatis articulos ei proposuit: Pater sub quibusdam formis operatus est in veteri testamento, scilicet legalibus; Filius similiter sub quibusdam formis, ut in sacramento altaris et baptismi, et aliis. Sicut ceciderunt formae legales in primo Christi adventu, ita nunc cadent omnes formae, quibus Filius operatus est, et cessabunt sacramenta, quia persona Spiritus sancti clare se manifestabit in quibus incarnabitur, et principitaliter per septem viros loquetur, quorum unus ipse Wilhelmus erat. Item prophetabat quod infra quinque annos istae quatuor plagae evenire deberent. Prima super populum, qui fame consumetur; secunda erit gladius, quo se Principes interficient; tertia, in qua terra aperietur et deglutiet burgenses; in quarta descendet ignis super praelatos Ecclesiae, qui sunt membra Antichrist. Dicebat enim quia Papa esset Antichristus, et Roma Babylon; et ipse Papa sedet in monte Oliveti, id est, in pinguedine potestatis. Iam enim tredecim anni elapsi sunt, et nihil horum contigit quae pseudo ille propheta futura infra quinquennium praedixerat. Et ut favorem sibi captaret Philippi Regis Franciae, etiam hoc adiecit: Regi Francorum subiicientur omnia regna et filio eius, qui erit in tempore Spiritus sancti, et non morietur, et dabuntur duo-[I.306]decim panes Regi Francorum, id est, scientia scripturarum et potestas. His auditis, magister Rudolphus interrogavit, si aliquos haberet socios, quibus ista fuissent revelata. Cui cum respondisset, habeo multos, supradictos viros nominans, perpendens vir prudens imminens periculum Ecclesiae, et se solum ad investigandam eorum nequitiam, eosque convincendos non posse sufficere, ex quadam simulatione dicebat, sibi esse revelatum a Spiritu sancto de quodam sacerdote, qui cum eo praedicare deberet sectam eorum. Et ut famam suam servaret illaesam, nunciavit haec omnia Abbati sancti Victoris, et magistro Roberto, et fratri Thomae, cum quibus adiit Episcopum Parisiensem, et tres magistros legentes de theologia, videlicet Decanum Salebergiensem, et magistrum Robertum de Kortui, et magistrum Stephanum, omnia haec eis insinuantes. Qui territi valde, iniunxerunt saepedicto Rudolpho in remissionem peccatorum suorum, et alteri sacerdoti, ut se fingerent esse de illorum consortio, donec scientias omnium audivissent, et plenius omnes articulos incredulitatis eorum explorassent. Magister vero Rudolphus et suus socius sacerdos in exsecutione huius laboris cum ipsis haereticis circuierunt Episcopatum Pariensem, Lingonensem, Tecensem, et Archiepiscopatum Senonensem in tribus mensibus, et quam plurimos de eorum secta invenerunt. Ut itaque ipsi haeretici plene de ipso magistro Rudolpho confiderent, quandoque vultu elevato se spiritu in coelum raptum simulabat, et postea aliqua quae se vidisse dicebat, in conventiculis eorum narrabat, et publice eorum fidem de die in diem se praedicaturum spopondit. Tandem reversi ad Episcopum, visa et audita enarraverunt. Quo audito, Episcopus praedictus per provinciam pro eis misit, eo quod non essent in civitate, excepto uno Bernardo. Qui cum essent in custodia Episcopi, congregati sunt ad eorum examinationem vicini Episcopi et magistri theologi; proposita sunt eis supradicta capitula, quae quidam ex eis in praesentia omnium protestabantur, quidam vero cum resilire vellent, et se convinci viderent, cum ceteris stabant in eadem pertinacia, nec negabant. Tanta audita perversitate, consilio Episcoporum [I.307] et theologorum ducti sunt in campum, et coram universo Clero et populo degradati, et in adventu Regis, qui tunc praesens non erat, exusti. Qui mente obstinata nullum ad interrogata dabant responsum, in quibus in ipso mortis articulo nullum perpendi poterat poenitentiae indicium. Cum ducerentur ad tormenta, tanta exorta est aeris inclementia, ut nemo dubitaret quin ab eis aer fuisset concitatus, a quibus tantus error morientibus fuerat persuasus. In ipsa nocte is, qui inter eos potior habebatur, ad ostium cuiusdam inclusae pulsans, sero suum errorem confessus est, asserens se magnum hospitem esse in inferno, et aeternis incendiis deputatum. Quatuor ex eis fuerant examinati, sed non sunt combusti, videlicet magister Garinus, Ulricus sacerdos, Stephanus Diaconus, qui perpetuo reclusi sunt carcere; Petrus vero antequam caperetur, prae timore monachus effectus est. Magister Almericus, qui praedictae pravitatis magister fuerat, eiectus est de cimiterio, et in campo sepultus. Eodem tempore praeceptum est Parisiis, ne quis infra triennium legeret libros naturales. Libri magistri David, et libri Gallici de theologia, perpetuo damnati sunt et exusti. Sicque per dei gratiam haeresis exorta succisa est.

 

 

Capitulum XXIII.

De haeretico apud Trecas exusto, qui se dicebat esse Spiritum sanctum.

 

Vix sunt duo anni elapsi, quod quidam diabolo plenus apud Trecas se esse Spiritum sanctum publice praedicabat. Cuius insaniam populi non sufferentes, in crate posuerunt, et copioso igne circumposito in carbopnem redegerunt. NOVICIUS: Puto vitam illorum multum exsecrabilem esse, quorum tam foeda est doctrina. MONACHUS: Ut amplius detesteris haereticorum sectas, unum tibi de illorum vita subiungam exemplum.

 

 

Capitulum XXIV.

De haereticis Veronensibus.

 

Tempore Frederici Imperatoris cum Lucius Papa fecisset Veronae civitate Lombardiae moram, multis tam Ecclesiarum [I.308] praelatis quam regni Principibus ibidem congregatis, et esset ibi Godescalcus monachus noster, tunc maioris ecclesiae in Colonia canonicus, cum fratre suo Everhardo canonico sancti Gereonis, hospes illorum pene singulis noctibus cum uxore et filia de domo propria egressus est. Quod cum considerasset Everhardus, interrogavit nescio quem illorum, quo irent, vel quid agerent? Cui cum responsum esset, veni et vide, secutus est illos in domum quandam subterraneam, amplam satis, in qua multis ex utroque sexu congregatis, quidam haeresiarches sermonem blasphemiis plenum cunctis tacentibus fecit, per quem vitam et mores illorum instituit. Deinde exstincta candela, unusquisque sibi proximam invasit, nullam habentes differentiam inter legitimam et absolutam, inter viduam et virginem, inter dominam et ancillam, et, quod horribilius erat, inter sororem et filiam. Everhardus vero haec videns, utpote iuvenis luxuriosus atque vagus, simulans se discipulum, hospitis sui filiae, vel alteri cuilibet puellae in sermone se coniunxit, cum qua exstincta candela peccavit. Cumque hoc actitasset pene annum dimidium, magister cunctis audientibus ait: Juvenis iste tam studiose frequentat auditorium nostrum, cito habilis erit ad docendum alios. Hoc verbo audito, non amplius intravit. Et, sicut mihi retulit praedictus Godescalcus, cum illum de hoc argueret, respondit: Sciatis, frater, me non frequentare conventicula haereticorum propter haereses, sed propter puellas. Ecce talis est vita et lex haereticorum. Nec mirum, quia non credunt resurrectionem vel gehennam, sive poenam malorum; impune enim transire putant quaecunque agunt. NOVICIUS: Audivi quod multi haeretici sint in Lombardia. MONACHUS: Hoc mirum non est, habent enim suos magistros in diversis civitatibus, aperte legentes, et sacram paginam perverse exponentes.

 

 

Capitulum XXV.

De haeretico, qui diabolum dicebat esse principem huius mundi, eo quod mundum creasset.

 

Eo tempore quo Otto Rex profectus est Romam coronari [I.309] in Imperatorem, et issent cum eo Johannes Episcopus Cameracensis, Henricus Scholasticus sancti Gereonis, magister Hermannus canonicus Bonnensis, simuli ingressi sunt scholas cuiusdam haeresiarchae. Locus quem tunc legebat, is erat: Jam iudicium mundi venit; iam princeps mundi huius eiicietur foras. Quem locum ita glossavit: Ecce Christus diabolum principem huius mundi vocavit, quia hunc mundum creavit. Cum quo praedictus Hermannus satis dure disputavit, et, sicut mihi retulit, quod Deus creasset omnia tantum verbo, visibilia et invisibilia, corporalia et spiritualia, non solum ex scripturis, sed etiam ex ratione demonstravit. Haec dicta sint de haereticis, qui membra sunt diaboli. Hoc enim noveris, quod multo intensius suam diabolus exerceat malitiam in haereticis, quam in energuminis. NOVICIUS: Possunt energumini, id est, obsessi a diabolo, habere caritatem? MONACHUS: Etiam; sicut superius dictum est, non in animabus, sed in corporibus est.

 

 

Capitulum XXVI.

De puella, quam diabolus intravit cum esset quinquennis.

 

Mulier quaedam in Briseke satis crudeliter hoc angore vexabatur. Hanc diabolus cum esset quinquennis, hoc ordine intravit. Die quadam cum lac maducaret, pater eius iratus dixit: Diabolum comedas in ventrem tuum. Mox puellula sensit eius ingressum, et usque ad maturam aetatem ab illo vexata, hoc anno primum meritis Apostolorum Petri et Pauli, quorum limina visitavit, liberata est. Quis dicere audeat, quinque annorum infantulam baptizatam non habere caritatem? De qua idem daemon dicebat: Me egresso, nunquam aliud post hanc vitam sentiet purgatorium. Obsessi peccata sua confitentur, orant et communicant. Quod diabolus quosdam Dei permissione in corporibus suis laedat, quibusdam tibi ostendam exemplis. [I.310]

 

 

Capitulum XXVII.

De Theoderico converso, quem diabolus transtulit ultra civitatem Lubech.

 

Theodericus Susaciensis conversus noster, sicut ab eius ore audivi, cum esset iuvenis, puellam quandam in civitate Lubech alter quidam iuvenis ei procabatur, secundum quod illi promiserat. Femina consentiente, cum Theodericus se eius concubitu uti sperasset, socius eius ei illudens, ad illam accessit. Quo cognito, iratus dixit: Diabolus qui me huc adduxit, poterit me etiam hinc reducere. Mox invitatus affuit, hominem rapuit et in aera levavit, et ultra civitatem transferens, iuxta ripam cuiusdam lacus incommode satis deposuit. Ad quem sic ait: Si non quocunque modo te signasses, modo occidissem te. Tenuiter enim et imperfecte in ipso raptu signum sibi crucis impresserat. Dimissus a daemone, tam graviter cecidit, ut in terra sine sensu iacens sanguinem vomeret. Tandem aliquantulum virium resumens, manibus predibusque reptando ad aquam venit, faciem lavit, atque ex ea bibens, cum multo labore ad hospitium suum pervenit. Ingressus domum, mox ut lumen aspexit, secundo in excessum ruit. Vocatus est sacerdos, qui initium Evangelii Johannis super eum legit, aliisque orationibus contra impetum diaboli illum munivit. Postea per annum integrum ita corpus eius totum erat tremulum, ut scyphum manu tenere non posset ad bibendum! Ecclesiam sancti Nycholai, omniaque civitatis aedificia, luna splendente, cum a diabolo portaretur, et portando comprimeretur, se vidisse testatur. Simile pene habes supra distinctione tertia capitulo undecimo de Henrico cive Susaciensi, quem diabolus noctu in foro rapuit, et ultra monasterium, sancti Patrocli translatum in pasculo deposuit. Tam mala enim et tam venenata est daemonum natura, ut solo illorum intuiti saepe homines corrumpantur.[I.311]

 

 

Capitulum XXVIII.

De Alberone converso, qui diabolum videndo infirmatus est, et quae sit ratio eiusdem defectus.

 

Albero conversus noster cum novicius esset, et nocte quadam cum alio converso propter timores nocturnos in curia vigilaret, ante signa matutinalia ambitum claustri circuiens, quasi umbram humanam eminus iuxta lavatorium conspexit. Aestimans quia frater Fredericus esset monachus noster, accessit propius, volens ei innure, ut iret dormitum. Et quia noverat eum non esse sanae mentis, pedem retraxit, ab illo laedi timens. Dum sic staret, umbra in oculis eius usque ad tabulatum domus crevit. Mox signis sonantibus in dormitorio, pistrinum intravit, et quia clibanus coquendis panibus praeparatus erat, mox ut ignem, quem quasi per parietem vitreum intueri sibi visus est, aspexit, infirmari coepit. Statim exiens, et sub arborese reclinans, pene octo diebus ab illa hora in tanta defectione fuit cordis et corporis, ut non posset manducare neque bibere neque dormire. NOVICIUS: Vellem rationem scire, quare homo viso daemone, mox igne conspecto extasim incurrat. MONACHUS: Ignis lucis minister est, diabolus vero princeps et auctor tenebrarum est. Lux et tenebrae sibi invicem contraria sunt, sicut frigus et calor. Si egressus fueris de tenebris in radium solis, vel econverso, ex repentina mutatione visus tuus turbatur et deficit. Item si manum nimis infrigidatam igni adhibueris, sive de igne extractam aquae gelidae immerseris, contrarium elementum amplius te cruciabit. Quid ergo mirum, si ex visione diaboli, qui, ut dixi, auctor est tenebrarum et ignis aeterni, hominis natura turbatur et terretur, contrahitur et deficit, cum ignem huius mundi viderit, qui omnino contrarius est igni gehennae? Ille tenebrosus, iste luminosus. Multum ab eo discordat tam in sensu quam in effectu. Viri tamen perfecti, ut supra dictum est, saepe daemones sine terrore et sine sensus defectione vident. NOVICIUS: Si visio diaboli tam periculosa et tam novica est in forma subiecta, quis illum videre posset in sua natura? MONACHUS: Oculus corporalis [I.312] diabolum ut est, videre non potest. NOVICIUS: Quare? MONACHUS: Quia diabolus spiritus est, et spiritum, ut est opino pene omnium magistrorum, non nisi spiritus videre valet. Vident eum animae reproborum in inferno. Et sicut summa beatitudo electorum est videre Deum, ita maxima dicitur esse poena malis cernere diabolum. Vis audire quorundam periculum, illum in sua substantia videre volentium? NOVICIUS: Volo et desidero, quia quanto plus horroris et malitiae de illo audiero, tanto amplius peccare pertimesco. MONACHUS: Audi ergo.

 

 

Capitulum XXIX.

De Abbate sanctae Agathae, monacho et converso eius, qui videntes diabolum defecerunt.

 

Ante hos annos duodecim Wilhelmus Abbas de sancta Agatha Diocesis Leodiensis, quae est domus ordinis Cisterciensis dum tempore quodam iturus esset Eberbachum, ad quam pertinet domus illa, venissetque Coloniam, dixit monacho suo atque converso Adoplpho nomine: Opus est misericordiae, ut videamus obsessam illam, germanam scilicet talis conversi nostri de Eberbacho, ut per nos eius ille statum cognoscat. Quod cum illis placuisset, et domum, in qua illa cum multis et inter multos sedens erat, intrassent, cum Abbas nescio unde eam interrogaret, et illa nihil omnino responderet, subiunxit: Vis aliquid mandere fratri tuo? Illa obmutescente, adiecit Abbas: Adiuro te per eum quem hodie in missa tractavi, ut respondeas mihi. Mox diabolo obediente, et per os feminae ad interrogata respondente, rogatus est Abbas tam a converso quam a monacho, ut illam super solarium duceret, quatenus privato eius uti possent colloquio. Quod cum factum esset, et de diversis ab Abbate diabolus interrogaretur, et respondendo nimis mentiretur, ait: Adiuro te per Altissimum, ut non nisi vera mihi respondeas. Quod cum promisisset, iussit monachum atque conversum paululum secedere. Quem cum interrogasset de statu quarundam animarum [I.313] tam apud Eberbachum quam apud sanctam Agatham nuper defunctorum, ita probaliter de singulis, quos tamen nunquam femina viderat, disseruit, ut Abbas de veritate nihil ambigeret. Dicebat, tales et tales esse in gloria, alios adhuc in poenis retineri. Pro quibus Abbas orationes instituit speciales. Instruxit eum et de aliis multis, ita ut vehementer miraretur. Postea rogatus a converso, ut sibi soli cum solo loqui liceret, et hoc Abbas annuens; cum monacho paululum secederet, ait conversus: Sicut praecepit tibi Abbas meus, videlicet ut ei non nisi vera ad interrogata responderes, ita te moneo, ut si qliquid nosti in me, quod nocivum sit animae meae, dicas mihi in instanti hora. Respondit diablous: Novi. Heri Abbate tuo ignorante, duodecim denarios apud Traiectum accomodasti a tali femina et in tali loco, misistique illos panniculo inligatos in sinum tuum satis profunde. Quod quidem verum fuerat. Nam idem conversus, sicut retulit, ista cogitavit: Si Abbas tuus alicubi te forte miserit, solidum istum ad expensas habebis. Qui ait: Nosti aliquid amplius? Dicente diabolo, novi te furem esse; respondit conversus: Ex quo veni ad ordinem, nullius mihi furti conscius sum. Tunc ille: Ego tibi furtum tuum ostendam. Quando cara illa fuerunt tempora, annonam et quaedam alia, quae monasterii tui fuerunt, et non tua, pauperibus erogabas. Respondente converso, non putavi huiusmodi misericordiae opera peccatum esse; ait daemon: Sunt per meam veritatem, quia sine licentia facta, nec aliquando inde susurrasti, susurrium confessionem appelans. Mox conversus ad Abbatem descendit, in locum secretum illum traxit, et quae sibi fuerant a diabolo obiecta, per humilem confessionem aperiens, condignam poenitentiam suscepit. Tunc ad obsessam rediens, et si adhuc aliquod in se sciret peccatum, obsidentem adinterrogans), audire meruit: Per iudicium meum nihil modo de te novi, quia mox ut genua tua ad susurrium inclinasti, omnia mihi prius scita subtraxisti. NOVICIUS: In hoc facto satis ostensa sunt tam praesentia daemonis quam virtus confessionis. MONACHUS: Satis de [I.314] talibus in distinctione confessionis dictum est. Post haec daemon adiuratus ab Abbate ut exiret, respondit: Quo ibo? Dicente Abbate, ecce os meum aperio, si potes ingredere; ait: Non possum intrare, quia Altissimus hodie intravit. Tunc Abbas: Ascende super hoc duos digitos, pollicem et indicem ei offerens. Non valeo, inquit, quia hodie Altissimum tractasti. Dixerat enim missam Abbas de mane. Insistente eo ut exiret, respondit: Nondum vult Altissimus. Adhuc duobus annis ero in ea: post haec in via illius Jacobi liberabitur. Quod ita factum est. Deinde rogatus est Abbas tam in monacho quam a converso, ut diabolo praeciperet, quatenus se eis in sua forma naturali ostenderet. Respondente Abbate, non hoc mihi bonum videtur, sufficiat vobis quod hucusque ei praecepimus; illis obstinatius ut fieret insistentibus, tandem victus ait: Praecipio tibi in virtute Christi, ut in tua naturali specie nobis appareas. Respondente illo, non vultis carere nisi me videatis? Et Abbate dicente, non; coepit mulier in oculis eorum turgescere, et ad instar turris ascendere, ita ut oculi eius scintillarent, atque ad similitudinem fornacis fumigarent. Quibus visis, territus ruit in extasim monachus, factus est extra sensum conversus, et nisi Abbas, qui eis constantior erat, diabolo ut pristinam formam resumeret, ocius praecepisset, similem mentis defectum incurrisset. Si his verbis meis minus credis, interroga illos, adhuc, ut opinor, vivunt, viri religiosi sunt, non tibi dicent nisi meram veritatem. Diabolus vero praecipienti obediens, et ad priorem speciem vultum feminae reducens, ait Abbati: Nunquam tam stultum praeceptum praecepisti. Pro certo scias, quia si hodie divinis non communicasses mysteriis, nullus vestrum ulli homini quae hodie vobis ingessissem, diceret. Putas quod possit me homo videre et vivere? Nequaquam. Homines qui erant inferius exspectantes, strepitum superius audientes, ascenderunt, et conversum cum monacho semimortuos reperientes, aqua refocillaverunt, et inter manus illos deportaverunt. Tunc diabolus dixit Abbati: Quo iturus es modo? Respondente Abbate, Eberbachum; subiunxit ille: Ego [I.315] etiam in Sueverbacho fui, et satis ibi trufavi, yronice nomini alludens. Erat enim post illa tempora, quando conversi se ordini opposuerant. Tam horrendus et tam venenatus est daemonum aspectus, ut non solum sanos infirmet, sed nonnunquam etiam interficiat.

 

 

Capitulum XXX.

De duobus iuvenibus, qui diabolum in specie mulieris videntis infirmati sunt.

 

Duo iuvenes saeculares nondum milites, ex quibus unus erat dapifer Abbatis Prumiae, qui mihi haec quae dicturus sum, retulit, in quadam vigilia sancti Johannis Baptistae post solis occasum circa rivulum, qui monasterium praeterfluit, in dextrariis suis spatiabantur. Videntes ex altera parte rivuli quasi speciem muliebrem in veste linea, putantes quia maleficia exerceret, ut quibusdam mos est in nocte illa, ut caperent eam, aquam transierunt. Quae cum veste levata fugere videretur, illi in equis velocissimis insequentes, cum fugientem, quam quasi umbram ante se videbant, comprehendere non valerent, deficientibus equis, unus dixit: Quid agimus? Diabolus est enim. Et signantes se, monstrum ultra non viderunt. Ab illa hora tam homines quam iumenta multo tempore languerunt, vix mortem evadentes. NOVICIUS: Non ista miror de diabolo, cum legam basiliscum solo visu homines et aves et iumenta interficere. MONACHUS: Hoc ipsum agit diabolus, in Psalmo per basiliscum designatus, sicut subiectis tibi ostendam exemplis.

 

 

Capitulum XXXI.

De femina, quae a diabolo in specie servi sibi noti pressa, morua est.

 

In Kunincskirgen, sicut sacerdos eiusdem villae retulit Lamberto monacho nostro, matrona quaedam honesta dum nocte quadam cum alia femina nescio unde veniens per villam eandem transiret, diabolus cuiusdam servi admodum [I.316] iocosi formam assumens, manum eius tenuit, et modicum strinxit. Cui cum diceret, dimitte me, mox illum non vidit. Quae statim male herbe coepit, feminae sequenti se dicens: Servus ille compressit me, et ecce ex hoc defectio cordis invasit me. Dicente illa, nequaquam hic fuit; respondit matrona: Imo certissime, satis enim proterve respexit me. Vadensque in domum suam lecto decubuit, et post paucos dies defuncta est.

 

 

Capitulum XXXII.

Item de muliere in Are, quae a diabolo amplexata, post paucos dies defuncta est.

 

Mulieri cuidam iuxta castrum Are commanenti hoc anno simile contigit. Haec cum maritum haberet ebriosum, nulla praesumebat nocte ire dormitum, donec ille a taberna rediret. Quae dum una noctium, pasta ad coquendos panes praeparata, ante fores domus suae lassa sederet, viri praestolans adventum, duos in albis verstibus ad se venire vidit. In cuius amplexus dum unus illorum rueret, eamque brachiis stringeret, illa clamante, ambo disparuerunt. Quae in domum fugiens, mox ut lumen vidit, amens facta ruit, filiamque propriam in clamorem convertit. Post paucos dies defuncta est. Ecce, quo Dei iudicio talia fiant, prorsus ignoro. NOVICIUS: Horrenda sunt haec. MONACHUS: Audi aliud, quod satis terrere nos poterit, qui dicimur viri religiosi.

 

 

Capitulum XXXIII.

Item de converso, quem diabolus in specie monialis meridie dormientem complexus, intra triduum exstinxit.

 

Tempore quodam aestivo conversis ordinis nostri in dormitorio suo meridie quiescentibus, diabolus in specie monialis nigri ordinis singulorum lectos circuivit. Ante quosdam stetit, quosdam cum festinatione praeterevit. Veniens ad quendam conversum, ante illum se inclinavit, et brachiis collum eius stringens tactuque meretricio demulcens, oscula in eius ore defixit. Quod cum quidam frater religiosus vidisset, et illa disparuisset, satis tam de persona quam de opere et in tali loco stupens [I.317] surrexit, et conversi lectum adiit, quem quidem dormientem, sed incomposite et impudice nudatumque iacentem invenit. Ceteris ad signum nonae surgentibus, ille gravem se sentiens, surgere non potuit, et ad vesperam in infirmitorium ductus, infra triduum vitam finivit. Haec apud nos eiusdem ut puto loci grangiarius recitavit, asserens sibi dictum ab eodem converso qui vidit visionem, sub typo confessionis. NOVICIUS: Cum Deus summe sit misericors, et dormiens modicum differat a mortuo, quid est quod idem conversus pro tantillo punitus est? MONACHUS: Forte nimis erat negligens circa usum verecundiae. Verecundia sive pudicitia, quae omnium ornamentum est virtutum, non solum esse debet in habitu, sed etiam in actu. Frequenter contingit, ut sicut homo interior libenter ea quae de die cogitat, nocte per imaginationem retractat, ita exterior illa quae vigilans factitat, dormiens frequenter repraesentet. NOVICIUS: In hoc consentio, quia novi quosdam raptores, qui saepe noctibus dormiendo surgunt, arma induunt, exerunt gladios, feriunt parietes, et postquam lassati fuerint, singula in loca sua reponunt, sicque cubitum redeunt, nec aliquid horum mane recordantur. MONACHUS: Forte idem conversus nimis indulserat vino. Inebriationem libenter sequitur denudatio. Si Noe non fuisset inebriatus, nec fuisset denudatus. Et quia denutatus, idcirco a filio est subsannatus. Non solum angeli sancti, sed et mali noctibus nos lustrant, et si per negligentiam sive dissolutionem contigerit nos in lectis nostris iacere irreverenter, bonos a nobis fugamus, et malos ad nostram irrisionem invitamus. Quanta gratia sic dormientes quandoque se privent, audies in distinctione septima capitulo tertio decimo et capitulo quarto decimo, in quibus beata Dei genetrix per se dormientes visitavit. NOVICIUS: Habuitne conversus praedictus caritatem? MONACHUS: Non mihi hoc constat, sicut et de praedictis feminis, quas diabolicus exstinxit aspectus. Quod vero diabolus quosdam peccatores in peccatis interficiat, subsequentia declarabunt exempla. [I.318]

 

 

Capitulum XXXIV.

De Thiemone milite, cum quo diabolus nocte tesseribus ludens, viscera eius excussit.

 

In Susacia, quae civitas est Dioecesis Coloniensis, miles quidam Thiemo nomine habitabat, qui sic totus deditus erat ludo tesserum, ut non die, non nocte quiesceret. Semper sacculum cum nummis secum portabat, ut secum ludere volentibus obviaret. Ita in ludis expeditus et fortunatus erat, ut vix aliquis ab illo sine damno recederet. Ut autem posteris ostenderetur, quantum Deo tales ludi, in quibus irae, invidia, rixae et damna suscitantur, peccatique verba rotantur, contrarii forent, permissum est diabolo, ut cum eo luderet qui multis illuserat, atque evisceraret qui multorum masubia evacuaverat. Nocte quadam domum eius in specie cuiusdam ludere volentis intrans, saccellumque nummis refertum sub ascella portans, ad tabulam sedit, denarios liberaliter apposuit, tesseres iactavit, et acquisivit. Cui cum prospere succederet, et militi iam pecunia quam apponeret defuisset, iratus ait: Numquid non diabolus es tu? Et ille: Nunc satis est, appropinquat enim tempus matutinale, oportet nos ire. Tollensque illum, per tectum traxit, cuius viscera tegulis retrahentibus miserabiliter excussit. Et quid de eius corpore factum sit, vel in quem locum illud proiecerit, usque hodie tam a filio eius quam a ceteris qui illum noverant, ignoratur. Mane vero viscerum eius reliquiae tegulis inhaerentes repertae sunt, et in cimiterio sepultae. Bene diabolus suos ministros in hoc mundo sinit prosperari, quos semper in fine decipit.

 

 

Capitulum XXXV.

De homine, qui in Susacia spe diaboli de turri saltans diruptus est.

 

In eandem civitatem, sicut mihi retulit magister Gozmarus, vir religiosus et sancti Petrocli canonicus, homo quidam ignotus venit, dicens se velle saltare de turri sancti Juliani, quae multum est sublimis, si tamen aliquid ex hoc consequi [I.319] posset honoris. Respondentibus civibus, sicut viris prudentibus: Nihil tibi propter hoc dabimus, ut te ipsum interficias; ait: Propter honorem civitatis saltabo. Congregata multitudine populi circa forum, cui turris eadem contigua erat, et de fenestris domorum aliis prospectantibus, turim ascendit. Quem alius quidam a tergo clamans, ait: Dic mihi, o homo, cum quo daemone agis talia? Cui cum ille nescio quem daemonem nominasset, respondit: Scias pro certo, quia decipiet te. Nequam est enim. Si fidei Oliveri te committeres, non te deciperet, quia curialis est et fidus. Respondit ille: Nequaquam me decipiet, quia in multis sum eius fidem expertus. Puto hunc Oliverum fuisse eundem, de quo supra dictum est capitulo quarto. Quid plura? Ascendit turim, et saltavit, sed post saltum surgere non valuit. Mirantibus turbis, quare non surgeret, et ignorantibus causam mortis eius propter amplam quam induerat cappam ad capiendum ventum, propius accedentes, hominemque de terra levantes, invenerunt omnia viscera eius effusa. Ecce sic diabolus ministros suos remunerat, corpora quidem occidendo, et animas in poenas aeternas detrudendo. De Quarum cruciatibus in distinctione duodecima audies sufficienter. NOVICIUS: Quantum considero ex iam dicto Olivero, non omnes daemones aequaliter mali sunt. MONACHUS: In quibus in coelo amplius intensa fuerat contra Creatorem superbia atque invidia, in his usque hodie magis vigit ad nocendum malitia. Quidam, ut dicitur, aliis cum Lucifero contra Deum se extollentibus simpliciter consenserunt, et hi quidem cum ceteris ruerunt, sed ceteris minus mali sunt, hominesque minus laedunt, sicut exempla subiecta explanabunt.

 

 

Capitulum XXXVI.

De daemone, qui in specie hominis militi fideliter servivit.

 

Daemon quidam adolescentis venusti speciem indues, ad quendam militem venit, obsequium suum illi offerens. Cui cum multum placeret tam in decore quam in sermone, gratanter ab eo susceptus est. Qui mox militi servire coupit tam diligenter et tam timide, tam fideliter et tam iocunde, [I.320] ut satis ille miraretur. Nunquam equum suum ascendit, nunquam descendit, quin ille praeparatus esset, et genu flexo strepam teneret. Discretum, providum et hilarem semper se exhibuit. Die quadam cum simuli equitarent, et venissent ad flumen quoddam magnum, miles respiciens, et plures ex inimicis suis mortalibus post se venire considerans, ait servo: Mortui sumus. Ecce inimici mei post me festinant, fluvius ex opposito est, nullus superest locus refugii. Aut occident me, aut capient. Tunc ille: Ne timeas, domine, vadum fluminis huius bene novi, sequere tantum me, bene evademus. Respondete milite, nunquam homo fluvium istum in hoc loco transvadavit, spe tamen evasionis servum ducem secutus sine periculo pervenit ad litus. Et ecce eis transpositis, hostes ex opposito litore consistentes, mirati sunt dicentes: Quis unquam audivit vadum in flumine isto? Non alius nisi diabolus illum transvexit. Timentesque reversi sunt. Processu vero temporis accidit, ut militis uxor infirmaretur usque ad mortem. In qua dum omnes medicorum artes defecissent, ait iterum daemon domino suo: Si domina mea inungeretur lacte leonino, statim sanaretur. Dicente milite, unde haberatur lac tale? respondit ille: Ego afferam. Qui vadens, et post spatium unius horae rediens, vas plenum secum attulit. A quo cum fuisset peruncta, mox meliorata, pristinum recuperavit vigorem. Cui cum diceret miles, unde habuisti tam cito lac istud? Respondit: De montibus attuli Arabiae. Recedens a te in Arabiam ivi, leaenae speluncam intravi, catulos abegi, et ipsam mulsi, sicque reversus sum ad te. Stupente milite ad verba ista, et dicente, quis ergo es tu? respondit ille: Non solliciteris de hoc, servus enim tuus sum ego. Instante milite, tandem confessus est dicens: Daemon ego sum, unus ex illis qui cim Lucifero ceciderunt. Tunc magis milite stupente, subiunxit: Si natura diabolus es, quid est quod tam fideliter servis homini? Respondit daemon: Magna est mihi consolatio esse cum filiis hominum. Dicente milite, non audeo de cetero uti servitio tuo; iterum ille respondit: Hoc pro certo scias, qia si me tenueris, nunquam a me vel propter me aliquid mali tibi eveniet. Non audeo, [I.321] inquit; sed quidquid pro mercede tua postulaveris, licet dimidium bonorum meorum, libens tradam tibi. Nunquam homo homini servivit tam fideliter et tam utiliter. Per tuam providentiam iuxta fluvium mortem evasi, per te uxor mea recepit sanitatem. Tunc daemon: Ex quo tecum esse non potero, nil pro servitio meo, nisi quinque solidos requiro. Quos cum recepisset, militi illos reddidit dicens: Peto ut ex eis nolam compares, et super tectum pauperis illius ecclesiae ac desolatae suspendas, ut per eam saltem Dominicis diebus fideles ad divinum convocentur officium. Sicque ab oculis eius disparuit. NOVICIUS: Quis unquam tale aliquid de diabolo speraret? MONACHUS: Dicam tibi aliud, ut sic dicam, diabolicae bonitatis exemplum, quod non minus isto mireris.

 

 

Capitulum XXXVII.

De daemone, qui Everhardum militem transtulit Jerusalem.

 

Eodem anno quo Rex Philippus primum ascensit contra Ottonem postea Imperatorem, miles quisdam honestus Everhardus nomine, de villa quae Ambula vocatur natus, graviter infirmabatur. Cui cum rapta fuisset materia in cerebrum, ita coepit furere, ut propriam coniugem ante infirmitatem multum dilectam in tantum haberet exosam, ut illam neque videre neque audire posset. Die quadam diabolus in forma hominis infirmo appaerens, ait: Everharde, vis ab uxore tua separari? Respondente illo: Hoc omnibus modis desidero; subiunxit diabolus: Ego te in equo meo ducam Romam, bene obtinebimus a Papa, ut divortium faciat inter te et illam. Quid plura? Visum est militi ut equum invitantis ascenderet, ut Romam cum illo post tergum eius sedens pergeret, ut illo pro se allegante, Papa eum ab uxore coram Cardinalibus sollemniter separaret, ipsumque divortium literis pontificalibus atque bullatis confirmaret. Mira res. Ab eadem hora qua sic mirabiliter infirmi spiritus a diabolo raptus est, ita corpus oacebat exsangue, ut tantum modicum caloris in eius pectore sentiretur. Propter quod a sepultura dilatus est. Milite, ut sibi videbatur, nimis gaudente divortii causa, ait diabolus: Vis modo ut ducam te Hierosolymam, ubi Dominus tuus crucifixus est atque sepultus, nec non et ad reliqua sacra [I.322] loca, quae Christiani videre desiderant? Ex his verbis maxime postea intellexit illum daemonem fuisse. Respondente illo, volo et desidero; spiritus spiritum repente per marc transtulit, et in basilica Dominici sepulchri deposuit. Deinde ostendit ei loca reliqua: in quibus orationes suas fecit. Ad quem iterum ait: Vis etiam videre Sephadinum inimicum vestrum eiusque exercitum? Cui cum diceret, volo; ductus est in momento ad loca castrorum, viditque illo demonstrante Regem et Principes eius, milites, arma, vexilla, tentoria atque exercitum universum. Post haec ait daemon: Vis modo redire ad patriam tuam? Et ille: Temous est ut revertar. Quem statim spiritus levavit, et in Lombardiam transtulit. Qui ait: Vides hoc nemus? Jam homo quidam de villa tua mercimonia sua ad has provincias in azino venalia portans ipsum intrabit, et a latronibus interficietur. Vis ipsum praemunire? Respondente eo, libenter, statim homini occurit, et munire? Respondente eo, libenter, statim homini occurit, et quia latrones in nemore essent praedixit. Quem sicut suum parochianum sibique notissimum hilariter resalutavit, et gratias agens alia via diverti. Venientibus eis Franckinvord, rursum ait daemon: Cognoscis Walerammum filium Ducis de Limburg? Bene, inquit, illum novi, et frequenter cum illo militavi. Dicente daemone, vis nunc eum videre? Et miles responderet, in partibus est transmarini; ille subiecit: nemquaquam, sed iam in tali loco Regi Philippo confoederatur, et per ipsum terra vestra rapinis et incendiis vatabitur. Hoc impletum vidimus, quando ipso duce Andernachum, remage, Bonna, aliaeque villae plurimae exustae sunt. Respondente milite, de hoc satis doleo; postquam Regem cum Principibus et Walerammo viderat, ad lectum et ad corpus sine omni laesione spiritus eius reductus est. Mox incipiens spirare et convalescere, uxorem ante raptum exosam amore pristino dilexit; et non sine multorum admiratione, quae viderat vel audierat saepius recitavit. Quicquid enim viderat Romae et in Hierosolyma, in Lombardia et in Alemannia, tam in locis quam in personis plenius utique vidit, melius visa cognoscere et retinere potuit, quam si oculis corporeis [I.323] illa prospexisset. Structuram urbis Romae, nec non et effigiem domini Innocenti tunc Papae, Cardinalium et ecclesiarum, et in partibus Hierosolymitanis formam Sephadini et exercitus eius, similiter montes, flumina, catra universaque loca per quae transierat, tam proprie in suis formis atque nominibus expressit, ut hi qui oculis corporeis illa viderant, quid contradicerent, non invenirent. Interim rusticus cum mercibus suis de Lombardia rediit, et quia illum ibidem vidisset, atque per eius cautelam latronum periculum evasisset, coram multis testificatus est. NOVICIUS: Audivi quod quidam daemones talis naturae sint, ut bene a se obsessos torquieant, sed eosdem criminaliter peccare non sinant. MONACHUS: De hoc satis evidens audivisse me recordor exemplum.

 

 

Capitulum XXXVIII.

De daemone, qui non permisit hominem a se obsessum de rapina in quinta generatione gustare.

 

Dives quidam sub typo eleemosynae pauperibus convivium fecit. Inter quos cum quidam obsessus esset, et ceteris manducantibus, carnes quidem ori applicaret, sed eisdem vesci non posset, ex circumstantibus hoc videntes dixerunt: Inique, cur non sinis hominem manducare? Quibus ille respondit: Nolo ut peccet, eo quod eleemosyna ista de rapina sit. Dicentibus eis: Mentiris, quia is qui fecit eam, homo bonus est; respondit: Nequaquam mentior. Vitulus iste qui in pauperes divisus est, in quinta generatione fuit ab illa vacca, quae per rapinam habebatur. Et satis mirati sunt qui aderant. NOVICIUS: Si daemones quintam generationem iudicant rapinam, puto quia multum acriter in poenis vindicabunt primam. MONACHUS: De hoc non dubites. Recordare vaccae illius, per quam et in qua punitus est Helias miles, sicut dictum est in distinctione secunda capitulo septimo. Revocat mihi etiam ad memoriam vacca haec verbum obsessae mulieris illius in Briseke, cuius superius mentionem feci capitulo vicesimo sexto. Haec cum die quadam Johannem burgavium de Rinecken videsset, sicut mihi retulit qui audevit, multis praesentibus contra eum clamavit dicens: Vitulum illum, quem tali viduae abstu-[I.324]listi, flammis infernalibus a nobis liquatum guttatim mittemus in oculos tuos, et per omne corpus stillabimus pinguedinem eius. Vinum vero quod sub banno tuo in hac villa venditur, fervens in os tuum fundemus. Quibus verbis miles territus, tabernam amovit, et vitulum mulieri restituit. NOVICIUS: Satis mihi probatum iam fateor, quod daemones sint, quod multi sint, et quod mali sint; nunc quam infesti nobis sint, aliquid sub exemplis audire delectat. MONACHUS: Ita infesti sunt hominibus, ut inter amicos discordias faciant, et inimicos reconciliari non sinant. Pro Christo et pro peccatis suis peregrinari volentes retrahunt, converti desiderantes avertunt, conversos multis modis turbant et impediunt. Ecce exempla.

 

 

Capitulum XXXIX.

De diabolo, qui visus est seminare discordiam inter duos peregrinos amicos.

 

Duo cives Colonienses, viri divites et honesti, et speciales ad invicem amici, ex quibus unus vocabatur Sistappus, alter vero Godefridus, ad sanctum Jacobum Apostolum simul profecti sunt. Die quadam cum soli equitarent, ceteris fratribus praecedentibus, diabolus invidens amicitiae et concordiae illorum, in ingressu cuiusdam nemoris, baculum Godefridi in dorso ipsius pendentem, satisque fortem, in duas partes fregit. Qui cum neminem adesse conspiceret, turbatus clamavit ad socium: Eia, frater, quare fregisti baculum meum? Illo negante etiam cum iuramento, sicut mihi iam dictus Godefridus retulit, ita in eum exarsit, ut vix manus ab eius laesione cohiberet. Tandem gratia Dei et meritis beati Apostoli ad mentem reductus, apud socium unice dilectum poenitentiam egit, et totius discordiae caput diabolus confusus aufugit. [I.325]

 

 

Capitulum XL.

Item de daemone, qui in specie sacerdotis militem per spineta ducens inimicos illos effecit.

 

Sicut mihi retulit quidam honestus sacerdos, nunc monachus in ordine nostro, plebanus cuiusdam villae, parochianis suis placere volens, ludos saeculares cum illis exercuit, tabernas frequentavit, et in quantum potuit, moribus illorum suos conformavit. Impletumque est in eo illud Prophetae: Et erit sicut populus sic et sacerdos. Habebat autem in villa militem compatrem, vitiis suis per omnia concordantem. Et erat eis, non in Christo, sed in mundo, cor unum et anima una. Saepe alter ab altero ad ludos et ad apulas invitabatur, saepe ad tabernas trahebatur. Videns haec diabolus, totius doli artifex, ut amorem illorum vitiosum in odium verteret periculosum, nocte quadam cum isdem miles isset cubitum, in forma sacerdotis ad lectum eius venit, et ut se sequeretur, tam verbo quam signo importune satis institit. Miles cum territus pene nudus surgeret, et nudipes sequeretur praecedentem, per campum spinis et vepribus plenum ductus est. A quibus dum plantae eius vulnerarentur et sanguinem stillarent, iratus post eum clamavit: Male sacerdos, male tuo huc me adduxisti. Diabolo semper clamante, sequere, sequere, miles turbatus, ligone quem casu reperit, ut sibi videbatur caput sacerdotis divisit. Sic illo prostratro, et vultu eius sanguine perfuso, miles cum multo labore ac dolore ad domum suam revertitur, qualiter ei sacerdos illuserit, uxori, familiae amicisque conqueritur. Illis minus credentibus, subiecit: Ego caput eIus et coronam non modicum vulnervai. Eadem nocte sacerdos, horum prorsus inscius, cum ex necessitate naturae iturus esset ad cameram, cum tanto impetu caput limini superiori illisit, ut corona graviter vulnerata, sanguis erumpens totam eius faciem cruentaret. Quo ad lectum revertente, cum mane populus pulsata missa in ecclesia exspe-[I.326]ctaret, et ille minime ob vulneris dolorem veniret, cognoscens miles causam a referentibus, ait: Ecce hoc est quod dixi vobis. Quid plura? Insanientibus cognatis et amicis eius, cum sacerdos obiecta fortiter negaret, et illi non crederent, per biennium de ecclesia sua eliminatus, vix tandem illis reconciliatus est. Ex his duobus exemplis colligitur, quod inter amicos, sive spritualies sint sive carnales, discordias seminent. Quod inimicos in quantum valent concordare non sinant, certum est.

 

 

Capitulum XLI.

De daemone, qui dixit se seminasse discordiam inter militem et coenobium.

 

Miles quidam nuper domum quandam ordinis nostri indebite satis vexebat. Garriente diabolo per os cuiusdam feminae, locutus est ad illum nescio quis de astantibus: Dic inique, quare non suades illi militi, ut coenobium tale servorum Dei cesset inquietare? Cui daemon cachinnando respondit: Quid est quod loqueris, o imprudens? Meo consilio res agitur, et tu mihi dicis, ut suadeam ea quae sunt pacis? Quod autem pro Christo peregrinari volentes retrahant et impediant, praesto est exemplum.

 

 

Capitulum XLII.

De milite Mengoz, quem diabolus per pavimentum traxit.

 

Miles quidam Mengos nomine, cum adolescens in Francia linguam disceret Gallicam, graviter infirmatus, spe convalescentiae ad sanctum Remigium Remis peregrinationis votum fecit, sed non solvit. Reversus vero in provinciam suam voti transgressor, multis diebus elapsis, cum alter quidam miles Gudolphus nomine vir nobilis, de villa Seffelingen oriundus, suscepta carena tempore Capituli generalis Cistertium ire proponeret, et hoc praedictus Mengoz cognosceret, rogavit illum ut se suscipere vellet in comitem peregrinationis. Quod cum ille gratum haberet, simulque ad villam, quae Tricastrum vocatur, iuxta Divisionem sitam, venissent, cum ad prandendum [I.327] in terra more poenitentium consedissent, sanctus Remigius Remensis Episcopus, pontificalibus indutus, transgressori suo apparens ait: Mengoz, quare non solvis votum tuum? Miles vero cum tam de visione quam de voti improperatione terreretur, mox diabolus advolans, verbis admonitoriis verba dissuasionis subiunxit dicens: Noli festinare, bene votum solves quando poteris. Nihilque aliud dicens, hominem pedibus arripiens, per ventrem in pavimento tam immisericorditer traxit, ut faciens eius in quatuor partibus vulnerata, sanguine erumpente terram infunderet. Quem cum Guldolphus sic trahi videret, et trahentem non aspiceret, sicut ab eius ore audivit, turbatus illico surrexit, militemque brachiis stringens, cum fortis esst et sit, retinere vix potuit. A quo cum causam culpae simul et poenae didicesset, ait: Consulo ut reddas votum tuum. Respondente illo, non modo habeo expensas; dedit ei solidum sterlingorum, et ille solvit votum neglectum. NOVICIUS: Ut video, non multum a nobis daemones sunt remoti, qui ad puniendum nos tam sunt parati. MONACHUS: Quod semper sint iuxta nos et circa nos, in subiecto cognosces exemplo.

 

 

Capitulum XLIII.

De daemone, qui vineam pro mercede custodivit.

 

Anno praeterito tempore vindemiae cellerarius de Lacu cuiusdam curtis monasterii vineam duobus servis custodiendam commisit. Nocte quadam unus ex illis vigilias nocturnas sibi temperare volens, diabolum ioculariter vocavit dicens: Veni diabole, custodi hanc vineam, et ego tibi pretium dabo. Vix verba compleverat, et ecce diabolus affuit dicens: Praesto sum. Quid ergo dabis mihi, si eam custodiero? Et ille: Cophinum plenum uvis, tali conditione, ut si aliquis intraverit ab ea hora, qua dies et nox seperantur, usque ad ortum diei, neque propriam neque alienam excipiens personam, collum ei frangas. Quod cum diabolus promisisset, et servo sero, quasi de vinae securus, domum intrasset, sit ille cellerarius: [I.328] Quare non es in vinea? Respondente illo, socium meum ibi reliqui, diabolum notans; cellerarius, putnas quia de conservo suo diceret, iratus ait: Vade cito, quia solus non sufficit ille. Ivit servus, et speculam, quae erat extra vineam, cum socio ascendens, circa medium noctis motum quasi hominis inter vites ambulantis audientes, ait is quem praedicta pactio latebat: Aliquis est in vinae. Respondit alter: Sede, ego descendam et videbo. Descendit, et vineam foris circuiens, cum nulla hominis vestigia in sepe reperisset, custodem suum adesse cognovit. Mane socio omnia aperiens, cophinum uvis refertum diabolo pro pretio dare volens, iuxta vitem unam fudit, et discedens, atque cum socio post paululum rediens, nec unum ibi granum reperit. NOVICIUS: Satis de his admiror; sed dic quaeso, quomode converti volentes impediant. MONACHUS: Referam tibi quod mihi sanctimonialis quaedam retulit, coacta a sua Abbatissa.

 

 

Capitulum XLIV.

De Eufemia sanctimoniali quam diabolus infestavit.

 

Cum esset eadem sanctimonialis puella parvula in domo patris sui, diabolus illi saepius in diversis formis visibiliter apparuit, et teneram eius aetatem diversis modis terruit ac contristravit. Quae cum incurrere timuisset amentiam, ad ordinem nostrum converti proposuit, verbis voluntatem exprimens. Nocte quadam in specie viri diabolus illi apparens, conversionemque dissuadens ait: Eufemia, noli converti, sed accipe virum iuvenem pulchrumque, ut cum illo deliciis mundi fruaris. Vestes enim pretiosae et cibaria delicata non deerunt tibi. Si autem intraveris ordinem, semper eris misera et pannosa, famem, sitim frigusque patieris, nec unquam de cetero bene tibi erit in hoc saecolo. Ad quod illa respondit: Quid de me tunc erit, si in illis deliciis, quas tu mihi promittis, mortua fuero? Ad quod verbum diabolus nullum quidem responsum dedit, sed puellam rapiens, et usque ad fenestram solarii in quo iacebat deportans, praecipitare eam conabatur. Quae cum angelicam salutationem diceret, inimi-[I.329]cus eam dimisit, et ait: Si ieris ad claustrum, semper tibi adversabor. Quod si in hac hora mulierem illam non invocasses, occidissem te. Et hoc dicto, virginem valde comprimens, in canem maximum transmutatus, de fenestra exsilivit, et nusquam comparuit. Sicque ad invocationem Dei genitricis et Virginis virgo liberata est. Quam infestus conversis sit diabolus, et quam multis quamque diversis modis illos vexet et impediat, sequentia declarabunt. Cum praedicta puella fuisset monacha effecta, nocte quadam cum in lecto iaceret, et iacendo vigilaret, vidit circa se plures daemones in specie virorum. Ex quibus unus aspectu teterrimus stabat ad caput eius, duo ad pedes, quartus ex latere contra eam. Qui clara voce ad alios clamabat: Quid statis? Tollite illam totaliter sicut iacet, et venite. Respondererunt illi: Non possumus. Invocavit enim mulierem illam. NOVICIUS: Quid est quod daemones matrem sui Creatoris nominare praesumserunt nomine tantum conditionis, et non honoris? Mulier nomen est corruptionis et naturae, Virgo, vel Maria, sive Dei genitrix, nomina sunt gloriae. MONACHUS: Non sunt ausi, quia indigni, ore polluto nomen integritatis vel gloriae nominare. Idem tamen daemon post verba angelicae salutationis, puellam brachio dextro traxit, et trahendo in tantum compressit, ut compressionem tumor, et tumorem sequeretur livor. Quae cum haberet sinistram liberam, ex nimia simplicitate non est ausa se signare per illam, putans signum manus sinistrae nihil sibi prodesse. Cogente tamen necessitate, per eandem manum crucem sibi impressit, et daemones fugavit. Liberata ab illis, pene exanimis ad lectum cuiusdam sororis cucurrit, et fracto silentio, quid viderit vel quid passa sit, illi intimavit. Quam, sicut mihi retulit beatae memoriae domina Elizabeth, eiusdem coenobii Abbatissa, sorores in lecto suo ponentes, et principium Evangelii Johannis super eam legentes, mane regyratam invenerunt. Anno vero sequenti intempesta nocte cum eadem santimonialis in stratu suo iacens vigilaret, vidit eminus duos daemones in specie duarum sororum plurimum sibi dilectarum. Cui cum dicerent: Soror Eufemia, surge, veni [I.330] nobiscum in cellarium dimittere cervisiam conventui; illa habens eas suspectas, tum propter temous intempestivum, tum propter fractum silentium, horrere coepit, operimento caput involvens, nihilque respondens. Statim unus spirituum malignorum propius accedens, et manum pectori eius imponens, ita illud compressit, ut sanguis concitatus per os et nares eius largiter efflueret. Sicque daemones illi formas caninas assumentes, de fenestra exsilierunt. Sorores ad matutinas surgentes, cum illam in defectu cernerent, utpote pallidam et exsanguem, causam per signa sciscitatae sunt. Quam cum ex eius relatione cognovissent, satis turbatae sunt tam de daemonum crudelitate quam de virginis vexatione. Ante hoc biennum, cum conventui novum factum fuisset dormitorium, et lexti in eo dispositi, vidit eadem santimonialis dormitorium, et lecti in eo dispositi, vidit eadem santimonialis daemonem in specie homuncionis deformis satis et inveterati, omne dormitorium circuire, et lectos singulos tangere, quasi diceret: Loca singula diligenter notabo, quia non erunt absque visitatione mea. NOVICIUS: Quid est quod pius Dominus puellas tam teneras et tam mundas, a duris et immundis spiritibus tam crudeliter vexari sinit? MONACHUS: Amaro poculo ut nosti praelibato, dulce plus dulcescit; et colore nigro substrato, albus amplius clarescit. Lege Visiones Witini, Godescalci, et aliorum, quibus concessum est videre poenas malorum et gloriam electorum, pene ubique visio poenalis praecedit. Volens Dominus sponsae suae secreta deliciarum suarum ostendere, bene eam prius permisit aliquibus visionibus horrendis tentari, ut postmodum amplius mereretur laetificari, sciretque distantiam inter dulce et amarum, lucem et tenbras.

 

 

Capitulum XLV.

De infestionibus Elizabeth sanctimonialis a diabolo.

 

In eodem monasterio, quod Hovene vocatur, sanctimonialis quadam est Elizabeth nomine, quam saepe diabolus infestat. Die quadam in dormitorio illum videns, et quia ipse esset non ignorans, alapham illi dedit. Cui cum diceret: [I.331] Ut quid tam dure me caedis? Respondit illa: Quia saepe me turbas. Ad quod diabolus: Multo amplius hesterna die turbavi sororem tuam cantricem, non tamen me percussit. Satis quidem illa die turbata fuerat. Ex quo colligitur, quod ira, rancor, impatientia at alia huiusmodi vitia saepe ex immissione sint diaboli. Alia vice cum eadem Elizabeth, matutinis nimis tardatis, opere ut post apparuit diaboli, ad campanam festinaret, candelamque ardentem in manu portaret, iam intratura fores oratorii, daemonem in specie viri, tunica indutum cultellata, contra se stare conspexit. Putans aliquem intrasse virorum, territa retrorsum per gradus dormitorii cecedit, ita ut per aliquot dies tam ex repentino terrore quam ex lapsu langueret. Nam est Abbatissa ex eodem casu stupefacta infirmitatem concepit. Quae dum causam illius lapsus atque clamoris ab ea sciscitata fuisset, et illa visionem exposuisset, adiecit: Si scivissem quod diabolus fuisset, et non homo, bonam illi alapham dedissem. Jam enim accinxerat fortitudine lumbos suos, et contra diabolum roboraverat brachium suum.

 

 

Capitulum XLVI.

De inclusa, quae per Benedicite liberata est a daemone.

 

Alteri cuidam feminae propter Christum inclusae ita infestus fuit diabolus, ut etiam lectum illius violenter et impudenter ascenderet. A quo cum nullo posset remidio spirituali liberari, non oratione, non confessione, non signo crucis, diaboli importunitatem, propriamque vexationem cuidam viro religioso conquesta est. Cui ille tale consilium dedit. Cum tibi, inquit, propius accesserit, dicas, Benedicite. Quod cum illa fecisset, malignus spiritus quasi turbine impulsus, se in saltus dedit, nec ulterius ad illam accedere ausus fuit. NOVICIUS: Gaudeo quod tantam virtutem audio in verbo nostrae salutationis. MONACHUS: Tanta est daemonum malitia, ut quos terroribus seducere vel frangere non praevalent, phantasticis visionibus seducant. Verbi gratia: [I.332]

 

 

Capitulum XLVII.

De Bertrade inclusa.

 

Juxta castrum Volmuntsteine, quod situm est in Westfalia, quaedam habitat inclusa, Bertradis nomine, femina sancta et religiosa, et propter revelationes dei, quibus illustratur, notissima. Haec multo tempore, quia minus circumspecta fuit, sicut audivi, pro angelo lucis angelum tenebrarum suscepit. Solebat enim diabolus phantastica circumfusus claritate, per quandam cellulae fenestram intrare ad illam, futura praedicere, et de interrogatis instruere. Ad quam si venisset quis, volens cognoscere statum alicuius amici sui defuncti, sive de alia re occulta certitudinem, illa inducias usque in crastinum petevit, angelum suum consuluit, a quo saepius decepta, falsa pro veris respondit. Quod cum comperisset frater Hermannus inclusus de Arnisberg, cuius in superiori distinctione capitulo octogesimo septimo memini, daemonum nequitias non ignorans, iam dictae inclusae mandavit in hunc modum: Cauta esto, soror, quia saepe angelus Satanae in angelum lucis se transfigurans, multos seducit, et viris sanctissimis nonnunquam illudit. Sic ergo facias. Crudem de cera benedicta fenestae, per quam intrare consuevit, imprime, et si intrans illam non vitaverit, angelus Domini est; sin autem, angelus tenebrarum. Quod cum illa fecisset, et diabolus nocturno tempore cum solito fulgore venisset ad fenestram, et lumine immisso non intraret, ait femina: Quare non intras? Respondente illo: Non possum intrare, nisi ceram de fenestra proiicias; illa diu se deceptam intelligens, contra eum spuit, in contumelias erupit, et ne de cetero talia praesumeret, sub invocatione summae trinitatis illum adiuravit. Vides nunc qualiter Deus omnipotens contra diversas daemonum infestationes diversas creaverit medicinas? Alios a nobis compescit antidoto confessionis, alios verbis Dominicae annunciationis, scilicet, Ave Maria, quosdam per verbum Benedicite, multos per signum crucis. De his omnibus exempla habes in superioribus. NOVICIUS: Peccavitne inclusa haec, angelum tenebrarum pro angelo lucis recipiendo? MONACHUS: Legi in scripturis maiorum, quod homo sic a diabolo [I.333] deceptus ei credendo mereatur, et hoc quamdiu bona, ei suadet. Non enim omnibus data est discretio spirituum. Unde Apostolus dicit: Probate spiritus si a Deo sint. Nec hoc silendum, quod ipse angelus Satanae non solum in claritate, quam assumit, transfigurat se in angelum lucis, sed et in vili effigie quibusdam solet apperere. Nam modo in specie porci vel canis, modo in forma ursi, catti vel cuiuslibet alterius animalis se hominibus ad deceptionem solet exhibere.

 

 

Capitulum XLVIII.

De converso, qui vidit daemonem phantasmata minare in chorum.

 

Visus est tempore quodam in Hemmenrode diabolus quasi gregem porcorum in ecclesiam minare, et eadem via, qua intraverat, denuo exire. Alio tempore conversus quidam, qui nomen suum vult supprimi, daemonem vidit in forma Prioris; et gestabat in collo quasi factum de stramine leguminis circulum. Praecedebat eum unus de complicibus eius, eumque eodem circulo quasi canem ducens. Interea cum in tali phantasia chorum transiret, accidit ut Prior eundem chorum ingrederetur, conversos, si quos dormientes invenisset, excitaturus. Quo intrante, visio illa phantastica ab oculis conversi mox subtracta est.

 

 

Capitulum XLIX.

De visionibus Hermanni cantoris.

 

Tempore quodam bonae memoriae Hermannus cantor nosterm stans in choro, cum tempore aestivo laudes die clara decantarentur), et oculos ex lassitudine clausos aperiret, posteriora quasi ursi de choro exeuntis conspexit. De qua visione cum satis miraretur, eundem ursum vidit redire, et stare ante [I.334] presbyterium, in loco ubi monachi in viam exeuntes et redeuntes solent prosterni. Qui dum caput retorqueret, et hac illacque circumspiceret, in vocem humanam erupit dicens: Non euretis. Licet modo sint firmi, ego egrediar, et iterum post modicum revertar. Sicque eo intuente egressus est. Huius visionis frater Richardus testis est, qui eam ab eius ore audivit. Iste est Hermannus, qui vidit coram Henrico Ficone amphoras cum vino, et ursum, sicut dictum est in distinctione quarta capitulo nonagesimo primo. NOVICIUS: Cum diabolus huiusmodi bestiarum formas ad nostram infestationem assumat, puto quod turpiter consentientibus illudat. MONACHUS: Hoc est certum.

 

 

Capitulum L.

De inclusa, quae daemones vidit super scapulas monachorum de Porceto.

 

Inclusa quaedam admodum religiosa Aquisgrani manet, satis mihi nota, cuius nomen supprimo, ne ei causa fiam persecutionis. Haec ante reclusionem, cum adhuc esset in aetate puellari, et in habitu saeculari, religiosa temen, in humeris et in scapulis monachorum de Porceto deambulantium in oratorio daemones in formis symearum atque cattorum residere conspexit. Et quia quosdam ex illis iam per consensus vitiorum captivos tenebant, ad quemcunque locum sive personam phantasmata respiciebant, monachorum oculi sequebantur, et secundum levitates illorum gestus istorum formabantur. Vidit adhuc quod horribilius erat. Quosdam ex illis canes magni et tetri antecedebant, ita ut catenae, quae in eorum collis videbantur, etiam colla monachorum ambirent, quibus ad sua ludibria illos trahebant. NOVICIUS: Heu quod homines ad imaginem et similitudinem Dei creati, et dignitate ordinis etiam homonibus, maiores effecti, qui spiritibus immundis imperare debuerant, ab ipsis propter malam vitam tam viliter illuduntur. MONACHUS: Hoc est quod Psalmista conqueritur dicens: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est [I.335] illis. NOVICIUS: Videtur mihi ex supradictis, quod quandoque homo diabolo materiam det tentandi. MONACHUS: Hoc verum esse, uno tibi ostendam exemplo.

 

 

Capitulum LI.

De monacho a labore caulium recedente, et a diabolo per speciem mulieris mox tentato.

 

Stabat aliquando conventus de Hemmerode in horto, plantaria caulium terrae infigens. Stabat et monachus unus cum ceteris, Thomas nomine, cui talis coepit cogitatio suboriri: Si modo esses in domo patris tui, ancilla tua non dignaretur tam vilissimum opus facere. Exivit ergo de medio fratrum cum indignatione, illuc eum ducente spiritu superbiae, ubi fortius eum posset impugnare. Cum ergo in silva solus esset, tentator affuit, et quem prius sola cogitatione pulsaverat, nunc aperta imougnatione et visibiliter aggreditur. In specie namque mulieris apparens, coepit alloqui eum. At ille digitum superponens ori suo, signavit sibi non licere loqui. Sed mendaciorum omnium caput et pater, ilico per mulierem illam phantasticam, quam effigiaverat ad deceptionem, respondit: Quid hoc sit, inquit, nescio. Ego venio de conventu, et Prior dedit mihi licentiam ut loquerer tecum. Credidit ile, et locutus est. Tunc illa asseruit, parentes ipsius misisse pro eo, et oportere eum Treverim ire secum ad emendum equum, et sic transire in terram suam. Praecedendo igitur misera, miserum ducebat, ipsa quidem frutectorum omnium condensa sine impedimento tranies, ille vero cum magna difficultate sequebatur. Tandem asperitate itineris et laboris turbatus, in nomine, inquit, Patris, quomodo sic imus? Quo dicto, maligna illa mulier citius evanuit. Et cum coeli esset serenitas, magna eadem hora circa eum facta est tempestas et pluvia, ipsumque madefactum exterius, interius confusum remisit ad conventum. Confessus est postea), quia quamdiu com muliere illa deambulabat, maximam carnis titillationem habuerit). [I.336] NOVICIUS: Puto quod fuerit spiritus fornicationis. MONACHUS: Juste moveris. Saepe enim peccatum peccato punitur, et per lapsum carnis superbia mentis in multis humiliatur. Inde habes exempla plurima in Vitaspatrum. NOVICIUS: Potest diabolus laedere aliquem prout vult? MONACHUS: Nequaquam sine Dei permissione, et hoc in corpore, sicut Job. Nunquam vero in anima hominem laedere potest, id est, ut eum peccare cogat, nisi mente consentiat.

 

 

Capitulum LII.

Quod diabolus similis sit leoni ad stipitem ligato.

 

Diabolus similis est urso sive leoni ad stipitem ligato, qui licet in catena sua rugiat circuiens, neminem tamen laedit, nisi quem infra suum circulum rapuerit. Diaboli potestas catena divinae cohibitionis sic artata est, ut neminem cogere possit ad peccandum, nisi ad eum ingrediatur per peccati consensum. Secundum Apostolum Petrum, tanquam leo rugiens circuit in sua catena, quaerens quem devoret. Saepe sanctos viros terret et impedit, sed nocere non potest.

 

 

Capitulum LIII.

De canonico Bonnensi ab eo tentato.

 

In Bonnensi ecclesia, sicut auduvi ab eius concanonicis, vir quidam exstitit castus multumque religiosus, cui diabolus ita erat infestus, ut saepe noctibus cum lectures esset lectionem ad matutinas, literam tegeret vel folium verteret, et quandoque lumen exsufflaret. Hoc ideo egit, ut virum sanctum coram fratribus confunderet, et confundendo ad impatientiam provocaret. Cuius nequitia tanta est, ut cum religiosus irritare vel impedire non valet, saltem eos irrideat et subsannet. [I.337]

 

 

Capitulum LIV.

Quod conventum Montis sanctae Walburgis irrisit.

 

Retulit mihi quaedam religiosa sanctimonialis ordinis nostri, Petrissa nomine, quod cum staret in quadam sollemnitate ad matutinas a ceteris sororibus semota, et aliis valide psallentibus, in gratiarum actionem erumperet dicens: Benedictus sis, Domine, quod iste dilectus conventus tam devote te laudat, tu illis retrbuas; mox audivit strepitum horridum, quasi alicuius de retro ad conventum properantis, claraque voce dicentis: Hoc fiet pro Deo, orationem eius subsannans. Et inhorruerunt continuo omnes capilli capitis eius. NOVICIUS: Saepe subitus horror invadit me, tam in choro pilationis esse ratio? MONACHUS: Ex praesentia daemonum est. Natura canis, qui lupum insequi consuevit, talis est, ut eum ex quadam vi naturae iuxta se sentiat, cum tamen oculis illum non videat. Et quia inter eos odium naturale est, statim turbatur et latrat. Sic est inter hominem et diabolum. Inimicitias posuit inter eos Dominus. Unde vae homini, qui cum illo pacificatur. Semper calcaneo eius diabolus insidiatur. Et licet eum homo exterior non videat, interior, id est, spiritus, spiritus illius maligni iuxta se praesentiam bene sentit. Quid ergo mirum si tunc turbatur, si horrorem papitur? Hoc verum esse, sub exemplo tibi demonstrabo.

 

 

Capitulum LV.

De sacerdote, quem cum gladio euntem ad ecclesiam diabolus terruit.

 

Juxta Coloniam sacerdos quidam fuit Mychael nomine, satis religiosus in genere suo. Hic duarum villarum ecclesias rexit, eX quibus una Burge, altera Rode vocatur. Tempore quodam in Parascheve, cum in una ecclesia sero matutinas dixisset, et ante diem, servo suo absente, solus ad alteram properaret, timore viae gladium secum portavit. Qui [I.338] eum ad quoddam nemus venisset, tantus timor et horror eum invasit, ut omnes pili capitis eius, sicut dici solet, sursum erigerentur, et gelido sudore omnes eius artus perfunderentur. Quem tamen tanti horroris causa latere non potuit, quia mox ut oculos ad nemus vertit, hominem teterrimum iuxta arborem satis altam stare conspexit. Qui eo intuente in momento adeo crescendo ascendit, ut eidem arbori aequaretur; circa quem fragor arborum et nemii fremitus ventorum excitabantur. Territus supra modum sacerdos, fugit, quem diabolus cum turbine a tergo insequens, usque ad villam Rode non deseruit. Postea cum idem sacerdos visionem simul et timorem converso coenobii Veteris Montis, Richardo nomine, recitaret, ille, sicut vir erat religiosus, religiosum ei verbum respondit: Domine, inquit, ecclesiastice, si ad divina eundo psalmum in os vestrum assumsissetis, non vobis haec in via evenissent. Terror ille poena peccati fuit. Diabolus revera timet psalmum, non gladium. Corpus eius, ut ait Job, imo Dominus ad Job, quasi scuta fusilia, squamis se comprimentibus. Depitabit quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum, aes. Non est super terram potestas, quae comparetur ei). NOVICIUS: Sicut colligo ex his verbis sancti Job, si diaboli virtus ligata et limitata non esset, nullus hominum subsistere posset). MONACHUS: Quod autem hominem laedere non possit, nisi quantum a Deo fuerit permissus, in fine huius distinctionis satis manifesto tibi pandam exemplo.

 

 

Capitulum LVI.

De campanario, quem diabolus transtulit in pinnam castri Ysinburg.

 

In villa quadam, ante paucos annos Diocesis Coloniensis, quae Ambula) vocatur, campanarius) fuit, et forte adhuc [I.339] vivit, votum habens cuiusdam peregrinationis. His cum die quadam condixisset cum femina quadam villae suae, quod mane pariter ituri essent, illa eum regavit, ut maturius matutinas pulsaret, propter solis fervorem. Et promisit. Eadem nocte diabolus ad lectum eius veniens, tetegit eum et ait: Pulsa matutinas. Sicque discessit. Qui mox surgens, et lumen in ecclesia ardens respiciens, cum ante primun galli cantum esse deprehendisset, putans quia a praedicta femina fuisset excitatus, de ecclesia exivit, volens illi dicere ut iret fuisset excitatus, de ecclesia exivit, volens illi dicere ut iret dormitum, eo quod nimis mane esset. Quam cum quaereret, nec inveniret, bovem nigrum contra se stare vidit. Qui lingua emissa hominem tetigit, eumque super dorsum suum per illam misit, et per aerem cum illo volitans, super pinnam turris castri, quod Ysinburg dicitur, deposuit. Cui cum diceret: Timesne aliquid modo? Respondit ille: Dei permissione huc ductus sum, nihil contra me poteris, nisi quantum ille permiserit. Ad quod diabolus: fac mihi hominium, et ego te deponam, daboque tibi divitias multas. Quod si non feceris, vel fame in hoc loco morieris, vel praecipito interibis. Cui campanarius, spem habens in Christo, respondit: Adiuro te per nomen Jesu Christi, ne me laedas, et ut me sine periculo corporis mei deponas. Mox diabolus illum tollens, in campo iuxta villam Gerinsheim satis incommode deposuit ante lucem diei, in dedicatione ecclesiae eiusdem villae. Diluculo homines ad matutinarum sollemnia cum faculis properantes, cum hominem in agro in magno defectu reperissent, atque refocillassent, auditis his, quae ei contigerant, satis mirati sunt. Quarto vero die regressus in domum suam, situm tam locorum quam aedificiorum, quae nunquam ante viderat, tam plene omnibus exposuit, ut de raptu eius nihil dubitarent. NOVICIUS: Jam mihi satis fateor probatum tam sententiis quam exemplis, daemones esse, multos esse, malos esse, et infestos esse hominibus. MONACHUS: Unum consilium meum est, ut cognitis his, non illis consentiamus, ne nos audire contingat: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diaboli et angelis eius; sed re-[I.340]sistendo illis, omnibusque vitiis, audire mereamur cum electis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.