|
- S t a t u t a
C o m m u n i s
B u g e l l a e
- R U B R I C A I I I I
D E S A N C T I S F E S T I S .
E C C L E X I I S . S A L M I S .
C U M F R A R I A . E T H O S P I T A L I .
- ________________________________
- 71.
- [XI]
IURANTES ET BLASFEMANTES
YHESUM ET ALIOS SANCTOS
DEI QUALITER PUNIATUR.
Statutum est quod illa persona que blasphemauerit uel maledixerit deum. uel sanctam Mariam. aut aliquem sanctum uel sanctam. Aut qui dixerit in despectu aut male grate alicuius ipsorum. Aut qui Jurauerit corpus. sanquinem. uel os dei. uel sancte Marie soluat bannum pro quolibet et qualibet uice sol. quinque. pp.
- 72.
- [XII]
QUIBUS FESTIUITATIBUS SIT
PROHIBITUM LABORARE.
Item statutum est quod omnia festa Beate Marie virginis. et appostolorum, et festum omnium Sanctorum. et festa beatorum Eusebij ed Stephani de mensse augusti. et omnes dies dominici sint in banno. et qui laborauerit uel laborari fecerit in aliquo predictorum festorum et in aliis maioribus festivitatibus si fuerit dominus laboris soluat bannum sol. V. pp. si fuerit laborator qui laboret pro precio denar. XII. pp. Et in eodem banna sint festiuitates sanctorum et sanctarum Nicolay. Martini. Victoris. Theodori. Bernardi. Mauricij. Caxiani. Marie Magdalene. Michaelis et Georgii et Sancti Augustini confessoris et sancte Katherine virginis. Et beati Marchi euangeliste et sancti Luce et corporis Christi.
- 73.
- [XIII]
ASCENDENTES ECLESIAS
QUALITER PUNIANTUR.
Item statutum est quod qui ascenderit super aliquibus ecclesiis bugelle aliqua de causa soluat bannum sol. XX. pp. nisi ascenderet causa meliorandi ipsas.
- 74.
- [XIIII]
AD QUE FESTA
ET UIGILIAS PROHIBITUS
SIT ACCESSUS.
Item statutum est quod aliquis homo masculus de bugella seu habitans in bugella a. XII. annis superius non audeat uel presumat ire ad festa uel uigilias sanctorum laurentii de andurno. Germani de tolegno. Quirici de clauazia. Sancte Marie de moxo. et Bedulij. Sancti Jacobi de pitengo. Sancti laurentii de ponderano. . Sancte Marie de Auiliano. Sancti laurentii et petri de candelo. Sancti Petri de Gallianico. Sancte Marie de sendiliano. Sancti supplicij de borriana. Sancti Eusebij de muzano. Sancti stephani de occlepo superiori. Sancti theodoli de polono. et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet uice sol. XX. pp. Et consules non possint dare licenciam.
- 75.
- [XV]
PER QUOS ET QUI
ELIGANTUR OFFITIALES
CONFRARIE ET INFRA
QUOD TEMPUS ET QUALITER
RATIONEM SUB PENA
REDDERE TENEANTUR.
Item statutum est quod Prior et mestrales confrarie debeant eligere priorem et mestrales omni anno qui fuerintnecessarij pro sequenti anno, et ipsi debeant esse secundum quod electi fuerint. et qui noluerit esse soluat bannum sol. XX. pp. postea sit. nisi haberet iustam excusationem. Et consules eos cogere ut predicta faciant. et prior et sorestani teneantur omni anno in virtute Spiritus Sancti facere rationem consulibus et confratribus qui noluerint interesse. infra menssem post pasca pentecostes usque ad sanctam Mariam de medio Auguste. Et prior qui non reddiderit rationem consulibus comunis onfra dictum terminum quatuor sapientibus electis per consules ad dictam rationem audiendam. doluat bannum sol. LX. pp. et pro qualibet septimana sol. XX. pp. que banna consules teneantur excutere sicut alia banna comunis per eorum sacramentum. et consules non possint dare licenciam nec permittere poni in credentia. et quilibet possit accusare et teneatur priuatus.
- 76.
- [XVI]
QUID CONFRATRES ET
QUANDO SOLUERE
TENEANTUR ET PENA
NON ATTENDENTIUM
PRO UT DEBENT.
Item statutum est quod quilibet de confraria bugelle. et qui intrauerit in ipsam teneatur et debeat soluere sicalem ad sanctum eusebium et denar. XX. et oblationes ad pascha pentecostes. et prior. et sorestani ipsius confrarie teneantur et debeant excutere illam blauam et denarios ab illis qui non soluerint in dictis terminis. Et teneantur per eorum sacramentum dare auxilium et facere eorum posse quod ipsi soluat. et restituant expenssas facta illa de causa. Et qui fecerit contra predicta soluat bannum sol. V. pp. pro qualibet uice et pro quolibet precepto et postea soluat.
- 77.
- [XVII]
PENA RECUSANTIUM
OFFITIUM CONFRARIE.
Item statutum est quod quisque qui eligetur minister confrarie. debeat ipsum officum exercere. tam illi qui sunt de confrarie quam illi qui non sunt. et qui contrafecerit soluat bannum sol. XX. pp. postea sit minister.
- 78.
- [XVIII]
QUI ALIENAM CONFRARIAM
INTRAUERIT IN BUGELLA
TAM QUAM ALIJ CONFRATRES
SOLUERE TENEATUR.
Item statutum est quod si quis intrauerit in confrarie alicuius terre quam de bugella. et non fuerit de confraria bugelle. Soluat sorestano confrarie bugelle omni anno sicut illi qui sunt de confraria.
- 79.
- [XVIIII]
PENA OFFITIALIUM
UETERUM CONFRARIE
NON CONSIGNANTIUM
NOUIS PROUT TENENTUR.
Item statutum est quod prior et sorestani ueteres teneantur et debeant dare infra unum menssem omnes confratres in scriptis tam desementitos quam intratos priori et sorestanis nouis. et dare et consignare ipsis omnia bona que haberent de confraria infra sanctum eusebium proximum. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. V. pp. pro quoliet priore et sorestano. pro qualibet ebdomada qua steterit post dictum terminum. Et consules teneantur per eorum sacramentum excutere dicta banna.
- 80.
- [XX]
QUI COMEDIT AD
CONFRARIAM PUNIATUR,
CUM IN EA NON SIT RECEPTUS.
Item statutum est quod aliqua persona non uadat ad comedendum ad confrariam. nisi sit de confrarie. et qui soluat confrariam. nisi iret pro aliquo confratre habendo inde licenciam a priore uel a sorestano suo. Et qui contrafecerit. soluat bannum pro qualibet vice sol. V. pp. et prior. et ministralis teneantur per eorum sacramentum accusare. et consules teneantur excutere banna et ea dare confrarie predicte. Et quod nullus debeat cenare ad predictam confrariam.
- 81.
- [XXI]
PENA PRIORIS NON REDENTIS
RATIONEM ET NON RESTITUENTIS
CLAUARIO INFRA TEMPUS
QUOD HABUNDAT DE PROUENTIBUS
ULTRA SUMPTUS.
Item statutum et ordinatum est quod prior confrarie teneatur et debeat reddita ratione infra festum omnium sanctorum dare soluere et restituere clauario comunis totum illud quod superauerit de ratione confrarie sub pena et banno sol. XX. pp. et quo qualibet ebdomada sol. X. pp. qua steterit ad faciendum rationem predictam. que banna consules teneantur excutere per eorum sacramentum. et clauarius teneatur reddere rationem de receptis quando reddet rationem comunis.
- 82.
- [XXII]
INFRA QUOD TEMPUS
TENEATUR QUIS RESUMERE
OFFITIUM CONFRARIE.
Item statutum est quod quelibet persona que fuerit leuata officialis confraire per unum annum non possit cogi esse officialis dicte confrarie illinc ad quinque annos.
- 83.
- [XXIII]
PENA EUNTIUM
PRO PANE BENEDICTO
A PARTE SUPERIORI.
Item statutum est quod nulla persona debeat uel presumat ire ad accipiendum panem benedictum quando benedicitur uel ordinatur per presbiteros uel canonicos ex parte superiori descendo per graticulas. Et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet uice denar. XII. pp.
- 84.
- [XXIIII]
PENA FATIENTIUM RUMOREM
UEL SCANDALUM CUM DIUINA
OFFITIA CELEBRANTUR.
Item statutum est quod nulla persona debeat facere rumorem, neque percutere. neque trahere aliquem pro solacio donec officium celebratur. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. II. pp.
- 85.
- [XXV]
PENA EORUM QUI NON
UADUNT AD QUATUOR PSALMOS
SOLEMPNITER ORDINATOS.
Item statutum est quod quilibet dominus domus teneatur et debeat ire ad psalmos uigilie ascensionis. sancti Marcij sancti Mauricij. et Quirici dum fuerit uel mitere sufficientem nuncium proprie de domo sua habendo a. XX. annis superius. et habendo primo licenciam a consulibus de dicti. nunciis mitendis. Et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet uice sol. II. pp. Et officiarij teneantur contra predicta accusare.
- 86.
- [XXVI]
QUO TEMPORE RECIPIENTES
RATIONEM HOSPITALIS
SINT ELIGENDI.
Item statutum est quod consules teneantur eligere omni anno de mensse maii quatuor homines ad recipiendum rationem hospitalis.
- 87.
- [XXVII]
DE QUIBUS FESTIUITATIBUS
NON LICET CONSULIBUS DARE
LICENTIAM LABORANDI.
Item statutum est quod consules non possint dare licentiam laborandi In festis Beate marie. et in diebus dominicis. et In festis appostolorum. et beati Johannis babtiste. nec in aliquo festo principali.
- 88.
- [XXVIII]
CONTRACTUS QUI
PER MINISTRUM ET FRATRES
HOSPITALIS SINE LICENTIA
CONSULUM FIERI PROHIBENTUR.
Item statutum est quod fratres hospitalis bugelle non possint facere aliquos contractus a sol. XX. pp. superius. videlicet emptiones. vendictiones. locationes. conductiones. permutationes. et in ephiteoticos contractus. nec alios contractus nominatos sine requisitione consulum qui pro tempore fuerint. et omnes quatuor consules sint una cum ipsis in contractu. Qui consules debeat consentire de licencia credencie vel consiliij. Ac si quid in aliquo contrafactum fuerit sit cassum. irritum et nullius valoris.
- 89.
- CONSULES VETERI SIBI
FIERI FACIANT RATIONEM
CONFRARIE PER FACIUM
BERTOLDANUM ET ALIOS.
Ordinatum est quod consules veteri requirant et sibi fieri faciant rationem administrationis confrarie perfecte per facium Bertoldanum Nicolinum de montegrando. et dominum Martinum de Vetulis olim priores confrarie predicte. Et quod ea que habent penes se de bonis dicte confrarie ponant in utilitatem confraternitatis predicte.
- 90.
- [XXIX]
PENA NON DANTIUM
CONFRARIAM HORA TERTIE
ET SE NON PRESENTANTIUM
DICTA HORA.
Item statutum et ordinatum est quod confrarie et sorestani facient pulsari canpanam pro congregandis pauperibus ante terciam et post modum hora tercie fascient iterum pulsari dictam canpanem Qua canpana pulsata teneantur incontinenti incipere dare et ministrare dictam elemasinam seu confrariam in canpo et contrafecerint soluat prior. XX. pp. pro qualibet vice et quilibet sorestaniorum sol. X. et quilibet cui fuit aliquod offitium deputatum se debeat hora debita pressentare in pena solidorum II. pp. et officiales comunis teneantur per eorum Juramentum accussare contrafacientes que banna peruenient in utilitatem confrarie.
- 91.
- [XXX]
PENA SORESTANORUM
NON SOLUENTIUM PRIORI
ET PRIORIS NON SOLUENTIS
CREDITORIBUS INFRA TEMPUS.
Item statutum est quod quilibet sorestanus confrarie comunis bugelle teneatur et debeat precisse soluere prioiri suo recipienti nomine confrarie totam collectam sui quarterij et confrariorum infra festum sancti Eusebij proxime uenientis. post factam dictam confrariam siue exculserit a confratribus siue non. dummodo sint ydonei et soluendo et qui contra fecerit soluat pro qualibet die qua non solueret. solidos V. pp. de quibus non possit fieri gratia. et consules teneantur per sacramentum excutere dicta banna et consignare ad utilitatem confrarie. et prior qui pro temporibus fuerit teneatur et debeat soluisse omnibus creditoribus quos fecerit tempore sui prioratus. Infra exitum mensis Augusti. in penna et banno supredictis.
- 92.
- [XXXI]
QUALITER CONSULES ET
PRIOR TENEANTUR TERRAS
ET IURA CONFRARIE CONSIGNARE
ET FACERE CONSIGNARI.
Item statutum et ordinatum est quod consules et prior confrarie qui fuerint pro tempore teneantur et debeant sibi facere consignari omnes terras et possessiones et ficta et iura confrarie infra kalendas Marcij proximi et ea poni in uno libro de cartis. et prior et consules qui postea pro temporibus fuerint teneantur et debeant facere examinari dictum consignamentum quando statuta comunis examinantur omni anno. et facto consignamento consules et prior teneantur ponere in Credentia omnia consignata in pena et banno sol. XX. pp.
- 93.
- [XXXII]
PENA NON CONSIGNANTIUM
IURA ET INSTRUMENTA
CONFRARIE INFRA
TERMINUM ORDINATUM.
Item statutum est quod quilibet prior confrarie teneatur exigere tempore sui prioratus omnes cartas que fierent ratione confrarie et ea consignare consulibus. et consules teneantur ponere et gubernare dicta instrumenta in scrineo comunis sicut alia instrumenta dicti Comunis. Et qui non consignauerit ea que tenuerit Infra tempus eis statutum ex forma cride uel denuntie. cadat ab omni iure quod haberet in dictis terris et perueniat in confrariam pleno iure. et ultra hoc soluat pro banno sol. LX. pp. qui perueniant in contrariam predictam.
- 124.
- [XXXIII]
QUOCIENS ET QUOMODO TENEANTUR
CONSULES HOSPITALE
FACERE VISITARI.
Item statutum est quod consules teneantur et debeant quater in anno eligere quatuor sapientes silicet de mensse Januarij. Marcij. Madij et Augusti qui sapientes teneantur uisitare hospitale. et videre infirmos si qui ibi fuerint et habere ministrum et fratres hospitalis habitantes bugelle. Et Vernati presentes et ab ipsis inquirere et a quolibet eorum sigillatim inquirere si in ipso hospitali procurantur pauperes et si ibi tenetur hospitalitas et exercentur opera caritatis. et si ibi sunt aliqua que indigeant correctione reformatione et post modum. statum hospitalis in scriptis. redigant et tradent. consulibus comunis ut per comune possit ipsi hospitali et ipsius utilitatibus prouidere.
|