BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Addenda

 

____________________________________________________________

 

 

 

[Caput I.]

De temperamento minii et vermiculi, et lazurii.

 

IN vermiculo quarta pars minii addenda est si habeatur quorum inde color ad illuminandum et clarior et ad regulandum facilior. Quod utique diligenter tritum et in tenuissimum pulverem redactum, addatur parum aquae et cum ipsa aliquantulum molatur, et in cornu recolligatur, post laventur lapides aqua quae in cornu similiter recipiatur; hoc autem caveatur ne nimis aquae infundatur, quando trititur, quod non possit cum multa bene aqua moli, aut colligi. Collectum autem in cornu cum aqua cornu utique aqua repleto, moveatur cum ligno et postea tamdiu sinatur requiescere, donec color separetur ab aqua jacens in fundo cornu, et tunc demum aqua leniter ejiciatur. Quod cum tota ejecta fuerit, infunde cornu clarum ovi, et sic exinde poteris operari.

Similiter faciendum est de lazuro, excepto quod, in distemperando, tertia pars vini cum claro adhibebis, quod exinde color pulcrior et clarior erit. Lazur lavandum est aqua post decem dies, propter foetorem suum, vermiculum autem post mensem duabus vicibus, vel tribus; hoc autem caveatur ne clarum in lazuro diutius moretur.

 

Eodem modo molendum est viride de Grecia. Nam viride terrestre molendum est aqua, et postea in eo ponitur clarea, sed tantummodo cum vino. Quidam autem infundunt vinum in vase cupreo et miscent viride cum vino, deinde reponunt illud in loco aliquantulum humido, octo diebus, postea exponunt illud ad calorem solis usque ad decimam horam diei, et iterum mittunt in locum suum ad terram, et sic cottidie faciunt, donec ad spissitudinem perveniat ut inde scribere valeant, et tunc recipiunt illud leniter in vase cupreo vel vitreo, et iterum infundunt vinum super feces, et reponunt in supradicto loco, et sic faciunt per totum annum, addentes aliquantulum de viridi. Qui autem citius volunt habere, viride molunt illud cum vino ut supra dictum est, et tunc enim inde scribitur quasi vermiculum vel azorium, molendum est cum vino; tunc accipies vinum optimum et pone in aliquo vase eneo vel cupreo et bullies illud. Quo cocto et mundato de spuma, custodi illud, et inde distempera viridem colorem, et pone ad tepidum solem, vel lentum (ignem), donec spissus sit mensurate, et posito in eo de croco et de pulvere ossis combusti, alteram contrahet virorem et meliorem; vel si miscueris novum cum veteri, alteram viriditatem habebit; vel si totum siccatum fuerit vel nimis crassum pone parum de aqua. Pone praeterea viride in vino ac frica satis digito: quo sedato, accipe quod liquidum est et pone ad lentem solem vel in loco ubi spissari possit. Quando aptum fuerit ad scribendum pone in vase cupreo vel de enea et diu poteris conservare bonum. Si nigrior fuerit pone aliquantulum saffrani vel de pulvere ossis combusti. Si citius vis illuminare, accipe de vitello ovi crudi, et misce cum eo viride mellum vel vinum, et cum hoc liquore mole supra petram viride, et inde distempera, et sic bonum erit.