BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Addenda

 

____________________________________________________________

 

 

 

[Caput II.]

De ligno brisillo.

 

LIGNUM brisilli cultello raditur in vase et superfunditur ei clarea ovi. Quo peracto, et postquam coeperit maturescere ponitur in eo alumen circa mensuram congruam, hoc brisillum postquam maturatum fuerit, emitendum est liquor et in conca alia reservandus. Quo facto, iterum ponenda est clarea in eodem brisillo, et postquam maturata fuerit extrahenda est. Quod tamdiu fiat quamdiu brisillum claram illam incoloraverit: hoc autem cave, ne bris(illum). sine alumine distemperes alioquin a pergameno totum bris. paulatim decidet et sola clara remanebit. Igitur quotiens bris(illum). tuum volueris facere rubeum, quod solet facile discolorari et spissescere, impone alumen et sic meliorabitur, et renovabitur saepe clarea cum spissum fuerit. In bris(illo). si misceas album, fiet roseus color. Si misceas azurum, fiet purpureus.