BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

[Caput CXIII.]

De signis investigandae aquae.

 

SIGNA investigandae aquae hujusmodi inveniuntur. Tenuis juncus, Salix erraticus, Vitex, Alnus, Harundo, Hedera, aliae quoque quae sine humore nasci non possunt. Quando autem in lacunis similia nascuntur facile his credendum est. Itaque sic inventiones aquae probabis; fodiatur ergo ubi haec signa fuerint inventa ne minus in latitudinem pedes tres, in altitudinem quinque, et circa solis occasum, vas plumbum, autem aeneum, mundum, intrinsecus punctum, oleo in unam fossuram inversum collocetur, supraque fossuram frondibus vel harundinibus missis terra inducatur. Item alia die aperiatur, si sudores aut fistulae inveniantur, is locus sine dubitatione aquam habebit. Item si vas, ex creta, siccum non coctum, eadem ratione positum et opertum fuerit, si is locus aquam habebit, alia die vas humore solutum invenietur. Vellus lanae similiter in eo loco positum si tantum humoris collegerit ut alia die exprimi possit, magnam copiam aquae locum habere significat. Lucerna plena oleo, incensa si in eodem loco similiter adoperta, alia die lucens fuerit inventa, indicabit eum locum habere aquam, propterea quod omnis calor ad se trahit humorem. Item si in eodem loco (ignem) feceris et vaporata terra humidum nebulosumque fumum resuscitaverit, et ostendit locum habere aquam. Cum haec fuerint ita reperta certis signis, in altitudinem putei defodiendi erunt, quousque caput aquae inveniatur, aut si plura fuerint in unum colligantur. Maxime tamen sub radicibus montium in regione septentrionali, signa aquae sunt quaerenda. In his enim locis suaves et salubres et habundantes inveniuntur; quando naturae beneficio a solis cursu separantur, et arborum aut montium umbris velatae, frigida gratia aestate, hyberno tepida suavitate, profluent.

 

Explicit Theophilus.