Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput CX. 1)De ebore petala auri decorando.
OMNIS incisio quae in ebore decoratur petulam auri sibi quaerit. Quam si vis super ebur facere ponere, facito hoc quod tibi scripto ostendo. Quaere tibi clarum ex valde clarum gummi liquorem, qui ex vesica cethi fit. Haec enim vulgariter huso nuncupatur. Si autem ex eadem habueris, partim hanc decoque cum aqua in vase, ille moxque in gummi liquorem convertitur. Ex eodem ergo incisionem eboris quam vis auro decorare, pincello unge, ac deinde petulam, remotus a vento, pone.
―――――――― 1) Heraclii capitula est. |